Relectio de merito et argumento charitatis. In vigilia Pentecostes solenniter prolata. A frate Domnico Bañes ... anno Domini 1589

발행: 1590년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

erimius apud Deu: qui illuminabit abscoridita tenebrarum ,&manifestabit consilia cordium,& tunc laus erit unicuiq; a Deo Parcant scholastici Theologi, quod quasioneium meum oblitus,concionatoris potius stylum prosequutus fuerim. Fateor enim in hac parte me non posse,non aegra

sors quod quidam sub specie deuotionis

perfectionem maximam facito promittat Omnibus per quaedam exercitia minimuausteritatis,& cruciatus carnis habentia. Cum tamen, ut in plurimit, eum qui magnam charitatis persectionem assequi desiderat, oporteat etiam plurimu huius crit-cis amplecti. Rationabile quidem oportet

esse Christiani obsequium i sed non Gala

ni aut Hippocratis medicinalibus rationi bus, sed sanctorum Patrum, biritualibus alphorismis & exemplis c0mmensuratu. Alias,vat Diuum Benedictum, Diuum Bernardum,vae Diuum minicu,Franciscit in , & reliquos eligionuni fundato res : qui tam rigida media Iro charitatis persectione acquirenda,&sibi elegerunt,

72쪽

σ aumenta charitatis. sum enim tam cata emerent, quod saci lius suauissimis mediis obtinere poterante

Haec dixeriim,ut cum quisl statum alique religionis ingredi parat, discernere sciat,

quid bonum , quid persectius sit , & quod

suis viribus & spiritui magis conuenire iudicauerit,post multam orationem & prudentum consilium eligat. Haec etiam dixerim, ut aliquoru calumnijs res p'deam, qui aiunt,nos dum charitatis es nilaleni persectionem extollimus, bonis aliarti virtutum operibus derogare. Imo vero alia rum virtutum plurimum exercitium cum

charitatis radice & fine conectimus. Quocirca merito in quinta Conclusione dixi mus,l beatitudoipsa quatenus respondet ut praemium bonorum operum , non erit maior intensiue propter plura merita, sed propter maiora.Illud autem est maius meritum simpliciter in omni aliarum virtutum exercitio,quod ex intensiore charita tis actu imperatur. Hactenus de solutione ad quartum argumentum.Dicimus enimi omnestenentur habere persectionem iliam charitatis, quatenus persectio conside

73쪽

ratur quantum ad hoc quod excludantur ea quae repugnant:motui dilemonis in Deum,quod est diligere Deum super omnia. C tertim super istam persectionem

non inuenitur alia in charitate, nisi ii tensiva, ut docet S. Thomas 2. a. quaest. et articulo. I.

Ad quintam & vltimum argumentum respondetur, quod Diuus Thomax loquitur illic de iubstantia in comparatione ad accidentia: & quoniam substan tia ost quae per se primo recipit esse, id circo dixit, quod secundum primum vise dicitur aliquid ens simpliciter, & per

formam substantialem dicitur animal simpliciter. Ratio vero boni simpliciter, respicit finem, vel est ipse finis. Et pro pterea res dicitur bona & persecta inquantum attingit proprium finem , qui est vi tima rei persectio. Clim igitur charitas non sit substantia, sed forma accidentalis supernaturalis,& comparata ad reli- 'quas virtutes etiam insusas, ipsa sola versatur immediate circa summum bonum,

Vniendo mentem hominis cum illo,idcir

74쪽

an P mento ebo is inessentiavitae Christianae consistit essenatialiter in charitate:& smiliter maior persectio vitae Christianae consistit in noc, quod talis visa si persectior: quod qui dem ficu intensor charitas, quae solamagis unit hominem cum Deo& facit magis adhaerere vltimo fini. Caeterum in alijs virtutibus, & illarum exercitio consistit Christiani vitae persectio accidentaliter&secundum quia. t .' Ad confirmationem respondetur, quod si argumentum aliquid probaret,

efficeret etiam, quod omnis martyr haberet charitatem maiorem quam omnis non martyr : & quod omnes martyres esserit aequales , quia illa videretur esse summa charitas qua maiorem nemo ha

bet. Quae omnia quam falsa sint patet: quoniam mater Dei non fuit martyr, ne que Ioannes Euangelista , neque beatus Lucas, neque Diuus Basilius, neque Diuus Benedictus, neq; Diuus Augustinus, neque Hieronymus, quibus omnibus &plurimis alijs virissanctissimis deberemus anteponere minimum martyrem. Sensus

75쪽

Relectio de mersi. igitur legitimus & necessarius illoruborum est , quod charitas erga amicos n0 potest in aliqua operatione magis ostendi, quam ut homo moriatnin vitam impendat pro bono amici. Caeterum in diuina a micitia non opus eu ut charitas nostra sit

maior,quod martyrium patiamur, sed sufficit,quod diligamus Deum super omnia, ubi includitur promptitudo voluntatis ad moriendum & patiendum martyriu pro Christo,cum opus fuerit. Quae quidem animi proptitudo in omni charitate quantumlibet minime intensa virtualiter saltem includitur. At vero ν occasio actualis martyrii se se offerat, siue cum 'bligatione praecepti, siue cum conuenientia consilii & homo patiatur martyrium, non sus.ficit ut sit persectior ciuentialiter in vita

Christiana: nisi tale martyrium ex maiore charitate,hoc est intensiore, patiatur. Vemrum est tamen quod moraliter loquendo non contingit, quod homo deliberet hie& nuc mortem pro Cbristo pati, & quod non intensius diligat quam antea diligebat. Quod si facta illa deliberatione post

76쪽

σ augmento ebasitatis: σ1aliquatulum temporis rapiatur homo ad martyrium,&absq; noua dilectione charitatis,conss anter patiatur,aut certe prae nimio dolore oculus contemplationis turbetur, nihilominus illa passio in sua radice meritoria est vitae aeternae & praemij essentialis,sed n5 intensioris visibnis Dei,quam ex merito charitatis habiturus erat. Id quod insequenti quaestione fusus explicabitur.

Quaestio Tertia.

A M tandem ad seinosiora transeundu nobis est: & qi

stionem magis scholasticam &metaphisicam discutere ac definire oportet. Propter hanc enim praecedelites duas disputauimus. Quaerimus ergo. An quolibet actu charitatis elicito vel imperato augeatur habitus charitatis Quam qu stionem susius disputaui in nostris comentarijs super a.a.8.a .an. s.Dubio a.& s. Nunc autem propter nouas cuiusdam calumnias, qui nostram doctrin sub nostro expreta nomine parum esserta E in C

77쪽

6s Relictis de mepit in fide tutam, quasi sacris canonibus Trio

dentini Concilij contrariam,censere ausus est. Quo zelo id egerit, Dominus iudicabit. Ego quidem certus sum, me no aliam

quam D. Thomae doctrinam expressi: verbis scripsisse, ut in eisdem locis patebit. Sed iam quod instat agamus. 'Varietatem opinionum in hac dissicultate dis luenda inter stholasticos Doctores ad tria capita reduxi in nostris commentariis ubi supra,vbi amplissime singo

Iarum opinionum censuram adieci:&iententiam Diui Thomae sequutus , aduersariorum argumenta dissolui: sed quoniam iterum necesse est: in arenam descendere, opus est , ut disputationis series texatur: quaedam ex praedictis breuiter commemorare: &quaedam alia noua inserere ad nouas obiectiones profligandas. Prima sententia nominalium est ,vide licet Gabrielis & Maioris & aliorum in. r. Sententiarum dist. i . qui satis aperteio quuntur. Aiunt enim,quod quolibet actu

charitatis quantum libet remita augetui statim estis itas & gratia: ac proinde reci

piet

78쪽

asgmento charitatis.

piet homo ille maiorem gloriam propternuiusnaodi actus si in gratia decesserit, nihil distinguentes de gloria essentiali, vel

accidentali. Haec opinio usque adeo placet quibusdam nouissimis Theologis, ut putent eam esse definitam in Cocilis Tri, dentino,ut paulo postea videbimus. Secu da sententia est Scoti in . Sentent distin. 22. q. unica', quem sequitur Ricardus in a. Sentent. dist. i 6. qui aiunt , quod cuilibet actui charitatis quantumlibet remissi, respondebit maior gloria : sed tamen in hac vita non dabitur homini maior gratia vel charitas habitualis Spter actus remissiores, nisi se disponat per actus seruentiores.Prior pars huius sententiae tali ratione probatur. Praemipm respodet meritis, sed homo qui de nou0 operatur etia remisso

de nouo meretur, ergo proscitin merce- ,

de recipienda, quod si moriatur ingratia, dabitur illi.Ratio vero secundae partis est.

inia quemadmodum in infusione gratiae& charitatis sit proportio cum dispo- sitione liberi arbitrij quantitate intensiua ipsorum habituum, ita in augmento

79쪽

ὸi Relictio de merἰto rudem requiriturproportionata dispo sitio.Profecto ratio ista Scoti optima videtur.Sed postea examinabitur. Tertia opinio est D.Thom.ubi supra,arti.6. quae dicit quatuor. Primum est,no quolibet actu charitatis charitas augetur.Secundum est, quod quilibet actus charitatis disponit ad charitatis augmentum.Tertium est,quod cum homo prorumpit in actum seruentiorem dilectionis, tunc charitas augetur in actu. Q rtum est,quod quilibet actus charitatis meretur charitatis augmentum: non tamen statim augetur. Hoc quartum dictum Diui Thoms videtur esse contrarium eius quod dixerat in a. Sententi dist 27.quaest.t .anic. ad secundum. Vbi ait. Non quilibet actus charitatis meritorius meretur augmentum gratiae. Est autem eadem ratio de augmento charitatis. Verum tamen nulla est contrarietas. Qia niam ibidem se explicat,quod loquitur demerito augmenti quod non solum se habet ut meritum, sed quodammodo ut causa ex qua consequitur augmentum habitus. Loquitur itaque Diuus Thomas in a.

80쪽

σ augmento charitatis. 6s Sentent. de augmento gratiae quod sintulest praemium concomitans actum meritorium:quem ipsum oportet tunc esse simul proportionatam dispositionem. Quo circa in a. . proprius distinxit,&considerauit disserentia meriti &dispositionis proportionatae: &ita dixit, quilibet actus

charitatis meretur augmentum,no tamen

quolibet actu augetur: quia non quilibet inproportionata dispoiatio ad augmentuintensionis habitus gratiae vel charitatis.Et

similiter loquitur D.Thom. in 1.a. quaest . vltima.art. 8.ad tertium ubi ait,quod qu libet actu meritorio meretur homo augmentum gratiae: sed gratia non statim augetur, sed suo tepore, scilicet, cum aliquis sufficienter fuerit dispositus ad gratiae au- gmentum. Ratio utriusque partis huius

assertionis serὰ similisest rationi factae pro sententia Scoti Sed postea amplius expli-

cabitur a nobis. Sed iam venia mus ad nouam concertationem, & nouas calumnias resu andas. Nominalium sententiam ego uatuor argumetis ubi supra refutaui,quorum Quartum nocesse est repetere,quonia D Ea ad uese

SEARCH

MENU NAVIGATION