장음표시 사용
31쪽
omnium manibus teruntur, quibus iue varia Μ Talis capita uberrimE , gravissimeque ex Stoicorum praesertim sontibus illustravit . Inter haec principi loco CXXIV. Epistolas habendas esse ιntelligimus, quarum singulae variis, ac innumeris Ethicae luminibus ita exornantur, ut in qualibet sere periodo grave praeceptum aliquod Ostendatur. Epidietus etiam, ac Antoninus Caesar Stoicae disciplinae studio celebres extitere, quorul a scripta quaedam adhuc supersunt, in quibus pu-τior , atque erroribus immunior Stoicorum doctrina conspIcitur . .
XXU. Pulcherrimum quoque Moralis di lciplinae, quae apud Romanos floruerit, monumentum haberi poterunt veterum Iurisconsultorum responsa, quibus illi varias Ethicae partes , ex severioribus plerumque Stoicorum placitis, eXOrnarunt.
Atque integra fortasse illorum opera quod Optandum maximE fuerat ad haec usque tempor extarent, nisi Iustiniani Caesaris auctoritate Trebonianus quidam varia solum illorum responta In quaedam capita digessisset; quo fieri oportuit, ut posteri Iurisconsulti Digestum illud consulerent , ac sontes ipsos negligerent, ut illi brevi senum CX hominum manibus, animisque prorsus eXclue- Tent. Quin etiam , cum ipsos Digestorum libros veluti obscura , confusa, disjecta quaedam, inter se aliquando dissidentia capita conspicereΠt, eX quibus integra morum, sye Iurisprudentiae d strina hauriri non posset, innumeros CommIta. Tios conscripsere, quibus Digesta ipsa illustra- Tent; et si potius innumeris, minutioribu ueis quaestionibus plurimam certe nubem Illis Ostude-xint; ut accuratissime Hotomanus ta), atque prae-
32쪽
Gravina demonstravit. XXVI. Deinde ver5 cum omnes sere Romani Imperii provinciae , atque imprimis Italia a barabaris, efferisque gentibus discerpta foret, Mora- Iis disti plinae studium, quemadmodum artes omnes, languere carpit, ac fere prorsus extingui ut pauci propemodum memorentur , qui de Philois sophia cogitaverint, si Boetium unum eXceperis o qui varia Platonicae, ac Peripateticae doctrinae capita illustravit. Arabes deinde Hispaniam ferro , flammaque invadentes Aristotelis opera in Arabicam linguam pridem translata , variisque Commentariis illustrata in Scholas invexere , quae subia inde. sensim in celebriores Europae Academias ita irrepsere, ut ubique solus Aristoteles audiretur; nullusque de scientiis addiscendis cogitaret, qui non ad Aristotelis, ejusque Interpretum sontes
XXVII. Cumque paullatim Peripateticae, sive Scholasticae Philosophiae studium cum Theologiae
dogmatibus certo quodam foedere conjunctum Disret , quemadmodum omnia fere Τheologiae dogmata ex Peripateticae philosophiae principiis dirimi , vel adornari solebant, ita prorsus Philosophia ipsa , quae ad mores pertinet, ex ipss Τheologiae fontibus dedlicta est , ut quidquid de moriabus Morales Philosophi , sive Theologi , quos
Casusas etiam vocamus, pertractarunt, partim lex Aristotele, partim ex Sacra Scriptura , partim ueex Patribus, praecipue vero ex Theologis ipsis, quorum unus aluim exscripserat, derivetur. Α que utinam quidem non modo meliorem , nitidiaremque ordinem , sive delectum Morales illi The Iogi si gravissimo hoc tamen Τheologi nomine sfint appellandi servassent; verum etiam illorum
33쪽
aliqui gravem , severamque huius amplissimae , ac
divinae propemodum disciplinae dignitatem novis, perditisque opinionibus quas non sine maximo dedecore invexere, ita impudentissime non detum passent, ut purior aliquando, ac severior Ethnicorum sententia non videreturi Sed haec alibi su-sius cum de opinionum delectu , ac de conscientia , vel opinione probabili disseretur. XXVIII. Illud itaque optandum, meri idque
sperandum maxime suerat, ut quemadmodum
duobus ab hinc seculis praestantissimorum Philosophorum opera artes omnes, & singulae Philo- sophiae partes quodammodo restitutae nobilius, atque illustrius effulserunt, ita quoque Moralis ipsa nitidiori , certiorique methodo traderetur ;ι neque ex praeconceptis Scholae opinionibus , sed lex ipsis potius naturae luminibus, iis nempe virtutum , honestatisque seminibus, quae a natura ipsa nobis indita sunt, uberius deduceretur, ac adhibita quoque disserendi elegantia adornaretur .
Quam vero feliciter eiusmodi spem impleverit ,
. quamque praeclare de Morali Philosophia merueia ruit Verulam ius, Omnes apprime norunt, qui eius opera accuratE observarunt, quibus ad disciplinas omnes restaurandas, perficiendasque plurimum contulit, doctissimisque viris pone sequentibus sacem praetulit. Hoc certe duce integrum Moralis Systema nova , clariorique methodo eκ- ponendum suscepit celeberrimus Grotius , quod ille Petreschii consilio, summisque omnium laudibus incredibili ingenii , eruditionisque gloria persecit in eximio opere, quod de jure belli ,
ae paeis conscripsit. Plurima quoque Moralis disciplinae capita Thomas Hobbes in Libello de Ci- e complectitur; quemadmodum Lokius de Filiorum educatione , sive da liberi; educandis subtili.
34쪽
PRIE FATIO. 23ter, & accurath di Gruit. Nullus tamen hanc uberrimam doctrinae partem fusius, nitidius, &accuratius pertractavit, quam Samuel Puffendorissus partim in libello de ineio hominis, O ei- vis, partim etiam , ac praesertim in eximio Op
re de Iure natura , ae gentium , quo nobiliora
Moralis Iurisprudentiae, ac Politicae lumina , sive praecepta complectitur, ut variis subinde locis ostendemus. Plurima tamen sent, quae sapientifrimis etiam viris exciderunt, quaeque subinde perfici, vel reprehendi merith possunt; praesertim ubi partium studium, & novitatis amor illos ab- .ripuit, ut veterem , constantemque sapientum hominum auctoritatem contemnerent, atque in pri-i mis patrum doetrinam acrius, atque liberius tra
XXIX. aliamvis enim Moralis disciplinae st
dium suis ex sontibus , naturalis nempe rationis luminibus, deduci debeat, morumque honestaSm ingenitis naturae viribus satis intelligi, vel
desiniri facit E possit, purius tamen intera m , ac certius ex divino fidei lumine ita deduci debet, ut si quid ex sacris Literis manifestissimh erudiamur, lacit E deseri, contemnique debeat quidquid
humani ingenii ratio oppositum ostendere videatur; aut, si sortasse tenue mentis humanae iudicium , quod sens bus , pravisque affectibus in errorem saepius abripitur. de rerum honestate , hominumque offitiis stiri lare videatur, ad certissumum fidei lumen, veluti ad lydium lapidem, tertioremque honesti regulam reserri debeat. Τantum itaque abest, ut ab ipso divinae Fidei lumine , veraeque religionis doctrina in inquirenda , sive explicanda morum doctrina vel leviter dismdere liceat, quin maximas potitis, & immortales gratias Deo habere nos decet, qui veram religio-B 4 nem ,
35쪽
nem , verseque fidei lumen nobis coneest taὶ .ctimque virtutum omnium semina cordibus nostris
impresserit , morumque honestatem ostenderit, qua beatitatem, ac felicitatem assequeremur, eXimio quoque, ac immortali munere plurimas leges. praescripsit, quibus ad beatitatem ipsam facilius perveniamus; cum praesertim nihil in iis offendi possit, quod cum suavioribus naturae legibus , ip-stque rationis lumine mirifice non conspiret, ut alidi manifestissme demonstrabitur, ubi de divina lege, eiusque origine disseremus. XXX. Quandoquidem itaque nos non modb Philosophos , sed Christianos etiam, eosque Ca tholicos esse sentimus, ac miri sch gloriamur , a que ex Ethnicorum quoque Philosophorum sentenistia Moralis ipsa religioni coniungi debet bὶ ,
hunc ordinem in exponenda , vel adornanda M tali disciplina servabimus, ut illius praecepta non solum ex ipso rationis lumine , sed ex sacris etiam Literis , Conciliorum decretis , melioribusque Patrum auctoritatibus confirmemus , quos optimo , maximoque iure a primis usque temporibus Cain etholica Ecclesia veluti Duces, divinaeque legis I terpretes veneratur. Qito certE loco reprehendi plurimum debet Phereponi , ac Barbeyracii sen-l rentia , qui opiniones aliquot ex illustrioribus Ec-i clesiae Patribus paullo liberius, & acrius undique conquisitas , simulque collectas eri hibuit, ut ostenderet illorum singulos in exponenda morum doctrina a vero rationis, ac aequitatis lumine turpiter aberrasse , ut ex illis proinde nulla Moralis disciplinae cognitio haberi possit. Quamvis enim liberaliter concedatur Patres in praeceptis aliquot exponendis, sive quaestionibus , quae obiter exci- tatae, sive propositae fuerant, dirimendis minua
36쪽
oeturath, re exacte, quam sortasse par fuerat, loquutos esse, quis aperte non videat, nonnisi temere , ac impudenter in paucis erroribus, quos praesertim tenuis humani ingenii vis, temporumis 'que conditio leviores efficiat , quique in alium plerumque, mitioremque sensum facile trahi possint, de universa illorum doctrina , plurimisque
illorum operibus judicium serri iod si inta
uorum doetrina , ac disciplinis omnibus addisceniadis eos solum suspicere , amplaeti, ac venerari debeamus , in quibus nulla erroris labes, atque suis spicio reperitur, quis demum haberi unquam poterit, cum sapientissimi quoque viri, ac illustriora sapientiae lumina subinde erraverint, atque a Pherepono, ac Barbeyracio reprehendantur; neque , ut arbitror, Phereponus ipse , vel Barbeyracius hanc sibi laudem concedi velit, ut nunquam erraverit, sed incredibili quadam , ac inusitata felicitate veritatem, honestatemque sit assequutiis p Nos certe , ut optime olim , sapienterqueis
Augustinus , solis Seripturarum libris , qui Canoniel appellantur , didicimus hune honorem deferre , ut nullum Authorem eorum in feribendo errasse aliquid firmissime credamus. Alios autem ita legimus , ut quantalibet fanctitate, doctrinaque praepolleant, non ideo verum putemus,
quia ipsi ita senserunt , vel scripserunt faJ. Sed
haec obiter, ut ostendamus Patrum audiornatem nulla ratione contemni posse, eosque proinde a nobis maximo in pretio, ac honore merito haberi , ut contra Phereponum ereditissime , & invicte demonstravit Muratorius an inimio, & aureo O-
pere. tai Aug. epist. 29. ad Hieron. Est iniqua in omni re aceu sanda praetermissis bonis malorum enumeratio, vitio umque selectio. L.F. II1. c. s. Duiligoo by Corale
37쪽
gionis. Ρlurima quoque variis in locis oportune explicabimus, uuae ad Theologiam meliori fortale iure speelare viderentur, non modo quod illa subinde cum ipsa morum doctrina facit E coniungi possint, plurimamque iis lucem afferre ; vertim etiam quδd egregiis adolescentibus uberius erudiendis id plurimum conserat, Qui , cum augustiores, penitioresque Theologiae sontes attingere fortasse non possint, in iis tamen, vel leviter
erudiri debuerant, de quibus ab aliis disseri , vel frequentissime disputari contigerit. XXXI. Id unum superest , ut exposta iam Moralis origine, ac methodo, qua sive a variis Philosophorum sectis , doctissimiique viris pertracta est, sive a nobis ipsis adornari debuit, aliqua de illius praestantia, ac necessitate coronidis loco adderemus, ut adolescentium animi illius addiscendae amore vehementius adhuc incenderentur. Uerum quis pro rei dignitate amplissimae huius facultatis laudes, utilitatemque complem possit 3 aut quis uberius, & illustrius aliquid aia ferre posse se putet, quod non fuerit a sapienti iasimis viris, Platone praesertim , ac Cicerone graviter , & elegantissime demonstratum Id unum obiter observasse juverit, quod a Qn intiliano dictum accepimus , duabus nimirum partibus hominem constare, corpore, & animo , suarum utraque variis aegritudinibus turbari, vitiario e consueverit; ideoque corporis tuendi caussa Mediciis nam , animi purgandi, perficiendique Moralem inventam ere. Si itaque corporis medicina, tanto in pretio, ac honore merith haberi solet, ut ejus utilitas Dcorum immortalium inventioni sit consecrata ta); eiusque praestantia mirifice com-
38쪽
mendatur, clim tamen fluxam , brevique interituram hominis partem tueatur, quo in pretio animi medicinam habere par fuerit , quae nobiliori, coelesti, immortali, ac divinae prorsus hominis parti medetur Si iacultates omnes, ac disciplinae sunt expetendae, quod mentis lumen excitent, ac aliis quem nobis ad felicitatem aditum praebeant, quo amore Ethicam complecti deceat, quae proximE ad beatitatem, selicitatemque nos dirigit 3 Si denique amore incredibili, diuturnisque laboribus Disciplinas illas acquirimus, in quibus vix ulla veritatis spes observatur, atque perenni sententiarum discrimine , naturaeque tenebris circumfuditur,
quo studio facultatem illam prosequemur , in qua clarissimus, vividissimusque veritatis splendor eia fulget XXXII. Quod enim opponere , ac indolere splerique solent morum disciplinam incertam admodum , ac obscuram esse, variis nimirum , innumerisque opinionibus in utramque partem in illa disseri, ut vix, proinde scientiae nomen illa mereatur, facile dirimi, solvique poterat, ubi advertamus hanc obscuritatem, ambiguitatemque snon ex ipsa Moralis natura , sed ex affectibus , vitiosaque methodo , qua pertractata suerit, derivari . Ac certe parvulos natura nobis ignieulos
dedit , quot eeleriter malis moribus , opinionibusque depravatis sie restinguimur , ut nusquam natura lumen appareat taὶ . Sie etiam in pueris virtutum quasi scintillulat videmur , ut quibus aetendi philosophi ratio debet, ut eam, quasi Deum , dueem subsequens as natura perveniat extremum b . Itaque mirari non possumus, si incredibili hoc sensuum errore, pravisque affecti bus
39쪽
bus ita naturae lumen offunditur, ut sensuum ita, lecebris abrepti veram . morum honestatem nitide distinguere, at libere tontemplari non possimus, unde obscuritas in omnium animis, & ambiguitas oriatur. Atque illud ipsum libertatis desiderium , assentandique cupiditas plurimos impulit , ut nova morum praecepta, non ad severiores , ac immutabiles honestatis leges accommodatas inveherent; sed quae ex levissimis principiis ducta, t nui sumisque conjecturis innixa facit E in utramque Iartem trahi possent; ideoque semper animur
onestatis amore incensum ancipitem , fluctuantemque relinquerent. Ceterum si morum praecerilita non ex lutulentis illis perditorum hominum acunis, sed ex purissimis sapientum sontibus;
non ex animi cupiditate, sed ex apsis virtutum seminibus, rationis, naturaeque ductu deriventur dubitari sane non poterit, quin illa certi sina sint futura, eamque certitudinis , ac evidentiae laudem habitura, quae in Mathematicis ipsis facultatibus observatur sa , ut geometrica proin de , nitidiorique methodo pertractari posse videantur: quod clarius adhuc intelligi, deprehendique
poterit ubi observetur quo rationum pondere , , certissimisque argumentis Moralium praeceptorum bonitas ostendatur. XXXIII. Hoc uno tamen, maximoque discrimine morum doctrina a Mathematicis ipsis. alii iaque scientiis distinguitur, quod illae in sola rerum cognitione positae sint, ideoque speculativa vocari merito possint; Moralis autem, Medicinae instar , non modo de rebus ipsis disserere , morum honestatem , ejusque leges exponere debet, verum etiam ad operationes , hoc est ad honestatis, de
Ista Nitura duce errari non potest. Gς. tia. I.
40쪽
tur , unde practica , vel operativa vocari consuevit. Quamvis itaque Moralis praecepta, est cognitiones omnes certissimae sint, clarissimis, ac evidentissimis rationibus ostendantur , ut antea dicebamus, marcima tamen dissicultas in iis exequendis offendi solet, quod eκ variis rerum, hominumque circumstantiis, ita nos ancipites, ac incertos essiciant , ut definiri fere vix possit quid in illa temporis, rerumque conditione, Vel flatu potius eligere, sive respuere debeamus; ideoque plurimi existimant ad Moralem quidem
spectare generalia quaedam de moribuS praecepta tradere, Illa verb in singulis casibus exequi ad Prudentiam pertinere. Qua tamen ratione, qui,
busque legibus haec ipsa dissicultas, & obscuritas ab ipsa quoque Morali superetur, inserius ostendemus , ubi de conscientia dubia , & probabili disseretur . Illud interim observasse juverit, quod est ab Aristotele quoque observatum, quod
accurata Moralis cognitio , sive bonitaS, atque smalitia, quae in humanis actibus reperitur , atque
certissime deprehendi potest, non ab omnibus, semperque cognoscitur, sed ab iis solum , qui
pacata, ac imperturbata mentis cogitatione actum
' . Ut Μedleinae usus nullus est , nisi a corpore morbos abigat, sie neque Phi: Oi Ophiae , nisi malum eη animavellat. PItbag. v. Ssobaam ferm. g. Nocot interdum Reipublicae Cato, dicit enim tan- qu m in Pl tonis non tanquam in Romuli faree sententiam. cic. ad Ax ic vid. Empar. orrh. mp.
Infinita , inquis , praecepta sunt. Falsum est, nam de maximis , ae necessariis rebus non sunt infinita . tenues autem differentias habent, quas exigunt tempo xa , loea, personae. Sed his quoque d4ntur Prareepta generalia . Sen. U. M. Duilir Corale