Relectio de merito et argumento charitatis. In vigilia Pentecostes solenniter prolata. A frate Domnico Bañes ... anno Domini 1589

발행: 1590년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

decimo septimo pretio mandauit,sic intelligit sententiam Scoti, & sic refert in secunda quaestione illius repetitionis.Scotus respondetin quarto Sententiaru, quod poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam licetresurgat semper ad maiorem. gloriam essentialem, eo quod opera prius facta manent in acceptatione diuina non solum in ordine ad praemium accidentale,sed etiam essentiale: quia talia vivificantur,&semper per contritionem additur aliud meritum. Haec Scotus. Et quanuis

nominales sinquit Magister ille ) ut puta Gabriel & alii ipsum impugnent dicen-

res, quὁd videtur sibi ipsi cotus contradicere,eo quod in distinct.2 i .quaest. I. dixerat,quod gratia erat dispositio ad gloriam, ergo ubi maior gratia, maior gloria, & econtrario, in quit, Gabriel contra Scotum: sed certe non intellexit ipsum Scotum. Nam Scotus intendit, quod praemiu essentiale & debetur gratiae & operibus factis ingratia, Non tamen intendit quod princia paliter operibus. Ut videtur sentire Gabrielo intelligat Scotusiciam ipse Scotusu decla-

92쪽

ω augmento eburitatis. t rdeclarat se dicens, quod non est: idem habere plura merita in acceptatione diuina reseruata in ordine ad praemium pro eis reddenduna, & habere maiorem gratiam intensive. Haec Scotus ,&isi a sunt secundum Scotum, quod aliquis habens minorem gratiam, habeat maiorem gloriam essentialem non simpliciter, sed ut correspondentem operibus, quam alius qui habeat maiorem gratiam cum paucis operibus, qui tamen habebit simpliciter maiorem gloriam correspondentem gratiae: &hoc intendit cum dicit, habere maiorem gratiam intensue. Ille enim habet maiorem gratiam intensiue,atque proinde simpliciter maiorem gloria. Ille autem alius habet maiorem gratiam extensue: quia plura merita,licet minorem intensive: sic etiam habebit maiorem gloriam essentialem extensiue, & non simpliciter,&hoe modo intelligendo Scotum benedicit &conformiter ad doctorem Sanctum in a.

Parte,quaest.89. arti. s. ad tertium. Vbi di

cit quod ille qui per poenitentiam resur git in minori charitate, consequitur prae et - F mium

93쪽

,i Relictἰο de meriti inium essentiale secundum quantitatem charitatis in qua inuenitur, habebit tamen maius gaudium de operibus factis in priore charitate, quod pertinet ad praemium accidentale. Et optime Capreolus in quar is dist. i .quaest.2.ad primum, contra tacundam Co clusionem, dicit, quod hic intendit D. Thom. quod consequitur praemium essentiale etiam respectu operum, quae prius fecit, sed tamen in ordine ad charitatem in qua inuenitur. Et sic extensiue maius praemium essentiale, sed non intensive,ut ait etiam Scotus, nisi resurgat in maiori gratia: quod non oportet semper, ut dicit etiam Scotus consormiter ad dyctorem Sanctum,sed secundum maiorem vel minorem conatum. Illam etiam distinctionem de gratia intensiua, & extensiva ponit Marsilius inquatio Sententiarum,quaest.ao.& sic dicit plurium opiniones concordari. Hactenus ex praedicto

Magistro doctissimo F.Mathia de Paet,de verbo ad verbu recitaui: Et mihi quidem valde verosimile est, quod hic fuerit senses Scoti :& consequenter. loquendo

94쪽

σ augmento chartatis piplicanda est sententia Scoti in praesenti nostra disputatione,cum inquit, quod cuilibet actui quantumlibet remista respondebit maior gloria quan uis hon detur homini maior gratia vel charitas habitualis.Explicandus est enim de maiori gloria essentiali extensiue in rati ne praemij pluriunt mei itόrum. De qua distinctibne plura statim dicturus sui . Caeterum si lententia Scoti tutelligatur,ut moderniores intelligunt,minus probabilis mihi videtur qua nominalium opinio: eo st ponit dispr6-

portionem gratiae in hac vita secundum intensionem, cum intensione visionis beatificae.Nam dicere quod in alia vita disponetur homo per abundantiorem gratiana

intensiue inini non videtur satis tutui in ' praeseriti eriim vita sit homo gratus &acceptus ad gloriam. Opinio tandem San- opinioncti Thoniae pressius nunc examinanda est,& apertius defendenda & confrinan da : de qua satis multa dixian praedictis commentarijs. Neque existimaui me in aliquo ab eius doctrina discessisse, quicquid aduersarius calumnietur. , F a Mul-

95쪽

Argumen

ta contra

Multipliciter a utem argu mentatur adversus sententiam Diui Th6mmquanuis me solum accusent, quod illam expressis verbis deflendam. Ad tria capita possunt reduci plurima argumenta quae aduersus praediciam sententiam obijciunt. Primo quidem loco argumenta deducunt ex sacris literis. Secun do ex conciliis. Tertio rationibus argumentantur Argumenta primi ordinis talia sunt.Nain sacris literis praemium promittitur bo, nis operibustustorum, ergo quodlibet bonum opus habebit suum praemium bene operans moriatur in gratia. At vero si teneamus sententiam D.Tho. ut eius verba sonant, ille qui moritur in gratia post multa opera ex charitate remissiore facta, non recipiet praemium pro illis operibus: nisi ante mortem intentius dilexerit, maiorem probant ex illo Psalmi,quia tu reddes unicuiq; secudu opera sua,& Mati. 16. Filius hominis venturus est in gloria patris sui cu m angelis suis, & tunc reddet unicuiq; secundum operaeius. Et Matth. io. Quicunq; potum dederit uni ex minimis

96쪽

augmento charitatis. i sistis calieἡui aquae frigidς tantum in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet

mercedem suam. Et ad Rom. a. m reddet unicuique secundum opera eius. Item a. ad Corinth s. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reserat

unusquisq; propria corporis prout gessit, siue bonum siue malum alem i. ad Corinth. 3. Unusquisq; Dropriam mercedemi accipiet secundum suum laborem .Limulta alia siesilia Iestimonia asserunt, quale est illud Sapient.cap. io.Reddet Deus iustis mercedem laborum suorum,quae Omnia in idem redeui. Ex quibus testimonijs volunt colligere quod haec retributio,hoc praemium semper debeat esse respectu cuiuslibet boni operis in maiori intensone visionis Dei, non intelligentes nec distinguentes rationem beatitudinis & praemij, nec rationem visionis Dei a rationeyraemii maioris vel minoris : neque rursus distinguentes praemium essentiale & accidentale , sed semper nomine mercedis &praemii solum intelligentes visiqnem Dei, j& nomine maioris praemii maiorem in-

97쪽

Relictio dementῆtensionem illius beatificae visionis

Secundo argumentamur Vehementeri

ex Decretis & Canonibus sacri Concilii Tridentini,in Sess.6.Vbi in Decreto de tu stificat.cap.io. sic habetur, Sic ergo iustiscati & amici Dei ac d0mes ici facti euntes de virtute in virtutem renouantur. Vt

Apostolus inquit. De die in diqin, hoc stmortificando membra carnis suae & exhibendo ea arma iustitiae in sanctificationem per obseruantiam mand torum Dei& Ecclesiae, in ipsa iustitia per Christi gratiam accepta cooperante fide bonis operibus,crescunt, atque magis iustifica'tur, scut scriptum est, ut iustus est iu issicetur adhuc. Et iterum capit. io. Vbi agitur de merito bonorum operu dicitur, quod iustificatis proponenda sunt Apostoli verba, Abundate in omni opere bono,scientes, quod lasor vester non est inanis in Domino. Et iterum. Atque ideo bene. operantibus usque in finem &in Deo operantibus,proponenda est vita aeterna,&tanquam gratia filijs Dei per Christum Iesum misericorditer promissa , & tan- 'a quam

98쪽

Migmento Amtatis. quam merces ex ipsius Dei promisitone bonis ipsorum operibus & meritis fideliter reddenda. Haec est enim illa corona iustitiae quam post suum certamen & cursum repostam sibi esse aiebat Apostoluxa iusto ciudice. reddendam : non solum autem sibi, sed & omnibus qui diligunt aduentum eius. Ex his & multis alijs quae, ibidem continentur eolligunt,nostra sen- tentiam, seu potius Diui Thomae sustineri non posse,eoqudd dicimus,non quolibet opere bono iustificatu hominem etiasi in gratia moriatur assecuturu maiorem. intensione essentialis praemi, vel etia habitus psius gratiar. Mausus ex Canonibus eiusde Sesdonis,id ipsumessicere conatur . nostra sententia parum esse tutam in fide. Qua in re eos possumusreprehendere, tam remisie censuerint, dum sacris Cano - .nibus contrariam esse arbitrantur. Dicere nanq; debuissent, erroneam esse sententia.

ed ut hoc appareat, potius ipsi cssutire voluerint, & neq; ostra sententia neq; si cros canones intellexerint,deverbo ad verbum reseram tres potissimum Capones . F AE prae-

99쪽

t Relectio de merito

praedictae Sessionis in quibus ni

tantur,& ex Quibus contra nos triumpha- ire se putant,Cano a .Sic habet Si quis dixerit iustitiam acceptam non conseruar . atque etiam augeri coram Deo per boni opera:sed opera ipsa fructus solummodo, i& signa esse iustificationis adeptae, non autem ipsius augendae causam,anathema siti j Ex hoc sic argumentatur Concilium non determinat quod solum per opera magis intensa augeatur iustitia iustificati, sed indefinite loquitur, per bona opera, quod aequivalet uniuersali desinitioni aesi dic rei per quaelibet bona opera. At vero Di uus Thomas, dicit, quod non quolibet opere meritorio augetur charitas vel gratia, ergo neq; augetur iustitia,de qua praedictus Canon loquitur. Rursus canon. a 6.sic habet.Si quis dixerit iustos non de bere pro bonis operibus quae in Deo fuerint facta,expediare&sperare aeternam retributionem a Deo, per eius misericordia&Iesu Christi meritum , si bene agendo& mandata eius custodiendo usque in finem perseuerauerint anathema sit. Hincia sumi-

100쪽

es augmento charitatis simitur argumentum, ergo iustus quoliabet bono opere superaddito praecedenti bus, assequetur nouam retributionem &maiorem,si in gratia moriatur, ergo condemnatur sententia quae tenet, quod pro actibus remisitoribus charitatis non recipiet homo, etiam si ingratia moriatur maiorem essentialem beatitudinem nisi

in hac vita intensiva dilexerit. Denique in cano.aa. sic definitur si quis dixerit hominis iustificati bona opera ita esse dona Dei , ut non sint etiam bona ipsius iustificati merita, aut ipsum iust ificatum' bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam &Iesu Christi meritum, cuius vivunt mem brum est ,fiunt, non verὰ mereri augmentum gratiae, Vitam aeternam, & ipsius vitae aeternae si tamen in gratia decesserio consequutionem,atque etiam gloriae augmentum,anathema sit. - Ex qua desinitione volunt colligere, actibus charitatis quantumlibet remissis non solum meretur homo glori augmentum,ut dicit Concilium,sed etiam consequutionem augmenti gloriae essentialis,sio F I tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION