Eduardi Corsini ... Institutiones philosophicæ ad usum Scholarum Piarum. Tomus 1.5.

발행: 1742년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

amore produXit.

VI. Quod si rebus omnibus, quae a Deo productae fuerint , atque inanimatis etiam corpo- iribus finis aliquis et constitutii ς , ad quem illa ingenito veluti pondere, sive natura ip a dirigantur , ambigere , vel suspicari certe non pota sumus , quin homini quoque, pulcherrimo nimirum , perfectissimoque operi, quod ex Artificis manibus, Opera , sive consilio prodierit, finis aliquis habeatur , cuius gratia produstus existimetur; & quemadmodum homines dum ratione duce operantur, finem eligunt, ad quem opus dirigant , tantoque nobiliorem quan id nobilius operantur, quantoque pressius rationis, sapientiaeque lumen sibi divinitus inditum sequuntur , quis aperte non videat Artificem optimum, dum opus illud produceret, in quo pulcherrima sui ipsius imago effulgere debuit, ad finem aliquem respexisse tantb ceteris corporum finibus nobiliorem, quanto Deus ipse , vel accuratissima Dei imago , ceteris omnibus rerum generi bus nobilior haberi debet Clarissimis itaque, certissimisque rationibus erudimur finem aliquem proximum , atque ultimum admitti oportere , , ad quem homines natura ipsa dirigantur: cumque res aliqua tum demum perfecta , beata , vel felix existimetur, ubi finem eiusmodi, ad quem natura duce dirigitur, sit consequuta, clarissimum quoque, certissimumque esse debet dari ut timum , summumque bonum, ex cujus adeptione hominis perfectio, bonitas , beatitudo , feli

citas Oriatur.

VII. Antequam vero diligentilis inquiratur quis hic ultimus hominum finis , summum bonum, sive felicitas haberi debeat, obiter Ob-

52쪽

DIS P. I. CAP. I. et

servare iuverit non omnia rerum genera eadem

ratione ad finem dirigi, sed pro varia potius

Terum natura , varia quo Que lege , ac sere impetu quodam ad finem serri. Cum itaque ex veteri Philosophorum doctrina tria rerum genera distingui soleant , corpora nimirum inanimata, quae nullo sensti, nullaque cognitione praedita sunt, ut arbores, ignis , lapides, g cor pora animata , vel sensitiva, quibus cognoscendi , vel sentiendi vis inesse creditur, ut anima ita brutas homines denique ex corporea simul,& incorporea substantia compositi , id coque spiritalis etiam , & incorporeae cognitioni S capaces , veteri quoque Philosophorum judicio tribus modis res ad finem dirigi existimantur corpora nimirum inanimata exequutioὸ quod finem ipsum sibi a natura , vel a Deo constitutum non cognoscant , neque appetant, sed caeco quodan impetu a natura , vel Delo impellantur, ideoque non eligant finem , sed divinum potius impulsum exequantur; animalia vero, quae finem cognoscunt, ejusqile bonitatem apprehendunt, apprehensive finem eligant, eiusque amore operentur; homines denique, qui nobiliori quadam, &incorporea ratione finem cognoscunt, Varia. media , quae fini consequendo conserant, ita seligunt, accurateque disponunt, ut inde facilius optato fine iniantur , directive operentur. Veteri quoque Philosophorum consensu pro vario Terum , vel caussarum genere distingui solet appetitus ille, impetus, aut amor, quo ad finem iliae diriguntur, sive in finem sibi a natura constitutum feruntur. Itaque res inanimatae dicuntur appetere finem appetitu naturali, vel inna-το , quia nimirum non sponte, sed ingenita quadam vi. ac naturae ductu ad finem diriguntur.

53쪽

Animalia bruta, quae finem cognoscere , sensibusque praedita esse Gistimantur, appetitu sentiente, vel senstivo , quod in ipsis indafferens quaedam eligendi vis admittatur. Homines denique , qui liberrime praevio rationis lumine , iriguntur , appetitu rationali, qui votivntaretiam a pluribus appellatur , sive potius voluntatis inclinatio, sive propensio quaedam ad fi

nem .

IX. Neque ab hac celebri rerum, vel appetitus divisione recentiores etiam , accurati Oretaque Philosophi dissident, nisi quod animalia bruta nulla cognitione, vel sensu praedita existimant; ideoque in ipsis appetitum sentientem non agnoscunt , nec illa putant apprehensivEad finem dirigi, sed aliorum corporum instara natura ipsa , iuxta severiores Mechanicae leges , ad certos effectus, vel fines tendere : hoc uno discrimine quod cum in ipsis nobilior pariarium textura , Organorumque varietas Observetur , quam quae in ceteris corporum generibus habeatur, illa nobiliori suadam ratione operaiari , atque appetitum hominis imitari quodammo

do videantur. 'X. Exinde verb facile intelligitur, quod finis ille , ad suem singula rerum genera diriguntur , veluti bonum aliquod haberi , sive vocari potest. Cum enim bonum physich , vel methaphysice consideratum optime ab Aristotele definiatur id, quod omnia appetunt a , vel , ut inquit Cicero , bonum appello quidquid secundum naturam es , quod eontra malum ib) .

sve nimirum id , quod ab omnibus veluti sibi conveniens inquiritur, ad quod omnia veluti

54쪽

DISP. I. CAP. I. 43 amore quodam, & pondere feruntur, manifestis.s me apparet, quod finis ipse , ad quem secundum naturam , vel natura res diriguntur , optime illorum bonum , persectio , felicitas appellatur. Quemadmodum itaque rerum finis aut pro-Ximus , aut ultimus esse potest , ut antea dic bamus , ita quoque rei bonum , aut proximum , aut ultimum. , vel extremum esse poterit: prOXimum nempe , ad quod proximh res ipsa dirigitur; ultimum vero, vel extremum, ad quod ultimb res ordinatur , ad quod fines alii , velatia bona proxima diriguntur, ipsum vero non dirigitur , nec ordinatur ad aliud. Quarimus

itaque quod fit extremum , quid Mitimum bonorum s quod omnium Philosophorum sententia ta Ie debet esse , ut ad id omnia referri oporteat , ipsum autem nusquam a . In quo nimirui a veluti summo bono, extremo, vel ultimo fine

hominis persectio, sive Delicitas sit constituta , quae celeberriura quaestio sequenti Capite examianabitur.

55쪽

Ε Τ Η I C IB44 CAP. II. Exponunttir variae Philosophorum sententiae de ultimo sine , de summo bono , de faelicitate hominis. I. A Rdens, & incredibiliis ille Delicitatis

Ma amor, quem singillis hominum cordia A dibus ingenitum esse iam diximus .

Philosophos omnes impulit, ut obieelum . vel bonum illud accuratissime inquirerent, quod beatam vitam effceret. Cum tamen plurimi se licitatem non in perenni quodam, ac immortali vitae statu, ut existimari certe par fuerat, seclin hac ipsa mortalis, atque miserrimae vitae conditione comparari posse putarent, neque tamen altera ex parte obiectum, Vel bonum aliquot invenirent, quo insatiabilis , ac irrequieta coriadis humani cupiditas expleretur, ideoque hominis persee a sar licitas Oriretur , in varias , acidissidentes adeo sententias abiere, ut mirari certe , vel indolere quis possit, de re gravissima sapientissimos etiam viros mirifice dissidere. Augustinus ain certe eX M. Varrone commemorat

ducentas octoginta octo Philosophorum sententias de summo bono , vel hominis beatitudine osomisse; quarum plurimae a Laertio, Empiri co, Plutarcho, Seneca , Cicerone s.) , aliisque Scriptoribus reseruntur . Illarum singulas hie

uberius exponere nec juvat, nec decet, cum a

praesertim plurimae aut obscurae adeo sint, ut de ipsis

56쪽

ipsis quicqtiam certi coniici , vel des niri non possit; aut impudentes adeo , falsaeque fuerint,

ut ex omnium animis fere exciderint ; aut ad nobiliores alias inserius memorandas facile revocentur. Illustriores itaque solum Philosophorum sententias de summo bono, vel hominis far-licitate exponemus : cumque tria bonorum genera satis accommode distingui soleant sa) , corporis nimirum , fortuna , atque animi , ad haec ipsa bonorum genera omnes Philosophorum opinioneS .reducemus ; chim praesertim hominis faelicitatem in corporis, vel sertunae, vel animi bono positam existimaverint. II. Atque , ut ab iis exordiamur , qui hominis Delicitatem in bono corporis collocarunt, a Scriptoribus omnibus erudimur, Aristippum , & Cyrenaicos non aliam hominis stelicitatem . agnovisse , quam quae in summa corpori S , vel sensuum voluptate consisteret. Quemadmodum. enim testatur Cicero , ab arisippo Orenatet , atque Annicerii Philosophi nominati omne bonum in voluptate posuerunt , virtutemque censuerunt ob eam rem esse laudandam quod essῖ-

eiens esset voluptatis lib) . Id expressitis adhuc asseruit Quintilianus , quod Aristippus summum

in voluptate eorporis bonum ponat se): amplexus enim voluptatis sensum esse eum sinem ac in eoesie felicitatem statuit , ipsamque unicam dura-hilem dixit , id nempe , quod quivir Irofligatorum diceret. Consentiens autem fuit ejus dogmati genus vita , quam nempe traduxit in omni luxu, ae in mediis unguentorum, vestium, mu-

57쪽

Iterumque deIieiis sa , ut ex Laertio, seneca , aliisque intelligitur. III. Perditam hanc , impurissimamque Aristippi sententiam complexus est Mahommedes in

fleorans, libro nimirum , quo Turcica: Religionis praecepta continentur. Ibi nimirum non aliam Delicitatem , vel anteactae vitae praemitim Deo dὸυotis hominibus, quos ille Musulmannos

appellat, pollicetur, quam jucundissimas, & inis

credibiles corporis voluptates; ut proinde Paradisus ille, cuius amore ad novae , severiorisque doctrinae studium Turcarum animos excitavit , epulis, cantibus, aliisque impurioribus sensuum deliciis redundaret. In hac ipsa tamen turpissima laesi citatis idea Mahomedes Aristippo meis Itor haberi fortasse poterit, non modo , quod animos immortales este crediderit, ideoque sinceram hominis Delicitatem in perenni, vel invariabili vitae statu reservatam esse putaverit; verum etiam quδd honestas plerumque , severioresque leges indixerit, quas Mahometani constanter admodum , ac religiose exacta jam serEmille ducentorum annorum serie conservant. Incredibilis vero celeritas illa, qua Mahomedes ipse per amplissimas orbis regiones Turcarum imperium , religionemque diffudit , etsi plerumque in sensuum licentiam, quae Turcis ab Alco

rano concessa creditur, rcfundi soleat; longe tamen verisimilius partim eκ armorum impetu ,

ac seritate deduci debet, partim etiam ex polia amia , vel multiplici uxorum numero, quem suis Sectatoribus ille concessit, partim ex ruditate , bonarumque artium neglectu, quarum studia severius prohibuit et neque enim sola futurae

vitae iaὶ Athen. Iib. XII.

58쪽

vitae voluptate , vel paradisi amore seri sortasse

poterat, ut asperam hanc, & insuavem vivendi rationem amplecterentur, accuratissimeque servarent ain.

IV. Nulli tamen haec ipsa voluptatis do strina frequentius adscribitur , quam Epicuro , qui pro- inde turpissima voluptatis assertor fbJ haberi, vocarique solet. Atque incredibile est certe , cum Epicurus hominis Delicitatem, vel stim-mum bonum in corporeis Voluptatibus posuisse existimetur , quam acriter in illum, ejusque doctrinam non mod5 Ecclesae Patres , & Stoici , sed ex omnibus etiam Philosophorum Sectis plurimi exarserint; ut illum veluti perditum, nefarium , impudentissimum , moralis, honestati iaque eversorem traducant. Porro de solis corporis voluptatibus Epicuri sententiam intelligi, vel

explicari oportere , non modo eX Epicureorum moribus intelligitur, atque praesertim L. Pisonis , quo nihil libidininus , nihil impurius , ni-Bil intemperantius , nihil denique scelestus eo-gitari potes , eum magistris Epicureis utatur quasi prasediis libidinum Dartam, qui volupta

ter omnes vestigant , atque o orantur , sententiamque dicunt , iudicant quantum cuique

libidini tribuendum videatur fel a sed ex ipsis etiam Epicuri libris Cicero demonstravit: non enim verbo solum summum bonum posuit voluptatem , sed explanavit quid diceret , saporom , inquit , ω eorporum complexum, se ludos , ut qua cantus , ω formas ear , quibus oculi jucundὸmbveantur fdJ. Pluribus etiam in locis id cxpressitus asserit Athenaeus, quod nimirum ex Epi

59쪽

cuti sententia . omnis boni principium , radixisque es voluptas ventris , qua eximia sunt sapientia praeepta , ad hanc referuntur s quod , cum Ulyges apud Homerum tita finem esse delicias, s r lasciolam dixerit, hunc Epicurus veluti ducem, & pr ceptorem habuit sa) decantat ios a voluptatis s quod Epicurei urbe . Roma depulsi sunt ob voluptates , quarum erant fua1 orex g

rumque loca congeramus, quibus apertissime demonstratur Epicurum non aliam voluptatem Ue-

Iuti summum bonum, ultimumque finem agnovisse, quam quae in corpore reperitur. V. Plurimi tamen vetereS, recentioresque ,

Philosophi hanc Epicuri sententiam non de cO poris , sed animi solum voluptatibus intelligendam esse arbitriantur , ut omnem proinde labem , ac infamiam Epicuri nomini temere, ac impudentissime adspersam diluere conentur. Certe Epicurus ipse apud Laertium fgJ , & Ciceronem Multimum finem, adeoque Delicitatem hominis aias erit esse sanitatem corporis , & tranquillitatem mentis ; etenim quidquid agimus eo deniqtie spectat ut neque doleamus , neque perturbemur zcumque intelligeret voluptatis nomen in deteriorem sensum de solis nimirum corporis voluptatibus traduci posse , sententiam suam clarius adhuc exponens cum dicimus , inquit, voluptatem sinem esse , non luxori orum voluptates , easque ,

60쪽

qua is fruendo sunt positat , dicimur; ut quidam

ignorantes, aut a nostra sententia dissentientes, aut malὸ eam areipientes arbitrantur, sed non doleo. ve corpore, animoque tranquillum esse conjung mus . Non enim eonvivia , ω eomessationes , non puerorum , mulierumque congressur , non piscium esur , e τ' ceterorum , qua affert pretiosior mense . Davem gignit vitam g verym ratio sobria , causefasque perserutany cur quaque veI eligenda , vel fugienda sint, opinionesque expellens , per quoranimos , ut plurimum oecupat tumultus

docentes quod iucundὸ vivere possit nemo , nisi pruindenter , ω honesὸ, iuseque vivat ; nec eontra rudanter , honesὸ , funὸque quin , vivat,ueundὸ et Virtutes enim jueunda vita eonjuncta sunt a iucundaque vita separari a virtutibur ne quit a). Eadem quoque suse apud Ciceronem , elegantissimeque eκponit Torquatus, ut toII

fur error omnis imperitorum , intelligaturque ea , qua voluptuaria, delicata , mollis habetur, dia Diplina , quam gravis, quὰm continen x , quὰm

severa sis bὶ. Quin cliam Seneca gravissimus alioqui Philosophus asserit esse apud Epicurum duo bona, ex quibus illud fummum , beatumque componitur , ut eorpus sinὸ dolora i , animus δελIerturbatione se) ; quemadmodum Plutarchus ipse faelicitatem, beatamque vitam ait ex Epicuri sententia eon ere in vacuitate doloris , sedationeisque assectuum , ac dispositione illa animi , qua ipsis natura sinibus omnia circumscribit d; : quod Sto-haeus etiam se , Ammonius sfJ, Lactantius ipse O , & NaZianzenus eximi E confirmant; MO-Tum ultimus observat , quod Epicurus,

SEARCH

MENU NAVIGATION