Philosophia Sinica tribus tractatibus, primo cognitionem primi entis, secundo ceremonias erga defunctos, tertio ethicam, juxta Sinarum mentem complectens, authore P. Francisco Noël Societ. Jesu missionario

발행: 1711년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

carent. Quod attinerad populos rq remadmodum stellae fixae a C lo pendent, ita illi pendent a Rege M Magistratibus. Stellae aliae ventos, aliae pluvias amant ; ita viri plebei, alii victum, alii vestitum desiderant. Ex motus solis & lunae revolutionibus habetur hiems &aestas;&luna iuxta diversas constellationes ad quas appellit, ventos aut pluvias excitat. Ita nempe Rex & Magistratus. . scies, sunt quyaque bona; stilicet aetas longaeVa, opeS,Valetudo, leta interna & externa pax , amor virtutis . finalis honestae vitae persectio: & sex mala; scilicet mors praematura, morbi, moe ror , paupertas, emaenata malitia. seu audaciae praesumptio, pusill nimitas. D. A. Liber Ta cim bu, id est, leges Imperialis Familiae T. c . seu magnae limpitudinis, nunc regnantis. Vide stupra in conteXm. E. s. Liber Hrao Κim, id est . filialis Observantiae cap. tr. sic Conicius rQuamvis recenseantur ter mille delictorum species, quae quinq; me narum generibus, singulae singulis subjacent nullum tamen delictum majus est filiali inobedicntia. Deinde ibi dein Interpres sic: Quinque poenarum genera sunt haec: Absicissio narium, dcc. Ut in contextu. F. 6. Lib.&c. Ut stupra in contratu.

De Institutione. HUnc Paragraphum in duo puncta dividemus.' In primo agemus de Institutione in genere. In secundo de Institutione in specie, id est, de Scholis. juxta Sinas.

De Institutione in genere.

PRima: Necu Pas Ivliturionu. Postquam populi victu, vestitu , hah, latione commoda hene communiti sunt, nisi bonos mores ed Ceantur , in omnia vitia facile praecipites ruunt, nec postea- brutis multum dilarepabunt. Ideo olim Imperator TM jussit fratrem suum E e 3 3κν

672쪽

cta a

Tract. III. De Eulea Sinensi

iis tradendae bonorum morum disciplinae praesidere, illique praecepit, ut in primis rite explicaret quinduplicem humanae conditionis m, Dum & universalem ordinem, scilicet amorem qui inter Patrem &filium, sequitatem quae inter Regem & Subditum, diversitatem quae imter maritum & uxorem, sub ordinationem quae inter seniorem & juniorem c Veritatem quae inter amicum & amicum debet intercede

Seci da, Objectum Institutionis. Natura rationalis, est Caeli lex, nempe in actu primo ἔ naturae rationaliS dictamen , est via, seu recta agendi

via; hujus viae directio seu instructio . est recta vitae disciplina, seu rocte vivendi praecepta I ac proinde recte Vivendi praecopia sunt objectum Institutionis. unde recta docendi ac discendi via , est sequi Caeli legem, ut vitae ducem & priscorum Sapientum documentis ac

praeceptis adhaerere,ut normae Bb. Tertia, Panes Institutioms. Institutionis partes stat ordo, virtutes, personae, actiones. Institutionis ordo est ille, qui intor Regem & Subditum , Patrem & filium . maritum & uxorem, seniorem & juniorem, amictim & amicum intercedit. Rus Virtutes sunt pietas , aequitas, honestas, prudentia, Veritas. Ejus personae, sunt Litterati, Agricolae, Artifices, MercatoreS. EjuS actioneS, sunt ritus,Musica,Leges, Regimen. Hisce homo potest & seipsum componere, & alios regere unde pax in Regno, rectitudo in animo emanat C). Quarta, Praxis Institutionu. Primo & decimo quinto cujusque mensis die. omnes urbium Praesecti tum civiles tum militares cum ipsiomet Pro-Rege, si illic adsit, conveniunt in loco publico , ubi coram ipsis ac populo unus aut alter articuluS ex sedecim,qui ab hoc Imperatore iam Iti vel ejus Patre praescripti sunt, primum a pueris designatis decantatur, & deinde a duobus populi Senioribus, explicatur. Praefati sedecim articuli sunt hi: Primus i Studere filiali & fratcmae observantiae ad magni faciendum humanae conditionis ordinem. Secundus : Colere Parcntelam ad patefaciendam mutuam Comcordiam.

Tertius: Servare pacem cum Vicinis & concivibus ad eliminandas

673쪽

Quartus: Plurimi facere rem agrariam & bombycinam adstippoclitandum victum & vestitum. Quintus: Amare frugalitatem ad parcendum opibus & sumptibus. Sextus : Multiplicare scholas ad componendos virorum litter

Septimus : Proscribere pravas Sectas ad colendam Veram doctrinam. Octavus: Explicare Regni leges ad commonefaciendos rudes Sepr aces. Nonus: Callere Ritus & urbanitates ad observandum morum d

Decimus: Vacare suo proprio muneri ad firmandam populi Vo

luntatem.

Undecimus et Instruere liberos & fiatres ad impedienda illorum delicta. Duodecimus t Compescere Daudes , lites, falsas acculationes ad Conservandam ingenitam cordis rectitudinem. Decimus tertius: Cavere ab abscondendis fugitivis ad vitandam criminis participationem. Decimus quartus: Solvere Regis vectigalia ad vitandas exactorum molestias. Decimus quintus: Cogere vicinitatem ad propulsandos praedoneia Decimus sextus: Abstinere a rixis & inimicitiis ad magnifaciendam hominis vitam cD Quod attinet ad duas Chinae Sectas idololatricas Fae & LM: Sinae litterati diciant eas fundamento & veritate carere ; perniciose totam Veritatem confundere ac pervertere Ε . Dicunt quod excaecent hinminum corda, bono regimini noceant, nec possint os Sequaces le vare ac beare , ut patet in Imperatoribus Ηος Uum dc in D, qui illis addictissimi, misere perierunt F .

Trictus Librorum.

A. I. Lib. S- Ηis cap. i. sic: Postquam, inquit Memcius, populi & eo-pio victu, dc calido vestitu, & commoda habitatione bene comm niti

674쪽

s a L Tract. III. De Ethica Sis ense.

niti sunt. nisi bonos morCS edoceantur , facile in quaslibet pravarum cupiditatum illecebraS ruunt, nec postea a brutis multum d. strepant. Ideo sapienti istinus Imperator 1ao, hujus damni malo eommotus, constituit fratrem suum se tradendae morum disciplinae Pri sidem, praecepitque illi. ut in primis traderet quintuplicem hum nae conditionis magnum ordinem , scilicet amorem, &c. Ut supra in

B. 2. Lib. Mao Ilio Cap. I .in principio sic: Caeli lex, inquit Doctor I GS, est ipsa natura nempe rationalis,ut in libro Ta Ilio dicitur, agendo de homine ); hujus naturae ductius, est via, seu recta agendi via; hujus viae directio sive instructio est recta vitae disciplina,vel recte vivendi prae-eepta. Ego igitur cid est, Doctor Cha is, libri auctor hanc lucidam Caeli legem ceu doctrinae ducem,sequendo; & priscorum Sapientum

documentis ac Haeceptis, ceu normae, inhaerendo, sequens primum

capitulum, quo&Magistri rectam doccndi,& discipuli rectam discendi viam. cognoscerent, conscribendum judicavi C. 3. Lib. cin xu che tom. 4. in Libr. Lun Iu artic. a. sic : Sapientum

floctrinae & Institutionis ordo esst ille, qui&c. Ut stipra in contextu. D. 4. Lib. D Xu, seu Instructoris liber sic in principso r Imperator Humta anno tertio sui Imperii lunation seu mense lunari nono , jussit supremum Tribunal aerarii edere Decretum, quo praescribitur, ut in Omni pago vel oppido constituatur unus populi Instructor; aliquis nempe senior eligatur, qui assumpta conapanula in viis, plateis ac compitis haec praedicet: obedite Patri & Matri; xevereamini leniores &superiores, servate Concordiam in oppidi , 5e pagis ; insti uite vestros liberos ac nepotCS ; unusque trabeat artem , qua pacate vivat ; nolite perpetrate Lyndpiam criminosum aut indecens, &c. Et paulo infra sic : Reverciato igitul Imperatoris Decretum serva-tc. Uniuscujulque mensis lunaris die E. & i 6. . seu post plenilunium primo , oppidi vel urbis Instructores convocent omnes primarios viros , Praesectos , litterarum Magis hos , δι coram omnibus clare explicent Sapientum doctrinam , & honestam vivendi

rationem.

D. s. Libellus tim Iu M lo tivi, id est, sedecim articuli excellentium documentorum, nempe ImperatoriS. Primus, studere liliali & raternae obler antiae,&c. ut supra in contratu. E. 6. Diqiti reo by Gorale

675쪽

E. 6. Lib. Chum Tum in Prooemio sc Interpres Chu Hi: Mortuo Memcio, nullus amplius fuit qui antiquorum Sapientum doctrinam propagaret ; ideoque nostra Litteratorum schola nihil amplius deinceps, nisi verborum ornatum & s li elerantiam posteritati transini sit. Tunc coeperunt perversa Variarum Sectarum dogmata singulis diebus nova pullulare, singulis mensibuS aucta sylvescere, donec tandem exurrexerunt Lao e&Fae discipuli, qui quo vicinius videntur ad

rectam rationem accedere, eo perniciosi OmnCm Veritatem coim fundunt atque perVertunt.

E. 7. Lib. I a Ilio in Prooemio sic idem Interpres Chu Hir Deniqne post mortem Memcii, nullus amplius . qui istam priscorum Sapicntum doctrinam propagaret, extitit, Sce. Idcirco degeneres deinceps littorarum Alumni, pravis taculi moribus servienteS, vanos libros

stribere , coacervata documenta edere, unam sermonis elegantiam spectare assueverunt, &c. Deinde his succreverunt duae Sectan Do &Fur, nova cum suo Nihilo & Vacuo, cum siua Quiete & Extii ctione dogmata spargentes. Hae quidem adeo in altum se attollunt , ut magnam Ad ultorum doctrinam stuperare videantur; ses vel sic veritate & fundamento carent. F. 8. Lib. xu che har tona. 4. in Libr. Lun 'u artic. a. sic e Tunc temporis quamvis prava Sectariorum Tam & Me doctrina non multum vigeret; tamen ingenti ardore &odio illam Moincius persecutus est. Postea exorta doctrina Sectae Lao omnino similis doctrinae Iam Chu, Sc doctrina Sectae Foe omnino similis doctrinae Mene multo magis hominum corda excaecavit, morumque dilhiplinam corrupit. Et certe addicti Isimi illarum Sequaces , uti Imperator Eoo Uum ex Familia Sum, de Imperator Vuu ex Familia Leam , miserrime vitam cum sitio Imperio amiserunt. facti futurorum saeculorum jocas, i

dibrium, opprobrium. Numquid igitur sicuerissime semper sime arcendae ac vetandae istae exitiales Sectae

PUNCTUM . II.

De Scholis.

676쪽

Tract. III. De Ethica Sinens.

ΡRimὸ, Origo ct nomon scholarum Sinicarum. Olim viginti quinque domuS in aliqua platea aut vico vocabantur Liu ι in capite plateae erat porta I ad latus portae erat parva schola, dicta Xo, in qua electus e vico vir domina & virtute praestans Magistrum agebat. Quingentae domus vocabantur Τὰm, ubi alia schola, dicta Ciam, habebatur; ad hanc astendebant,qui in vici schola Xo satis prosecerant. Deinde Σ scio. domus Vocabantur Chere,ubi alia schola superior. dicta Au, habebatur ; & ad hanc ascendebant ii , qui in sthola Ciam fatis prosecerant. . Denique in urbe regia habebatur suprema sthola, in qua filii Imperatoris. Regulorum, Praesectorum, &ii, qui inchola Stu magnum sivi ingenii sipecimen ediderant, litteris vacabant; & haec vocabatur Mio. Vici schola In erat Parvulorum uereliquae treS,Adultorum AJ. Secunia, nis scholarum. Harum finis, est notitia ac praxis quintuplicis ordinis stupradicti in puncto I. num. I. Si enim hic quintuplex ordo ab iis qui praesint, & mente teneatur, & voce tradatur, & mOribus seu vita praeseratur; mox ii qui subint, exemplo commoti, illum etiam diligenter siervabunt , omnisque populus mutuo amoris vinculo conjunctus honestam & tranquillam vitam aget cm.

Tertiὸ, Magistri munin. Primo, Magister haec tria doceat: Primum, has sex virtutes: prudentiam , pietatem , sapientiam , aequitatem, fidelitatem , concordiam. Secundum, haec sex opera et Obedientiam erga Patentes , amorem erga fratres , concordiam erga consanguineos , benevolentiam erga amnes, sinceritatem erga amicos, misericordiam erga pauperes.

Tertium, has sex artes: Rituum , Muscae, jaculandi , aurigandi, stribendi, numerandi C . Secundo, pro docendi norma , insistat priscorum Imperatorum versibus, prosiae, Ritibus, Musicae. Vere& autumno Ritus cum Musica; hieme &aestate versius cum prosa, seu liber verssium cum libro Annalium Imperialium tradatur D . Olim scilicet ita fiebat; nunc vero traduntur quatuor licti, dicti doctrina Adultorum, immutabile Medium, liber Sententiarum, Meincius ; insuper doctrina Parvulorum, libellus Observantiae filialis, & quinque libri classici antiqui, de quibus in Paragrapho sequenti; sique omnes lege praeseripti sunt.

677쪽

Rurs III. De Ethica Pontica. Cap. II. m. a 27

Tertio, Magister pueros ante Omnia doceat quietem, attentionem, reverentiam , diligentiam. Non tantum jubeat illos memoriam excolere, sed etiam & maxime VirtuteS, quae intellectum & voluntatem pascunt, tradat, earumque eXempla narret. Jubeat priscorum

Sapientum libros legere & a 'repundiis abstinere. Prius faciliora &jucundiora, postea clissiciliora & altiora eos doceat E - Sit mitis, farcilis, diligens, vigilans cF .

Primo, Magistri doctrina , sit discipuli norma. Prompte & reverenter se Magistro submittat;&quod hic docet, hene assequi conetur. Si quod opus bonum videat, illud imitetur ; non superbiat,non. fidat His viribus , loca honesta , & bonos socios stequentet. Ut imterior gravitas & reverentia in corde enascatur, exteriorem in vulta servet. Mane surgendo, vespere cubando Vestes rite componat. Magi stri lectiones vespere repetat G . Secundo, libros memoriter discat. sensium percipiat, doctrinam sibi applicet, nullum diem otiose transigat, non multa legat, sed in moria bene teneat; saepius lecta & scita repetat, & aliquid quotidie ex priscorum Sapientum libris ac Annalibus legat. Dubia a Magistro interroget; libros commodatos deteri, aut corrumpi non sinat H, Tertio, dum Magistrum in Via comitatur, retroacto parum greGsu incedat, non huc & illuc oculos Vertat ; siquid Magister in terr get , ad re ondendum expectet,donec Verba absolverit; coram Magistro nihil promiscue loquatur ; denique modestiae & reverentiae siti assiduus cinOS cI . .

A. r. Lib. Mao Ηἰο cap. r. sic magnus ejus Commentarius: Olim, inquit liber Rituum cap. Eloia, hic erat docendi modus et viginti quinque domus,&C. Ut id pra in conteXtu. Α. 2. Lib. Su xu che tom. IT. in Libr. I. Memcii cap. s. Nem pen humxam sic: Post haec, ad instruendos tuo, populos erigenda sunt haec quatuor scholarum genera: Ciam tu, Hio, Κiao; quid haec nomina mgnificent, dicam. Nomen Ciam significat Alere, quia sicut olim in-Ff α stituta

678쪽

22 δ Tract. III. De Ethica Sinensi.

stituta suit domus publica ad distribuenda Senibus, Magistratu defunctis , aliisque senibus de re publica bene meritis alimenta ; ita B. schola est instituta ad tradenda animorum alimenta. Nomen Dosignificat docere. In schola quid sit virtus ac rectae Vitae regula, edocetur. Nomen Siti significat jacxlarι ι quia sicut in arte jaculandi. eyterior corporis compositio , & interior animi scopus dirigitur; urbanitatis leges inter jaculatores exercentur ; vireS , deXteritas, praestantia uniuscujus que probatur: ita in schola tum corporis, tum animi compositio dirigitur . bonique mores & industria perficiuntur. Haec tria sunt ejusdem scholae in variis locis extra urbem regiam erigi solitae varia nomina. variis temporibus eidem rei imp sita. Sub Imperio enim Ilia schola popularis nuncupabatur Mao; sub Imperio In nuncupabatur esu ι sub Imperio Cheu nuncupabatur Ciam. Sublimior vero illa schola ad probandos, & perficiendos viros sapientiores, dignitatibus idoneos , in regia tantum urbe erigi solita, communi & eadem voce sub tribus praedictis Imperiis semper B. Vocata est Imo , id est discendi palaestra. Porro harum omnium scholarum finis semper unus & idem suit, nempe ut clare omnes edocerentur quintuplicem humanae conditionis ordinem. Si quintuplex hic ordo ab iis qui praesunt, bene & mente teneatur,&prae ceptis tradatur , & moribus illustretur ; mox ab iis qui siubsiunt, istorum exemplo commoti,etiam diligenter coletur ; & omni S populuS, mutui amoris Vinculo conjunctus, rectam, honestam, tranquillam vitam aget.

C. 3. Lib. mo Ilio cap. l. sic: Liber Cheu vi, seu Rituum Imperii Cheu, praescribit,ut supremus disciplinae civilis & morum Praeses in singulis Regni tractibus c unus tractus complectebatur Iet scio. domos curet populos tria maxime edocendoS; sapientioresque a primario cujusque tractus Praesecto in publicis solemnitatibus constituantur Ccremoniarum Magistri ,& Imperatori ad dignitates proponantur. Tria, quae edoceri debent, sint haec: Primum, hae sex virtutes: prudentia , pietas, sapientia, aequitas, fidelitas, concordia. Secundum, haec sex opera : observantia erga Parentes, amicitia erga fratres, Concordia erga consangui ncos , henevolentia erga amicos, misericordia erga pauperes. Tertium, hae sex artes ; Rituum, MusicΣ,

679쪽

iaculandi , aurigandi, scribendi, numerandi. Deinde praestribat octo poenas ad plectendos cujusvis tractus reos: Primam. ad plactendos inobedientes Parentibus ; secundam , ad plectendos discordes cum confinguineis ; tertiam, ad plectendos male animatos erga amnes ; quartam, ad plectendos irreverentes erga fratres seniores; quintam, ad plectendos fraudulentos erga amicos ; siextam ad plectendos immisericordes erga pauperes ; septimam , ad pleridiendos doctrinae novatores ; octavam, ad plectendos populi per,

turbatores.

D. 4. Lib. LiΚi seu Rituum, tom. 3. cap. Tam chi sic e Summus Musicae civilis disciplinae, ac morum Praeses in tradenda per quatuor anni tempestates doctrina . plurimi iaciat quadruplicem docendi mam;& firmiter inhaereat prisdorum Imperatorum Versibus. prO-

, Ritibus , & Musicae, quibus distipulorum mores perfici Curet. Vere & Autumno, Ritus & Musica; Hieme & aE state, versus & prosa seu orationes tradantur. E. s. Lib. mo Hio Cap. s. I. i. sic Doctor Clum ex pago Rem Liue orium

diis : Quod primum pueri docendi siunt, est quies , ataentio, reVγrentia, diligentia. Quia vero haec doctrina nunc non traditur, ideo tam pueri quam puellae a teneris annis, siuperbi, pigri, depravati existunt; quoque adultiores fiunt, eo magis ista pessima radix invalescit. Cum enim numquam edocti suerint quid sit filii,& fratris junioris munus; spreto postea omni hominum distri mine, ne vel ipsis suis Parentibus stubjici volunt. Cumque haec aegrae mentis radi semper perseVeret, idcirco in omni loco ac re continuo augescit, ita ut ne in ipsa quidem morte immutetur. Hinc fit, ut in humilibus aqua rigandae ac verrendae domus ossiciis, in responsis modeste dandis non possint se submittere, & in consortiis nesciant amicis cedcre. Si Magistratus aut Superiores videant: nolunt eis si jacere; si ipsi met postea primarios Regni Praesectos, aut Regis consiliarios agant: nolunt ad petendum a sapientibus viris consilium isse demittere. E. Ibidem sic Doctor Iamnen r Pueri non tantum jubendi sunt meminriam excolere; sed maxime docendi ea, quae naturalem illarum intelligendi & agendi facultatem perficiant. Idcirco dum jubentur Ff s . quis

680쪽

sso Tract. III. De Ethica Sinens .

quotidie praeclaras seu pristorum, seu recentiorum res gestas addiscere, oportet ante omnia illoS filialem & fraternam observantiam, fidelitatem, sinceritatem, honestatem, aequitatem, temperantiam, verecundiam & alias ejusmodi VirtuteS docer harumque nonnulla exempla referre, &C. V. gr. quomodo puer Isu Lu edens ipse agrestes hei has Parentibus oriZam reportaret,& similia. Sic paulatim instructi, sponte virtutem ampleXabuntur, & in ea se exercebunt. E. Ibidem sic Doctor Chim cognomento Mm Do Dum Magister videt sitios discipulos esse leves & Vagos , jubeat eos priscorum Sapie tum solos libros legere, & tantisper Orationum compositiones seponat. Praeterea ludi , crepundia, oblectamenta solent etiam illis

amorem virtutis auferre, &C.

Ibidem alius Doctor Clum sic: Dum Magister docet eos qui nondum scientiae saporem gustarunt, procul dubio illi studia fastidiunt; prius igitur curet, ut librum Carminum ex se jucundiorem addi sicant,& in tripudiis sese CXerceant,&C. Ibidem Doctor Chin sic : Oportet,ut pueri noverint distinguere summum & infimum hominum genus; illud sapientium Heroum, hoc insipientium homunculorum ; illos ut imitentur , hos ut sugiant.&c Nisi enim qui S mentem ad alta attollat, temper in humilibus repet. Si audito Memcii vel Sapienti sun nomine, statim exterritus secum dicat': qui ego puellulus ausim ad istorum H roum imitationem aspirare Z hujusinodi discipulus non est idoneus ad excipiendam Sapientum sublimem doctrinam.

F. 6. Lib. Mao IIio cap. I. sic : Imperator Xun dum creavit Principem

ne supremum civilis distiplinae & morum Praesidem, ita eum allocutus est : Omnes isti populi non latis se invicem amant; quinque diversi hominum gradus, id est Patris & filii, Regis & Subditi, mariti & uxoris, senioris & junioris, amici & amici non sunt satis imter se concordes. Tu ergo publicae disciplinae praeesto, diligenterque quintuplex instructionis genus, seu quintuplicem humanae conditionis ordinem ubique tradendum cura. Sis tamen facilis donitis. Deinde satrapam stat', supremum Muscae Praesidem constituens sic etiam ei ait: tu Musicae praeesto; regios Sc alios nobiles pueros

illam exacte doce; sis rectus & blandus, facilis & gravis, firmus sine rigore, imperiosius sine despectu. G. 7.

SEARCH

MENU NAVIGATION