장음표시 사용
91쪽
Marchionem Pulsiensem, summa virum Pr bitate, & prudentia praestantem , apud e Xercitum autem in Gallia Narbonensi Ducem Bellini ulanum , eundemque Gallicae militiae Magistrum suffecerat. Rex vero Feldinandus, si1 Austriacis in Italia Borbonii succubui sient, Carolo Fratri , Neapolique timebat , iique , quorum Ferdinandus consilio utebatur ut timida est, longeque nimium prospicienS, ambitio vereri coeperant , si domum , amissa Neapoli, Hispani Regni haeres , regnandique
assuetus Carolus rediret, ne fraterno more,
regiique nominis auctoritate apud Fratrem Ferdinandum ille plurimum , ipsi minimum
valerent: atque ita commutato consilio, It licum bellum suadebant, eratque adeo eorum suasione Ferdinandi immutata voluntas, ut praecipitis eum receptus, consiliique poeniteret relinquendae Italiae. Itaque Borbonii, auctis, conjunctisque copiis, exercitus eduxerant suos. Quorum adventu perterritus Brounius , simul reputans. Genuensis spe commeatus amissa,ne que Antipolim oppugnari , neque diutius t lerari exercitum in locis minime frumentariis Dosse, consilium commutat, oppugnatione de-1istit, exercitum contrahit, in Italiam redit. Regredientem illum usque ad Varum flumen Borbonii insequuntur ; quin longius procederent hiems prohibuit, & militum labor, quos tot praeliis , atque itineribus defatigatos opo tebat aliquando in hiberna deducere . Idem Sardiniae Rex, idem Brounius iacit collocat lue in hibernis exercitu Sardiniae Rex Auguinam Taurinorum revertitur , Bromius M diolanum proficiscitur.
92쪽
LIBER TERTI Us. SI Botta deponere iussus impelium Pic-
colo mineo exercitum , atque is paulo post Sputem burgio tradiderat . Brouniani exercitus pars in Ligures deducebatur. Legionarii serentariique ex eo circiter CC. progressi villam Radianam , quae non longe est a capite fluminis Urbis, occupaverant, aggeremque ante illam praeduxerant Qua re nunciata, Eques Hieronymus Balbus mittit eo confestim legionarios Genuenses lxxx. & voluntariorum militum manum . qui, cum ad hostes venissent,
superata munitione , scalis admotis in ipsam per senestras villam irruperunt. Illi Genuensium oppressi audacia, nonnullis amissis interclusa fuga, proiectis armis dediderunt sese. Interim Rex Neapolis de Genuens tumultu certior factus. &auctoritate permotus Marchionis Folianensis nobilissimi hominis , qui erat, apud eum non tam dignitate , quam fide solertiaque, & amore in pegem singulari primus, actuariis suis , & quo maxime indigebant, frumento, commeatuque reliqui, iuvari Genuenses iubet. Genuensibus item, quo emsent ad defendendam patriam paratiores , iis, qui in regno suo possestiones habebant, legeque ea tenebantur, quae est de absentibus, vectigal in annum remittit. Rex autem Galliae Hilpaniae Regem per literas adhortabatur diligentissimas , ut Genuensibus quamprimum iubveniret : pertinere id ad communem Bor-b'niorum causam . Neque ipse pecunia auxiliisque deerat , Bellinsulanoque mandaverat, ut de exercitu suo idoneam nactus tempestatem vi. hominum millia Genuam celerrime submitteret. Iam
93쪽
Iamque octo minores ex eo numero duces advenerant , atque in his architecti militares duo, qui duodecies HS. attulerunt , &, quam prompto, excellentique esset Rex in Nempublicam animo Genuensibus exposuerunt, magnasque Gallorum copias subsidio statim venturas confirmarunt . Tanta erat Gallici subsidii expectatio, ut ad eos, cum exstendissent, vulgus conflueret maxima qccurrentium, prosequentiumque alacritate, perinde ac si libertas, & salus Civitatis advenisset . Sed ab eorum adventu quinque , & quadraginta ipsi erant dies, hiemsque praecipitabat ,& jam maioribus coactis copiis, hostes erumpebant, noque e Gallia naves , auxiliaque veniebant , angebanturque singularum horarum ex pectat ione Genuentes, & , quae natura sollicitudinis est, quod sperabant, quod summe factum cupiebant, id ipsum ne neret, magnopere metuebant. Miserat Senatus Augustinum Laumellinum Gpllica functum legatione , qui Phillypum Hispani Regis Fr. Borhoniosque in Gallia
Narbonensi imperatores conveniret , eisque Civitatis spem , metum, periculum ostenderet rdefatigatos Genuenses quotidianis prope praeliiεser quatuor sere menses cum serocissimo ho-e solos confligere, neque iam, licet animus supersit, vires suppetere . Accelerarent, raperentque Occasonem, quae in armis plus inter. dum . quam ratio posset. Tandem Massilia, Teloneque commeatus, navesque solv erant Sed is suit persequentium Britannorum impetus, ut aliae , unde erant prosectae, referrentur, aliae idonea ad egrediendum loca in Ligustico litore , ad orientem
94쪽
. solem quod vergit, Corsicaeque portus Peterent, nonnullae etiam ab hostibus caperentur. Quae vero navis Marchionem Mauriacensem auxili rium copiarum ducem , militesque una ali quot sustulerat , in altum provecta, & prospero usa vento Genuam XIV. kal. April acincestit, tardiusque consecto cursu,& quae deerraverant , & quae Hispanorum militum partem advehebant, Bratanni aeque classis metu in Lunensem sese portum Introdu erant, eodem
postea delatae sunt. Sculem burgius , hieme consecta , cum ipso anni tempore ad bellum gerendum v caretur, πagna dissicultate assiciebatur , qua ratione id administrare posset. Nam si hostem assiduis praeliis conficere vellet, non satis erat copiarum ; si ad oppugnandam Genuam conis tenderet, tormenta deerant. Quod suerat in exercitu roboris , Galliae occupandae Narbo. nensis consilium , itus, reditusque copiarum absumpserat, & cum illata , uti supra demonstravimus , de Placentina praeda controversia
minui non potuisset , iacebant ea in Urbe
multa, & praeclaga tormenta, quae Borboniorum fuerant, quaeque magno ad bellum Genuense usui esse poterant . Cui quidem bello ipse Rex Sardiniae non satis inservire diligenter videbatur vel illius praedae cupiditate a stractus, vel eo permotus, quod neque Auitriacorum , si Genuam caepissent , ni Mis valde augeri in Italia potentiam . neque suum , fi auxilia subministrasset, imminui exercitum volebat . Itaque postulatis, responsis , coli uuiisque rem ducebat , eaque de causa Augu- 1 stam Taurinorum missus ab . Sculemburgio . F λ Blo
95쪽
centinae praedae controversia, cum Rege Sardiniae de tormentis, auxiliisque, aliqua interposita ratione deliberaret . Ut autem Regis Sardiniae animus expugnari posset , tamen erant propter itinerum angustias durissimae commea tuum , torreentorumque subvectiones. His i
men dissicultatibus non deterriti Austriaci, atque odio ducti Genuensium , a quibus se in Italico primum , deinde in Gallico bello impeditos videbant, tot contumeliis accepit S, 'l ria rei militaris diminuta, recentes, veteresque
injurias armis persequi properabant , & no dum satis parati ad ipsam Urbem Genuam opinpugnandam accedere constituerant .
Ad mare Ligusticum , ipsumque Apennini initium sita est vetustissima Vrbs Genua , saxis , scopulisque sublata , quos maris secuti
opportunitatem industrii primum homines incoluerunt, affluenteque mox civium, & di viatiarum copia , sumptuosis, magnificisque aedificiis exornarunt . Instructis mari propugnaculis, moenibusque , veteri novoque, ut diximus, terra muro cingitur . Portum habet ante se in aedificatione, aspectuque Urbis inclusum , projectis in mare molibus , quae portus ostiumessiciunt , emporiique celebritate nobilem , &quantaevis clam satis amplum , ab Asricoque, cui primum vento maxime erat obnoxius , Objecta nunc immensi operis mole , satis protectum. Quae pars Urbis in occidentem solem spectat ad Pharum , mirificae substructionis turrim in promontorio positam, pertinet; qua
vero in orientem vergit. tumulo terminatur,
qui Carinianus dicitur. Λb utraequo parte novus
96쪽
per inaequales, praeruptosque colles ducitur murus circiter millia palsum ix. in circuitu patens, atque in angulum ad eum locum coangustatur, cui nomen Spero est. opus certe arte, naturaque . qua maxime ad occidentem spectat, munitissimum . Duae duabus ex partibus stes
quentissimae valles i duo item sunt flumina,
quorum alterum, uti primo libro demonstravimus, Porci ferat valli nomen indidit, ad Arenariumque suburbanum in mare influit, alterum Bisamnatem interfluit vallem , Feritorque appellatur . E regione Cariniani suburbanum est Albarense paulo editiore loco, atque omnium amoenissimo . Huic suburbano, eique Urbis munitioni, quae Zerbinus nominatur, interiecto Feritoris fluminis alveo, sanum imminet Mariae Montanae, coenobiumque Minoritarum i neque ita longe continuatio quaedam montium assurgit , quae paulatim ad mare delabens quarto , ab urbe Genua lapide orientem versus in vallem desinit, quam Stur- am vocant. Duo sunt a Septemtrione pari sere altitudine , sormaque montes , Geminique ideo Fratres appellantur,qui ab angulo novi muri . Speroneque passus krme dCCCC. absunt, muniti,& circumcisia admodum, maximaeque ad repugnandum , oppugnandumque opportunitatis; iisque mediocri diremptus in intervallo mons est oppositus , qui nomen ab adamante accepit , ad eiusque radices situs est
Τurracia vicus, medio fere inter utramque vallem spatio. Loca omnia circa Genuam aspera,
rupes praealtae, itinera arduai duri homines, nulla pabuli, nulla fiumenti copia , adeo ut propteranopiam regionis neque morari diutius exercitus , neque progredi propter iniquitatem iaci-
97쪽
8s Da Brito et TA DICO, Ie possint. Ipsa Urbs magnitudine operum, fi
mitate muri, multitudine civium, atque omni
bellico apparatu instructa longam , & difficia
Iem habet oppugnationem. Reversus Blonchedius impetrata ab Rege Sardiniae auxilia, cumque eo, agente Britannorum Legato , in has serme leges trans actum esse nunciat: relicta Genua, Austria- ei, Rexque Sardiniae partirentur inter se Reipublicae imperium, & qua ad Orientem , Ω cidentemque spectat, aequaliter quisque atque opportune haberent . Lunensis autem portus Francisco Lotharingio Caesari, eidemque m gno Etruriae duci attribueretur,cum debellatum esset, quae res ab Regina Hungariae conjugis sui gratia postulabatur , maximaeque ipsi , qui Etruriam tenebat, ad opes, atque ad divitias in Italia opportunitatis suillat: atque ita Austriaci, ne praemiorum belli Genuensis partem Regi denegarent, Rex ut reiecta in aliud tempus Placentinae praedae controversia,xii cohortes, deductaque arce Savonensi tormenta subsidio Austriacis mitteret; idque subsidium celeriter venturum idem Blonchedius confirmat . Quibus rebus cognitis Sculem burgius , & re frumentaria praeparata, spluraque in agmina distributis copiis, quae este ad duodeviginti hominum millia dicebantur Novis noctu proficiscitur. occupatis uti supra cognitum est, Ligusticis a Botta faucibus , Austriaci , exquisito per exploratores itinere ex omnibus montium iugis subito sese ejiciunt universi, & Porci seram simul vallem, simul Bisamnatem conari
obtinere videntur: eodemque tempore praefectus Britannicae classi , Genuensis portus aditum obsepserat, nullaque a cultodiis navium Ligu
98쪽
LIRER TERTIUI. 8 Ligustici litoris loca vacare patiebatur . Praescriptum item erat Uog ternio, uti cpactis ex Cisalpina Gallia ii. hominum millibus, in
Sergianensem provinciam erumperet, eo consilio, ut, omnibus obsessis viis , intercluso te Ia , marique commeatu , aut fame subacti dEditionem Genuenses facerent, aut serro ignique consecti pervicacis furoris poenam subirent. At Genuenses natura loci , auxiliisque Borboniorum , & veniae desperatione confisi paratissimo erant ad resistendum animo . Sed cum neque ardua , neque munita loca vim hostium undique erumpentium sustinere possent , cumque rei militaris imperiti Ligures exercitatissimis hostibus opponerentur, pedem referre Genuenses coguntur, amissoque Montogio, ad Maria: Montanae sanum sese recipiunt : & Porciserant , quanquam acrius Pic-colomineo repugnaverant,casam quandam Pr
pe Langensium pagum nonnullis levis arma turae peditibus sortissime defendentibus tamen ipsi quoque hostium virtute submoti ad Bol-2anetum sese recipere coacti sunt, quo in vico praesidium erat Gallorum . Sculemburgius, qui in itinere ex equo ceciderat, latusque vehementer offenderat, captis quaquaversus lincis pluribus opportunis , occupato a fronte . communitoque monte Adamante , & coli cato post se Sanctandraeensi castrorum Praesecto . ne intercluderetur, ipse apud Turraciam, idoneo, ut diximus, ad utranque vallem loco, praetorium constituit.
At Mauriacensis Callorum Praefectus, ubi hostes tam prope ab Urbe constitisse accepit, vel inopia con ulli perturbatus, vel non satis
99쪽
cognita locorum natura, simul suis qui pauci Dsimi erant , atque Urbi praemetuens deduci Bol Eaneto praesidium, Geminosque Fratres relinqui, omnesque sub moenibus copias constitui jubet. Quo facto, qui ad Mariae Montanae excubabant, ii etiam sese ad Urbem receperunt Porciserant autem, et sit a Gallis deserti, tamen in tuendi Bolganeti consilio constantissime pe manserunt, quod verebantur , si eum Austriaci locum tenuissent, ne liberius vastandi, praedandique causa sese in vallem effunderent. Relicto monte Geminorum Fratrum, Cedentibus Gallis , cum tota fremeret Civitas,eOmmotus omnium querelis , & Gui montii potissimum, qui erat apud Rempublicam Gallorum Regis Legatus monitis incitatus Mauriacensis petit eadem nocte ab Senatu, ut urbanae militiae partem Roccarpinio Trib. mil. attribuat, cui mandaverat ipse,ut relictum sine ulla cunctatione montem reciperet . Cum Galli inconsiderantiam receptus celeritate irruptionis corrigere Euperent , Genuenses , quorum maxime resa ebatur, arreptis armis concurrerent , facile,
aliquot dejectis Austriacis, qui ex . vicino Adamante successerant, Geminorum Fratrum mons receptus est, eoque recepto rursus, qui a Mariae Montanae fano profugerant , eodem celeriter redierunt. Montem Senatus firmo praesissio tenendum additisque operibus muniendum, eique munitioni, qui invicem cum Gallis praeessent, quoque res vocaret , Senatus nomine accurrerent , Ioannem - Carolum Pallavicinum
Felicem Balbum, Nicolaum Iovium, Francum Crimal dum designandos censuit , & Jacobum item Grimaldum , atque Ambrosium Centu-
100쪽
rionem, quorum alter Venetiis, alter e Gallia, audito patriae discrimine, Genuam contemna advolarat: iisque deinde , quoniam pro multi tudine rerum gerendarum pauci videbantur,
Fransonius ex S. C. adjuncti iunt si cumque ad Scossaram , qui locus ad Bisamnatem vallem tuendam, restarnandosque ab ea parte hinstium impetus peropportunus erat, magna LI gurum multitudo convenisset, iis qui praeeis et, mi ilus est Petrus Canevarius, de quo ante di
At Vogterius in Sergianensem provInclamyrogressus conventum oppidi, atque arcis Ι'rinsectum , cum neque pollicitationibus , neque denunciatione periculi permovere posset, equi tes, peditesque suos infesto agmine procedere jussiit. Eo Senatus iussu venerat Michael Ι'incetius Hic magna tumultuariorum militum manu Contracta Sergianenses confirmat praesidIa m l Cis,quae erant hostibus finitima constituit, i plecum reliquis copiis ad hostes proficiscitur, acriterque in eos impetu facto, repulit, atque al1- quot millia passuum prosecutus consimendi iti Issacultatem non dedit. Quo permotus Inco modo Vogternius , cum omnem adversus te consentire provinciam intelligeret, atque intra re intra praesidia periculosum putaret, Inbecta re, discessit, & Massensem, Lucensemque
agrum maximis emensus itineribus, Apenninumque transgressus sese ad Sculemburgium
prope Genuam recepit. 3. . Sculemburgius, cum denunciationes , ad
moto exercitu , maiorem habere vim , &, dum in metu est , parvo Populum momentis quam