Ioannis Casae Latina monimenta, quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1564년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

111쪽

. do dictu' fas est, lapso; cuius de laudibus , quamquam

tam praeclara ac plane diuina virtute nemo satis digne vinquam loquetur, alius mihi prosecto dicendiiccns dabitur. hoc certe haud facile in presentia dijudicare audeam; plusne eam insulam,multis vulneribus Christianet rei'per summam impietatem infligendis, nocuisse dicam; an, quod in illo solo talis, tantusque Vir ortus & procreatus sit, unde vel re, pilaneq; Christianae pietatis, viteque exemplum petem - mus; proiitisse. Is igitur cum Bembo familiarissime vixit; cumque senis optimi multas, magnasque animi dotes mobmi fecit; tum vero apertum, simplexq; hominis ingenium, suae ipsius voluntati atque naturae consimile ac par, plurimum semper adamavit. Sed, cum diligentissime Bembus coleretur a multis, summo eti)m a Paulo honore assciebatur; tantaque apud eum fuisse gratia dicitur, ut nullam umquam rem ab eo postularit, quin perfecerit atque abstes rit: sodenim hoc non solum audioritatis, gratiarq; fuit, sed 'etiam moderationis & pudoris . Tum ea erat Benabi,in diacenda sententi libertas , ea simplicitas, eaque in omni vita clementia atque ingenuitas inerat; ut, si ante eum Paulus mortem obiis set, quod natura postulare videbatur,aliquot

enim annos illum Paulus antecessit aetate , creatum iri eum Pont. Max. plerique compertum haberent. Sed,cum equo Bembus sorte veheretur, paulum in ostio ad parietem l tus offendit; qua ex plaga, homo senex ac debilis,in febriculam incidit; atque ex ea, cum sensim extenuari, conficique se intelligeret, cumque mortem multos iues quasi praestolatus esset, animo non modo sorti, sed etiam aequo; ut de sua illa migratione cum amicis .interdum etiam aocaretur;

diem suum pie, sancteque obijt. Cultus erat iam pridem omni officio Benibus ab Hieronymo Quirino Ismerii filio;

homine partim genore ac nobilitate, partim fide, munificentia, humanitate, morum suauitate ac dulcedine, clarissimo. Is illi statuam mortuo positit nobili artificio saetam ex marmore, atque eam celeberrima Antonij in aede Pa

tauu locauit; inscripsitq ue in basi in hanc stre sententiam et

propterea

112쪽

propterea a se illam statuam Bembo statutam, atque in pu-inico positam esse, ut cui us animi simulacra orbis terrarum cerneret, eius ne corporis quidem desideraret imaginem. Fuit omnino perpolitum Bembi ingenium, perq; acre; maximeque perspicax, acutumq; iudicium; plurima in alios, in se nimium paene multa inquirens; in seligendis,collocandisque verbis, multum ponebat operae, atque in ea re magnam cum prudentiam, tum vero etiam diligentiam adhibebat: hoc enim unum sibi persuaserat esse, quCd in orati ne nouitatem,&quasi, patriis moribus conseruatis, peregrinitatem tamen quandam effingeret; quae,cum multum Omnibus in rebus admirationis habeat, ob id ipsem plurimum etiam non modo dignitatis, sed etiam iucunditatis adferre solet. Ac profecto, quantum intelligere nos possumus, praeclare hoc,quod dissicillimum semper habitum est, Bembus pr stitit, ut, cum minus seroustate loqueretur, hospi,

tis speciem tamen effugeret . quod si qui sunt, qui vulgi opinione ducti, quotidianam hanc tritam, communemque dictionem in hominum eruditorum, aut versibus, aut prosa oratione vel postulent, vel expectent, atque ob eam causam Bembi oratione, quae a plebeio ac peruagato hoc tabernariorum atque opificum sermone longe dissonat, minus

delectentur; ij crunt ex eorum numero, qui de ijs studiis existimare aut leuiter, aut nihil possint. C. quidem Caesar, Vt litteris proditum video, &ipse bene loquendi la dem, non populi consuetudine, sed multo studio,multis litteris,&iis quidem reconditis & exquisitis , assequutus est;&cum de ratione Latine loquendi ad Ciceronem ipsum accuratissime, pluribus quidem libris, scriberet, verborum delectum originem dixit esse cloquentiq. Iure igitur Bembus, maiore quadam cura,in Verbis eligendis torquebatur, praesertim cum Etrusce scriberet: itaque noua, splendida, decoraque eius in primis oratio est: parum enim fidei co suetudini semper habuit; quod ea partim varia atque inconstans, partim etiam vitiosa atq; corrupta esset; & quoniam ne Romam quidem, nec adeo Athenas illas ipsas Atticas,

113쪽

7 r VITA quibus temporibus cloquentia maxime floruli ψ diutius t nere illud potuisse scri pium legerat, ut ne barbarie earum infuscaretur atque inquinaretur oratio; repudiandum sibi hunc sermon em, qui n unc est, statuebat esse ; atq ue eum, qui secrat in Etruscis olim hominibus purus atque emendatus, cum minus dum exterarum nationum in Italiam cons erat, adsciscendum: qui cum illi non de populo, sutili inanique doctore, discendus esset; sed e veterum libris,

grauissimis auctoribus, percipiendus; illud etiam eadem opera adsequebatur, ut eius, dignitatem,grauitatemque haberet oratio: nam quotidianus quidem,vulgarisque hic hominum sui mo, e sordidis artibus maximam partem ductus, multum ex ossicina, multum e taberna,e sellaque redoleat, necesse est. Sunt igitur Benabi de ratione Etrusee loquendi libri tres in dialogo mirabiliter scripti quibus profecto

essectum cst, ut, quod homines Etrusce loquantur,non bone modo iam consuetudinis sit, quam tamen fluxam atque instabilem videmus esse, sed iam etiam scientiae ac rationis , quae mutari nullo modo possunt: quamquam video non deesse, qui, cum cogitandi laborem ferre ipsi aut nolint,aut etiam nequeant, Bembi scripta non tam expurgata , quam religione nimia prope quadam attenuata este contendant. Sed sit sane suus cuique modus: dissicile est enim , in omni re statuero quatenus: & tamen, si cum aliorum libris Bem bi scripta conserantur, facile iudicium erit: mihi quidem

ius oratio Vehementer probatur: non modo, quia elegans,

noua, splendidaque est, & , ut ita dicam,nobilis; sed , quia est etiam, Isbcrateo prope mos uberatque ornata. Sunt etiam eius versus Etrusce scripti,& quidem permulti, graues atque pleni, ut hanc quidem laudem, si modo nos desis rebus existimare aliquid possiimus, Bembo a ceteris mnibus concedi, necessse sit: in iis est carmen de Caroli si

tris morte: videor mihi hoc vere assirmare posse, neminem umquam tam plane, tam ornate, tam dolenter quemquam

luxisse,atque illis Bembus versibus fratris obitum lament tus est. Scripsit pretierea volumina epistolarum aliquot:

quarum

114쪽

PETRI B E M B I. 7squarum paulo magis decoram video a nonnullis locutionem existimari . suum cuique omnino iudicium; eamque ob causam dissicillimum est. omnibus aeque placere: nam, ut Theognis ait, laudatus a Platone poeta , ob in λαβο

mihi quidem, cum has epistolas cum iis, quq a Graecis, Latinisve scripta olim sunt,contuli; valde hae cum illis congruere videntur. Sed pollutas pleriq; lue quadam etiam nunc

aures habemus; nec plane dum e vulgi faece enatauimus atque ei nei simus: paucos enim adhuc Donos auctores Etrusca habuit lingua, quibus lectitandis nostrorum hominum expoliretur, expurgareturque iudicium. Itaque homines ornatae, lacteque orationis insueti, necPulchritudinem intelligunt,aut cernunt,&splendore ipso praestricti laeduntur; pr sertim qui in veterum Graecorum ac Latinorum libris usque adeo versati, volutatique non sint, ut illorum virtutes aut transferre ipsi in sua scripta,aut in alienis agnoscere non possint: atque Etrusce quidem a Benabo scripta li csint. Latine vero de Aetna ad Angelum Gabrielem scripsit adolescens; quem video libellum illi postea Seni non

valde probatum suisset de Virgilii Culice, &Terentii sabulis librum unum : de Guidoubaldo Feretrio, atque Elisabetha Gonetagia ad Nicolaum Teupolum librum itidem unum, qui valde doctis omnibus probatus est; a Gabriele

quidem Faerno, homine erudi tissimo atq; huius generis acerrimo existimatore,in caelum sertur. Sunt etiam Benabi, preter eas epistolas, quae Leonis nomine ab eo scriptς sunt, suarum quoque priuatim epistolarum Volumina; ac seo sum epistolacie imitatione ad Ioannem Picum libri prope instar,sane perlegenda. sunt praetera eius versus Latini multi, dulces, elegantesq;; ut me quidem aeque propemodum, ac veterum illorum poetarum scripta,delectent. scripsit .etiam magna cura,magnaque assiduitate ciuitatis suae historiam, nudiusculam illam quidem: est enim unum Cisarem

imitatus; sed puram in primis atque illustrem.

116쪽

IO ANNIS CA S AE

AC SAPIENTISSIMUM

Venetiarum Principem,

Franciscum Donatum

In Misorin Petri B M. V L T AA sunt artes, Illustrisiime

PRINCEPs, quod tu minime ignoras, cum ad vitam sustentandam inuentae,ium ad cultum, aut etiam ad iucunditatem, voluptatemq; ab hominibus excogitatae: quarum in singulis qui excellenti quadam scientia aliquando praeter ceteros prqstiterunt, magno pud omnes gentes in honore habiti sunt. nec vero iniuria id quidem: ni nil est enim praestantius, nihil omnino homini laudabilius, quam de hominum genere bene,quoquo modo posiis, mereri; eamque cognationem, quam a natura habeamus, nostra quoque opera,hoc est dandis beneficijs, arctius etiam astringere. Quod si harum commoditatum, tilitatumque effectoribus tantus honos habendus est singulis: quibusnam tandem aut litterarum, ut operum monuis mentis eius gloriam digne illustrabimus, si cuius ars, ac disciplina tanta sit , ut uniuersa illa contineat ac complectatur Laut si quis harum omnium artium moderator, & tamquam architectus,quatenus quamque, quoque modo pringredi deceat, indicet atque pra scribat ' est enim dissicilis ilsa quidem, & ardua in praeclaris nonnullorum hominum

117쪽

:8 Ap Is TOLAiogeniis, ceterarum omnium princeps, ac magistra, minia me tibi quidem incognita, sacultas quedam, quq ciuitatum

procurationem sibi vindicet, & rei p. regende muneri praeposita sit. atque eam artem ciuilem rationem Oandemque prudentiam licet appellare . cuius quidem disciplinae qui com potes Ilint, non una modo, aut altera re separatim h minibus commodare,ac prodesse, sed uniuersam eorum gubernationem suscipere volunt: nec illud essicere solum conantur,illi priuatim ut libere, ut tuto, ut iucunde,sed ut bene etiam beateque publice vivant. Quamobrem tanti, actam praeclari operis artifices, non ut reliquarum artium magistri laudibus solum extollendi sunt, feci etiam, si modo dictu fas est, in deorum immortalium numero, quibus cum humanarum' rerum procurationem propemodum communem habeant, venerandi atque colendi. atque horum artificum vestro in senatu maxima omnino facultas est, semperque suit: id quod res i psa declarat: nec enim tanta,t que opulenta,ac beata ciuitas vel constitui initio potuit,vel deinceps tantopere augeri & crestere; nec Vero Vno , e demque statu,& tamquam habitu tot iacula, id quod nuulis gentibus, ut totius vetustatis memoriam quam longisii- me repetamus,Vsu eueni manere, sine eximia quadam prudentia, si neque admirabili ac diuino cum patrum Vesu rum,tum Vestro, qui nunc eam talem tantamque memini ac regitis, consilio. Ac video equidem pluribus, quam VOS, gentibus aliquot annos dominatam olim este ciuitatem senam, aut alteram . Verumtamen libere enim dicam, quod sentio imperium bello partum saepe feritatem,sςpe violentiam, atq; iniustitiam , sortunae quidem certe temeritatem semper habet . at bene domi consti tuta res, sineque ullos uitatis motu tot siculorum diuturnitate firmata, una, ea demque rei p. ratio moderata & concors, ea vero tota Virtutis est, ac prudentiae . itaque in bello illae , atque inter arma cum stetissent, in pace atque in otio conciderunt; quippe, quae non ratione, sed viribus nixq erant: nec enim quiόtis ,

hoc est parendi vicissim atque imperandi, artes didicerant.

118쪽

vos pacis, id est iuris, atque squitatis studia, quae vincula sint ciuitatis, cum domi coleretis, nihilominus seris belli

gloria floruistis. etenim cum ciuilis illa, q uae modo a me appellata ratio est, duabus contineatur partibus, bellicarum , atque urbanarum rerum scientia, & tractatione: illi, cum bellicam laudem nimio adamassient opere, alteram rei p. partem incultam propemodum reliquerunt: vos utramq; quidem, sed precipuam, ut par fuit, maxime adepti, complexique estis. ergo ex omni Italia, tamquam e turbulento ac tarmidolose mari aliquo , tanta hominum vis ad vos confluit, vestramque in urbem sese, quasi in portum, refert, Vix Vt

iam capere tantam multitudinem suis illa tectis possit: qui cum e seis ciuitatibus in vestram migrant, protectiores ab iniuriis sere domi se se vestrae aduenas, quam siue ciues, ce te confidunt. Maxima igitur laus vesti s rei p. vobis lue magnis, clari 'ue in ea ciuibus debetur; quae in eo munere , quod de humanis omnino muneribus longe praestantisit mum sit, una excellat plurimum . prestant enim alii alijs virtu tibus populi. vobis autem id unum proprium perenneque est, rem tueri publicam; hoc est humanum genus animi ratione, non seli citate aliqua, que casum habeat necesse est,& varietatem fortunae propriam,conseruare: h enim&stabilis ipsa est,& diuturnitatem atque adeo, quoad res humanae ferre possunt, perpetui talem, quod vestra est resp.

consecuta, parere consueuit. Fortunati igitur ciues tui Te vero equidem semper beatum, sempcr gloriatione dignum existimaui: cum propter multas, magnasque viri tes tuas, animi magnitudinem, continentiam, suauisiimos, eosdemque castitatis, religionis, pietatis plenisii mos mores, dulcem illam tuam,vberemque dicendi copiam; tum vero propter diuinam istam animi tranquillitatem, atque aequitatem. Cum enim tot annos in hac post hominum memoriam clarissima rep.summa cum gloria versatus sis ; cumque dignitatis priestantia quam plurimis semper anteleris: communis iuris aequabilitatem transisti numquam, ac ne cogitasti quidem . quin etiam memini enim me de hoc ipso

119쪽

po Io ANNI s C As AEBEMBo sepe audi cum tua te virtus multos iam ab hine

annos ad summam amplitudinem perduceret; tuaque praeclarissima patria ad istum honoris gradum, quem unum autissimum habet,ipsa te tollere cuperet, atque adniteretur,

deque tua gloria sollicita esset: liberasti tu eam omni cura , atque aliis quibusdam, in istum locum magna quadam pro

Ieratione festi nantibus, cum anteuertere postes, Vltro cessii. magnifica vero laus, honorem,tantum presertim, cuius cupiditate ceteri insam mentur, tam modice concupiscere.

sed eadem tamen ipsa resp. simul ac data sacultas est,iamdudum tibi debitam, tibique reseruatam dignitatem istam ad te scilicet cundem cupidissime detulit. nequinamen, ne sic quidem, squabilitatem animi tui tu illam veterem amisisti.

atque hoc ipso in honore maximo gerendo, cum grauit rem ac dignitatem sc adhibeas quas rei p. humanitatem, sacilitatemque,ut tuam,rctines. ita nec ciuitatis maximae clarissimaeque maiestas desderanda est; nec optimi, praesta

tissimique ciuis humanitas requirenda. Quid, quod duarum maxime insignium Virtutum, integritatis, ac prudentiae tu , duos esse certissimos testes videmus, paupertatem alterius, summam alterius tuam apud omnes gratiam, atq; auctoritatem 'quo quidem ex testimonio in testigere omnes necesse est ita te in rep. administranda ad octuagesimum vΓque annum aetatem contriuisse,ut publicas res sic procurares, ut tuas; sic autem ab ijs manus abstineres, ut ab alienis: ita sactum este, ut, cum tu sc animum induxisses tuum,ut bono ciui gratis rei p. seruiendum esse statueres; illa contra

gregie tuae erga se voluntatis tibi praemium, quod habuerit preclarissimum,laudis & gloriae tribuere cupierit. Ac mihi quidem in te intuenti verum omnino videri illud solet,

quod a sapientibus traditum est . aiunt enim homines serreis alios, alios ureis, quosdam argenteis animis gigni: esse etiam paucos illos quidem,sed tamen nonnullos, quibus aurea animorum natura data est, ijsque seorsum regendarum ciuitatum munus a Deo adsignatum: illos alios, quo sua

quemque aut duritia,aut vilitas impellat, serri: at vos ex illo

aureo

120쪽

aureogenere natura ipsos per vos locupletes atque honora tos, ad salutem ciuium, populorumque incolumitatem , vitamque omnium quietam ct beatam ortos, nec honores concupiscere, & diuitias contemnere, & generosarum V Iucrum ritu, rium modo spectare, ubi Vobis ciuitatum rectoribus, ac conseruatoribus certum locum, ac dissinitumine teneatis. cum ita sese habeant; tam praeciali hoia minum maximorum coetus atque concilij instituta, tam diuturnae resp. moderationem, tam eximiae ciuitatis magistra

tuum descriptionem, opes & copias, tum res vestras domi bellique gestas, a populis gentibusque aliis audiri,manare que ad posteros, non iam ad vestram modo gloriam perti mei, sed etiam ad pandem ipsam, in qua versamini atq; exercemini, hominum filutis curam: habebunt enim exteri nationes non modo, quod magnopere laudent, quodque admirentur plurimum,sed etiam quod imitari cupiant, undeque exemplum pςtere possint, qualem esse optimam, firmissimamq; remp. ac statum ciuitatis marime diuturnum, maximeque expetendum; oporteati Quare rerum vestrarum historia hec,quam Petrus Bembus Cardinalis vir idem clarisiimus, idem scriptor unus omniunt politissim us, st, merito & sagitata iam pridem a multis est, & expectateta s per ab ori, rabus. quici enim aut ad delectationem iucundius,aut ad disciplinam est enim historia vitae magistra grauius, constantius ve esse positi, quam ciuitatis omnium prudentissimae leges, mores,instituta,consita, magnarum variarumque rerum cassis atque euenta , de omnium durucissimo elegantissimoque auctore audire; eoque ipso nec in mendacio gratiam quaerent nec in veritate simultatem ex

timescente suit enim Bembi non stilus modo purus &elegans; sed animus etiam sincerus in primis ac siniplex . quicum summa iam senectute patriae vestrae rogatu, vel iussu potius, res vestras gestas scribere aggrederetur, neque ad nanc aetatem, memoriamque nostram peruenit e sese bendo poste confideret; sepe mecum locutus est,&quidem

crebro te appellans,cum permoleste seri et excludi se se rem M Dore

SEARCH

MENU NAVIGATION