Castruccii Bonamici Commentariorum de bello italico. Liber 1. 3

발행: 1752년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

121쪽

DE BELLO ITALICO, superioribus diebus Genuenses instituerant . iii

valle Sturia subili tit, nactusque desertam quamdam secundum mare Turrim, eam duobus impositis tormentis communiit, eoque ab Sexto, quae ad oppugnationem Urbis pertinebant, comportari imperavit : unoque tempore , & advectis majoribus tormentis oppugnare Genuam ab ea parte, & armus obsidere constituit, na- Uiculis, quae magno erant Genuensibus usui ad commeatus subvehendos, duplici periculo perterrefactis: cum, si litus legerent, vexarentur ah Turri, si altum tenerent, deprehenderentura Britannis; percrebueratque rumor extremam

esse in Urbe famem , grandique macie torri dum populum sordidissimis rebus tolera' ; ut Civitatem ad voluntariam etiam deditionem inopia cogi poste Britannis persuadere Sculem-hurgius vellet. Sed Britannicae classis Praefectus navarchum in scapha Genuam cum caduceo miserat, qui per causam reddendae publice literae statum Civitatis diligentius specularetur; atque is in Urbem intromissus , opiparaque a

Bouflertio mensa acceptus, dum ad Praetorium deducitur, reduciturque ad scapham , cibariorum copiam in viis expositam, quam etiam de industria Genuentes adauxerant, populique at critatem conspicatus, quaecumque viderat, Prae fecto renunciavit. Senatus etsi intelligeret, cuius rei causa missus navarchus esset , qui nihil fravioris negotii attulerat, tamen non inutile audicavit ad deterrendos hostes, videre ipsosmet, quam parata essent omnia ad Urbis desensio

nem a

spiraverant interim Genuenses, & Au- si Mos, qui praeter opinionem non vicerant, Pro

122쪽

ribus, in muris versabantur . Hispani, Gallique praesto erant milites , ducesque . Aderat Omnibus hortator Bouitertius , nullumque sibi ad quietem tempus relinquebat . Sacerdotes ipsi, quibus postea ex S. C. gratiae actae sunt, - Offerebant se, armatique vigilias, atque ex cu bias agebant. Ducebantur fossae, extruebantur aggeres: Mariae in primis Montanae fanum, at que Albarense suburbanum propter loci oppor tunitatem, continuatis operibus, muniebantur. Loricis adjectis, munimentisque fossarum per sectis, meenia, quae circa Bisamnatem vergunt vallem , ab hoitium incursu defendebantur. Tentabant praeterea, quo possent pacto & Austriacos in suis divexare munitionibus , & Britannos submovere, ne tormenta ad Sturiam libere exponerent. Pontonem enim , quod genus est navis grave, & latum, eoque in portu ad materiem , saxaque convehenda uti solent, duobus tormentis , duobusque item mortariis instructum, laneisque obtectum culcitris ad defendendos milites ab thhu telorum , multis adductum sunt bus, scaphisque. cum duabus prae sidio triremibus, contra Sturiam collocaverant ollisque repente incendiariis, continentique te lorum jactu Austriacorum munitiones, & Britannicas naves infestas habere coeperant . Sed, coortae tempestate, & Genuenses in portum se recipere, & Britanni in altum vela dare coacti sunt. Crebra etiam terra, dum Austriaci irrum-Pere , Genuenses , Borboniique repugnare coinnantur, praelia fiebant . Comes Lannionensis,& Augustinus Pinellius, ne, progressis ad ma-

u Austriacis, ipsi intercludereatur, Scotaram

123쪽

reliquerant, praesid loque arci Turriliae paucis militibus , Liguribusque relictis, ad Reccum sese, Margaropolimque receperant. At Paris Pinethus Augustini Fr. Eques Hierosolymitanus monte Fascensi depellere Austriacos aggreditur. Tenebatur ab iis mons duobus ψsatis firmis praesidiis , & , quod non longe eorum aberant castra , facile erat iisdem quodcumque submittere militum . Erant cum Pinellio Ligures numero cl. Rei aliquis difficultatem, periculique magnitudinem ostenderat: sed Pinellius , quia, relicta Melita, ad primum laborantis patriae nuncium Genuam enerat, magnum aliquod pro Republica effigere properabat, incitabaturque gloriae cupiditate, Φnaturae quadam ferocia , inc'nsultaque rei bene verendae fiducia. Neque ejus cupiditati Liturum studia desunt, & audaciam a principio fortuna prosequitur. Nam primum hostium praesidium, circiter quadraginta intersectis, exin pugnat. Hac re animadversa, ii. millia expeditorum militum subsidio suis Austriaci mittunt suspicati, paucis praemissis. multo majorem affore Ligurum manum. Ne haec quidem res ab spe, impetuque Pinellium moratur, te mereque progressus praelium cum tanta hostium multitudine committere, locumque Rdoriri praemunitum non dubitat. Neque vario certamine pugnatum est , cum Austriacorum numero deterriti Ligures praecinitem subito incertis itineribus . per silvas , & montes fugam arripuissent. Ichum iaculo Pinellium,&Pro labentem aegre humeris impositum Ligure praelio quidam auferre conatur. Vulneratus Ligur vulneratum relinquere Pinelli una cogi-

124쪽

LIBER TERTIUS. III tur, cuius statim Aultriaci conclamantes victoriam caput praecidunt . Deposcenti tamen

Fratri corpus ad sepulturam conced: tur: cum que su necis causa relatum Genuam esset ad exequias cohonestandas frequentissuma convenit civitas, graviterque doluit, tantam sortitudinis indolem abreptam aetatis , & gloriae aestu quodam tam cito desecisse. Dum haec ad Genuam geruntur, Bellinsulanus, educto ex hibernis exercitu, fratrem suum diquitem Hierosolymitanum , virum &conssilii magni , & virtutis, recepti S Lemna,

Planasiaque insulis, cum cohortibuS XU., equi tibiisque nonnullis Ocelum versus in eas partes, quae Barcinone tam vallem attingunt proficisci jubet: ipse, exploratis hostium rationibus , aliud capit initium belli . Minensis &Bellinsulanus, conjunctis, transductisque flumen Varum copiis, eadem celeritate, qua fuerant relicta , Nicaeam , Montem Albanum, Villamque Francam oppida recipiunt, atque ad Albintemelium perveniunt , arcemque oppugnare instituunt, eodemque tempore Pignatellium praemittunt, qui eum primo agmine Re- 'mopolim progressus, quam possit latissime ostentationis causa pervagetur . Leutronius, qui

iussu Regis Sardiniae iis locis praeerat , simulac adesse Borbonios cum ingenti armatorum multitudine nunciatum est, quorum adventum, viresque sama , ut fit , multis auxerat partibus, primo ad montes se convertit, qui one-liensem tractum cingunt, approperatisque munitionibus irrumpentes demorari por bonios

ecepit . Sed postea, deditione ipsus arcis Albintemelii cognita, quae per eos dies facta sue H rat,

125쪽

rat, eum ne montibus quidem , & muniti nibus satis confideret , atque cum omnia deesse viderentur , missis confestim ad Sculemburgium, Roccaesiumque nunciis, quanto ipse in discrimine versetur , ostendit ; nec se hostium impetum sine eorum auxilio sui inere

posse perscribit Illi eodem periculo, iisdem

permoti rumoribus , quas instituerant, dis)ectis munitionibus, impositisque in Britannicas

naves tormentis , receptum parabant . Quae dum administrant, redduntur iis interim a Rege Sardiniae literae , quibus oppQgunationem Genuae , omissis omnibus , quam maturrime perfici iubebat, eamque, audita Sculem burgii 1n Bisamnatem vallem eruptione , ad e itum spectare arbitrabatur . Itaque rursus exponunt Britanni tormenta , rursus apparδntur aggeres, iterumque oppugnatio servet, & summa utrinque vi certatur . Postea vero quam Bellinsulani Fratris copias ex altera parte ad alpes augeri , ex altera Bellinsulanum ipsum,& Minensem , capta arce Albintemelii , secundum mare ad liberandam Genuam accelerare ; nec tantis rebus gestis , ullo adhuc Genuae moenia telo attingi potuisse cognovit

Sardiniae Rex, simul a Praesecto Britannicae

classis certior factus est, nihil esse in obsidione spei adversus Genuenses, qui omnibus re-hus abundabant, rei moram timens, &desperans exitum , commutato repente consilio, suas e Liquria copias revocat , debitaque exscedere Austriacorum auxilia a Sculemburgio reposcit . Namque admodum verebatur, ne,

piis dissipatis . atque interclusis suis , abboilibus circumsisteretur, neu , dum alienis inhia.

126쪽

LIBER TER VI Us. I srinhiabat , sua ipse amitteret. l Abstrahebatur aegre ab oppugnanda Ge- nua Sculem burgius, certamque libi eripi e

manibus victoriam querebatur, & sunt etiam

'erique, qui ex illiment, futurum fuisse, ut

Genua expugnaretur, si perseverare in oppugn tione Sculemburgio licuisset . Sed Roccae-1ius, acceptis ab Rege suo mandatis, disced dere cum Subalpini S eroperabat , jamque anchoras moliri Britanni videbantur , quorum auctoritate necessario Austriaci movebantur. Itaque, concilio advocato, cum discedere constituissent, Roccaesius suarum partem Leutronio copiarum auxilio misit , partem ipse in Sub- alpinos duxit: Britanni . contracta classe, to mentis, impedimentisque exercitus , & nonnullis Austriacorum, quae ad Regem Sardiniae breviore itinere mari adducerentur , cohortibus in naves impositis, e conspectu Genuensium Savonem, Uadumque Sabatium concesserunt. Sculem burgius, reliquis cum expedita

manu praemissis impedimentis, relicta Sturia, atque aliquot ad Turraciam , in Porci seraque deinde valle moratus dies, & Ligusticas, non insecutis Genuensibus , quietillime transgressus fauces, in Galliam Cisalpinam rediit. Quocum venisset , exercitum , atque imperium

Brounio tradidit, ipse in Germaniam prosectus est. .

Genuenses, recuperata patria, reliqua sere omnia amiserant maximis affecti detrimentis . atque internecini belli sumptibus exhausti, cuius belli tetra extabant velligia, pro

stratae villarum fores , deusta tecta , & nihil sancti, amoenique circa Urbem integrum ai H a clade,

127쪽

clade , & vastitate relictum . Neque vero II discessu hostium gaudere ex animo poterantν quod & fortunas eversas suas intuebantur, reperculerat eos gravissime Bouflertii mors, qui eodem illo die , quo discesserant hostes . ip-stularum morbo consumptus interiit . Cuius cognita morte, tantus Civitatem moeroP Οpprelsit, ut, si capta ab hostibus Urbs fuisset, non minor laturus videretur e adeo ex unius hominis interitu deserta omnia , horrida , &ingenti quali muta dolore erant. Senatus Regii Legati auctoritatem , Populus nobilissimi uiri liberalitatem, amorem uterque erga Rem publicam, fidemque magnam desiderabat, moerebatque vehementissime . Ibi tum Chove lenius tanto Civitatis luctu permotus in curiam ultro venit , Senatumque moerentem multa Regis sui nomine amantissime pollicitus recreavit, hortatusque eit, ne caderent animis, neu, Galliae Rege superstite, quicquam cujusquarin casu de Reipublicae praelidio detractum arbitrarentur: maximum se quoque dolorem coenisse ex interitu talis vel ducis, vel amici; tamen, privato compresso Iuctu , non potuisse non accedere ad eos consolandi gratia, quorum & amicitiam a Rege suo plur, mi fieri , & virtutem aritimari intelligeret; ecuius virtutis, regiaeque benevolentiae magnitudine, & vi peterent ipsi eam consolationem, quam nemo alius adhibere maiorem posset, quaeque forti, & constanti Senatu digna esset, is susceptumque ex unius mortalis obitu moero ' rem liberatae patriae gloria , Regisque maximi, atque optimi amicitia mitigarent. Conis

firmato Senatu . Concilium habetur Majus, in

128쪽

L3BER TERT US. II in quo cum ex S.C. verba Dux fecisset , ut

mortuo Bousertio honos haberetur, de ea re ita Patres censuerunt: Cum Dux Bouflertius

dissicillimis temporibus missiis a Rege Galliae ad Rempublicam Legatus fuerit, in eaque legatione virtute, imperio , liberalitate, maximo usui Reipublicae fuerit, cum talis Uir in eadem legatione mortem obierit, Patribus placere , Ducis Boustertii liberos , posterosque honoris ergo Cives esse nobiles Genuenses; itemque iis quod honoris genus ante id te mispus nemini tributum erat Bounertiae gentis insigni , Reipublicae insigne apponere licere. Ipsi Duci Bouflertio Senatus monumentum

decreverat marmoreum cum inscriptione praeclara , quae virtutem illius , & gratum amplissimi ordinis animum declararet . Liberatae Genuce nuncium, Qui sociis, amicisque Regibus apportarent, Marcellus Duratius in castra Regis Galliae apud Belgas , Hieronymus Bal-hus in Hispaniam ex S. C. mittuntur, Laurentioque Imperiali, qui Neapoli erat, mandatum est , ut eam rem Carolo Regi renun Ciaret . per eosdemque Legatos gratiae Regibus actae sunt, quod in maximo discrimine Rempublicam adiuvissent. Interim in locum Taubenti substitutus a Minensi Aue ustinus Ahumada castrorum Praefectus, & missus a Bellinsulano, qui, mortuo Boustertio , toti exercitui praeesset Marchia Bissiensis Gallici equitatus Praesectus Genuam pervenerant. At Bellinsulanus , & Minensis, cognito Austriacorum ab Urbe Genua disce sesu, de reliquo bello consultabant ; magnaque ιnter eos extitit controversia Nam Minen-

129쪽

darent , arcem et Ie expugnandam Savonensem arbitrabatur, quod, ea expugnata , & confirmatis Genuensibus, facile omnia patere confideret, neque alia ratione in Cisalpinam Galliam bellum transserendum crederet , atque antea a philippo Ferdinandi Regis Fr. translatum fuerat. Contra ea Bellinsulanus, & illius expeditionis infelicem detestabatur exitum, & per Cottias Alpes multo faciliore in

Taurinos itinere perveniri posse censebat: habere se ab exploratoribus compertum aiebat eam partem negligentius ab hoste servari, quod nimium natura loci confideret: itaque auden- dum potius , Quod neglectum ab hoste facilem habeat victoriam , quam quod praevisum difficultatem augeat vincendi: re stadiis autem Alpium claustris , eo Regem Sardiniae necessario descensurum, ut pacem ultro petat, eoque pacato, quod reliquum Austriacis in Italia praesidium quam spem λ Haec pro Palam

dicebat : illa tacita suberat cura , ut Equiti Bellinsulano Fratri , cuius ea res imperio permittebatur. occasio daretur sortis alicujus, &memorabilis facinoris , dignusque propterea Gallicae militiae Mati sterio haberetur apud Regem. Fratrem Bellinilanus amabat unice, ea usque in maximis rebus consilio , atque auctoritate semper utebatur & Magisterii a Fratre honorem summe sciebat expeti . His de causis cum suae Bellinsulanus sententiae insisteret , neque a sua Hispanus Minensis removeri posset , ad suum quisque Regem ejus negotii arbitrium reiecit. Quid Reges responderint, non sane coallat; in suo uterque certe

impe

130쪽

LIBER TERTIUS. IIs imperator consilio perseveravit, & quadam fatali ducum dissensione eo quoque anno factumeth , ut es iacerent Borboniorum , & Gallieti arr. cladem acciperent insignem. Nam Bel

linsulanus , arce permunita Albintemelii , in

Nicaeensem agrum reduxerat eXercitum , ut

eas copias distineret , quas in Salutiis Sardiniae Rex habebat i magnaque interim Equiti Fratri auxilia submiserat . Quibus ille fretus alpibus saperatis Cottiis, ad munitiones, quas in Assetensi colle Subalpini secerant , con-yerso repente agmine , profectus eii . Erant, inductis auxiliis Austriacorum, quae pridie venerant, frequentiores hostes in munitionibus, omniaque ad repugnandum paraverant. Disficillimus erat, &munitissimus natura, man que locus. Explorata haec eadem Equiti Bcl-linsulano erant, sed tantam habebat suarum rerum fiduciam eaque efferebatur cupiditate vincendi, ut nihil virtuti suae arduum , nihil difficile existimaret. Itaque in locum progredi iniquum non dubitat, commilsoque prae lio , in hostium munitiones irrumpere conatur, Gallique milites , quorum in primo impetu serocitatis opinio est singularis , audaci Ds me succedunt. Sed nullus virtuti locus relinquebatur in tanta loci iniquitate , & cum undique ex superiore loco telis , jaculisque obruerentur, acervatim cadebant milites. ducesque; faedissimaque fiebat caedes. Ibi Eques Bellinsulanus , cum neque pugnantes hortan. do sullinere , neque fugientes calligando revocare posset, signifero cuidam signo detracto in primam aciem processit , superatoque aggere , in ipsa hostium munitione summa si-

SEARCH

MENU NAVIGATION