Eduardi Corsini ... Institutiones philosophicæ ad usum Scholarum Piarum. Tomus 1.5.

발행: 1742년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

3o IN ET HIC AM

hine sit , ut buvenis auditor Civilis , sive Moralis , idoneus este non post , quippe eum imperi sus actionum vita sit , ex quibus , de quibuν rationes eo eiuntur . Adde quod eum perturba tiones sequatur , frustra , inutiliter audiet; suis enim non cognitio , sed actio est . Inter est autem nihil juvenis aetate , an moribus juventis lis aliquis sit , non enim defectus penes tempus

es , D quia cr vivit , singula persequitur ex perturbatione ta). od si Adolescentes ipsi

angenuo honestatis amore ad hanc disciplinam accesserint, ac perturbatos animi motus partim puriori rationis lumine, partim etiam divinae gratiae viribus sedaverint , etiam severiora illius praecepta cognoscere, honestatis , pravitatisque,

discrimen percipere, perseelam denique Moralis scientiam assequi poterunt, ut Aristoteles ipse , Plato , aliique Philosophi docuerunt . XXXIV. Nihil est autem cur de Moralis obieeto , eiusque fine susius differamus. Illa nimirum, quae superiori loco iam diximus, aperte satis ostendunt hanc unich dirigendis , perficiendisque moribus institutam esse , ut virtutis amore , vitiorumque fuga , perfectam hominis seliciis talem, aut beatitudinem consequamur. Finis itaque Moralis disciplinae est ipsa beatitudo, ad quam regia, tutissimaque via nos dirigit; obie- sum vero sunt voluntatis actus , quatenus honeis

statis legibus perfici , vel ad finem dirigi , possunt; unde actus ipsi, vel operationes voluntatis dirigendae, erunt obiectum materiale s formale

vero erit ipsa directio , perseetio, sive, ut Scholastici loquuntur, moralitas illa , quae in ipsis voluntatio actibus. producetur ; unde Quintilianus

ipse

42쪽

ipse aecurath observat, quod nom ne non tam moret. significari videntur , quὰm morum quadam proprietas, assectuum videlicet leniras

quadam , ω mitigatis sa). XXXV. Exinde vero facile intelligi, deduci. que poterit Ethicae disciplinae, sive Moralis divisio. Si enim ad beatitudinem , vel ultimum hominis finem illa nos dirigit honestate morum. de ultimo hominis fine , de summo bono , vel beatitudine disserere debet; deinde vero de humanis actibus, quibus veluti mediis eadem beatitudo , vel finis ultimus acquiratur. Cumque aettium honestas ex legibus deducatur , leges ipsas exponere debet , quibus aetuum honestas cognoscatur; atque illas etiam , quae non mod6 singulis hominibus conveniant, sed singulis etiam hominum generibus propriae videantur. XXXVI. In quatuor itaque partes, sive Dinputationes universam Morum doctrinam , sive a Tractatum bunc dividemus ; in quarum prima de ultimo hominis fine, ac beatitudine disseremus. In altera loquemur de humanis actibus ac honestate, quae in ipsos induci debet, atque de legibus unde honestas ipsa di manat. In tertia deo, virtutibus, ac vitiis, ac affectibus disputabimus. Ultimo tandem loco, vel Disputatione IV. de

Osficiis agemus, ubi varia praecepta, quae Variis hominum conditionibus convenire debent, accuratissime explicabuntur. Neque aliam certe Mois ratis divisionem complexus est Aristoteles, quamvis ille diversis nominibus libros inscripserit. Decem nimirum libris Moralium, quos Nicomacho filio illum scripsisse jam diximus, de beata vita , atquc de moribus uberrime disserit; ean

43쪽

demque doctrinam VII. libris ad Eudem tim repetit, atque in duobus etiam libris Magnorum . Moralium, ut libellum de vitiis , ac virtutibus omittamus . Octo vero libris Politicorum , sive . de Republica, quemadmodum etiam duobus JE- conomicorum , Omnia complectitur, quae ad Familiae , ac Reipublicae regimen , ideoque ad varia Civium , Principumque Osficia spectare pota sunt. Nitidior tamen, atque facilior illa divisio nobis videtur, quam paullo superius amplexi sumus ; nihilque nobis iucundius , aut illustrius unquam accidere sortasse poterit, quam si egregiis adolescentibus, quibus hac methodo consilialere cordi fuerat, in inquirendo honestatis amore, perficiendisque moribus conferre, facem. , aut stimulos addere possimus. Nihil enim tam practarum , hominique eonveniens esse potes , quam erudire homines ad iusit iam sa) s meque satis vixisse arbitrabor , , ineium hominis ii pleIe , si labor meus aliquos homines ab erroribus liberatos ad iter cales e jirexerit b .

44쪽

ET HIC AE,

SIUE

DISPUTATIO PRIMA.

De ultimo fine , summo bono, faelicitate , Oe beatitudine hominis.

Thicam, sive Moralem a sapientissimis viris ideo institutam , ac illustratam diximus , ut illa honestate morum , certisque legibus humanae VO-luntatis actus, hominemque ipsum ad finem dirigeret; unde perfectio , beatitudo, ac felicitas hominis oriretur. Hinc 'Aristoteles , aliique plurimi , qui pulcherrimam hanc Sapientiae partem uberiori, clariorique methodo per tractarunt, in ipso Moralis diiciplinae limine de hominis fine , de summo bono , de faelicitate copiose differunt; ut aperte nobis ostendant qu6 dirigenda sit humani cordis cupiditas; unde legum Vis , praestantia , necessitas oriatur; quo Tom. V. C deni-

45쪽

denique charactere , sive discrimine honestas ipsa cognosci pollit. Certe gravissimus ille Philo sophus Cicero , qui plura de moribus eleganti iasime, coploSeque tradidit , & quinque libros de

bonorum , maloru=nque sinibus reliquit , illum prudenter sacere existimat, qui audire de fine , vel summo bono poti simium velit . hoc enim eo n-situto in Philosophia, constituta sunt omnianam summum bonum si ignoretur , viυendi rationem ignorari necesse es , ex quo tantur error consequitur , ut quem in portum se recipiant , scire non possint ; cognitis autem rerum finibus eum intelligitur quid sit se' bonorum extremum ,

malorum, inventa vita via es, conformatioque omnium Osciorum : est enim quo quidque referatur , ex quo id , quod omnes expetunt , beate vivendi ratio inveniri , eis comparari potes sa). Ili histriores itaque Philosophorum opinioncs de ultimo actuum humanorum fine , de summo bono , sive de faelicitate hac prima Di Dputatione complectemur ; ostendemusque in quo naturalis primum hominis beatitudo, quae solis nimirum naturae viribus acquiri potest , supernaturalis deinde , quae fidei lumine , divinaeque

gratiae munere , comparatur , sit constituta . Ηane autem omnem quaesionem de finibus bonorum , Mmalorum a nobis explanatam esse sequentibus Capitibus arbitramur , in quibus, quantum posuimus , non modo quia nobis probaretur , sed

etiam quid a singulis Philosophia disciplinis di

46쪽

An ultimus finis hominis, eo humanorum actuum admitti debeat.

I. Ε ultimo humanorum adlutim , vel ho-

minis fine meliori , quo poterit , O dine loquuturis celebris illa quaestio

dirimenda nobis occurrit, utrum humanis actibus extremum, aut finis aliquis sit constitutus, ad quem illi natura ipsa , vel ingenito quodam veluti pondere dirigantur; ut inde clarius appareat quis ejusmodi finis inter innumeras , ac dissidentes adeo Philosophorum opiniones haberi debeat . Atque, ut ab ipso Finis nomine eXordiamur , quamvis in Physica Generali Tra flatu III. plurima sint explieata ubi de Caussa Finali , sive de fine loquuti sumus, aliqua tamen hic obiter exponemus , quibus accurata finis cognitio , eiusque varietas Ostendatur. II. Finis itaque, ut ab Aristotele definitur, est id , euius gratia , & amore sit aliquid sa). Quando nimirum aliqua caussa, quae cognitione praedita suerit , operatur, alterius rei , vel obiecti gratia operatur, ejusque amore excitatur, impellitur, allicitur ad operandum; sive se ipsam, Operationem propriam, & effectum ipsum , qui ab operatione producitur , ad aliquid aliud veluti scopum dirigit. Id experiri , vel observare certe nos possumus in nobis ipsis dum non temere, & inconsul id , sed praevia cognitione , consilioque Operamur. Semper enim Objectum aliquod nos excitat, invitat, ac allicit ad ope-

47쪽

randii in I seni per aliquid animo , vel oculis ob

per aliquid est , quod liberam , atque flexibilem

animi vim in unam potius , quam alteram partem inclinat; cumque operari , vel non operari possimus, nos ad operandum deici minat. Illud Itaque Ob; ceri:na , cujus amore Operamur , Vel quod in operando respicimus , Vocatur. III. Finis vero communiter in finem cujus

gratia , & finem cui satis accomode distingui solet. Finis ille, qui ab operante respicitur, inquiritur, amatur, Si eligitur, dicitur finis eti-Fus gratia illa vero substantia, sive subjectum ,

Propter quod cXpetitur, sive in cujus utilitatem inquiritur , sinis cuis ut eX. gr. sinis , cujus gratia medicus Operatur, est acquirenda ;finis, cui sanitas inquiritur , est agrotus , qui 1anari debet. Dividitur etiam finis in finem operis , & operantis : finis operis est ille , ad quem opus ipsum ex natura propria , independenter ab operantis arbitrio , seu voluntate dirigitur , ut medicinae finis est sanitas acquirenda ab aegroto ;finis operantis est ille , qui ab operantis arbitrio , seu voluntate eligitur et unde pro Varia Ο- Perantis voluntate varius csse potest , ut medici finis esse potest aurum , aut gloria ipsa , quam medendo consequi velit. Ultimo sinis dividitur in finem proximum, ac immediatum , & finem Nitimum , si e remotum . ProXimus , & immediatus est ille, ad quem proxime, & immediate dirigitur opus, ut cleemosina ad pauperis levamen ; sinis mediatus , remotus, ac ultimus est ille, ad quem ultimo dirigitur opus; cum qu sines alii proximi ad hunc ultimum, remotumque finem dirigi possint , ipse tamen ad finem alicrum illicrius dirigi , vel ordinari non potest ,

48쪽

DIS P. I. CAP. I. 3 ut eleemosina , vel ipsu in egeni levamen ad Dei gloriam : unde optime sinis ultimus d cfiniri solet id , quod expetitur propter se tantum , crcujus amore , vel propter quod cetera , vel sine

alii expetuntur s vel, ut inquit Cicero, id, qu

omnia referuntur , neqωe id ipsum tisquam refertur faJ. Porro quod ptaeter finem prOXimum , ac immediatum, snis etiam ultimus, atque mediatus admitti dc beat clarissime demonstratur eX ipsius finis natura. Si enim agendarum rerumLAnii aliquis es , quem propter intam , propter quem alia volumus , neque omnia ob alius

eligimus in infinitum enim ita feret progresesus , vanusque inanis appetitus noster esset , perspicuum es etiam summum bonum atque inimum futurum b) s aliquid nimirum admitti oportere, ad quod cetera omnia dirigantur, ipsum Vero non ordinetur , vel reseratur ad aliud ἔsed omnem potius voluntatis amorem , vel desiderium omne ita compleat , atque perficiat , ut in illo voluntas ipsa luctindissime quiescat . IV. His ita constitutis inquiritur , utrum V Iuntatis actus , sive homines ipsi aliquem finem ProXimum , aut ultimum habere debeant , ad quem pr i me , aut ultimo ex natura ipsa, independenter ab hominis arbitrio , dirigantur quemadmodum perspectissimum esse jam diximus dari finem aliquem, ad quem liberi voluntatis. adlus ab homine operante libere diriguntur. Qua quidem in re statim occurrit ineptissima Epicuri sententia , qui nullum esse finem rebus ab ipsa natura , vel ab Artifice constitutum Gictimavit, sed omnia temere prorsus, & incon sulto produci; ut finis ille, qui a nobis conci Pitur, & cujus amore res factas esse putamus a

49쪽

rebus ipsis posterior fuerit: ut ex. gr. oculis nunc videamus non quhd oculi formati, vel destinati fuerint ad videndum, sed qu5d fortuito

eam partium texturam , varietatemque sortiti suerint, ex qua fortui id visio consequeretur; quod uberrime ex Epicuri sententia exponit Lucretius lib. IV. v. 831. cum ait Nia ideo quoniam natum est in eo pore, ut uti Possemus , s es quod natum sit , id proereat usum. Nee fuit ante videre Oeularum lumina nata , Nec dictis orare prias , quam lingua ereata est ἡSed potius Iovi lingua processit origo

Sermonem , multoque ereata sunt prius aures , Ωuὰm is nur est auditus, omnia deniq; membra Ante fuere , ut opinor . eorum qΜὰm foret usur: Haud igit- potia ero utendi erescere caussa .

Nec aliud certe sentire, sive docere poterat Epicurus, qui, cum Deum ipsum , aut certe illius Providentiam apertissimE sustulisset, ideoque singulas Universi partes, & emetus omnes , quos

in pulcherrima rerum compage non sinE maxim 1 admiratione conspicimus, non a sapientissimo quodam opifice , sed a fortuita solum atomorum . agitatione, & concursu, caecoque illarum impe

tu , & complexione productos esse putaret, illud etiam in hac hypothesi asserere proinde debuit illos non ad finem aliquem dirigi, nec alicujus oblecti gratia , & amore formatos esse , cum nulla fuerit caussa, quae finem illum in ope rando , vel producendo respiceret . V. Quam verb perdita, impia, ac ineptissimaest haec Epicuri sententia susius, & opportunius alibi declaravimus in Physica Generali Tractata II. Cap. 4. ubi de prima caussa , ejusque providentia loqueremur. Ex incredibili nimirum pulchritudine, varietate, vel ordine, qui in

50쪽

DIS P. I. CAP. I. 3ο fingulis Universi partibus, praescrtim verbanimalium corporibus, observatur; ex admirabili, constantique periodo, sive lege, qua res omnes inditas sibi vires. axerunt , certosque eia seelus producunt; atque ex incredibili , maximaque sapientia , quae in contemplandis, vel cognoscendis illis requiritur, manifestissime demonstravimus , longe majorem , ac infinitam prorsus cognitionem, sive sapientiam esse , qua illae sormatae iam fuerint ; ideoque non temere, & inconsulto , caecoque atomorum impCtu , sed a sapientissima caussa productas esse , quae cum illarum singulas ad certum finem dirigeret, eam singulis partium texturam concesserit, quae ejusmodi fini consequendo astissima videbatur. Sic ex. gr. , cum oculus obieelis omnibus circumpositis commodὸ videndis formatus esset , rotundam , facit Eque mobilem figuram accepit; scuti, cum radiis colligendis, perficiendaeque visioni destinaretur, variis humoribus rari ribus , densioribusque distinctus est : simili serEratione, cum ignis agitandis, di luendisque corporum partibus, sive corporibus comburenis dis destinaretur , tenuissimam partium figuram ,

Perennemque motum accepit. Ac, ne plura commnaemorem, si creaturae singulae a sapientissima caussa finis alicuius gratia , & amore revera g .nitae, sive productae forent , non alio certh me . Itori , commodiorique modo produci potuissent , quam revera formatae jam fuerint: ideoque concedi debet aut eandem esse sortuito eas ut op randi vim , quae in optima , lapicntissimaque caussa reperiretur; aut certe res singulas ad te tum finem ab ipsa natura dirigi, hoc est ab a ctore naturae, vel Deo , qui illas non temere

de inconsulto, sed admirabili prorsus ordine,

SEARCH

MENU NAVIGATION