Philosophia Sinica tribus tractatibus, primo cognitionem primi entis, secundo ceremonias erga defunctos, tertio ethicam, juxta Sinarum mentem complectens, authore P. Francisco Noël Societ. Jesu missionario

발행: 1711년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

eruditorum judicio, suos libros viva voce nobis explanantium. Ita in hac difficultate. Dixi cumtiones, non volitionem aliud namque est nosse, aliud velle aliud nosse Deum, aliud velle . quamvis enim intellectus veritatem aliquam cognoscat, saepissime tamen voluntas renuit se illi subjicere, multoque minus amat illam in praxina deducere.' itaque de his omnibus nunc agamus; primo quidem ut cognoscamus an recentiores Sinae non eandem, quam prisci cognitionem primi Entis habeant, eamve amiserint, aut deturparint, videamus in hac I. Qua stione quomodo ipsi met explicent illos omnes textus originales librorum antiquorum, quos in capite praecedenti retulimus; si enim eorum cxplicationes , seu interpretationes consormes sint textus originalis lenit . Iunc certum est eorum cognitiones easdem etiam esse. ac cognitiones priscorum Sinarum, qui illum textum originalem composuerunt, ademque unum, di idem agnoscere. Textus autem originalis sensum habes in dicto capite praecedenti. Inspiciamus nunc eorum interpretationes, eumdemque ordinem, quem supra, sequamur. Sed ut sim brevior,quando interpretatio coincidet cum sensu originali jam explicato, aut nihil e pressius dicet, eam omittam quod bene notandum est pro intelligentia totius hujus capitis eamque tantum asseram, quae videbitur aliquid expressius dicere, etiam in part m contrariam. Deinde ut solvam omnes difficultates, quae posscnt sorte contra haec objici, in a. Quaestione videbimus quomodo isti recentiores Autho- res explicent vocem Ten seu Coelum , di xam T seu coeli Dominum ;&an talia explicatio obsit, aut repugnet ucrae Dei eognitioni. Deindoin 3. ollendemus quodnam primum rerum omnium Principium in mundo ipsi agnoscant, de sub quo nomine Z Ac consequenter in juxta b

rum recentiorum & antiquorum Sinarum mentem exponemus Spiritus definitionem,divisionem, proprietates. In s. examinabimus Utrum lita

men dictum Mao, quod fit Coelo, dirigatur ad coelum materiale, vel im- materiale seu ad coeli Spiritum nempe Deum Z item utrum litamen dictum τε, quod fit Terrae, dirigatur ad terram materialem, vel ad eum- deni coeli ac terrae Spiritum, aut ad alium 8 Inis. discutiemus duas voces To' Me, quae significant primum rerum Terminum seu Naturam , &quia Si me recentiores quandoque confundunt has voces Tay lie cum voce Li, id est Ratio ' di vocem Li cum vocc Tien seu Coelo ; ideo inquiremus

52쪽

Seu Dei apud Synas Recentes.

mus utrum bina vox Ta is quandoque a Sinis usurpetur pro supremo caeli Domino seu Deo, quatenus Deus est prima rerum omnium Causa. Denique in 7. resumendo summatim omnia ex illis recentioribus Sinarum libris prius excerpta ac deducta, investigabimus, utrum illi dent veram aliquam primi Entis seu Dei cognitionem, adeoque an Sinae recentes sint aut possint diei Athei pNunc ergo a persectionibus, quas Coelo & caeli Domino, id est Ten& xam N attribuunt Sinici isti libri recentiores antiquorum classicorum interpretes, incipiamus, ut noscamus utrum Sinae moderni aliter quam antiqui sentiant de Deo. itaque

QUAESTIO I.

Quas persectiones Coelo, aut coeli Domino seu Tim aut

Xam D attribuunt libri Sinici recentiores, antiquorum classicorum interpretes RSspondeo: videntur easdem quas libri antiqui quoad rem , licet

quandoque sub diversis verbis ac nominibus involutas , attribuere. Ut id probemus, quemadmodum in praecedenti capite praecipua Dei Attributa singillatim accepimus , di vidimus ea a libris antiquis&classicis adscribi Coelo, & coeli Domino id est Tun&Mns Tisita in hoc cumdem modum servabimus, di inspiciemus, utrum isti libri . recentiores antiquorum interpretes ista omnia Dei Attributa adscribant etiam coelo ac Coeli Domino sit ergo

Paragraphus I. De Dominio Tien ac Xam Tt, seu Coeli ac coeli Domini

juxta recentiores interpretes. CIrca hoc paucis refero quorundam Interpretum sensar dum Εὐcelsum Coelum,inquiunt, populis, quos producit, constituit Reges ad eos regendos, & Doctores ad eos docendos, ejus intentio id unum optat, ut hi Reges ac Doctores suo nomine & tanquam sui Uicarii rectam vitae disciplinam tradant, ac propagent, adjuvando Coeli Domminum in eo, ad quod non pertingit A); Coelum producens hominem, postquam materiam sensibilem ei dedit ad formandum corpus, tunc rectam rationem ei infundit ad constituendam naturam rationalem. Haec

D 3 recta

53쪽

s o Tract. I . F. a .guas. I. De Cognitione imi Entis,

tecta ratio, quatenus in Coelo, est coeli virtus prima, communicativa, directiva, persectiva; quatenus in homine, est congenita hominis pietas,cequitas, honestas, intelligentia, seu potius nauralia pietatis, aequitatis, honestatis, intelligentiae siem ina , hujus infusio ac receptio est instar praecepti a Coelo impositi, ideoque dicitur Coeli lex B). Haec Coeli lex, seu

ratio naturae infusa generaliter sumpta comprehendit omnes res creatas;

specifice sumpta prout est facultas lucida & intelligens, seu rationalis

comprehendit tantum hominem C . S. Thomas. I. a. q. 9o. &c. asserit legem esse aliquid rationis ,& legem aeternam esse rationem gubernationis rerum in Deo tanquam in Principe, sive rationem Divinae sapientiarseeundum quod est directiva omnium actuum di motionum ι Legem naturalem in nobis existentem esse participationem istius legis aeternae, a qua omnia regulantur ad proprium finem, sed creatura rationalis excellentiori modo, quatenus est providens sibi ec aliis , Hanc legem naturalem humaram esse quoddam dictamen rationis praeticae, nempe prout impressum a Deo , ut intimans sub obligatione quid faciendum aut omittendum. Haec S. Thomae principia videntur posse sat convenienter aptari iis, quae

isti Sinae Interpetes dicunt de Coeli lege , de quo sic rursus Hunt: Coelivia seu Coeli agendi ratio caret omni iniquitate; semper honestati & sequitati inhaeret, cur autem Princeps tanquam Coeli Vicarius, Coeisque nomine regimini praesit, est quia C i honestatem & aequitatem ad regendos populos sibi proponit D); Ego autem, ait Consucius, nec Spiritui anguli in cubiculo Aultro occidui, nee Spiritui soci adulandum esse censeo; sed super hos Spiritus, Majestas nulla est Coelo major, utpote sum. ma di nulli alteri comparabilis. Qui in agendo sequitur rectam rationem ,

huic Coelum bona elargitur; qui autem in agendo adversatur rectae rationi, et Coelum mala immittit. Si quis in eo, quod agit, muneris sui partes transgrediatur, nec rectam sequatur rationem, hic in Coelum peccat ; ut hoc autem in Coelum peccatum condonet, ecquem, qua se, rogare possit E vir deturpatus praemissa abllinentia & munditie, potest ad intelligentem Spiritum accedere, coeli Domino oblationem facere F ; Prisci Imperatores oblationes facicbant coeli Domino, ec erigebant parentalia aedificia ad ostendendum in Imperio haberi Dominos G ; ratio autem Cur Imperator oblationem faciat coeli Domino, est quia nihil in mundo habetur quo J coeli Dominus non producat. & nihil quod Imperator non

regat H ue Imperator incolendo coeli Domino dignitatem sibi coelitus

54쪽

collatam exornat, & sic habet supra se cui obtemperet ; in creandis p pulorum ac Regnorum inspectoribus totum Monarchiae corpus firmum efficit,& sic habet infra se quibus rerum Curam committat ; hincque fit, ut sive suprase, sive infra se oeulos convcrint, nulla re verecundetur ι Imperatoris enim dignitas inter hos duos terminos Coeli, & hominis versatur, dum autem dicitur Imperialis familia Μa venerata fuisse, Imperialis familia Xam magnificasse, Imperialis familia Cheu reverenti servitio coluisse coeli Dominum. unus ic idem est senius I . Vides igitur ex his Reges ac Doctores populorum a Gelo tanquam supremo Domino constitui; ab eodem hominis corpus produci, naturam rationalem infundi, ejus legem generaliter sumptam esse rati nem naturae insulam, specifice sumptam esse rationem naturae lucidae, seu intelligenti inditam; deinde dum quis transgreditur rectam rationem, in Coelum peccare , ei fieri oblationes ut Domino, ut Spiritui intelligenti, ut rerum Effectori , ipsum esse supra Imperatores hos ei obtemperate; lmperatores trium primorum Imperiorum ei inserviisse. Quid Huaeso, distinctius de clarius de Deo ut Domino dici potest Z numquid ille prodigus Evangelicus Lucae I s. dicebat: Pater peccavi in Coedum, di coram te

A. t. Ad I. textum capitis prae c. I. I. de Dominis, sic interpretatio ab hoc Imperatore Hamin in lucem edita, dicta quondana 4 Lbrorum explieatio, si nice Su xuge Mam, tom. I . parte 2. capitis Leam Mei vam in libri Memcii, qui citat dictum textum, immutatis paucis verbis, explicatione sie: dum Excelsum Coelum populis &c. ut supra in con

B. 2. Ad eumdem textum cap. I. g. I. de Dominio, sie eadem quotidiana exisplicatio tom. 2.lib. um Ium. art. r. Coelum producens hominem, postquam aerem seu materiam sensibilem ei dedit ad formandum corpus, tune rectam rationem ad constituendam naturam rationalem ei infun-- dii ; idcirco haec ratio quatenus in Coelo, est virtus magna seu prima, est communicativa seu extensiva , est directiva, est perfectiva , &ab hac quatuor anni tempestates, quinque primaria rerum naturalium universalia principia, omnes rerum species, omnes rerum mutationes ac productiones profluunt. Quatenus in homine, est congenita pietas, aequita , honestas, intelligentia , di ab hac quadruplex naturalis

55쪽

sa Tract. I .cap. I .quaesi. a. De Cognitione primi Entis,

affectus, misericordiae, verecundiae, reverentiae, scientiae; quintuplex humanae conditionis ordo nempe debitus inter Patrem di filium amor, debita inter Regem dc subditum aequitas, debita inter maritum di uxorem diversitas, debita inter Seniorem & Iuniorem subordinatio, dυbita inter amicum & amicum sinceritas , omnes reS, omnes ais Etiones reguntur, & diriguntur; hujus rationis infusio ac receptio est

instar legis aut praecepti a Coelo impositi; atque hoc est quod dicitur

ratio naturae infusa.

C. Deinde Doctor leu interpres Tia' his eho in suo comment strio Sa xumum In tom. I. circa hanc rem, ad initium libri Doctrina adultorum, si-niee Ta his, sic etiam ait: quod liber Ta hio vocat Deus atem, vel nagmram lucidam EF intesidentem, est id quod liber Chum rum seu immutabrmedium sic exponit; Coeli lex est ratio naturae insula : sed illae voces libri cibum Ium, ratio natura infusa comprehendunt & homines & alias omnes res; Hae autem voces libri Ta tio, at uti as, vel natura lucida sintelligens, indicant duntaxat hominem , non enim hanc habent aliae res, nec sunt cum homine ejusdem naturae.

O. Denique ad eumdem librum In his, sic quotidiana explieatio tom. I. lucida illa hominis facultas est recta ratio, quam Coelum ei ceu lumen infundit; hocque est quod dicitur lucida Coeli lex. Nonne hoc hahet aliquam similitudinem cum eo quod dicitur in Psal. q. signatumesis pernos tumen vulIus tui Domine PD. 3. Ad octavum textum &c. sic interpres chin hao lib. Li hi tom. s. cap. 3 a. Piso Hi citans authorem Uu : Coeli via &c. iit supra in contextu. Deinde haec addit: Coeli ordinatio, Coeli dispositio, Coeli lex,Coeli ultio, haec omnia sunt Coelum. Ε. 4. Ad Io. textum dic. sic quotidiana explicatio: tom. 4. in lib. I 3Mart. 3. Ego autem, ait Consucius &c. ut supra in contextu. F. s. Ad I s. textum &C. sic Interpres Cham LM ehim vulgo Cham ho lao, primus olim Imperii Minister tom. 2 o. in lib. 2. Memcii cap. 2. Lileuhia. hominem deturpata facie vilescentem , solent quidem alii falli dire; si tamen hic abstinentiam praemittat, sese diligenter lavet, sordes excutiat, tunc vel ad ipsum intelligentem Spiritum accedere, oblationemque coeli Domino faccre potett. G. 6. Ad I s. textum oce. liber dictus vera libri mutationum ae productionum mplicatio, unice ch:u Ie chin kis, compositus, seu in lucem edi-

56쪽

Seu Dei apud Sinas Recentes. υ

tus paucis ab hinc annis, a tribus aut horibus literatis ex urbecilla Tum Iam Provinciae Nan inexsis, quae Provincia est praecipuum totius litterariae rei Sinicae seminarium, tom. I s. Symbolo hinn sic: oblationes autem sacere coeli Domino, di erigere parentaIia aedificia ad ostendem dum in Imperio haberi Dominos, est vere id ,eκ quo homo movetur ad colligendum suum animum. H. 7. Ad i 7. textum dic. idem liber vera libri muta ronum ac productis. nem explicatio, tom. 13. symbolo Tim sic: Ratio autem cur Imperator oblationem faciat coeli Domino , est quia nihil in mundo seu Imperio . habetur, quod coeli Dominus non producat, & nihil quod Imperator non regat. Deinde Paulin post citat quamdam Doctoris Cha hi interpretationem in librum rituum, quae sic ait: Coelum omnes mundi res producit, nec ulla est quae ejus virtutem satis explicare posti; idcireo illi offertur una tantum pecus ἔ Imperator autem omnes Imperii res habet, seu in illas dominium habet , idcirco Regulus pro victuali munere unum tantum teneIlum vitulum illi offert. I. g. Ad ry textum dic. sic interpres Duxin lib. Annal. Imper. tom. s. cap. De chim: Imperator in Colendo dic. ut supra in contextu.

Panagraphus II.

De Potentia Ten, ac Tam Ti juxta recentiores In

terpretes.

SI c hi i Magna,inquiunt, ac prima Coeli virtus est animus res semper,&assidue producendi. Ubi primum hujus vis motrix in actum erumpit, mox rerum productio di quoad materiam, di quoad foris mam incipit emergerc: illa Coeli Virtus non tantum ad principium, sed

etiam ad totam rei persectionem concurrit, di totam generatun coeli Reis ctoris potentiam apprehendit ac continet, kleoque tres e Ceteras c celi vi tutes, scilicet communicativam, directivam, persectivam in se complectitur A); haec quadruplex Coeli virtus tacito modo intra arcanam ac mysteriosam caliginem volvens, suo motu omnia producit , nimirum ab hac Coeli virtute quatenus magna, ac prima habetur initii m rei ἔ quat nus est comunicativa,habetur augmentatio rei ; quatenus est diri ctiva, hahetur tendentia rei ad suum finem quatenus est perfectiva habetur persoctio rei di finis consecutio D Unde quaelibet res habet quadruplicem E huis

57쪽

hujus quadruplicis Coeli virtutis participationem proportionate juxta cujusque naturam *quae participatio prout a Coeli lege accepta , est quid subtilissimum, purissimum, simplicissimum s Coeli enim res, utpote leno

sibilit: ite expers, nec cogitatione comprehendi , nec sensu aut figura exprimi potest C, Dum dicitur activa Coeli virtus novit rerum principia, illa vox novit, idem cit ac Dominum agit, regit , dirigit, eo modo quo dicitur ad significandum urbis Gubernatorem, isse nουιt Urbem, id est dominum agit in tota urbe, omnes illius reis egit, ac dirigit D . Quod enim dominatur in omnium rerum productiones. xstilia .activa Coeli virtus, quae in actum exiens cum passiva terrae Mirtute omnes res perseit E . Omnium rerum productiones ac perscctiones pro suo primo principio habent Coelum; lc quia Coelum in res producendas ac perficiendas dominatur, idcirco dicitur coeli Dominus ac Rector; hujus coeli Domini in actum exeuntis ,& ab actu cessantis vis motrix, seu virtus movens, ad omnia octo Symbolorum aenigmaticorum, quibus in isto ribro Te imrerum productiones ac mutationes figurantur, loca sese diffundit, omniaque lita octo Symbola reguntur, & pendent a coesi Domino F). Ecquis autem omnes illas mundi res producit ecquis perficiti certe oportet ut existat aliquis, qui sit Dominus, ac Rector, & ob hanc causam vocatur m N, id est eli Dominus ac Rector seu suprenuas Dominus inaut enim omnes res producantur ac perficiantur, necesse est haberi a quo

producamur & perficiantur, ideoque τι, id est aam Tt, est coeli Dominus ac Rector; denique si penitus inquiratur, quodnam sit harum omnium rerum principium sati infra citatus Author etiam nihil est aliud quam

aeris, seu vitalis aurae vis motrix nempe vitalis principii vis motrix suhi haec aeris seu vitalis aurae vis matrix agit, statim ex hac subsequuntur omnes res H . Quod autem hic per istam vocem aer, seu vitalis aura possit, aut debeat intel igi prιncipium vitale, vel quid simile, ut facias Sinas loqui cohaerenter, nec loqui sibi ipsis contraria, non vero iste sensibilis aer, vide infra quiestionem 3. Imo ipse idem interpres, qui praedictum authorem citat, sic in ejusdein articuli praefatione ait: quando dicitur ista vis motrix aeris, seu vitalis aurae, tunc nondum habetur rerum existentia cadeo lue nec ipse aer sensibilis sed quia coeli Dominus in actuin exiens ic ab actu cessins non potest videri, idcirco dicuntur ex habito coeli Domino omnes res subsequi ad agendum, & cessandum,

ut per id, quod videri potest, cognoscatur id, vel is qui videri non po-

58쪽

Seu Dei apud Sinas Recentes- o

test; unde idem postea de hac re se rursus ait: ille coeli Dominus in actu

exiens,& ab actu cessans non poteti videri;&se velis eum e Muntem in actum dc ab actu Cessantem nosse, eccur cum non spcctas in omnibus rem

Dus productis Z quonam sane modo res possint se iplas fac ere 3 quia autem coeli Dominus in illas dominatur, ideo poteti videri illarum actio dicessatio , seu motus & quies atque ulterius hinc potest sciri, ac cognosci coeli Domini actio & cessatio sI . Rursus sic: I lla coeli vis activa, in hac 8. Symbolorum ordinata serie posita primo loco , Regis seu Domini partes agit ; est e nim rerum effector Dominus, nihflque eli quod non coim

tineat ac regat s alia agentia ab ea pendent, ab ea reguntur ac continem

tur ; ad ejus nutum sirum munust exercent Κὶ- Ex his patet illas Authois res agnoscere aIiquod Principium invisibile ante sensibilum rerum existenistiam, quod vocant coeli Dominum, sinice Ii, seu Tam τι , adeoque per istam vocem aer, seu vitalis aura, debet hic intelligi principium vitale imvisibile, ac primum movens nihil enim prius hoc principio agnoseunt ἔDeinde, ut infra dicam in quint. 3. per istam vocem aer, si nices, pas

sim intelligunt vitam, motum intranserum, vitatim auram dic. more antiis quo , vitales exturι auras.

Nunc caetera breviter prosequamur r in omnibus istis hominibus, inquiunt. a Coelo productis habetur corpus sensibile pro materia, recta ratio pro sorma , qua homi ncs naturaliteν amant virtutem L, Qui cordis rectitudinem non sequitur, hii Coeli Iegi adversuur, id oque Coelum eum non adjuvat nempe speciali auxilio Coelo non adluv.ime innumera in suis rebus obitacula offendit, di licet velit quid piam agere, qui sane illud possit M Z Ceelum enim non sine fundamento ac ratione hi mines adjuvat; si quis rectam rationem fideliter sequatur, hic potest shs Coeli Cor devincire; atque hic ei, vis obediens quein Coelum adiuvat N haec autem verba summa inraus , seu summa virtute Princeps . coelo sevatur , murque ei ηρην bene acfausti succedit, dicuntur quidem juxta vacuum id est, ut dicam postea, juxta rem vel iundamentum instrisibila, invisibi Ie, di a materia abstractum sed horum expIicatio a Confucio non est inaniter ac temere facta O . Vastissimi coeli Rector vel vastissimum Coelum supreme Domine ac Rector,qui potestatem habes, ut di a malis fugere.& ad bona tendere possimus, eccur non sin s nos proeul aufugere P)ZQuamvis altissimum Coelum vidcatur nihil de hisce rc bus cogitare; ejus tamen rerum effector Spiritus intelligens, qui comprehendi non potest, E x Om.

59쪽

go Tract. Iaeap. a. quaes. I. De Cognitione prim Entis, .

omnia pericula potest arcere, & resipiscenti favere . Coelum in ariscam ac mysteriosa caligine habet, quo tacite populos itabiliat, juvet. uniat,& conjungat ad cohabitandum R . Dum naturaliter aliquid fit,

quod nullae hominum vires efiiciunt, id dicitur esse Coelum, quod in profunda illa ac immensa caligine dominans ac gubernans, nec comprehendi, nec concipi potest S . Dein quod unicuique indit sir juxta propriam

exigentiam, nullis apparentibus Estectoris vestigiis, in profunda illa ac mysteriosa caligine, plenam ex se habentis libertatem,ut det vel auserat, ut veniat vel abeat, id dicitur naturalis ratio incomprehensibilis G,. Universalis illa ac particularis Coeli virtus nihil est aliud quam quadruplex ejusdem virtus, prima seu magna, communicasiva, dirochiva, persectiva universaliter & particulariter sumpta U); deinde quod per illas omnes mundi res intelligitur, est aliquid externum, & sensibile, sed per hanc virtutem particularem dc universalem, intelligitur aliquid internum ac liberum X denique haec universalis virtus est prima omnium rerum radix, atque primum omnium productionum principium Z). Haec omnia si Deo ut Cauta primae di univers ali,ejus omnipotentiae, ejus Providentiae, ejus auxiliis, ejus concursui simultaneo, ejus Sapientiae . singula singulis aptare vellem, haud dubie longior forem ι cum igitur ex te sint satis clara, ad aliud transeo.

Textus Libror Um.

A. I. Ad 2. teXtum cap. I. prae c. g. a. de potentιa, sic vera libri mutat. ac product. explicatio tom. I. Symbolo Mem. virtus illa, qua res nituntur ut incipiant esse, vocatur magna, ac prima. Deinde paulo post: quid est haec magna ac prima Coeli virtus y Coelum rerum productionem maxime spectat, haec autem magna ac prima virtus est ille res assidue producendi animus: idcirco statim atque hujus vis motrix in . motum seu in actum erumpit, mox rerum productio ecquoad rationem seu formam, di quoad aerem seu materiam incipit emergere; at que si e omnes res nituntur illa magna ac prima virtute, ut esse incipiant; attamen assiduus hujus virtutis motus non tantum rerum iniistia, sed& finem attingit; Coeli enim virtus communicativa est hujus primae ac magna: communicatio 3 directiva est hujus directio, persecti va est hujus persectio; unde non tantum omnes res illa nituntur ut

esse

60쪽

Seu Dei apud Sin, Recentes. IZ

esse incipiant 3 sed ipsa generatim omnes CoeIi virtutes in st comprehendit , ideoque dicitur magna. A. Et paulo infra : haec magna ac prima Coeli virtus non tantum Con currit ad omnium rerum principia, sed etiam generatim totam apprehendit , ac continet coeli Rectoris sinice T non seu coelum regentis Potentiam, eo modo quo magna ac vasta Imperatoris potestas totam Monarchiam amplexatur; idcirco illa dicitur totum Coelum complecti. Rursus paulo insta sic: petes: magna illa ac prima Coeli virtus ubinam existit Z & unde ad omnium rerum principia concurrit Z Re-B. spondeo: tua quaestio est sine optima, hujusque rei ratio praestanti sesima, ac sublimissima. Quadruplex ista Coeli virtus tacito modo intra arcanam quamdam ac mysteriosam caliginem volvitur; quodque om-ncs res lucipiant, crescant, ordinentur, ac perfietantur participando C. illam quadruplicem virtutem, id ab hujus vi motrice in actum erum. pente habetur. Et paucis verbis interjectis sic pergit: v. g. si de solis tantum milii granulis agamus: unumquodque illorum quemdam in se vitae sensum Continet, ec in hoc residet Coeli virtus, ac vis motrix delitet. Dum haec vis motrix in actum seu in motum erumpit, quia mox modicus aer fermentatur, idcirco hoc habet a prima & magna Coeli virtute ; deinde dum humectatio extenditur, hoc habet a Coeli virtute communicativa seu extentiva; postea dum tendit ad producendum suum fructum, hoc habet a Coeli virtute directiva; denique dum fructum persectum produeit, hoc habet a Coeli virtute perfectiva. Denique ulterius explicando haec textus verba: probi quam magua Coela activa virtus t editu fortituri , constantia, a quir , rectitudo est ἰοV. C. Furissima ,rntegerrima , persentissima i perfecti a , inquit, id est quadruplex activa Coeli virtus est illa Coeli lex, quae est aliquid subtilissimum,&cxcellentissimum , estque exeelsi Coeli res voce & odore, seu sensibilitate expers, quae nec cogitatione comprehendi, nec sensu aut figura exprimi potest. D. a. Ad 3. textu c. sic vera libri mutat. 3e product. explicatio to IT. parte Xanrahuenari. I. illa Vox novit, idem est ac Dominum agit, regit, dirigit; uti cadem vox novit ad significandum urbis, aut urbeculae Gubernatorem usurpatur dicendo: ille κουu urbem, novit urbem extam te id est in tota urbe, in tota urbecula Dominum agit, omnes illius res regit ac dirigit.

SEARCH

MENU NAVIGATION