Jac. Philippi Tomasini De tesseris hospitalitatis liber singularis, : in quo jus hospitii universum, apud veteres potissimum, expenditur

발행: 1670년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

18 I. P. ToM AsIN vs Epistola xxx : cui etiam Epistola xx.

T. I. inter corporis virtutes enumerantur, peregrinorum susceptio, & de- sensio pauperum. Iotichius primus hospitalarius celebratur a Clarissimo Iurisconsulto Lapode Castelliono, in Tractatu de hospitalitate, Tom. III. Celebres hospitalitatis sectatores Martha & Maria Magdalena, quae sae pius Christum hospitem habuere. Aliaeque sacrae mulieres, B. Virginis sociae. Cultores S. Apostoli, &discipuli Domini, caeterique Christiani primi aevi, qui invicem summa charitate hospitabantur. Non enim veteres Christi fideles fuerunt soliti mendicare. Constantinus tandem, Imperator Magnus, postquam Christo nomen dedisset, omnia pietatis munera magnifice exercuit. Templa plurima mira majestate & pretiosis donariis onusta extruxit : hospitales domus pro recipiendis peregrinis aedificavit:

Et in Concilio Romano, quod ipso

202쪽

de Tesseris Hoblitalitatis. 18s

praesente cum Helena matxe Silvester Summus Pontifex habuit, sancitum est , ut reditus Ecclesiae in quatuor x partes dividerentur. Quarum una ce deret Pontifici , altera Presbyteris, Diaconis & Clero ; tertia I cmplorum & Ecclesiarum reparationi:

quarta pauperibus, infirmis, & peregrinis. Hinc praeceptum Clericis, ut sint hospitales ; Hieronymus Papae Damasio scribit: Quidquid habent Clerici,pauperum est, ct domus illorum omnibus debent se communes , ct quod ipsi Curici. susiceptioni peregrinorum 2 hs-stitum invigilare 2 Iliadere debent. Et quid quaeso effecit summus ille

Imperator, dum Vrbis Romanae majestatem Byzantium transtulit, illam Summo Pontifici cedens, nisi quod viro hospiti & sere extraneo, ad apicem Ecclesiae divinitus evecto, Imperium pro liberali hospitio magnifice conces serit ρ Munificentiam Principis in extruendis xenodochiis celebrant Orientalis Imperii historiae. Eandemque viam

203쪽

186 I. P. T o M A s I N v sviam institisse Pulcheriam Theodosii sororem, Placillam Theodosii uxorem abunde testatur historiae compendio Georgius Cedrenus, scriptor suaru in rerum satis diligens. In immensum cresceret opus, si omnia Xenodochia, aliaque pietatis opera , peregrinorum commodis a Principibus extructa,

enumerarentur.

Libet hic e multis hospitalitatis

exemplis pauca e Sanctorum Patrum vitis in unum conserae. De Monachis in Nitria commorantibus Rusfinus Aquilejensis presbyter: Ubi peregrinos fratres adυenire se erunt, continuo velut examen apum , Anguis quique ex suis cellulis proruunt , atque ob υiam

nobis iato eursu ct festina alacritate contendunt , portantes seeum quamplurimi ipsorum urceos aqua, ct panes, secundum quod Propheia corripiens quosdam dicit: Visa non existis filiis Orael obυiam eum pane 2 a1ua. Tunc deinde susceptos nos adducunt ad Ecclesiam, lavant pedes, ct Anguli qui ae linteis,qui bin utebantur,ab- sergunt. De

204쪽

de Tesseris Hostis alitatis. I 87

De Abraamo Theodoretus Cyri Episcopus narrat : Auenientibus hostilibin erat ct totin paratus , egregi autem es flectus panis eis offerebatur, crvinum odoriferum,piscesque 2 olera, ct quacumque simi eis con/uncta. uuinetiam ipsie quoque meridie assidebat con

viυantib- , eorum qua apponebantur partes unicuique osserens e ct dans unι-

cuique casiees , ct jubens bibere, ct eum qui erat ejusdem secum nominis imitans, Patriaresam inquam . qui ministrabat

quidem hostitibin, sed non simul eonvis

vabatur.

Sulpitius & Cassianus narrant de Monacho in Syria, qui ante constituram horam peregrinos se reficere coegit : Percontantibus illis, cur ante consuetam resectionis horam prandere eos cogeret, respondisse: Dyunium fratres semper es mecum , vos autem continuo dimissurus merum jugifer tenere non pο tero. Item alterum Monachum , qui nusquam solus escam sumere solitus erat , reserunt. Celebratur pariter Theo

205쪽

188 I. P. T O Μ Α s I N V sTheodori Patriarchae Hier'solymita ni in hospitem benignitas a Ioannet Moscho. Primum nempe vitae Monasticae praeceptum erat obedientia Prassato, peregrino hospitalitas exhibenda : im- mo hospitalitas erat ipsa charitatis re gula. Frater quidam venit ad solitarium ex Graeco incerto interprete Pelagio & cum egrederetur ab eo di

xit: unsce mihi, Abbas, quia impedivi

regulam tuam. Ille respondit st dixit ei, mea regula est, ut recipiam te in hospita litate , ct eum pace dimittam. Immo Anachoretae in eremis degentes advenientem exceperunt sine jejunii obligatione e Gnerunt aliquando duo fratres ad quemda- senem e consuetudo autem erat seni, non manducare quotidie. uuicum vidi siet fratres , gaudens suscepit eos, ct dixit, jejunium suam mercedem

Sic Moises Abbas , quum in ipsa

hebdomada ante Paschatis serias accederent fratres quidam ex AEgypto, pa ravit

206쪽

derisseris Hospitalitatis. 189ravit eis modicum pulmentum, & cum vidissent vicini fumum, dixerunt Clericis Ecclesiae , Ecce Ago es semit ma in datum , ct coxit apud se pulmentum. Mitto innumera hujus vescendi exempla de Sanctissimis illis Anachoretis. Sed memoria dignum pro coronide sit id , quod Rustinus de hospitalitate Oxyrinchae civitatis in Theba1denarrat. Ipsi quoque Magistratus Oprincipales Civitatis, ct reliqui cive udio se persis ulvi portas statuunt, qui ob

servent, ut sicubi apparuerit pcregrinus , aut pauper, certatim ad eum, qui pra- occupaverit , addumu, quaesunt necessaria consequatur.

207쪽

. Pserioris aevi apud quasdamnationes hostitalitas re-

eengetur. SEd ne prisca tantum miremur, nostris quoque temporibus nemo negaverit, apud fideles Christi cultores, atque in primis Ecclesiasticos Primates, caeterosque Principes omnia antiquae laospitalitatis jura servari ac vigere. Nec di mi facile, num majori usquam studio exerceatur, quam Romae in peregrinos , Religionis Volo accedentes, cum omni anni tempore, tum praecipue imminentibus Sacrosanctae Resur- . rectionis Domini Christi feriis, quarum Veneratione frequentiores aD suunt ad Urbem advenae. IE re publico variis in locis ii excipiuntur, ad aedem nempe S.Ioannis Lateranensis,

ac Divi Spiritus; sed majori nunquam S splendidiori apparatu, quam in celebri S. Trinitatis Xenodochio : ubi e Reli-

208쪽

do Tesseris Hos utalitatis. I9IReligiosis primi, Summoque Pontifici sanguine juncti, peregrinorum

commodis quocumque ministerio strenue invigilant , etiam sese ad pedum lotionem demittentes, praeeunte nonnumquam Summo Pontifice. Horum exemplo Principes pari studio omnia pictatis ossicia in hospites cxercent. Nec inferiore charitate id praestant matronae , natalibus clarissimae, recipiendo cujuscumque sertis femi nas, quibus summa pietate, & insigni cultus apparatu ampla dcstinata sunt hospitia. Ecclcssite insuper omnes Nationales Ccrmanorum , Gallorum,

Hispanorum , & aliorum, suos cives excipiunt, & per aliquot dies alunt. Adeo Romae in excipiendis hospitibus cum magnificentia certat pietas: immo magna Christiante Religionis ratio in ejusmodi exercitia sese jam dis sudit per universam Italiam , Princi

pzimque ingenio, ac magnificentia cocrevit , ut communi sententia veterum Graecorum , ac Romanorum, alia-

209쪽

192 I. P. TOΜΑsINV saliarumque nationum exempla excedat. Quippe occurrunt passim per Italiae oras xenodochia in viis , in oppidis , in urbibus, publicis impensis, &privatim piorum hominum testamento extructa, & facultatibus aueta, maximeque superioribus seculis. Vt de aliis sileam. Patavii xenodochia olim quadraginta quinque summa religione aperta legimus, vero conditoris stii Antenoris exemplo, quem hospitalitatis eximiae cultorem accepimus. Adeo Patavini hospites amplecti con fuerunt, ut Caroli V. Imperatoris tempore Bononiae in musco Achillini aureis literis scriptum videret Ludois vicus Pasinus, Medicus clarissimus.

RAT. Quod commune aliis urbibus Provinciae, in quibus adhuc remanet nescio quid Gothicum , vel Longobardicum, nec raro civibus exteri praeseruntur. Vicentini tamen palmam, serunt

210쪽

de Tosseris Hos italitat s. 19 3ferunt prae caeteris , qui suorum non immemores, omni laudabili hospitalitate florent. Illuc enim accedentes summa comitate quoscumque literatos, aut Virtute aliqua viros celebres

excipiunt, & apud se retinent, eisque symbola certatim mittunt. In signis etiam hosp1talitas viget in tota Histria, cui desunt cauponae. De qua nos fusius in Historia ejus Provinciae. Mitto Italos Principes opes suas inhospitibus recipiendis profundere. Quo splendore in primis Serenissima Venetorum Respublica facile primas tenet, dum a suis majoribus edocta sic omnia hospitalitatis jura praestat, ut in

his tuendis servandisque non minima Patrum cura versetur, ne quid pompae, aut majestati desit, in edendis spectaculis, largitionibus, muneribusque amplissimis , quibus magnatum animi conciliantur, Regumque & Principum favor stabilitur , si quando Principes advenae excipiendi : sed .in bac Vrbe in primis conspicua esti singu-

SEARCH

MENU NAVIGATION