Castruccii Bonamici Commentariorum de bello italico. Liber 1. 3

발행: 1752년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

- Dg BELLO ITALICO, quam ad cumque conditionem impelli posse

exiitimaret, de nunciari Genuensibus per Blon-chedium iussit, uti arma ponerent . imperata facerent: Reginam, tametsi gravissima digni poena Genuenses sint , qui rebellionem post deditionem secerint , veteresque iniurias novo

laetere cumularint , tamen eos pro sua misericordia conservatos quam deletos malle siquidem priusquam, quae in itinere sunt, tormenta ad exercitum ad vehantur ad sanitatem redeant:

nullam , ad vectis tormentis , suturam deditionis conditionem, atque intellecturos Genuenses, quam miseris grave , & temerarium sit , irritare potentiores, in demissaque fortuna spiritus gerere magnos magis, quam utiles e denique constituant ipsi , utrum, pace firmata,

omnique dempto metu, regiae clementiae malint , an vastatis agris . intersectis civibus , eversa patria , severitatis periculum facere . Hac ad Senatum relata de nunciatione , ita I cobus Grima idus ex auctoritate Blonchedio respondit: Ius esse naturae, ut sua quisque qua Cumque ratione defendat ; neque ullo obstringi scelere, si quis alienam ab se iniuriam pro- Iulia verit: illos videri potius ab aequitate , j itiaque discedere , qui tantum sibi licere putant, quantum possunt, & cum in aliena tam impudenter invadant , innocentes accusent, qui sua tueantur: Reginam , quae adeo clementiae nomine florietur, non potuisse non

commoveri , si inaudiverit, quam iniqua . quam multa ab Ducibus suis pertulerint Genuenses, qui quidem ipso in belli ardore suae

maluerunt utilitatis, quam eximiae erga illam

observantiae oblivisci.: irritatam totie1 patien tiam

102쪽

Lra ER TERTI Us. tiam postremo in surorem erupisse, &, qui

ab omni cum Regina bello semper ab horis ruerint , eo esse demum adactos, ut arma suis merent, quae iustissima sint oportet, cum ne- celsaria fuerint: armis sumptis , sic esse Genuenses paratos , ut nec obsideri , si necessitas Coegerit, nec mori, si casus inciderit , pro libertate recusent : caetera superis, fortunaeque committant . Sculem burgius , ubi intellexit, neque Genuensium frangi costantiam jactatis denunciationibus , neque concordiam , quam optima domi disciplina, externique metus hostis faciebat convelli posse, nul lamque propterea aut spem, aut eausam deditionis esse, ad reliquam cogitationem belli sese recepit. Itaque & munire vias instituit . quo facilius to imenta subveherentur , & alia ex aliis loca occupare perseveravit , ut Genuenses quam angustissime contineret.

Advenerat interim Genuam Dux Bou- sertius, Gallici exercitus Legatus, atque unus e principibus Gallicae nobilitatis, Equitemque Cho υς lenium castrorum Praesectum , nonnullosque alios duces adduxerat. & , quod non sine causa tantus Uir a Galliae Rege submi sus videbatur, civitatis spem, alacritatemque renovaverat . Ille in magno populi concursu, plausuque Senatum ingressus ita Ducem, Senatoresque est allocutus : Eadem Genuenses animi magnitudine Reipublicae libertatem,&Galliae salutem attulisse, quosque hostes a ceris vicibus suis repulerint, eosdem a Galliae finibus retraxisse: itaque sibi prius beneficio fuisse , & virtutis fama, quam vultu , congressuque cognitos, seseque, cum ad eos veniret,

103쪽

m1 DE BET LO ITALICO, existimavisse ad Marcellos, Scipiones, Fabios

veni Ie , quorum animi robur nullis stachum calamitatibus, & vix posteris credibile manu ipsi , usuque revocaverint: hujus fama virtutis commotum statuisse Galliae Regem non tam bello, quam fide praestantem benemeritae Reipublicae omnibus modis subvenirn , seseque ab eo mii Ium, qui praesens regiae teitis est et, atque obses voluntatis: proinde hortari, cujus hollis insolentiam soli eiecerint, soli hactenus retuderint, ut ejus in oppugnatione audae iam maximi Regis auxilio freti contemnere nevereantur : Regis illos Legatum habituros ad belli consilia socium, ad pericula ducem, neque se Gallum esse melius omnibus probare

posse , quam si amore, fideque erga Rempublicam Genuensis suerit. Dux Galliae Regis benignitatem summis laudibus extulit, qui Rempublicam in gravissimis periculis & adjuverit

Iam egregia liberalitate ,&munc Legatum ad eam amplissimum Virum mittat : tanti beneficii nunquam se , nunquam Senatum, totamque Civitatem immemorem suturam: potuiste Genuensibus hostes oppida , agros , pe-euniam adimere fidem, atque animum, nequo ademisse , nec adimere potuisse: itaque futuros eosdem . qui semper suerint, ut in bello for-.tes, ita in foedere constantes, atque hoc etiam

magis . quo minus nunc sunt de exitu rerum, adjuvante potentissimo Rege, solliciti . His actis in Senatu , magna Omnium at critate ducessum est. 'Paulo longius progressi Sextum , Uulturemque ad mare oppida occupaverant Austria

ci , α Pinum in montibus , CC. edito loco

104쪽

L 1 3 g R T E R T I U S . . . impositis militibus , additisque munitionibus tenebant . Uulturenses Austriacorum perterriti adgentu , auctore , & sequestre timidissimo quodam loci sacerdote . sese Franchinio Trib. mil. dediderunt. Deditione facta, proximis improviso ex montibus cum tumultuariorum militum centuria descendens intervenit aenobarbus, conditioneq nihil .moratur,impetum facit, occidit nonnullos sustat omnes, longissimeque fugientes Insequitur. Huius opera aenobathi eo Genuenses bello optima, somtissimaque sunt usi , & ipse , rebus strenue, gestis, cum humili ortus loco ignotissimus antea suisset, pervenit ad hominum famam. Altera ex parte Stephanus Laumellinus

amantissimus Patriae Vir , qui Uenetiis initio belli relictis ad opem statim Rei publicae serendam convolarat, cum Mariae Montanae fano

praeesset, Pyrochi trophorique C ID. Auitriaci loco potiri conarentur , qui Lupa-Amara dici-citur , eo prosectus est eodemque tempore Paulus Gentilis cum militibus legionariis, Liguribusque aliquot Staieno progressus ad Pinum pervenit. Ne his quidem locis impetum Genuensium Austriaci tulerunt, compluribusque amissis, relictis impedimentis, atque ipsis quas initituerant, munitionibus ad suos sese praecipiti sug3 receperunt. Eodem sere tempore a Creto, ubi San- ctandraeensis constiterat duplici hostes agmine proficiscuntur , Cane variumque , qui Scota-rae , ut diximus, praeerat , dextra sinistraque adoriri parant . Qui Lavaniolam , qui item Montem Cornarium obtinebant , uuae prima erant opposita hostibus venientibus lo

105쪽

ν4 DE BELLO ITAL Iro,

ca, pedem Ligures referre coeperunt, eatenusinsue retulere, quoad locum nacti opportunum

subsistere & militum, qui adveniebant , subsidio confisi repugnare potuerunt. Nam ea renunciata Cane varius iisdem quibus Austriaci venerant, iugis mille statim Bilamnates , iiDque qui subsidio essent, legionarios nonnullos bipartito mi tit; & partem, in qua ipse erat, age redi a latere hostem , partem a tergo invadere iubet . Commisso praelio , Genuenses Adoloscentuli ducis alacritate incitati acrius impugnant; illi Genuensium audacia, &, ne intercluderentur , metu commoti celeriter loco cedunt. Itaque interficiuntur,fugantur. At Cane- Varius , dum , susis hostibus , retinere suos . praeda , atque ad arcem occupandam Turriliam, quam hostium fuga desertam esse cognoverat , adducere obequitans, adhortansque contendit , longius progressus , iaculique in adversum os ictu vulneratus ex equo celabitur, conantibus auxiliariis suis; frustra, inquit, attollere conamini , quem jam vita dencit,

unum oro , celentur mea de morte milites ene ipsius nuncio debilitatis eorum animis , parta iam victoria interpelletur Ego satis vixi, siquidem invictus, & pro patria morior. Redintegratur Canevarii morte hostium caedes, crevitque adeo Ligurum furor , ut ira flagrantes non captivis , non vulneratis parcerent. Refertur in Urbem Cane varii cadaver ad cuinius aspechum tristissimus augetur omnium do-Ior , quem jam mortis nuncius secerat . Concurrebant A videre cupiebant ; illum mo tuum consuevisse aiebant , dum viveret ho-sibus terrorem . suis animum addere: illum ad

106쪽

Lia KR TE R T I u S. ad parandos milites liberalem , ad pericula , consiliaque belli sortem,& prudentem fuisse,

atque haec egisse omnia , cum ad annos xxii. natus esset . Nam Canesarius non solum animo , sed etiam, quod non erat ab ea aetate postulandum, consilio erat non vulgari . Fuerat in Gallia Cisalpina apud exer-

tum Reipublicae Protrita mil. legionis Ligusticae; privlio ad Tanarum interfuerat, pauci seque mensibus, cum esset Genua prosectus rei militaris rudis. factus redierat dux, adeo verum eli ab excellentibus ingeniis indocilem

usus disciplinam non desiderari. Supremo die suo quam amplissime elatus est , funebrique pompae tota ferme Civitas, milites, ducesque, ipse inprimis Dux Bouflertius interfuit. Factum est etiam S. C. ut Petro Cane vario invictissimo Adoloscenti ob mortem pro Republica obit: m statua marmorea in euria poneretur, quae tantae virtutis monumentnm patriaeque post ris defendendae exemplum esset. x

His omnibus praeliis intellectum est, neque Austriacis satis esse animi, quod locorum naturam ign*rarent, neque Liguribus constantiae si a nobilium exemplo,& legionariorum subsidio desererentur. Accedebat huc ut militari

assuefacti disciplina Austriaci melius progred rentur, & quae caepissent loca , peritius deinsenderent. Ligures autem lacile a signis di scederent, magisque in singulis interficiendis militibus, quam in summa rerum Austriacis

nocerent. Erat tamen in hoc bellandi aenere illud Genuensibus opportunum , quod & levibus praeliis atterrebatur hostis , quem det

riorem in dies locus alienus , & tempus fa-

107쪽

ι,6 DE BELLO ITALIC ,eiebat, & Liguribus quotidiana praestanda cori

suetudine animus accedebat e sociis praeterea spatium erat mittendi auxilia , quae per medias Britannorum ci alles parvis advecta navigiis in Genuae portum iacile irrepebant. ,Α uitriaci, Coronatae occupato sano, quod edito loco potitum est, propius iam , mi fructis munitionibus,Arenario suburbano succede hant. Genuenses quo longius illos arcerent, a Porciserae amnis ostio ad exteriorem Urbis munitionem, quam Forcipem appellant, comprehenso colle, qui ab amoeno prospectu nomen accepit, aggerem perducere , atque instruere propcrabant, neque adactis ex hosti utri munitione, Britannicaque navi , quae rei impediendae causa ad litus accesserat, telis dete rebantur, quominus opus urgerent Quin etiam ipsi suorum tormentorum vi Austriacos, Britannosque vexabant, Franchiniumque inter .cerant nefariam ulti crudelitatem, qua ille in miseros Porciseranos omnia exempla crucia, tus ediderat: eademque celeritate ab altera Vr- his parte Albarense sit burbanum , excelsior que circum loca munire curabant,& sic sunt patriae tutandae studio incitati homines insueti militaris patientiae, ut rem multi operis

ac laboris, adhibitisimilitaribus architectis, nobilissimisque ad opus viri excubantibus brevi perficerent. . .

Adventus Ducis Bouflertii summa spe,&voluntate Civitatem compleverat; nec minus ipse , quam in Senatu confirmaverat , ani . mo laborabat, ut Reipublicae Genuensis amantissimus videretur . Nam , seu quid commu

nicandum , seu quid administrandum esset ipse

108쪽

LrRER TERTIUS. 9ν principes Civitatis benigne appellabat, ipse

plebem effusa largitione incitabat , interdiu, noctuque obequitans, interim pedes, nihil apud holles tutum, nihil apud suos languidum patiebatur . Namque etiam per eos dies Coronatae fano depellere Austriacos conliiluerat, urbanamque esse in armis militiam , seseque ad nocturnam parare eruptionem jusserat. Signo dato, omnes convenerant . Ipse monendo, cohortandoque aderat Boustertius. Moveis

hantur etiam exemplo Iosephi Duratii , qui provecta aetate, ut saepe alias, ita tunc armatus prodierat, nummosque populo spargens rem adiuvabat. Sed infregit consilium foedissima coorta tempestas adeout, proluentibus undique aquis violent illimis, neque arma homines tenere , neque pedem progredi possent a Senatus, cum multa, quae pertinerent ad

sollicitandum statum Rei publicae, excitari in turba belli posse existimaret, saluberrimumque censeret in maximis rebus summam imperii apud unum esse, quaestionibus extra ordinem exercendis quasi dictatorem dixit Augustinum

Gavoltum, Qui poena paucos , terrore Omnes

assiciens intestino scelere Rempublicam liberauit. Magnam interim argenti vim in bellum Genuensibus Rex Galliae dare, neque minorem Hispaniae Rex liberalissime polliceri verseverabat, & auxilia uterque submittebat

Aucta classe, omnibus longe, lateque litoribus occupatis , intentiores erant ad cust dias Britanni. Genuenses ad recipienda auxilia,

quae, classi. hostilis metu, portu Monaeci conti- . G pebaotur.

109쪽

s,8 DE BELLO ITA Erco i

nebantur, lx phaselos miserant, iisque praesidio naves longas duas . Nam commeatus propter eiusmodi a ilitatem navigiorum facilius elabebantur, minusque , ii nonnulla sorte ex iis in cursu offenderent , deperibat militum, qui separatim in plures erant phaselos impotiti. Ac primo in noctem conjecti phaseli, o ductaque summo mane nebula occultati Britannicam sesellerant classem : deinde ubi diluxit, discussaque caligo est, apparuere. Quos cum audacius progressos Britanni vidissent, sperantes intercipi posse , praedatoriam subito

navim, myoparonem, atque aphractum ad eos miserunt. Genuenses, eductis triremibus duabus, conantes portum capere phaselos protegebant , praedatoriamque navim iactis morabantur telis. Eodem tempore naves longae duae Genuenses myoparonem , aphractumque Britannorum , commisso praelio , distinebant. Quae res magnum attulit phaselis ad incolumitatem momentum . Nacti enim spatium, cum vehementius remos incitassent , in pomtum 'mnes refugerunt, quos flatim, repulsis, elusisque Britannis, naves longae, ac triremes

consecutae sunt. Ea expectati auxilii spes , is ex praelio metus animos versabat Civitatis, ut nemo fere Genuae fuerit, quin visendi causa altissima tecta, moeniaque petens ex omni prospectu locum spectaculo caeperit, laetusque, confecto praelio, & gratulabundus ad portum procurrerit. At Britanni omnium dominatores marium , tanta sub oculis accepta ignominia, magnopere fremebant, eoque id magis, quod crebris sollicita uantur Austriacorum que-

telis, qui auxiliorum adventum eorum negligens

110쪽

LrBER TERTIUS. 99gligentiae falso tribuebant. Nam Genuentes nautici & ipsi homines domestico maris usu, parv9. isque navigiis valebant , quibus incredibili celeritate transmittentes, ad litora sese statim , vadaque applicabant , atque ita Britannicarum impetum navium sere semper fugiebant. Magna praeterea est maritimarum rerum inconstantia , & dissicultas , utpote quas interdum malacia detinet, tempestas saepe asinistit, incertissimaeque semper reS, ventus at que unda gubernant . Neque vero , dimissis quaquaversus aphractis , parum proficiebant Britanni, submissaque etiam navi , quae contra Nervium in anchoris consisteret, eamque Viae partem, quae propter angustissimam oram Genuam ducit , coniectis infestam telis haberet, importari terra in Urbem commeatus prohibebant, exscensionemque eo loco facere tenistaverant. Sed periculum veriti , quod Ligures arma caeperant , ad navem statim refugerant , quam paulo post , sublatis anchoris , in

altum remulco adducere coacti sunt . Illam enim Ligures, duobus allatis noctu tormenintis , repentino impetu telorum labefactave

rant .

Uenerant tandem xii. Subalpinorum cohorrites, quarum Comiti Rocciso permissum erat imperium, atque is , capto , direptoque Uulture, ad Sextum castra secerat, eoque tormenta Savonensi arce dedum , reliquaque , quae ad oppugnationem pertinent , terrestri desperato itinere, Britannicis nayibus supportabantur. Audia Sculem burgius exercitu , collem quendam, in quo sanum est Misericordiae posi

SEARCH

MENU NAVIGATION