Ioannis de Turrecrem cardinalis S. Sixti contra principales errores perfidi Machometi

발행: 1606년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

x x43 Dan. Turreorem. norum. Ex istis quinque fundamentis ma-: nifeste patet falsitas, & pernicies erroris Nachomeli,quoniam non modo falsum,sed . impossibile iuxta praefata fundamenta est,

. quod quilibet in secia,sive lege sua possit saluari cum in fide, sine qua non est salus ho-

. minibus,quae una,& simplicissima & immu- , tabilis est,non conmeniant omnes, sed in plu ribus adinvicem contradicant, ut manifestum est,& Apostolus 2. Thessal. ait, NQn enim omnium est fides , unde Thob. et .& di- eitur, vitam illam expectamus , quam Deusi daturus est his, qui fidem suam nunquam mutauerunt ab illo.

s extum fundametum est illud,quod sola fides Christiana est illa, sine qua non est salus ho: minibus; haec enim est fides Catholica , quam nisi quisquis fideliter, firmiterq; crediderit, saluus esse non poterit . Hoc autem nos ostendemus auctoritatibus, & rationib. Auctoritate quide primo patet ex illo Deuter. i S. Vbi Moyses de Christo prophetans ait. Prophetam de gente tua , & de fratribus tuis,sicut me suscitabit Diis Deus tuus ipsum audies; ergo fidei Doctrina danda per Christum erat, qua saluandi oramus. Item ex illa Marci ultimo ubi Christus ale Apostolis suis, Euntes in mundum uniuersum praedicare Euangelium omni creatu

rae, idest omni nationi genuum s qui credi

152쪽

De error. Maebo . . us' derit, &baptizatus fuerit saluus erit; qui

vero non crediderit condemnabitur. Item Io: 6. ait , qui credit in me, habet vitam aeternam. Item Io. Io. ait, Ego sum ostiumὸ

per me si quis initauerit, scilicet per fidem,

saluabitur.Item,& in eodem,qui non intrat per ostium, in ovile otium, idest Ecclesiam sed ascendit aliunde, ille fur est, & latro. Item Io. r . dicit Christus, Ego sum viaia, veritas, & vita; si ergo Christus est vita nostra, sequitur, quod fides , qua vivit

iustus,qua vivit omnis qui saluandus est,sola fides fit Christi. Praeterea,ratione,impro bare praefatum errorem facile est, si ad memoriam reuocentur, quae supra adnotaui muS, iuxta scripturas sacras, de necessitate , siue conuenientia Incarnationis Filii Dei, & eius passione, pro redemption humani generis. Ex quibus apertissime consat , quod post lapsum Adar nullus saluari potuit absq; fide mediatoris Nullus enim ab illo peccato poterat liberari,nis in illum mediatorem crederet, vel ipse per se, si esset adultus; vel alius pro ipso, si esset paruulus, & ratio huius est, quia cum gratia,S veritas per Christum facta sit, & libera' tio ab illo peccato sit per merita Christi,dc merita Christi non se extendunt, nisi ad illos qui essiciuntur eius membra,& ei copu

lantur per fidem. Vnde sicut impossibile K 3 est

153쪽

est, nune aliter saluari quenquam,nisi ei copuletur, vel per fide, vel per fidei secrametum; sic etiam impossibile fuit prius, post lapsum aliquem ad salutem peruenire, qui aliquo modo in Christum mediatorem non crederet; Ideo autem dicimus aliquo mo- dot quia fides Meditaoris potest haberi dupliciter : videlicet implicite, vςl explicite. Explicite, ut si quis crederet Filium Dei a fiasiumpturum nostram humanitatem,nasciturum de Virgine, passurum in Cruce, resum recturum tertia die &e. Hoc autem modo eredere explicite non erat omnibus opportunum , siue necessarium; sed ijs, quibus Deo erat reuelatum , sicut Sanctissimis Patribus . Implicite vero credere est expectare Redemptorem futurum, qualiter autem& quomodo hoc debeat esse,credere secundum quod illi credebant, quibus a Domino

est reuelatum, Et hoc quidem erat omnibus opportunum; quod figuratum est Mat. 27. Vbi habetur, quod ingrediente Iesu Hierusalem die ramorum, turbae quae praecede bant,& sequebantur clamabant dicentes Hosanna, Benedictus, qui venit in nomine Domini;qui praecedebant seniores erant inest Patriarchae,& prophetae, caeteriq; sancti , qui ante Aduentum Christi de Aduentu eius crediderunt & dixerunt. Sequentes

sunt Apostoli,& alij noui Testamenti, qui .

154쪽

De errari uaeborari abruidem credunt, & praedicant; Diuersis quidem temporibus fuerunt; tamen in omni . bus unus exultationis spiritus fuit. Eadem enim est fides 'mediatoris , sicut dicit A gust. quς nos saluat,& saluos iustos faciebat antiquos pusillos cum magnis; quia sicut credimus Christum hi carne venisse, ita ib. li venturum eadem est enim fides nostra, ct illorum: proinde cum omnes iusti,sive ante incarnationem, siue post, nec vixerunt nec vivent, nisi ex fide Incarnationis Chrissti; Prosecto quod scriptum est Act. s. non esse aliud nomen sub Coelo, In quo oporteat saluari nos , ex illo tempore valet ad saluandum aenus humanum, ex quo vitiatum est. Ex quibus manifeste constant tres conclusiones. Prima est, quod haec fides Christianae Religionis est sana, & verissiama, qua Christiani credunt nullum hominem, siue maioris, siue paritae aetatis liberari a contagine mortis, & obligatione peccati, quod a prima natiuitate contraxit, nisi per fidem D. N. Iesu Christi. Secunda conclusio est quod fides ista diuersificata . est quantum ad modum credendi, secunda diuersitatem temporum, & statuum: Nos enim, quibus tantum beneficium exhibita est, magis tenemur credere, quam illi, qui fuerunt ante aduentum Christi, Tunc etiam

liqui magis explicite, sicut maiores, & i

155쪽

Ii quibus tacta est aliqua reuelatio spiritu lis, illi etiam qui sub iuge erant adhuc magis explicite , quam ante legem , quia data fuerunt eis aliqua sacramenta,quibus,quas per figuram, representabatur c hristus; sed Gentilos si fuerut saluati sussciebat eis, quod crederent Deum esse remuneratorem, quae remuneratio non sit nisi p er Christum, unde implicite credebant in mediatorem. Tertia conclusio est, quod est falcissimum, quod quis saluari possit in secta Machome - . ti, patet conclusio, tam ex dictis, quam ex improbatione sequentis erroris.l Decimus sextus error confutatur. p. X .X I I . OETERUM perfidus Ma- , chometus tanta calligauit errorum densitate vi sibi contrarius in pluribus in-- ueni tur erroribuS, unde

immemor; amens, & delirus Machomerus ipse erroris praecedentis sub luxit hunc omnino contrarium, quod nullus saluabitur, nisi in lege Sarracenorum. Nec mirum quare ut ait Lactantius haec est natur mondaciorum . ut coherere non possint, eorum vero tradidi

tio vera est quae undique,& sibi tota consentiet,& ideo persuadet, quia constanti ratione iugulta est, quia vero ex supradictis su

156쪽

De error. Vubom. ryx ficienter paret stultinias huius erroris ,&temeritatis pauca inferenda veniunt ad eius confutationem patet quidem in primis falsitas eius, quoniam lex Machomeli, ut superius ostendimus continet exorbitantissima a recta fide, & etiam plena erroribuS, plena viiijs, unde impossibile est, ut in ea spes sit alicuius salutis. Secundo quod emror ille damnati siimus sit sic ostendit δε ρο- stoluS I. Corinth. l. dicens, NOS praedicamus crucifixum sudaeis quidam scandolum, gentibus stultitiam. Sane si Christus eru- cifixus est ludaeis scandalum ,& gentibus stultitia; profecto in secta Sarracenorum , qui in gentibus connumerantur nulli saluari poterunt. Tertio error praeseruS: tenditur pernitiosissimus, quia damnat omneSSanctos veteris & noui Testamenti, qui om- neS ut declarauimus supra, in fide Christi mortui sunt, & non in secta Sarracenorum. Quarto idem error damnatissimus ostenditur quia asserit Ecclesiam uniuersalem in errore semper fuisse antequam secta SarrarenOrum fuisset exorta quo nihil pniciosius dici potest,& est cotra illud oseae a. sponsabo te in fide usque in sem'iternum: & ad Ephesa. repostolus ait Christus dilexit Ecclesiam,&semetipsum tradidie pro ea ut illam sanctificaret, mundans lauacro aquae in ver

bo vitae, ut exiberet ipse sibi gloriosam non

157쪽

is Dan. Turrecrem habentem maculam aut rugam , & haec tantum sufficiant ad confutandam amentIam serroris praefati . . I.

Decimu eptimuss error confutatur.

Cap. XXIII. O EI ERVM perfidus Ma

cho metus non solu errauit circa diuina, sed etia circa AngelOS,Circa quoS multipliciter errauit;quoru erroi ru tantu sex percurremus.

Primus est qd Angeli sint corporeae substantiae,de flamma ignis generati. Vnde in Alcorano cap .2q. dicit, quod Daemones no lentes adorare hominem hac excusationem assignantes dixerunt se esse de igne ignitos, hominem vero de luto,& in cap. 6 dicit ille scilicet Deus hominem de celca Latq; Dia bolos ex ignis flamma condidit. Praeterea dicit quod Deus quosdam Angelos condidit cum duabus aliS, aliquos cum tribus , aliquos cum quatuor. Error iste quoad primam partem ubi dicit Angelos esse corporeocin quo secutus est Terculianum Haereticum qui dixit Angelos corporeos lineamentiS corporalibus figuratos, non modo est contra scripturam sanctam , sed etiam contra bene philosophantes, apud quos omnes intelligentiae siue Angeli substantiae

158쪽

i stantiae spirituales & immateriales ac inconporales dicti sunt. Vnde Propheta psal. de Deo loquens ait, Qui fecit Angelos siuos spiritus, & Beatus Dionysius 4. de D.N.inquit,quod primae naturae sint incorporales,& immateriales,& huius ratio est manifesta quoniam operatio cuiusicunq; rei est secundum modum substantiae eius. Intelliger Mautemὶ est operatio penitus immaterialis, quod ex eius obiecto apparet a quo actus quilibet recipit speciem, dc rationem sic . n. unum quodq; intelligitur in quantum a materia abstrahitur,quia formae in materia sui indiuiduales, quas iatellectus non apprehendit secundum quod huiusmodi. Vnde relinquitur, quod omnis stubstantia intellectualis i. est immaterialis & per consequens incorporea. Quoad partem vero in qua dicit An- gelos factos siue generatos ex flamma ignis manifeste patet eum delirasse, grauiterque errasse,nam Angelus est creatus a Deo,& ita de nihilo, ergo non est de flamma ignis ge- 'neratuS : consequeptia patet ex praecedenti quoniam omnia quae non sunt composita ex materia & forma contrarietati subiecta in- generabilia esse,cum generatio sit ex contrario & materia, & ita oportet per creatione

esse cuiusmodi sunt substantiae intellectua.

les, & omnia corpora coelestia etiam male

ria prima ; hinc dicitur Gen. I. In princi

159쪽

i3 6 Dan. Tumerem. Τpio creauit Deus coelum & terram , & im, psal. dicitur. Laudate eum omnes Angeli eius , & postea subdit quoniam ipse dixit Sefacta sunt &c. Tertia vero pars praelati erroris in qua dicit Angelos creatos alatos quam stulta sit ex confutatione primi erro ris patris sui sufficientissime constat, nec oportet per omnes huius stultitias Macho- meti percurrere,quoniam ipsarum damnatio omnibus in quibus aliquid viget ratio nis notissima est.

Decimus octauus error eonfutatur. Cap. XXIV. - -

rus Machometus circa Angelos errans dicit illos esse mortales,unde in libro de doctrina sua dicit,quod Deus in fine mundi occidet omnem creaturam etiam Angelos & Archangelos,& nihil remanebit viuum nisi Deus, & tandem resuscitabit eos. Erroris istius falsitas aperte colligitur ex praecedentis erroris confutatione ubi osten sium ex testimonio David Prophetς Angelos spiritualis naturae esse & per consequens incorporeae, immaterialis substantiae, & ex consequenti incorruptibiles. Vnde Sanctus

160쪽

ne error. Macbom. ii vDionysius Sanctorum Apostolorum coqtarneus , & Pauli Discipulus . de D. N. dicie , Quod sub stantiae vitam habent indeficie

tem ab vn i uersa corruptione morte & m teria & generatione mundi experteS. COn- . futatur etiam ratione praefatus error sic.

Nihil corrumpitur,niti per hoc quod forma

eius a materia separatur, sed AngeluS non est compositus ex materia & forma, Immo est ipsa sorma subsistens ut in praecedenti cap. patet. Ergo impossibile est, quod Angelus sit substantia corruptibilis. Cceterucum mors non intrauerit mundum nisi per peccatum dicente Apostolo ad Romanos s. sicut per unum hominem peccatum intrauit in mundum, ita & per peccatum mors

sed Angeli, & Archangeli boni non peccaruerunt, ergo non est aliqua ratio unde eis attribuatur mors,nec secundum natura νnec secundum iustitiam . Praeterea si omnes Angeli sint in fine Mundi occidendi,quetritur ab ipso stulto Machometo quo susteni rabitur thronus Dei, quem in libro de doctrina sua dicit sustentari ab octo Angelis.

Cceterum cum Resurrectio sit iuxta Dama-- sum eius quod cecidit & dissolutum est ites . rata resumptio non competit nisi mortali. bus, & corruptibilibus, & dissolubilibus. Cum autem Angeli ut patet ex superioribus' non sint mortales nec corruptibile appar o

SEARCH

MENU NAVIGATION