Castruccii Bonamici Commentariorum de bello italico. Liber 1. 3

발행: 1752년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

111쪽

roo . DE BELLO ITALIC o. tur; qui collis abest ab Genua millia passuum

ii. . Genuenses eo amisso loco , tametsi noti maximi erat momenti , tamen vehementer propter nimiam cuiuscumque rei sollicitudinem perturbantur. BOuflertius, ne per otium

hostium incresceret audacia, & vulgi ingravesceret timor, signum dari, recipique collem sanumque imperat , idque confestim conatus effecturum se sperabat, propterea quod amnis Porcisera, qui medius inter eos , qui fanum obtinebant, reliquaque hostium praesidia fluebat, coortis imbribus, ea nocte admodum creverat , ut , quominus alii aliis subsidio iren hhostes, impedire polle videretur . Dat neg tium Chovelenio castrorum Praefecto, uti princeps praelium ineat. Ille urbanae militiae centuriis, & Gallis, atque Hispanis aliquot assumiastis, ad hostes proficiscitur, in eosque cum

ora diei esset octava, impetum facit, acerrimeque repugnantes, relictis inferioribus locis, ad fanum sese recipere cogit. Eodem rem p re Comes Lannionensis, qui Geminorum Fratrum monti praesidio erat , eruptione facta, hostes a latere premebat , iamque , cum ab hora octava ad vesperum pugnatum esset Hispani Gallique Pyrochitrophori captis Austri

eis compluribus , atque Occisiis , fano appropinquabant, meoque iam erant, ut irrumperent: cum Mustertius , qui ad portam Gra-narolam progressuS eventum pugnae expecta.

hat, receptui cani iussit . Nam , & satis ad

hostium minuendam audaciam, Genuensium que confirmandos animos factum existimabat, α Lannionentis eruptione , Geminorum Fr trum montem nudari uolebat, ne vacuum a

112쪽

. LIBER TERTI Us. Iorpraesidio eum hostis occuparet. Praeterea, cum res studio esset contentionis prope in noctem deducta , in tanta veteranorum paucitate nomcturnum esse praelium vitandum censebat . Ita in occupato Auitriaci colle remanserunt,

Borbonii ,& Genuenses in Urbem reversi sunt cum hi , quod primo concursu terga vertere hostes coegissent, vicisse sibi viderentur, illi

vicissent. Tumulum enim, fanumque, quae causa pugnandi fuerat , tenuerunt . Pauci eX

Borboniis , & Genuentibus cecidere , in his Marchio Fatensis Trib. mil. de exercitu Gallico, qui hostibus insistens mortiferum vulnus accepit, ex eoque miltridie interiit. Ipse sortissime pugnans vulneratur Chovelenius. Francus autem Grimaldus in medios ardore pugnandi abreptus hostes, ab iis captus est, unum praestantissimus Adoloscens , dum caperetur, Questus, quod, cum in alienam veniret pote itatem , Patriae suae inservire non posset.

Operum magnitudo continens tot mensium labor populi studium infirmare videbatur , erantque , qui propter non magnum in re militari usum non magnum saepe pericu tum miserarentur , firmioresque existimarent hostes , quam revera essent . Multa improbi fingebant, prudentes suspicabantur, timidi credebant, ut his omnibus rebus magnuS paulatim' irrepere timor, & desperatio posse videretur. Itaque , ne in medio rerum cursu impetus resideret animorum , artificum capita,uibanaeque plebis principes in curiam extraordinem cogere , eosque alloqui de Senatus sententia Brignotius Dux constituit. Cum fre-sueut avenissent, magnaque praetera a

113쪽

fluxisset multitudo, amictus toga purpurea Dux,& sedens in solio : Non negaverim, inquit,

Genuenses me ultro ad vos tanquam ad homines diuturnitate belli defatigatos hortandi causa processitse; sed tanti ego facio frequentiam hanc vestrum , qua in hunc locum rogati convenit lis , eam in vultu Omnium , atque oculis eminere video patriae alacritatem defendendae, ut gratulatione mihi potius, quam hortatione utendum esse intelligam. Quid enime OS horter, quos intueor paratissimos λ est vero, quod patrae, quae cives genuit sortissimos, eli quod vobis, qui Patri atri servallis pulcherrimam, est denique mihi' ipsi quod gratuler,

cujus imperii nomen multo illustrius perveniet ad posteros vestrae commendatione virtutis . Quanquam haud lato, an haec ipsa gratulatio supervacanea sit, cujus est usus consecto bello reservandus, ne fortunae beneficium praeripuisse videamur. Quae erunt igitur meae partes λ illud unum vos admonere , ut vestri similes sitis, idque efficiatis , ut extrema principiis. consentiant . Nam quid minus conveniret, Genuenses , quam , collocatae cum essent in cervicibus nostris victrices Aut triacorum regiones, vos privato consilio nec enim aliter fieri potuit ejectis illis, sustinuisse solos

labantem fortunam Reipublicae, & nunc a ctore Senatu . consentientibus omnibus, adjuvantibus Regibus potentissimis, animo deficere an hostem ut videamini timere, quem

fugastis/ aut aliquid ab eo aequi sperare , qui sare sibi non posse videtur , nisi hac ever is, & deleta civitate ρ qui non pecuniam, ut antea, sed iam iratus sanguinem velirum con

114쪽

LIBER TERTIUS. Iorcupiscit nulla magnopere lacessitus injuria ad Pacatos , ad deditos accedens nihil sceleris. nihil crudelitatis praetermisit : quid hic faciet dolore ardens amissae praedae, & erandi laesus ignominia, quacumque ratione in Urbem hanc redire potuerit 2 sed ut spero, & video, non

poterit. Eos habemus socios Rege S, quos eadem nobiscum arctissime causa conjungit, eos Regum Legatos, eam Senatus constantiam, eum

omnium ordinum consensum, ut vehementersit hostibus de victoria desperandum λ qui neque pauci tantae Urbis oppugnandae molem sustinere queunt,& quo plures sunt, pluribus

rebus in nudo atque aspero solo egere neces.se est. Non Britanni, una aut altera intercepta navicula , commeatus , auxiliaque n0s ira

Impedire ; non Suhalpini , paucis summi ilis cohortibus , ad summam belli multum proficere possunt . Atque hos ipsos iam ad respicienda cuique domestica mala , belli per vos excitata sortuna, & Borboniorum in Belgio,

Italiaque victoriae convertent . Quid autem sne his Austriaci poterunt omnium egentes

rerum, & quotidianis deminuti praeliis ρ Tolerate , Genuenses, paucorum dierum molestiam , & tantum hunc oppugnationis apparatum ad nihilum prope diem recidere vide bitis. Nolite interim aut stulta aliqua spe aperire ad occasionem locum hosti, aut vano metu animique imbecillitate patriam omnem Prosternere , eorumque etiam auxilio , vobis trepidantibus, spoliare, qui vestrae salutis causa maris, atque hostium periculum neglexerunt . Quae Hispani , quae Galli milites pro

Nobis gesserim , atque gerant , ipsi videtis.

115쪽

jo4 DE BELLO ITALICO.Quo socii Reges, quo inprimis Galliae Rex sit animo in Rempublicam , qua fide, adest, qui vobis ostendat nobilissimus legatus ipsius Boustertius regiae testis voluntatis , & vestrae

idem aritimator virtutis. An patriam peregri ni vestram studiosius defendent , quam cives an poenitet vos, quod , Republica recuperata, famam estis apud omnes gentes , atque immortalem gloriam consecuti RQuod si , his omissis , causam belli spectare, eamque judicare meliorem velimus. quam etiam Coelestes adjuverint: quaenam esse potest, Genuenses, causa justior bellandi, quam quae adversus teterrimos patriae oppugnat res civium armat manus aut quisnam illud sine Divino evenisse consilio exilii mei, quo factum est, ut exercitatissimi , paratissimique hostes vincerentur a vobis , qui prope eratis inermes , & nullum certe rei militaris usum habebatis ρ Superis igitur , hominibusque iuvantibus, incumbite, Genuenses, in qptimam Causam, eamque nunc meliore belli conditione retinete virtutem, quam a principio perdita sere fortuna praestitistis . Qualis erit vestra in bello virtus, talis erit huius Urbis, & totius nominis Genuensis sors . En ego vester Dux Pro patria, pro vobis. quos mihi charissimos, atque in liberorum loco habeo , non solum vigilare, adesse . providere, sed etiam pugnare,& mori paratus. Equidem me Ducis nomine Patres appellarunt, ego me patriae militem dici volo; & , si regius hic ornatus impedimento mihi est , quominus vobiscum una in aciem . Prodeam . date gregale sagulum , quo turbae ammixtus praeliantium vitam meam hostium

i telis

116쪽

. LIBER TERTI Us. Iostelis obiiciam. Nam neque grata est dignitas,

quae vitam servat incolumem ad intuendam patriae eversionem , neque acerba mors, quae naturae debita parriae donatur. Qua Ducis extrema oratione permotus

populus dicentem interpellat, & magnis ci moribus cohortatur , ut sibi consulat, & vitam suam ad Reipublicae utilitatem reserve universique discedentem ex concione laetissimo plausu prosequuntur,& se ad omnia belli pericula paratissimos esse confirmant . It que , cum pro operum magnitudine , & st tionum multitudine, tamets duodeviginti ser- me hominum millia quotidie essent in armis, tamen parum videretur esse defensorum . Senatusque consultum factum esset, ut lectic rii , servique omnes puberes armarentur, non dominus fuit, qui familiam offerre, non servus, qui nomen dare recusaret ; ipsasque videre erat primarias Foeminas , Senatoresque. non, ut antea , stipatos grege familiarium, sea uno vix famulo comitatos in publicum prodire . Una omnium Occupaverat animos patriae cura, & , quae prosperis temporibus pudori fuissent, faciebat calamitas Reipublicae,

ut laudi ducerentur.

Mittuntur Comes Lannionensis, & Augu- sinus Pinellius , quorum alter Gallis, alter

Liguribus, atque uterque, mortuo Cane vario, Scoffarae praesit. Hi arcem Turriliam vano ab Ilostibus metu derelictam recipiunt. Arx contra Masonia, praesidiumque per eqs dies, adacto cuniculo, in potestatem Austriacorum ve-

117쪽

etos DE BELLO IT AZICO, At Sculem burgius Subalpinorum auxiliis

eonfirmatus in Bilamnatem vallem erumpe

re, &, quae pars Urbis ad orientem spectat, Patetque maxime, atque infirmior est , hanc adoriri constituit. Id ne a principio spectaverit , & adventum praestolans Subalpinorum tandiu distulerit, an alterius partis oppuenan dat dissicultate admonitus situm postea Urbis accuratius perspexerit, non sane constat. Illud videtur pro certo esse ponendum , oppugnari Genuam facilius potuisse, si exercitum Austriaci in Bisamnatem vallem statim adducere maluissent , quam munitissima Porciserae vallis loca carptim tentando prima belli tempora Borboniis, & Genuensibus prodere.

Pridie id. Iun. circumspectis diligentissime Sculem burgius , & paratis ,' quae ad erupti nem pertinent, iussis Subalpinis omnibus, &Austriacorum cohortibus aliquot ab altera Vrbis parte Genuensium praesidia tentare , Geminorumque eodem tempore Fratrum montem simulato impetu invadere, ut ancipiti defensionis cura distracti Genuenses , Borboniique a praesentis periculi suspicione averterentur; I se , triplici instructa acie , tertia circiter vigilia castris egressus, Feritoremque amnem, nullo repugnante, transgressus, expedito exercitu ita noctu iter fecit, ut sub lucis adventum ad Serram , quam vocant , Bav rorum perveniret. Ligures, qui ibi erant praesdio, paucos, & nec opinantes nihil negotii fuit opprimere, atque in fugam dare. His fugatis, ad faucem Rattorum, qui perangustus est in illis montibus aditus, & defendi opportune Poterat, eadem celeritate contendit. Milita

118쪽

ris disciplinae neglecta severitas magnae tape in bello calamitati est, & tum prope fuit. Nam Hel .etiorum manus de Hispaniensi exercitu, lai locus is ad defendendum obvenerat , cum se ducibus , qui inamoenae solitudinis tardio

e Them , ut , i emissius ageret Vltista & omnia magis, quam holles, o pectis

2e resentino eorum adventu e Xterrita, Per

ti , summumque nacti iugum reKctos ex loco superiore urgent Helvetios , atque hi , cum rvinibus rebuS premerentur , aegreque resiste-Vent initium fugae iaciebant . At Tauben ius Hispanorum praese s , qui ad Urbem erat, Te nunciata , cursu incitato , Cordubensis legionis manipulum secum adducens eo statim evolarat, atque hostes comprimere, suolaue Precibus, cohortationibusque firmare conata r ut se ex fuga. & timore colligerent. QuIeum nihilolacius sugere perseverarent, ille, ut videret. si posset exemplo retinere, quos Verin his non pol rat, districto gladio praecurrit ante omnes, gravique affectus vulnere, cum ses o nere non posseti, inter militum manus dip 'io ablatus est, duodecimumque Draulantissimus dux omnium luctu, & delidejici interiit' Fit protinus , vulnerato Taube nio.effusa Helvetiorum , atque Hispanorum fuga' Iam Subalpini reliquique

uti inter eos convenerat, subito instrutis co- Diis provolaverant, unoque tempore, & Arenarii munitiones, & Geminorum Fratrum mon

119쪽

nisii distinendorum hostium causa , tentatum esse . Prima luce , pulsis Helvetiis , monteque

occupato Rattorum, omnia sere superiora loca , unde est propinquus in Bisamnatem vallem, Urbemque Genuam despectus, multitudine 'Auitriacorum completa conspiciuntur. Nam dextrum eorum cornu ad lucum usque sodalium Camaldulensium, montemque Que-tium pervaserat, Mariaeque Montanae fano imminebat; sinistrum autem in vallem Sturiam, omnibus circa iugis occupatis, atque ad mare

Pervenerat; tantumque ab ea parte terroris Intulerat, ut Nagarianae munitionis , quae ad

Albarensis tumuli radices constituta est . tormenta Borbonii, desperata defensione, abjicerent in mare, ne in potestatem Austriacorum venirent. Tota interim Urbe fama percrebescit; non longe hostes abesse . Tacita primo & tristissima admiratio ; deinde conclamatur ad arma. Habetur Senatus. Complentur moenia. Consulitur . Trepidatur. Genuenses usus ignari militaris ad Borbonios ora convertunt quid ab eis geratur , expectant. Borbonii neque satis periti locorum, & veteranorum paucitati dissidentes animo magis , quam conssilio valent. Bouflertiuet ad portam progressus Romanam de Urbis defensione vehementissime laborat. Austriaci interea longius procedebant,& Mariae Montanae sanum jam occupaturi.Videbantur . Tum Marchio Ledensis , qui fano praeerat , cum se nulla satis munitione tutum adversus hostes arbitraretur, praesertim quos recenti successu efferri videret, Bouflertium crebriores per nuncios facit certiorem , quid fa

ciendum existimet, & se , cum loco dissidat,

120쪽

LIBER TERTI Us. Iovreceptum parare demonstrat. Ac primo Bou stirtius consilium eius probat , pollea monitus a Sicrio castrorum Praesecto de exercitu Genuensi, qui eo sorte advenerat , ne amplam , relicto sano, oppugnandae Urbis occasionem hostibus praeberet, locum pugnacissime defendi jubet,& , cum se iam Ledensis recipere coepisset, sum mittit ei R caepinium affinem suum , stre nuum ducem , & paratum', qui aliis raptim additis munitionibus, allatisque tormentis, as siduo iactu telorum consistendi hostibus facultatem non dabat . Non tamen dubium suit,

quin , si , dum Ledensis trepidat , Bouflertius consultat, confestim Austriaci tirupissent . locus esset amissus, qui ad defensionem Urbis

maximae erat opportunitatis. Ira parvae res magnum in utramque partem momentum habuerunt . Nam & negligentia Helvetiorum aditum prope ad Urbem hostibus dedit . & fortuitus Sicrii adventus salutem Genuensibus attulit: eoque die non tam virtus fuit Austriacorum laudanda, quae viarum, locorumque difficultates supervadere aggressRCelerrime superavit, quam Genuensium visa est admiranda sortuna, quae quadam sua magis vi, quam defensorum inlustria celeritatem hostium, victoriamque retardavit. Sculem burgius enim

sve rem nimis lacilem , sive nimis difficilem arbitratus, atque in facilitate insidias, in diim

cultate laborem ex tanta militum defatigatio- . ne veritus vacuum Ledensis receptu Mariae

Montanae sanum occupare neglexit id quod erat ei omnibus modis conandum deterritus que etiam, quominus propius Urbi succederet,

munitionibus iis, quas in Albarensi suburbano

SEARCH

MENU NAVIGATION