Ioannis de Turrecrem cardinalis S. Sixti contra principales errores perfidi Machometi

발행: 1606년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

Praeterea, ratione praefatus error consuta

Primo sic talis corruptio scripturarum praedictarum non potuit esse generalis,& manifesta,quia sic aliae nationes habuissent notitia ita huius corruptionis,& sic illa corruptio misesex notoria,sed hoc manifeste, & notorie est falsum; nec etiam potuisset esse particula- vis, & occulta, quia aliqui Codices integri iecorrupti rem n si sent, quod est falsum: nam in omni lingua , &.in omni Prouincia sue Regione inuenitur lex ,& Euangelium i uniformiter scripta. Secundo sic textus legis veteris apud Haebreos est in lingua propria littera qua fuit in Sinai data Patribus per Moysem,& postquafuerunt expulsi a terra promissionis, S per qrbem dispersi eandem legem tenent ubiq; terrarum sine aliqua variatione; Ergo talis curruptio non potest veteri testamento ap-l cari,& multo minus novo, quod sic patet . Nam quatuor Euangelia non sunt scripta nec eodem tempore, nec eodem loco, nec eodem idiomate, nec ab eodem Sriptore, scilicet Mati. in I idaea in HebrsoJoannes ta Craruo in Graecia, Lucas in Achaia , etiam in Graeco, Marcus in Ita lia in Latino,& eo- orum translatio facta est per B. Hieronymu, de alios, ante tempora Machomeli,& reman .

fer4texeplaria in omnibus linguit: ergo

122쪽

poterant per aliquos falsarios vitiari, quoniam manifeste sciretur; sed hoc non fuit in opinione apud alios, quod ergo Machometus dicit fictio est,& Gliramentum malitio

sum.

Tertio manifeste hoc ostenditur falsissimum, quoniam adhuc libri taliqui Prophetarum,

S Euangeliorii originales reperiuntur apud Christianos, qui fuerunt scripti antequa natus esset Machometus, & omnes conco dant cum aliis posterioribus,ergo &α i Quarto sic, quomodo Christiani potuerunt cuIudaeis in tali corruptione conuenire u quibus tam antiquo odio diuiduntur; quomodo etiam conueniunt Christiani, & Iudaei incorrustione eius in quo maxime discordae scilicet in Christo, quem Iudaei dicunt non esse Deum, nec bonum hominem. Christiani 'exo non solum dicunt esse sanctissimunia,

omnium,sed etiam verum Deum .

Quinto autem ex ipsius dictis Machomeli. Ipse primo mandat obseruari legem,& Euagelium; quaero ab eo an illa, quae apud nos. sunt,& hoc non quia illa dicit esse corrupta, nec etiam alia ab isti ,cum nulla talia inu niantur in toto orbe, ut est manifestum, e , CO&C.

Sexto sic ipse in Alcorano eorum dicit in capitulo de Iona, si fueritis in dubio de hoc, qs. reuelamus vobis petatis ab illis, qui lege

runt

123쪽

runt librum antequam nos ; Illi autem qui legerunt Iibrum priusquim Sarraceni sunt Iudaei,& Christiani, qui receperunt Pentha-

rheucum,& Euangelium, sicut exponit Machometus,ergo Machometus praecipit Samracenis. quod petant a Christianis,& Iudaeis de dubi js; sed quomodo mitteret omnes ad mendacia Machometus testimonia , si esset propheta verus ut ipsi Sarraceni dicurr non ergo vitiati erant libri Iudaeorum , &Christianorum tempore Machometi: Nec potiunt dicere,quod postea fuerunt vitiati. Nam dicitur in Alcorano in cap. Elchagar, quod interpretatur lapis. Nos inquam iii. persona Dei descendere fecimus recordatio hem Dei, & nos eandem custodimus. Lex autem Moysi, & sanctum Euangelium apud

sarracenos dicuntur concordatio,ergo Dens semper apud suos fideles testimonio , suae scripturae conseruauit ante Machome tum,&conseruabit postea.

septim6 error praefatus sic improbatur, si sarraceni omnino volunt dicere,quod lex Moysi & Euangelium sunt corrupta, aut vitiata, ostendant nobis legem Moysi,& Euangeliuineorrupta; & recipiamus ea, maxime si stenderint uniformiter in omnibus linguis ,

sicut nos ostendimus; sed hoc illis est impos fibile,erso falsum est quod Machomerus dicit,quod lex Morsi. di Euangelium conuin .

124쪽

ne error. Massom. retri ta,aut vitiata fuerunt. ted fictio fuit malitiosa, & perniciosa ad tenendum gentem iullam excoecatam in erroribussuis.

onus error ipsius Macismeti confutatur. Cap. XV.

in tantum bestialis stetit, venon in veritatibus purae fidei aberraret, verum etiam, in iis quae apud omnem bonum Philosophum clarissima sunt, quλsi sint prima principia. Asserit enim Deum corporum esse, & habentem membra corporea, sicut manus,& pedes Scc. In hoc sequutus est hς reticos dictos Antropomorphitas, qui simplicitate rusticana Deum habere hu. mana membra arbitrati sunt. Vnde ait invisione de qua supra in c. q. quod tetigit eu Deus manu sua inter humeros, adeo ut frigiditas manus eius perueniret usq; ad medul- lam dorsi eius: Tactus autem non potest nisi corporeus esse, ut testatur tota philosophia ; qui error inaniseste confunditur auctoritatibus saccae scripturae,&rationibus . Ia primis occurrit illud sapientiae i. idest, Spiritus Domini repleuit orbem terrarum, hoc autem impossibile est conuenire rei corporali, ut pater,ergo impossibile est Deum esse

125쪽

Dan. Turre crem corporeum . Item per Prophetam Domi- niis Deus loquens ait sa. 13. Coelum,& terram ego impleo ; Hoc autem impossitii est rei corporeae conuenire. Terrio expressius confutatur per Euangelium . Ioannis,ubi Ioan. . dicitur Spiritus est Deus ; ergo per consequens no corporeus, quo niam ut dicit Luc. vlt. Spiritus carnem ossa non habet. Rationibus insuper confunditur error praefatus, & iuxta sex, quae non solum Christianus,sed omnis bonus philosophus sicut apparet in Metaphysica Aristoti attribuit Deo iuxta sex attributa: indu

centur sex rationes. . .

primum attributum est Dei, quod est primum ens, Ex hoc sic primo arguitur . Omne conpositum cuiusmodi est omne corporeum, , est posterius suis componentibus, sed Deus est primum ens, ergo est impossibile, quod Deus sit compositus, ex aliquibus compo

secundum attributum Dei est,quod est ens sim plicissimum per abnegationem omnis com positionis,& componi bilitatis, ut tota phi- losophia clamat; ex quo arguitur sic,omnis res corporea habet partes componetes, sed nullum tale est omnino simplςx, ergo cum . .

. Deus sit omnino simplex impossibile est

aliquo modo sit corporeus . .

Tertium attributum Dei est, quod sit purus se

126쪽

De error. Maebom rarctus, ex quo , sic arguitur. Deus est purus actus, ergo impossibile est quod sit compositus cuiusnodi est omnis res corporea. nsequentia pateriquia cum in omni composito necesse sit esse actum, & potentiam; non enim plura possunt simpliciter unum fieri nisi aliquid sit in actu,& aliud in potentia;que enim actu sunt non uniuntur,nisi quas colligata, quae non sunt unum simpliciter. Quartum attributum Dei est , quod Deus estens nobilissimum in fine nobilitatis, Ex illo arguitur sic. Nulla res corporea potest esse nobilissimum ens omnium entium ; patet quia spiritus nobilioris, & altioris naturae est. Cum ergo Deus sit ens nobilissimum

manifeste apparet,quod impossibile est qisit corpus, aut reS corporea.

Quintum attributum Dei est,quo Lest sternus. Ex hoc arguitur sic. Si Deus eqςt corpori reus esset necesse compositus,sed omne compositum,ab alio componitur, si ergo ab alio Componeretur, iam ipse non esset Deus; sed ille potius,qui eum componeret. Item si ab alio compositus esset,iam ς ternus non esset, cum in sui compositione inciperet esse,ergo manifeste patet,quod error ille sit stultus. sextum attributum Dei est, quod sit necesse esse, ex quo arguitur sic, Omne composituest potentia dissblubile, quantum est de ratione compositionis, licet in quodam sit aliquid

127쪽

ris Dan. Tumerem. quid ad dissolutionem repugnans . Quod autem di lubile est in potentia est ad non esse, quod Deo non potest competere, cum se necesse es et ergo impossibile est quod in Deo sit compositio, & per consequens quod sit corporeus. Non debuit ad huius ςrroris assertione na mouere Machomerusia, nec

quenquam alium, quod iacra seriptura at . tribuit Deo trinam dimensionem . Dicitur enim Iob. Ir. Celsior coelo est, & facie profundior inferno,& unde cognosces, longior

est terra mensura eius '& latior mari. Item lineamenta membrorum , quae tanquam de

homine fragili, & composito describuntur scilicet, ut de oculiS, facie, capite, manibu brachijs, digitis, utero, pedibus, ut Iob.qI.s brachium habes ut Deus. Et in psal. oculi Domini super iustos, & dextera sua secie virtutem,& similia, quae cum secundum ii teram, non absq; nefando facrilegio possunt

intelligi super eo,qui est inuisibilis, ineffabilis, incomprehensibilis, inestimabilis, simplex, & incompositus est. Oportet ut huiusmodi significationem membrorum diuinas efficientias, & immensas operationes sentiamus, quae nobis ni si per haec usitata vocabula non queunt intimari: ideo necessi a te quadam facra scriptura tradidit nobis

spiritualia,&diuina sub similitudinibus corporalium. Vnde Oael. 1 a. dicit Dominus

128쪽

De error. Maebo m. xi , ego visionem multiplicaui eis,&in manibus Prophetarum assimilatus sum eis; & hoc

conuenienter factum est: Deus enim omnibus prouidet, secundum quod eorum competit naturae. Est autem naturale homini

ut per sensibilia ad intelligibilia perueniata,

quia omnis nostra cognitio a sensu initium habet. Unde nuenienter in sacra scrip tura traduntur spiritualia nobis sub metaphoris corporaliu,& hoc dicit Dion. a. cap. coelest. Hierarch. Impossibile est nobis aliter relucere diuinum radium nisi validitate

sacrorum velaminum circumvelatum. CCeterum hoc congruentissime agit diuina prouidentia, ut sacra scriptura quae omnibus communiter proponitur sub similitudinibus corporalium proponatur, ut saltem sic rudes eam capiant,qui ad intelligibilia secundum se capienda non sunt idonei. Vndicum trinam dimensionem Deo attribuit subsimilitudine quantitatis corporeae quanti talem virtualem designat. VtpotE per profunditatem, virtutem ad cognoscendum Og culta, por altitudinem, exce lentiam virtutis super omnia, per lonstitudinem, durationem sui est e, per latitudinem, affectum dilectionis ad omnia. Velut dicit Dionisius s. cap. de. d. n. per profunditatςm, intelligitur incompreian sibilitas essentiae ipsius , Per longixudinem,processus virtutis omnia

129쪽

ias Dan. Turrecrem penetrantis,per latitudinem vero,super extensio eius ad omnia in quantum videlicet Deo in eius protectione omnia continentur Sic etiam partes corporeae attribuuntur Deo' in scripturis ratione suorum actuum & operationum,utputa pro significatione oris collocutionem eius, quae in arcanos animae sensus solet clementer infundi, vel quod in patribus nostris,atq; Prophetis idem loquutus sit. Agnoscimus in oculis immensitatem perspicaciae,qua uniuersa perlustrat,& pe spicit; Manuum nuncupatione prouidentaliam, & operationem, qua ipse sit omnium creator,& conditor,sentiamus. brachium quoq; virtutis ,& gubernationis eius insi-' gne, quo cuncta fustentat,moderatur, & git,& ita similiter de alijs partibus. Decimus error vaebometi confut atur 1 3 p XVI. '

ONSEQUENTER ,

stultus,& malitiosus Machometus addens errorem erroribus dicit Deum esse causam omnium peccat rum, unde ait, quod si Deuς vellet,omnes gentes, unam, gentern elliceret; sed hunc aberrare, illum

recta via progredi, pro velle suo Proficit,

130쪽

qui errores dilatabit utq; ad finem mundi, Unde exclamans ait, O Deus quibusvis redam viam, quibusvis malam praebes. Sane error iste nimis periculosus, & perniciosus est,& diuinae bonitatis iniuriosus valde; praebet enim peccatoribus occasionem in peccatis perseuerandi ac culpas suas,& pece . ta in Deum retorquendi. Sed hic error facile improbatur, pro quo notandum, quod homo dupliciter est causa peccati alterius . Vno modo directe inclinando voluntatem eius ad peccandum: alio modo indirecte, scilicet, dummodo non retrahit aliquos a peccato. Vnde Ezech. 3 dicit Dominus speculatori. Si non an nunclaueris impio Scimorieris, sanguinem eius de manu tua re,quiram. Quod autem nullo modorum istorum Deus posset esse causa peccati cuiuscun que manifeste ostenditur. Et primo quido scilicet directe; omne peccatum mortale est aversio ab ultimo sine; sed impossibil est quod Deus faciat voluntatem alicuius'. auertere ab ultimo sine, cum ipsemet sit vltimus finis; immo ipse Deus Onania inclinat,& conuertit in semetipsum,sicut in ultimum

finem, sicut Dionisius z. cap. de. d. n. ergo' impossibile est quod Deus sit causa cuiuscun

que discedendi ab ordine qui est in ipsum,

in quo consistit ratio peccati,

Secundo error praefatus depellitur ex illo sapi

SEARCH

MENU NAVIGATION