Ioannis Casae Latina monimenta, quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1564년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

81쪽

nutum ossicia amicorum reserantur neque enim par est superiorum omnium prestantia. Itaque deum plurimum enim inter se distantibus in rebus id , quod monstrare volumus, apparebit maxime deum igitur veneramur, & coa, limus : homo autem paulo locupletior sacrificium sibi quoque ad aram fieri ab inopi amico si postulet, insaniat: nee

claros quidem,atq; illustres ciues pari obseruantia colimus, ac Persarum regem. Ut igitur inferioris partes sunt, obsea quium ut prestet non grauate, sed libenter, nec semper monitus, sed sepe ultro: ita superioris contra est ossicium, e rum sedulitate nec abuti, nec acerbe obsequium exigere: fcque cogitare, amicorum Uti se se opera, si non gratuita ,

at voluntaria, at certe libera, non autem seruis impcritare:

liberi enim sunt, nec lege tantum nam id quidem perspicuum est) sed etiam natura: si quidem is natura seruus est ;cuius unum est,aut certo praecipuum,in corporis,membrorumque usu postum munus: quique ita rationis est parti ceps, illam visensu percipiat, non ea ipse ut praeditus uti ii autem, quos iandudum in seriores amicos appello, non ut operari; quidam , ac baiuli, membrorum robore, ac lacertis, sed potius industria, & ingenio, & rerum usu, ani mi denique viribus, non corporis commendantur. Liberi igitur sunt: verum consuetudo, atque dicendi mos simulatum, ut antea quoque dictum est, tristi sane verbo, coniunctionis huius necessitudinem nominauit: sed idcm tamen molliuit: etenim vel superiores qui sunt amici apud eos, quos diligunt, quamquam tenues sunt,seruitutem seruire Dese, quia ita mos est dicendi, dicunt: ut iam beneuo lentiae id, obseruantiarq; nota, non seruiti; vocabulum sit. Sed verum inuestigantes de rebus, opinor, potius, quam de nominibus sollicitos esse oportet. Nam quamdiu veteribus seruos bella suppeditarunt, nec habere eos lege prohibitum est, nihil magnopere suit, cur liberorum opera, &ministerio uterentur. Itaque nihil mirum, si non suum propriumque est ei rei vocabulum impositum, quae sere esset incognita. Vbi vero & bellica nostris in hominibus stan

82쪽

tute premere impium existimatum,verisimile est, ut insita initio homines mercedula adducti eum sacere quaestum o ceperint,vi opulentioribus seruorum vice ministrarent: deinde vero re paulatim in morem inducta honesti quoq; homines eum ipsum qua stium nonsnt aspernati. Verum sero viguit hic quidem mos,eostilicet demum tempore,cumh e medio subliti sunt, qui ei rei nomen cudere,&tamquam fabricari poterant. Itaque in renoua vetus vocabulum quod usurpemus, nisi quid me sorte fallit, non est: nou re autem nobis quidem non licet: jis enim haec tractire conamur vocibus, quae multis antea bulis prope conticue runt, quam haec inuenta communio sit. Sed nos eo redeamus, unde digresii sumus. Tenuiores igitur amicos ad famulatum usque qui deprimunt quotus autem quisque es. qui id non conetur eiscere' ij non modo inhuman iter faciunt, atque inclementer, sed etiam iniuste, ac plane tyrannice. Cuius enim est dominatus , in xysto multas horas quotidie ambulantem amicos adesse ad unum iube, re, eosque apertis capitibus dextra, sinistra stantes ne res Fcere quidem l Regibus igitur aaec, atque huiusinodi imperia relinquantur: qui vero parem illis praestantiam assecuti non sunt,desinant eorum speciem affectare: ne & sitas odios, invisique sint, & irrideantur ab alienis. Nihiloque clementius illud est, cum leui quaq; de causa contumeli7s,conuiciooue, & clamoribus honestos sepe homines consectantur : laque palam in publico. Quid vos seruis saceretis ut

enim si impotentium amicorum serre omnia,vestrum cerrte est, quantum eos oneretis, videre. Nam qui eousquet, rotervi sunt, atque effrenati, ut manus etiam hominibus iberis inerant, eos tamquam desperatos aliquos coer endos censemus, non admonendos. Negat Aristoteles, vllum esse officium, quod in seruum, quia quidem seruus sit, tueri dominus debeat: sed quia homines tamen serui sunt, aduersus eos quoq; humanitatis leges inuiolatas seruari censet oportere. Nec vero illud incommode, quod falsis ille G a Sauria',

83쪽

Det opple. INTER POTENT . Sauria, quamquam seruus, & quidem nequam , homini Ib. bero respondit in iurgio.

meoo homo sum, quam tu.

At ij ne liseros quidem homines putan quorum etiam durior est, quam bestiarum quarundam, apud eos causa: et nim quibus equis ipsi vehi consueuerunt, eos curari diligenter student, neque labore nimio defatigari, sessosq; rocreari, ct conquiescere volunt: hominibus vero quando aut quisquam parcit, aut medetur, aut ulla in re consulit aut quod nam Rom e genus est tam omni indignitate, atq; iniquitate exercitum, quam potentium tenues amici sunt haec non modo Christianae caritati, atque humilitati repugnantia, sed ab humanitate quoque hac communi, longe , longeque abhorrent. Ne igitur humanitatem fortuna o bruat, neque opes, & potentia libertatem coerceant. . Dissicile est autem omnibus in rebus modum non selum tenere, sed etiam, qui sit, cogitatione inuestigantes statuerer variantur enim ossicia persenis, temporibus, aetatibus, rerum natura, hominum moribus, locorum consuetudine , rebus alijs prope innumerabilibus: quam quidem variet tem uno aspectu intueri,&compraehendere,hominis est acute, celeriterque dispicientis. Nos neque acrius cernere nos quicquam putamus, neque id magnopere nunc quidem necesse esse arbitramur: satisfieri enim huic loco postestatuimus, si precipiemus ut ea, quae superius memorata

sunt,retinere velint. Sunt autem duo; unum,Vt amicorum obsequio,atq, opera tum clementer,&benigne, tum etiam iuste, hoc cst, congruenter, utantur; alterum,ut ipsi minime sint amari, minimeque dissiciles ac morosi . In muneribus igitur assignandis, dandisque negotijs, persenarum ratio,&delectus habeatur,vsis quid sordidius tractandum inciderit, vilisiimo cuique mandetur: neque per homines nobiles, quod nonnulli peruersitate quadam adducti student, verrantur sdes, aut e triclinijs, conclauibusve immunditiuesserantur: laboriosa ut ne imbecillis, nc ve subturpia quq-dam honestis, aut ludicra & leuia grandioribus natu impe-

rentur.

84쪽

xT TENVIOR Es AMIcos. a x querentur. Nec enim Homerus Phoenicem Achillis iussu p Eula ministrantem facit, hominem senem & grauem, sed a dolescentem, arctualemque suum Patroclum. Illud etiam raestent, ut nihil omnino cuiquam maioris aut oneris imis ponatur, aut laboris, aut contentionis, nisi necessario, aut certe magna de causa: precipit enim humanitas, uti ne ali na sollicitudine, ct cura, praesertim qu grauior sit, tam 'uam animi causa,abutamur. Nam i) quoque, qui serui plane sunt, ferre haec grauiter, greque pati solentimo heri immodesta cogit me, . ' . . Qui hoc noctis a portu ineratis excitauit: , Nou ne idem hoc luci me mitterepotuit Ferramenta, & vectes,reliquumque instrumentum animale habuisse Dedalus dicitur: num igitur eum censemus, aut que serrae essent opera, coelo mandare solitum, aut eam ipsam, cum moliendum tamen nihil esset, vetuiste quiesceret Hunc igitur imitentur, sitque imperium in amicos iustum, & clemens: Qui vero acerbe ab amicis operas exi gunt, qui semel atque iterum cessantibus suscensent atrociter, qui sese implacabiles, atque inexorabiles prebent, pro terquam quod iniuriam faciunt, non amicorum cateruisse se sti patos esse cogitare debent, sed hostium . Atque etiam est in sermone, & conuidhi Q periorum comitas quaedam, vel severitas potius, sed humanitate, & iucunditate condyta, qua praediti qui fuerint, eos domestici amici, quasi parentes verebuntur, non autem, Vt tyrannos, metuent, eoq; etiam diligent. Omnes enim, quem metuunt, eundem o

derunt. Verum plerique similiaritatem nimiam vitare dum volunt, quod apud eos, qui in consuetudinem se se penitus immerserint, retinere se dignitatem vix putant post contumaces sunt, atque inhumani. Ac suit omnino D ioces quidam Medus, vir sapiens in primis, qui cum propter iustitiam, ut est apud Herodotum, rex esset constitu tus, cum alia multa dicitur habuisse salutariter instituta, tum illud in primis, quod ad maiestatem pertinet: quae , i iii - cum B

85쪽

eumque enim inciderent, transegisse per interpretem dicitur, ut Medorum audiret ipse neminem , neq; cuiquam aspiciendi sui potestatem faceret. Metuebat scilicet vir magnus inuidiam : aegreque laturos sentiebat ciues suos, qui cum pari dignitate tam multos annos vixissent, eum ipsium tanto sibi honore pr serri. Huic igitur malo occurri ea ratione putauit poste, si sese non similiaritati modo, sed etiam oculis ciuium subtraxistet: fore enim, ut paulatim ab ea, quam de se cogitationem habere seliti essent, desues cti, maius quiddam animo conciperent & mente: sic est nim omnino: nam quae incognita, intractataq; habemus, ea maiora plerumq; animo nobis fingimus, & suspicamur esse. Neque vero ego is siam, qui superioribus id praecipiam, ut se se inferioris ordinis amicis, quas germanis fratruebus, patefaciant ac nudent: si hoc simplicis, sinceraeq; amicitiae proprium: sed, ut hoc non probarim, ita austeros, tristesque, & duros esse eos nolim. Recte autem Deloces, ut in Barbaris quidem, dominationeque noua: quamquam multa eum secuta esse incommoda necesse est, inprimisq; illud, quod aequalium, quod suorum , quod ciuium deni que consuetudine, & conspectu caruit. Dignitatem igitur potentes retineant, sed bono modo audiantque, negotiis curisque vacui,domesticos amicos,& quidem humaniter,benigneque respondeant: interdum etiam ultro ipsi appellent, familiariter quoque garriant, dentque sese ad lenitatem: ut intelligant homines tenues non tamen serviliter se tractari. Est enim hominis natura minime dominationis patiens; quo magis seruitutis, ac famulatus species, quq ut in suis appareat, deindustria quidam efficere solent, O cultanda est,atque opprimenda. Sed est etiam in nonnullis malitia quqdam simulata comitas, qui, quo diutius amicorum operis fruantur, gratis homines miseros,atquc abiectos spe producunt, & clementiet, bonitatisque smulatione lactant, ut annorum multorum labores una cum blanda appellatione compensentur. Tollatur igitur meretricius hic mos; malitiaque, & staus non ex hac consuetudine Q-lumsp

86쪽

ΕΥ ΥΕNvIORES AMI cos. stum, sed e tota vita pellatur et nec, pecunia fraudare quempiam si turpe putamus, vita atque qtatis alienae fructus in etercipere, frustrariq; per bonitatis speciem homines vel mmicos, vel certe familiares, tenues quidem atque inopes, rectum, honestumque censeamus Callida est etiam,m litiosaque eorum interpretatio, qui, quod tenuibus amicis non iniuste, aut grauiter imperarint, quodque in eos ingenio, leni, e clementi sint, vigilias, labores, curas, pericula, damna omnia dissoluta illis esse existiment, affatimque saetissactum autument: quas vero id initio spectatum sit , ut . obsequium obsequio, ac non pecuniae fructu,atque emolumentis compensaretur. Neque enim citharoedum,in epulis qui caneret, udem s conduxerint, atque is ubi postridie mercedem exigat, asiidere hominem iubeant, ludireque se

vicissim vel modulatius canentes, non iniusti sint: non nim commodata oblectatio est, eandem ut reponere

quum sit, sed quasi vcndita. Quomodo autem superiorum incommoda, & contumelias inopes perpeti decet, neq; id patienter solum, scd etiam demi sse, ita vicissim, si quid ΟΩ sensum ab inserioribus sorte sit, si quid repertum vel in naatura est, vel in moribus viti;, aequo animo, tolerabiliterque serre id superiores debent. Quam enim difficile sit ad alis num arbitrium, sensumque viventem, ut cum dicta , tum facta, tum ipse mediusfidius motus, gestusque ad alienam voluntatem dirigatur,nihil offender nusquam incurrere; ex eo intelligere licet, quod ne, ad nostrum quidem iudici um,ad libidincmq; cum vivimus,facile nobismetipsis satissa cero solemus. Provideant igitur,ne, si quid aut quotidiano

in minasterio minus apte, minusve eleganter sorte ceciderit, aut, in rebus mandatis gerendis, non exquisitam quandam sollertiam, industriam, diligentiam, celeritatemn raestite iarint tenues amici,continuo exscandescant,atq; esseranturi

racundia: quod faciunt quidam, &iane furenter, & saep PNihil est enim facilius, quam per alium cssicere', quod V lis, qua id ratione commodissime seri possit, optantem cogitatione desgnare: sed facientes multa impediunt, multae

in te

87쪽

48 ng orr I cIIs INTER po TENTIOR Esinterturbant,& retrahunt. Quamobrem cum indulgero potentes inopum peccatis quum est, tum sese ipsos excutere perstrutarique decet , ne, si quid sorte in animo mendi latuerit, quam ipsi culpam sustinere debent, eam amicis attribuant: si poenim usu venit, ut superiorum inconstantia, peruersitate, festinatione, iracundia, leuitate bene, ac Irudenter institutae, procurat que res, accurateque, ac di- genter administratae conturbentur, secusque cadant: Exq uo illud e vetere comoedia: si uam arsium , dis buni ne otium est , es Dementi hero cum struitutem seruias. Caueant igitur hoc quoque: neque in amicos stomachum erumpant, cum irati sibimet ipsis esse debeant. Quoniam autem non beneuolentia, neque caritate adducti, sed promiorum illecti spe, quemadmodum antea quoque dictum cst, ad hanc coniun tionem accedunt, procurandum est, ut, qui suas partes diligenter,accurateque peregerint, qui obseruantiam, & sedulitatem, fidemque,& sollertiam prς- stiterint, ne laborum suorum premio, ac mercede si audentur. Ac quo modo ad inferiorum quidem ossicium pertisnet, Vt nequicquam acerbius exigere Videantur, neq; pinstentem amicum flagitent, neue urgeant, sed tantum admorineant, & rogent, idque verecunde longo enim ab obsequio, atq; obseruantia recedit, qui ad summam illam rationem, ac veritatem ius suum persequitur, eamq; ob causam indigne parentes ferre solent, cum a liberis in iudicium vocantur : exaequari enim cum ijs se nolunt schesitantis est, atque adeo iniuriam cogitantis cunctari, expectareo;,dum

admonearis, ut, quod debeas, dissoluas. Est enim plane dobitum, ne sorte errent, ut, quorum vita in nostris comm dis consumitur, eos remuneremus. Non igitur beneficiaum se se dare arbitrentur, neque in grati loco potentes,a que opulenti ponant, cum bene de se meritos tenues amicos facultatibus augent, ac locupletant: sed ita existiment,

obsequii atque obseruantie praemium soluere, iustum uuidem ac debitum: quaque ipsi mensura operas, indum striamque

88쪽

ET TENVIOR Es AMI eos. υst iamque ab illis exegerunt, eadem retribuant mercedem, imitenturque terrae, agrorumque consuetudinem, qui, a quibus diligentius coluntur ac laboriosus, ijs uberiores fructus serunt: praeterquam enim, quod officio facient satis , utilitati etiam consulent: grati enim habebuntur ac benefici: atque ea re omnium erga se voluntates, studiaque amiscorum excitabunt, ut summa alacritate, flammaque contentione adsin obsequantur, obtemperent. Illud etiam summopere vitandum est, in quod plerique solent incurrere, ut domesticis,samiliaribusque amicis male ne st,neve cibaria restricte nimium dent, ne vilissima quaeque,& contemptissima consectentur,ne algeant,ne esuriant: nam id quoque in mercedis, non in gratiae loco ponendum est, ut illi, sua quisque pro dignitate, alantur. Qui vero aut demensum quasi seruis, cxigue sordideque praebent; aut, siquis quid commiserit, siquis uspiam cessauerit, id cibo & potisne subducenda vindicant, dupliciter reprehendendi sitnt;& quod illorum in secum odia, tum etiam Voces irritant,

a quibus diligi, lique velint;& quod, per quos lautitiam,

magnificentiamque ostentari, elucereque volunt nullam enim aliam ob causam tantos suscipiunt sumptus per eo sdem illorum Sordes, auaritiaque detegitur, atque effertur. Huc accedit, quod aspere, auareque tractati, de potentis amici benignitate cum semel desperarunt, in post

rum quoque eum contemnunt. Itaque neque dant operam, ut illius sibi gratiam concilient, &, si quam etiam coulectam habent, dilabi facile patiuntur: neque enim gratis diligere, ac ne diligi quidem, nisi ex ea re ad se utilitas redeat, volunt. Itaque aut nulli, aut vilissimus quisque in officio est: utilitas enim, quae huiusmodi necesiitudinem constituit, eadem tollit. Quamobrem sua quoque interesse potentes statuere debent, ut, quoad fieri possit, alacres, speique bonae plenos inferiores amicos habeant, amantesque iliui, ultroque, ac labenter obsequentes: id assequentur, si leniter, si humaniter utentur imperio, &s bene, benigneque merentibus secerint. Nunc vero imitantur plerique ii . H ciuita-

89쪽

ciuitatum quarundam leges non sapientisiimas illas quidem,que poena suppliciiq; metu deterrere improbos ab miustitia tantum conantur, satisque habent, si illud praestit

rint, uti facinorosis inuti sit peccare, aut plane etiam crumnosum. Rectius autem est eas sequi, quae regie a Xeno . phonte appellantur : ear enim efficiunt non modo , Ut pec

care inutile, pernitiosumq; sit, sedetiam, ut recte sacere stfiuctuosum,cum prsmia bonis, sortibusq; proponant. Studeant igitur potentes, ut voluntario amicorum obsequiomantur: ita enimdemum potentia iucunda est , si in volentes eam exerceas: in invitos autem, ac repugnantes,imp

rium ijs dedisse mihi deus videtur, quos dignos iudicauit,

qui ita adsecti viverent,quemadmodum Tantalus,quem apud inferos serunt semper secundet mortis metu torqueri. Callidum est etiam quorundam, versutumque consilium, qui domesticos inseriores amicos inter se congruentes metuunt, eoque in distorinis disiidijsq; in familia commouendis,odusq; fouendis,atq; alendis sunt occupati: conspiraturam enim in patremfamilias consentientem domum aiunt; dissidentem autem inter secum eo conuenturam: qui si in improbos inciderunt atque infideles amicos, quid est, cur

cauere S, quam coercere, aut omnino iis carere malint tSin probos, integrosque nacti sunt, metuere nihil attinet: qui autem esse potest distrepantium inter se amicorum v-sus' Addistant igitur imperii gerendi rationem: nequeenim facilis quedam res est,aut peruulgata: ac,si verum quq rimus, ne humanitatis quidem usquequaque, sed magna ex parte diuinitatis: verum ea doctrina ab alia quadam arte petenda est, quam qui tonebunt, nae illi facile praestabunt, ut ab ii , qui inter se vel fraterne diligant, colantur ips,atq; amentur plurimum: ea tamen illud habet praeceptum saluberrimum, quo iubentur,qui cum aliquo imperio sunt,eorum quibus dominentur , Voluntates, beneuolentiamque collectam, & comparatam habere: nam & dominatio totior est ac munitiorn obtemperantium usus tum fructu sor, tum longe, multumque iucundior. Quo magis accu

sandi

90쪽

TY TENvio Rus:AMIcos. v findi sunt,qui sternum cum familia sua bellum suscperunt. qui non modo suorum patrocinium non suscipiunt, sed etiam ipsi oppugnant, & quasi aduersiriis atque inimicis, quibus possunt locis, incommodant, ac, quo quemq; industriorem, fidelioremque experti sunt, eo deprimunt magis, veriti scilice ne, si semel emerserint, vel adalium se conserant, vel rem suam agere Velint: rectius autem erat, quo

modo veteres efficiebant, ute seruis stati bertos haberent, eus,qui liberaliter seruirent, sc hos a mercenaria, ct scruth, ad gratuitam, & liberalem amicitiam illos euocarer neq; vero rectius tantum, sed etiam utilius. Quod est enim pretdium, quaeve possessio tam opima, tamque omnium fruinctuum ferax, ct sertilis, quam amicus est Quantum vero interesse putamus, per gratuitos ne amicos res nostra , nocque ipsi curemur, an per hosce, in quibus amicitiae sinulachra vix illa quidem apparent λ amicitia vero ipsi plane longe abest. Etenim, qui viri se velutinaram,i in b, fieri non potest, quin haborum mercedulam, spemq; dubiam utilitatis spectent,se seque respiciant,deque se unis anxii sollicitique sint. Itaque, quomodo coloni qui non sitos, sed

de dominis conductos, fundos colunt, nec arbores serere, . nec sendum instruere, nec vero villam aedificare ornareve

volunt, sed eam modo culturam adhibent, quae praesentes fruges, quam minimo fieri possit impendio; quam uberi mas habeat, scii ,quamdiu quidem, tamquam operari; aliqui, deseruiunt, nulla re augeri, aut amplificari superiores amicos student,neque dant Operam, illi ne nudi,inanesque sint, se ipsi ut quam breuisiimo temporis spatio quam plurimum auferant, in eo laborant. Vbi vero a quaestu ad c ritatem,atque amicitiam ingenuam illam, ac gratuitam re ducti sunt, iam, quasi agrorum domini, non illud modo a

tendunt, quantum ex ea coniunctione uno illis, aut altero anno reficiatur,quantumq; ex ea re capiant, sed,Vti nos omnatos,beneque cultos habeant, id vero curant, atqueeniatuntur. Itaque, amore ac beneuolentia complexi nos,

innem laborem suscipere,omneq; adire periculum gestiunt H a nostra

SEARCH

MENU NAVIGATION