장음표시 사용
101쪽
r Dan. Turrerreni. stiis Dominus. N ' bQuinto loco, predicta verita patet testim ; nio A postolorum in sacro Euangelio colenito,unde Math. I 6. Curisto interroganti discipulos: Vos autem quem me essae dicitis Respondens Petriis tanquam principalis i ter omnes alios, prose& pro alijs ait: Tu es Christus filius Dei vivi, naturalis scilicet noadoptiuus sicut alii,& percosequens eiusde-naturae cum Patre. unde sic Petrus conseialiis est veritatem diuinae naturae & humanae in eodem supposito . Quam consessionem, Christus commendans, & remunerans ait :. Beatus es Simon Bariona, quia caro & sanguis idest homo mortalis non reuelauit tibi
istam veritatem, sed Pater meus qui est in coelisi& ego dico tibi,quia tu es Petrus,qua consessiis es, id est Christum,aedificabo Ecclesiam meam, & infra: & tibi dabo claues regni coelorum . Item Io. 6. Cum Christus dicereiad duodecim: Nunquid & vos vultis abire,Simon Petrus pro se & alijs res odit, elicetis:ad quem ibimus verba vitae habes, Mnos credimus,& cognouimus, quia tu es
Christus silius Dei, scilicet naturalis. Itemeto. Post Resurrectionem Christi, cum Christus I homae dubitanti diceret: Infer digitum tuum huc, & vide manus meas & pe des &c. noli esse incredulus sed fidelis. Re . spodit Thomas: DominuS meuS. di DeuS meet
102쪽
De error. Mailom. vs,ubi manifeste confiteturitat utilitatem an Christo contra perfidiam Arrianam&Ma-- chomeli. Item lo. I. Ego testimonium per
hibui, quia hic est filius,scilicet meus di na-
Sexto loco veritatem diuinitatis in Christo, te .statur ipsa miraculorum Christi eminentia, iquae Christias operatus est. Unde ipse,inquie Ioan. . I pla opera quae ego facio testimoni--um perhibent de me, quia Pater me misit , 'plane hoc verissimum est, quoniam mira- ' cula quae Christus fecit sufficientissima te stimonia fuerunt ad manifestandam diuinitatem ipsius secundum tria, ut tangit sancius Thomas. Primo quidem secundum ipsam speciem operum, quae transcendunt omnem potestatem creatae virtutis ,& ideo nopoterant fieri nisi virtute diuina;& propter hoc coecus illuminatus dicebat. Io. 9. a saeculo non est auditum, quod quis aperuit o- eulos caeci nati, nisi esset hic a Deo non posis et facere quicquam . Secundo propter mo i dilui miracula faciendi, quia scilicet pria virtute miracu a faciebat, non autem orando sicut alij,unde dieitur Luc. 6. Quod virtus de illo exibat & sanabat omnes. PrOP ter quod osseditur, sicut Cirritus dicit, quod non accipiebat alienam virtutem, sed cum esset naturaliter Deus, propriam virtutem
super infirmos ostendebat, propter hoc ia
103쪽
numerabilia miracula faciebat.Tertio ex ipsa doctrina, qua se Deum dicebat, quae nisi vera es et non confirmaretur miraculis,diuina virtute factis, & ideo dicitur Marc. primo: Qugnam doctrina haec noua,quia in potestate spiritibus immundis imperat,& obediunt ei. Mirum est valde quod Machom , tus, qui Prophetas & Euangelium tantum comendat tanta coecitate occupatus fuit,&mentis hebetudine percussus, quod i im aperta, tamque clarissima testimonia Diuinitatis in Christo non intellexit. Coeterum si licet,eadem veritas probatur verbis,& cofessione ipsius Diaboli, qui tum primo ut in principio capitulit diximus hanc infid
litatem in metibus hominum disiem inauit; unde.Math. 8. habetur,quod Daemones existentes in corporibus hominum clamaue- runt,dicentes: Quid nobis & tibi Iesu Filio Dei, cur venisti huc ante tempus torquerenOS.Item Luc. . Exibant daemonia a multis clamantia & dicentia: Quia tu es filius Dei;& increpans non sinebant ea loqui, quia sciebant eum esse Christum. Praeterea pro pleniori confutatione erroris ipsius Macho meti in verbis suis, quae in laudem Christi in Alcorano suo adducit sumamus arma contra eum. . Comendando enim Christum inter alia verbum Dei illum nominat, cum
enim in hoc intenderit comendare Christ a
104쪽
non esti intelligendum Christum: ideo verbunt minasse , quia verba Dei denunciauerit. Tum quia hoc comune est alijs Prophetis, unde David ait Psal. II 8. Pronunclaui omnia verba oris tui. Tum quia non propter hoc quod aliquis pronunciat verba Dei ι verbum Dei dicitur;vnde nulluS unqua Prophetarum verbum Dei legitur appellatus, nisi Christius Io. r. ubi dicitur: In principio erat Verbum . Et nunc in Alcorano. Ergo necesse est, ut cum Christus Verbum Dei dicitur,non accipiatur vocale,volatile, transitorium, sed proprie, reale & substantiale,& personale,& sic verbu Dei est a ternum ab Intellectu paterno procedens. Quod autem procedit ex Deo, sicut supra ostendimus, cude generatione fili j Dei loquuti sumus essentialiter Deus est. Sic ergo patet ex concessis per ipsum Machometum,quod Christus fuerit verus Deus. Ex quibus omnibus testim nijs clare cogitur perfidus Machometus, aut Christum verum Deum credere,aut is se comendasse prophetias, & Euangelium de veritate. Ad id vero,quod Machometus in robur erroris sui inducit, quod Christus Iudaeis dixerit: Adorate Deum meum & Deum vestrum, Dominum meum & Dominum vestrum. Respondemus quod hoc non reperitur in Evangelio Christum dixisse Iudaeis, nihilominus tamen quia Ioa. xo. dixisse lo-
105쪽
gitur Apostolis: Ascendo ad Patrem meum, α Patrem vestrum, Deum meum, & Deum vestrum. Dicimus hoc esse intelligendum ab ' eo dictum secundum naturam humanam, secundu quam ipse diciti Io. r . Pater maior me est, non autem secundum diuinam naturam, secundum quam ipse dicit Io. Io. ego & Pater unum sumus,secundum quam filius est aequalis Patri, unde ut dicit Augustinus primo de Trinit. utrunque merito scriptura dicit aequalem,scilicet Patri Filiu, - & Patrem maiorem silio. illud enim propter formam Dei .hoc autem propter formam astrui sine ulla comparatione intelligitur.
roribus,negat Christum fulsese mortuum, sed alium sibi si milem,unde in A lcor ano cap. 14.sic inquit inuehenS, cotra Iudws maximam blasphemiam,& immoderatam contumeliam inferunt se ,quia Christum Mariae Filium Dei Nuncium perueniLst perhibent , sed nequaquam eum, sed sui similem suspendentes interfecerunt,sed D us incomprehensibilis & sapiens, cum ad.se
106쪽
transimigrare secit. O qua perniciossis errorio quam damnatissimus, qui nobis omnia tollit antidota salutis. Hinc enim quod Machometus negat Christum mortuum, negat per consequenSomnia sacramenta, quae ex
virtute passionis Christi essicaciam habent, unde nulla Sacramenta veraciter ponit, tria quo omnibus Haereticis perniciosior inuenitur. Caeterum, quia Sarraceni negane Christi mortem,Crucem Domini, & locum sepulturae eius derident ; dicit tamen Ma- Chometus in Alcorano suo,Christum in fine, Mundi moriturum & resurrecturu cum CC iteris. Profecto error iste perniciosissimus est,cum nobis tollat beneficium Redemptioris, quod per passionem & mortem Christi misericorditer suscepimus. Circa cuius erroris improbationem obseruatum ordine in alijs continuantes in primo veritatem fidei quam sacra Christianornm religio credit, & tenet stabiliemus siue declarabimus, quae est quod Christus pro liberatione, siue
redemptione humani generis veraciter mortuus sit. In secutido inducemus testimonia ad hunc errorem Machomeri confut/ndum. exlijs scripturarum locis, quae Machome-- tus laudat & acceptat. Circa primum praesupponimus cum veritate,' quod cum Dei opera. sint persecta Deute, ronomio a z. In omnibus operibus suis,prae
107쪽
sertim in his, quae sunt circa gubernationε
generis humani reluceret simul sua mi sericordia& iustitia, unde Psalmus, uniuersae viae Domini misericordia & veritas, idest Iustitia. Unde in redemptione humani generis non debebat relucere diuina miserico dia , ut puta per solam voluntatem parcendo seu remittendo peccata,sed etiam relucere debebat diuina Iustitia , scilicet pro ODfensa in Deum commissa, quoniam ad Iustitiam pertinet nullum malum impunitu re. I inquere. Ex quo patet', quod ad persectionem redemptionis humanae pertinebat veIustitia ita in ea reluceret, ut peccatum hominis sine satisfactione debita.no relaxare tur . Praeterea cum satisfactio per Christum fienda non debuit fieri pro uno homine tantum,sed pro tota humana natura, necessario concernere debuit duas conditiones,v-na scilicet, ut esset uniuersaliS respectu omisniu satisfactionum. Secunda ut esset exeplaris respectu omniu particulariu satisfactio. num ; uniuersalis autem debebat esse non per praedicationem, quasi per multas satisfactiones particulares multiplicaretur, sed ut habens virtutem respectu omnium,unde nooportebat quod ipse omnes poenas, quae ex o peccato quocunque coniequi possunt assumeret in seipso, sed illam ad quam omnes
108쪽
De error. Mailom. Hyordinantur,& quae continet in se omnes poenas, quamuis non actu cuiusmodi est mors, finis .n. omnuim terribiliu est mors, ut dicit Philosophus tertio Ethi. unde iustitia dictare per passionem mortis debuit esse fatisfactio fienda per Christum. In quantum vero debuit esse exemplaris respectu nostrarum satisfactionum,debuit habere magnitudine excederem omnes alias satisfactiones, quia exemplar debet esse prae statius exemplato , & ideo secundum maximam pgnarum debuit satisfacere, sicilicet per passionem Mmortem, & ita Christus per passionem, domortem suam fatisfecit sussicienter pro h
mano genere. CCeterum conuenientia ii
ius quod Christus fatisfacturus pro humano genere mori debuit, colligitur aperte ex eo quod humanum genus morti adiudicatum fuit propter peccatum,secundum il- Iud Genes. 1. Quacunque die comederitis morte moriemini. Est autem conueniens satisfaciendi modus cum quis subiecit se poenae, quam alius meruit,& ideo conueniens fuit, ut Christus qui satisfacere venerat pro humano genere mori voluerit, unde primo Pet. 3 . Christus semel pro peccatis nostris mortuus est,si vero Machometus vel alius pro eo replicaret; quod cum vita quam Christus per passionem dedit pro redemptione humani generis fuerit corP
109쪽
ralis, quod per consequens non fuerit sus.ficiens ad compensandum vitam spirituale,
quam per peccatum homo amiserat,. Cum anihil corporale sit aequi ualens rei spirituali.
Respondemus rationem istam inualidam esse,ut pote ex desectu considerationis procedentem, sic autem arguens non debuit cosderare vitam Christi secundum humanitatis naturam solum, sed secun clum personam carnem assumentem & in ea patientem, inquatum scilicet erat caro& vita Dei ex qua habebat dignitatem infinitam. Vnde vita corporalis Christi habebat infinitum valorem ex diuinitate coniuncta in quantum noerat vita puri hominis sed Dei ει hominis,&ideo poterat esse sufficiens recompensatio vitae spiritualis ad satisfaciendum pro omnibus peccatis humani generis & praecipue
ratione charitatiS eximiae ex qua offerebatur. Declarata iam pro nbstra exiguitate fidei Christianae religionis veritate circa convenientiam mortis Christi pro redemptione humani generis. Restat obseruando ordinem nostrum inducere testimonia comendata S laudata per ipsum Machometum sper quae fidei nostrae veritas splendidior ire- luceat , S Macho reti error apertius falsus& perniciosius este monstretur. occurrit in primis eximius Prophetarum Da
vid, qui ex Persona christi loquens ait psal.
110쪽
De error. Mailom. r fodi 'ε8. mae non rapui tunc exolvebam nlos. Rivbr. Quasi diceret non peccaui & poenas dedi rapuit enim Adam & Euam praesumen. res ut diabolus, ex diuinitate rapere voluerunt diuinitatem & perdiderunt talicitate Cum autem Christus soluit, perfecte satisfe- cuse intelligitur pro peccatis nostris . Secudo loco occurrit notabilis locus Propheta, Ii qui 33.cap. sic de Christo ad littera loquitur,vere languores nostros ipse tulit de labbres nostros ipse portauit. Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras , attritus est fropter scelera nostra disciplina pacis no
strat super eum,& liuore eius sanati sui nus , omnes enim nos quasi oves erra uimus unus
qui'; in via sua declinauit, & Deus posuit iniquitatem idest poenam pro iniquitatibus
omnibus expiandis omnium nostrum. Et quia Christus hanc poenam ex maxima cha- ritate sustinuit subdituri oblatus est , quia ipse voluit idest propter obedientia in Patris , de pro liberatione humani generis non operuit os suum, scilicet verbis recalci tram-do sed magis coram false aceusantibus & i. iuste iudicantibus tacendo sicut patet ex
Tertio, Idem Propheta de turpitudiis mortis eius loquens ubi ait supra & cum sceleratis reputatus est,quia inter latrones fuit cruci fixuS, Ve per hoc Particeps maleficij eorum avul-