Jac. Philippi Tomasini De tesseris hospitalitatis liber singularis, : in quo jus hospitii universum, apud veteres potissimum, expenditur

발행: 1670년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

iues I. P. ToMAsINVs Berisit Raba Rabinus Cap. L I . aD firmavit , Abrahami domum quatuor ostia habuisse , juxta quatuor Mundi

cardines, ut ex omnibus orbis partibus hospites exciperet, quibus disce dentibus , non sibi, sed Deo gratias

agerent, imperabat. Abraham suo etiam exemplo studuit, filios suos in hopitalitatis operibus exercere, Genes. xv III. Tum inde vitulum. Nec aliunde hospitalita tem Loth didicit. Quantum vero pr fuerit Loth Abrahami in exercenda hospitalitate aemulum fuisse, explicat S. Paulinus Epist. ad Alethium, & S. Ambrosius Lib. II. officiorum cap. xx I. Immo & Petrus Chrysologus Serm. x . dum ait : Gehennadem

ignem evadit hospitablatis sectator , ct tirbem in refugium accepit Loth, qui dommum hostilibus exhibuit. Gedeonis hospitalitas extollitur, qui Angelo, quem prius invitarat, quique procul dubio hominis speciem rese-τοbat, sacrificiiun, hoc. est magnifi

172쪽

densseris N italitatis. Is 7

cum convivium adornasse scribitur. Nam & haedum caprarum coctum, &ex modio farinae panes azymos con- secit. Hospitalitatis ossicia in adversis se licitus repetit Iob cap. XXXI. v. XXXI I. Foris non mansit peregrinin, ostium meum viatori paruit. Οtigenes in eundem: Talis fuit T. Iob, apud quem ho es nunquam foris mansit , cujus ianua omni a venienti patuit, quem invalidi nunquam praeter miseerunt , de iis qua opus habuerunt et qui non dimisit pauperem exire de domo siua vacuum, ad cujus tonsuram ovium, omnium pauperum sequia cale

Sed, quod majus est, Petri Damiani sententia , per hospitalitatem Abdias Prophetiae gratiam consecutus est Lib.

I M. Reg. XV .

- Tobias insignis hospitalarius celebratur, quippe qui in tertio anno ait scriptura9 proselytis 2 advenis mini Iraret omnem decimationem; & Angelo hospiti tertiam partem suarum rerum

G et offer

173쪽

daismum convertebantur , & adυenis , id est peregrinis, decimas debitas

administrabat. Tres autem erant decimae, quas solvere jubebantur Judaei. Prima Levitis & Sacerdotibus Numeri xvi II. Secunda in epulum sacrum conferebatur, cujus tum Levitae, tum egentes participes fiebant. Tertia,quae solo tertio quolibet anno solvebatur peregrinis, pupillis, & viduis. Salomon , tanquam sapientissimus Rex, mira magnificentia, & sumptuoso apparatu peregrinis Sc adventantibus splendidas epulas apparari voluit,& ipsorum equis , camelis atque jumentis pabulum atque paleam subministrabat, idque non in uno loco, sed

ubicumque opus erat. Inter mulieres. hospitalitatem sectantes Rebecca enumeratur, vidua Sareptana, & Sunamitis matrona, aliaeque in sacris literis commemoratae. Atque ut tandem Hebraeorum hospitalitatem brevi epilogo complectar, adeo

174쪽

de T sseris Hos ut alitatis. Issadeo hi a Patribus antiquae legis inhospitalitatis cultum mirum in modum fuerunt edoeti, ut etiamsi post horrendum urbis Jerusalem, ac Templi excidium e patria sua extorres, &per totum dispersi, per aliquot secula

vagam miseramque vitam persequuntur, mutuam inter se hospitalitatem adeo exercent, ut in hodiernam diem raro Judaeum mendicantem videas.

CAP. XXIII. Hospitalitatis ratio , variis natio nibuν pecubaris, iisque cultio ribus Graecis se Romanis. SIcuti Graeci potissimum omnium

sere liberalium artium atque Virtutum moralium inventores di sectatores praedicantur, ac habentur, ita abi m veluti cultioribus, omnia hospitalitatis officia prosecta credimus. Quod nobis quidem insinuant, non solum varia di multiplicia nomina,

. adhuc

175쪽

16o I. P. TOMA SINUS adhuc apud nos usitata, quae ad hospitalitatis munera pertinent, sed plurima ejusdem gentis praecepta & exempla, quae variis in auctoribus sparsim leguntur. Unus inter omnes heic palmam tulit Homerus, qui omnia justa legitimaque hospitalitatis officia egregie nobis expressit. Odysseae quidem Libro I. Telemachi erga Minervam hospitalitatem describit ; Libro m. Nestoris & ejus filiorum humanitatem in hospites celebrat; Lib. I v. de Menelai hospitalitate in Telemachum de

Pisistratum agit. Lib. V. docet quo

modo Calypso cum Ulyssem naufragum , tum Mercurium a Diis ad semissum hospitio exceperit. Nec minorem in Iliade similium nobis exemplorum copiam suppeditat; immo nobis omnia officia ostendit. Erat apud Graecos munus publicum hospites &peregrinos excipiendi. Et ii, quorum

munus erat, peregrinis, praesertim Legatis , ligna & salem & si milia praebere , Farochi vocabantur. Ideo Ministris

176쪽

de Tesseris Hosti alitatis. ρ 16 Istris Ecclesiarum re Re hoc nomen . convenit, quia ipsi hominibus, qui hospites & peregrini sunt in hoc mundo , mensam verbi Dei apponunt,& Sacramentum Eucharistiae administrant.

Inter Graecos autem hospitalitatis cultores praesertim enumerantur Cretenses, de quibus supra diximus. In quorum domo convivali binae stratae erant mensae , id est hospitales dictae , propterea quod hospites , qui aderant, iis primo assidebant. Ita hospitem οιαὶσει irru, hoc est ejusdem menta communione conjunctum appellat. Post has mensae erant repositae; erant & sedilia hospitalia, & mensa tertia, quae a dextrai ngredientibus occurrebat, quam Jovis hospitalis mensam & hospitalem vocabant. Quin etiam Heraclides eam Cretensium erga hospites humanitatem sitisse affirmat, ut ad Magistr tus quoque gerendos illos saepius vocarint. Simili consuetudine nostri Cives

177쪽

162 I. P. TOMΑsIN vs Patavini, cum olim penes ipsos omne jus esset, advenam summae rerum praefecerunt quovis anno, qui in eos jus vitae & necis haberet, & ab auctoritate hujusmodi Magistratum Fotenatem appellarunt. Megarenses & Corinthii de hospitalitate celebrabantur; immo memoriae proditum est, illos, cum de impe- Tio certaretur, captivos in bello velut hospites invicem humaniter tractasse,

illosque sine pretio dimissos Dorixe- nos appellasse. Illis in cultu Jovis

Qu3re etiam milites cum hostibus extra aciem familiaria jura servabant. Celebris est Lacedaemoniorum liaberalitas ita hospites. Unde Cratinus apud Athenarum Coenae, Copis dictae, mentionem faciens, inquit:

Vere ut ferunt, quivis potest ibi a

vena

Conviviam lautum, bonamque hine Item

178쪽

δε T eris Hostitalitatis. 163 Item in AEolo, quae & ipsa fuit convivii Spartani species, Athenaeus. Lib. I V. non incolis solum atque civibus, sed omnibus peregrinis hospitibus ad illam aditum patuisse. Neapoli inter Graecae Reipublicae Magistratus praebendis hospitiis fuisse Xenoparchos memorat Julius Caesar Capacius, Historiae Neapolitanae Lib. I. cap. Vm. Mitto caetera Graecanicae hospitalitatis exempla, quorum ingens passim farrago. Melitenses barbari in mari Adriatico naufragos summa humanitate cxcipiunt , inter quos D. Paulus fuit

quem,accenso igne,refocillarunt. Item

Phasiani populi naufragium passis viaticum praebent, & rursus abnavigantibus tres minas dant. Heraclides in Polit.Et Xenophonte auctore lib. III.& v. de Tyri expeditione Armenius Cyro ejusque cxercitui genia misit, &Trapezuntii Graecos hospitio acceperunt donis hospitibus datis bubuς, farina , vino. Sinopenses quoque Milesiorum coloni iisdem farinae medimnoster

179쪽

ter mille, vini amphoras Μ D. N Hera clienses farinae medimnum Μ 11 Μ. Virni amphoras ΜΜ. Boves XX. Oves C. Xeniorum loco miserunt.

Nec parcior apud Romanos hospitalitatis cultus, quam Graecorum, &caeterarum geutium; quarum cum imperio non modo artes & disciplinas in urbem, sed una mores & consuetudines invexerunt : immo ipsi ex peregrinis & advenis undique confluentibus in unum coaluerunt, adeo antiqui hospitii jura merito prae caeteris observarunt. Inde Roma omnium patria diicta est, teste Athenaeo Libro I. cap. I I. Nam primo ut apud Graecos, ita apud Romanos erant publica &

privata hospitia, ut hospitii necessitudo

non modo inter privatos, sed inter populos & Senatum contraheretur. Immo Romae externis & peregrinis Ma gistratus dabatur Regius, Consularis& Praetorius, ut Numae & Tarquinii temporibus r Consules multi externis

sub Imperatoribus, ut de L. Arruntio Stella

180쪽

de Tesseris Hostilagitatis. 16s Stella Patavino supra disseruimus, aliis que peregrinis & advenis viris. Ilcmque postquam Imperium Romanum

creverat , Praetores duo creabantur,

unus qui civibus, alter qui peregrinis jus diceret. Vnde ille Urbanus , hic

Peregrinus vocatus. Quod factum fuit Anno conditae Vrbis Dx II. De Praetore Peregrino inscriptio est vetustate mutila ad vicum Kornesia.' Vlpiae proximum, juxta sacellum.

C. CURT OLLI US. TROGUS . IAR. v Μ CURANDA RVM . . VAESTORI. URBANO . . . INTER. TRIBUNICIOS. ODIv. D A D .... PRAETORI. PEREGRINO. IIIIII. UIRO . . .

Et de eo qui inter. peregrinos & ciVes jus diceret. extant prolixissimae tabel lae in magno Gruteri de Inscriptionibus opere, quas brevitatis studio hic omisi. Ad haec exterae gentes & Transalpinae nationes Senatorum jura in urbe ha-

SEARCH

MENU NAVIGATION