De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

DISSERTATIO PRIMA

tisfactio : quibus omnibus ad maiorem illustrationem confirmationemque, SS. Patrum testimonia subjungit. Epistolam sane hanc, per legatos transmissam , ubique ab orientis Episcopis fuisse subscriptam , nihil est ambigendum . Enimvero , edicto paullo post evulgato de irretractabiliter retinendis Chalcedonensis Concilii decretis , Timotheus ΑeIurus exsilio multatur . Unde Imperatorem, ob restitutam Ecclesiis pacem, laudibus hisce in epist. I 37. cumulat . Si gloriosum pietatis Uestrae in fidei defensione propositum

tanta pro equi laude cupiamus, quanta rerum ipsarum magnitudo depincis , inveniemur in ρares in actione gratiarum , si nostri Iantum oris angustiis uniυersalis Ecclesiae gaudia celebremus . Sed dignior illis remseneratio vestris altibus meritisque serυatur, in cujus caussa , S 1Deciali excessitis animo, optato triumphalis eisntu gloriae. Sciat igitur Clementia vestra, omnes Ecclesias Dei eum Iaude υestra exsultare , S laetari , quod ab Alexandrinae Ecclesiae jugo improbus parricida depulius est . Et Populus Dei, cui praedo nefarius incubabat , in antiquam fidei libertatem redulius, potes jam in salutis υiam fidelium Sacerdotum praedicatione reiscari, cum videat omne seminarium venenorum in ipse auctare projectum. Vide seqq.XU Epistolas autem duas , scilicet CXXXIII. , &CXXXIV. simul per Iulianum Coensem , & Aetium Pre Cbyterum ad reliquos Patriarchas, atque ad ipsum Timois eum suisse directas, plura videntur comprobare. Ac primo quidem , quum istiusmodi Dogmaticae epistolae ad il- ilustrandam fidem emitterentur , Legatorum partes erant ,

easdem Episcopis denunciare . II. Quod ex CXXXIV. praesertim , ceu ex Dogmatica , seqq. temporibus testimonias Aoisuisse depromta animadvertamus. Id quod factum est a Ui-s7s gilio in suo Constituto , a Pelagio II. in epistola ad Eliam 3 6 Aquileiensem , & a Prudentio Episcopo Tricassino , qui catholicam de Praedestinatione , cit Gratia Christi doctrinam adversus illius aevi Novatores propugnaturus, in libro de Praedestinatione, edito contra Johan. Scotum Erigenam cap. I. amplissimum ex ea fragmentum adducit , ut videres O est apud Gilbertum Mavguinum . Imo Facundus Hermia nensis l. 2. c. 6. non modicam ejusdem epistolae partem inseruit. III. Idem Pelagius II. ex cap. s. hujus epistolae S. Leonis

282쪽

DE LITERIS ENCXC. 239

Leonis testimonium desumit , eam laudans, velut ad Bas-lium datam . Basilius tunc erat Antiochenus Episcopus . Credibile admodum reor, Sanctum Pontificem quo tem pore hasce epistolas ad Leonem Imperatorem eXarabat, Basilii, respondentis priori Leonis epistolae , votum, sententiamque accepisse, & more apud Pontificem recepto, simul

omnia Encyclicae huic inseruisse, ex qua testimonia desumit Pelagius quamque , utpote ad Patriarὸ has transen in tam , epistolam ad Basilium datam appellat. Saepius enim istiusmodi Encyclicae, quod ad omnes directae sint , sub

aliis, atque aliis nominibus, titulisque laudantur. IV. Tandem, quia Evagrius l. 2. c. 9. hasce omnes opistolas censens,

quum primo loco Leonis hanc laudasset epistolam , subjungit.' Primi in igitur Leo EpiscopΜs senioris Romae scripsis pro deseUione δεηο ii Chalcedonensis, S Ordinationem Timothei, utpote illegitime faciam, improbavit . quom Leonis epistolam Imperator Leo ad Timotheum Alexandrinum Episcopum mittit per Diomedem Silextiarium, Regalium besulum praeceptorem. Cuire1cripsit Timotheus, Chalcedonensem 5 3 nodum ,ΦLeonis episo- Iam reprehendens. Quae autem assia epistola , Chalcedonensis Concilii de fide decretum doctrinali, & Theologica confirmatione illustrans , objectum esse poterat haereticae reprehensionis , nisi haec CXXXIV. , quae tanto argumentorum pondere Catholicam veritatem de ossicio Mediatoris,& Christi satisfactione probabat , Synodique Chalcedonensis definitioni lucem , ac robur addebat λ Iccirco cum ambae supradiciae Leonis epistolae Incarnationis Mysterium dogmatice explicarent, Synodus IV. AEt. IV. inter laudata SS. Patrum testimonia pro dogmate duarum voluntatum ,& operationum in Christo , utramque commendavit, di relegi decrevit, ut videre est pag. IO99. Tom. III. Concit. edit. Harduini; & ex secunda ad Imperatorem Dogmatica denuo Ach. X. pag. I 2G2., & pag. I 226. allata sunt

testimonia.

XVI. Omnes itaque huiusmodi epistolae in Tomum Encyclicum compactae , unum efformabant volumen , quod maximi fuisse in Ecclesia aestim ii, sat luculenter quae mox

adducentur , commonstrant . Interim vehementer dolendum est, plures ex eisdem epistolis temporum invidia perii C l

283쪽

DISSERTATIO PRIMA.

se . Desiderantur enim cum ex Orientalibus BasIii Antiocheni , Iuvenalis Hierosolymitant aliorumque complurium, tum occidentalium exemplaria , Gallorum , Italorum , &Illyricorum , quae exstitisse suadent & suscepta a Leone licitudo , di facta ab eodem mentio transmissorum exemplarium in Orientem , quae Illyrici, Galli, atque Itali exaraverant . Tametsi vero ea sere exciderint Omnia, quae si exstarent, magnum nobis sacerent laboris, & inquistionis compendium , ut nihilominus aureum hoc Antiquitatis monumentum , quod sicco hactenus pede praeteriere Scriptores, accurate , ut par est, post solicitos , ac diuturnos hae in re discutienda labores, illustremus, hire nonnulla revocabimus, quae extra omnem dubitationis aleam susceptum argumentum locent, ceteraquc hactenus disputata evidentius

confirment.

XVII. Huius equidem Tomi aestimium, & in eo repraesentatum universalis Ecesesiae judicium , cum multa Ecclesiastica monumenta evincunt, tum imprimis Romanorum Pontificum testimonia , qui eo ad fidem confirmandam usi deprehenduntur . Ac primo quidem trutinanda venit Aca-

483 eii Constantinopolitani Episcopi citatio, jubente Felice Rom. Pontifice facta. Inter alia objecta crimina , illud imprimis diluendum erat, quod sibi demandatam ab Apostolica Sede tuendorum Chalcedonensis Synodi decretorum provinciam posthabuisset . Ut Catholica Fides apud Galcedone sem Gnodum roborata, ct iterum Formata responsis omnium , qui in eadem resederant, Domini Sacerdotum, quam inopinato ramvs Haereticorum praυisas inquietat , communi opere inimicis propriis subjacere non permitteretur, oppressa . Qi od eum dili omittitur Se. Acacio crimini vertit Pontifex , quod fidem Chalcedonensem,iterum Formatam responsis omnium Sacerdotum aueri neglexisset. Unde perspicuum est , quo in pretio suerit apud Apostolicam Sedem istiusmodi Encyclicus Tomus, in quo iteratam velut fidei sermationem Ponti sex agnoscebat. Imos 73 Pelagius II. in epist. ad Episcopos Histriae, testimonia ex eodem Encyclico Tomo mutuantes, scribit. Cui suspieioni ia scriptis viseris ex Sis ii Praedecessoris nostri Leonis epistolis, ct Enocliis resimonia adjungitis , ut Sanriam Chalcedone Hem S nodum illibatam debere observari mox'retur. Tan

284쪽

DE LITERIS ENCT C.

2 Itum vero abest, ut laudatum magisterium improbet Pontiis sex, quin potius di probat , & extollit , subdens. Cum eo stet , quod de Sanctae Golcedonensis Q di illιbata υenerati ne , ct Praedecessorum nostrorum assertio innumera , ct multorum Patrum consensκs in Enocliis , quasi quaedam lux modo , se nobis infudit. Quas vero Iaudet Encyclicas, declarat in altera ad eosdem epistola . In Enocliis vero , quod est Epise paIium collectio Iiterarum . Et eadem phrasi Liberatus cap. I 6. Breviarii. Et bae epistoIae , vel resatioηes 'Ucoporum omnium in una Codicis cor re υocanIur Enoclia. XVIII. Synodus U pariter ex eodem Encyclico Tomo mutuat argumentum. Haee enim Collatione U. Tom. III. Concit. p. I s. legimus. Nonnus in Sancta Sanodo consedit,

ut Edessenae Gelasiae Episcopus: qui etiam mstea cum sua

roena Saniso ad Leonem piae raeordationis, interrogantem de GaI-cedonensi Concilio , ct aliis quιbusdam rescribens , pars fuit eorum , qai in Concilio episolas moeticas scripserunt . Unde quemadmodum ex Conciliorum Actis, decretisque fidem rebus adstruere, sequiora Concilia consuevere , ita Synodus U. in suae fententiae confirmationem Encyclicum istiusmodi Tomum adscivit, & orthodoxae Chalcedonensis Synodi de-

sensionem in eundem reiecit. XIX. Tandem Cassiodorus , ut totius Orbis eonsensum in suscipienda Oeeumenica Chalcedonensi Synodo demonstraret, ex Codice istiusmodi , atque Encyclico Tomo argumentatur l. I. Instit. cap. a. maleedon sis Sue nodi resis est Codex moeticus , qui ejus reverentiam tanta Iaude concelebrat, ut sanctae auctoritati merito judicet comparandam. Quem Codicem

phaala fecimus in Iarisum de Graeco sermone converti . Eundem in modum loquitur Rusticus in Dialogo adversus Acepha los, ubi annotat, Synodum Chalcedonensem primo Episcoporum considentium assensu, dein per Encyclicas hujus nostri Tomi,& tandem sub Hormisda fui me susceptam,quando formulae, a Pontifice transmissae , innumeri subscripsere

Episcopi . Licet susceret tibi inquit Rusticus unica δε-

nodus Universalis , quae numero superat καλebas , Chal donensis Gnodus , totius cunctarum Ecclesiarum consona sentenIis confirmata es, ram per Enoelieas , regnanIe Leone, quam p r

285쪽

DISSERTATIO PRIMA.

286쪽

XX. Alterius Auten cIicae summa. XXI. Sub Zenone pax redditur Alexandrinis. XXII. Et Antiochenis. XXIII. R Discuni Asiani Episcopi. XXIV. Concinunt Palaestini.

XXV. Eundem morem arripiunt Monorbet ιae . . I. ommemoravimus saepius Antencyclicas Literas, qua- rum nomine eas intelligimus, quas male feriati ho mines , ut subscribentium pro fidei veritate orthodoxorum Episcoporum numero parem , aut majorem numerum opponerent, propositumque antiquarent Ecclesiae in Eneyclicis Magisterium, edi, vulgarique ad laborabant. Quoniam vero accurata illarum disquisitio susceptum argumentum quam maxime illustrat, aut horitatemque spectatissimi hujus

Encyclicarum adversus haereses remedii in aprico Iocat , exigit institutum nostrum, ut ad Dissertationis complemenis tum earumdem rationes brevi disputatione complectamur.

Sane si constabit Haereticos Encyclica quapiam fractos, medelam Antencyclicis jacturae suae adhibere conatos fuisse, id non aliam ob rem factum jure existimabimus, nisi quod argumenti praestantiam agnoscerent, & vim Ecclesiastici judicii experirentur.

II. In Antencyclicarum exemplar proserimus Novatiani Synodicam . Quum enim adversus ipsum Cornelius fuisset

electus, Novatianus, conflato Schismate, propriam propugnaturus electionem , insurrexit, ac probe gnarus, quantum sibi patrocinii posset accedere, si primus factae electionis nuncia transmitteret, direxit una cum Synodica Maximum Presbyterum , ct Augendum Diaconum , aliosque , ut reor , insuper duos, velut testes, Machaeum,& Longinum, qui illico , quantum scimus, Synodicam dederunt Cypriano, Dion usio Alexandrino, aliisque. Moribus enim receptum erat, ut electus majoris Sed is Episcopus, ejusdem honoris consortibus, spectatissimis Sedibus, factam denunciaret electionem, quatenus ii Pacificas, & Paschales reciperent, darentque epistolas. Quam consuetudinem, ut multa in superioribus adducta commonstrant, ita egregie attestatur Leo M. in epistoIa ad Basilium Antiochenum inter Que ellianas i 8. Ordinationem equidem dilectionis tuae, secundum Ecclasiastic im morem, ικo, -I Fratram nostrorum Provincialium Episco-

287쪽

DISSERTATIO

porem debueramus sermone cognoscere : sed quia non defuerunt ea sae , quae possem bane diligentiam praepedire, ct Sanctae memoriae Marcianus Princeps suis scriptis consecrationem nobis cognitam feciι , nec de tuo possumus merito dubitare , quem κουimus . Ex quo di illud claret , Synodicas id genus epistolas receptae fidei professionem complecti debuisse, quippe quae ad propriam uniuscujusque Episcopi fidem edocendam transimitterentur , ut nimirum , probata fidei unanimitate, Pacificas reciperent, darentque epistolas . Hinc illas, quod ad fidem saetendam in Ecclesiarum archivis reservarentur, saepius in testimonium adductas legimus. Quod de praedicta Leonis epistoIa factum, perspicere est ex Pelagio II. ad Eliam Aquileiensem scribente. Sed ad rem nostram . Cyprianus , qui Novatiani epistolam primus recepit, quum peculiares istiusmodi Synodicarum characteres minimε deprehendisset, assensum suspendit suum, nec Pacificis ad mittentem rescripsit, quemadmodum diximus ex ejus epist. I. Cornelio data. Venerum ad nos, Frater ebar si me, milli a Noυatiano Maximias Pres ter , ct -- geadus Diaco s , oe Macbaeus quidam , ct Longinas. Sed enim

cum ex literis, quas secum ferebant, edi ex eorum sermone, atqucasPυeratione N atianum Episcopum factum comperissemus , iIlicitae o contra Ecclesiam Catholicam factae ordinationis pra-υitate commoti , a communicatione eos vostra statim robibendos esse eensuimus, refutatis interim, ae retinis, quae obstinate , ct pertinaciter asserere tentabant. I st haec ergo Synodicae I iterae etiam falsitatis, quum recitarentur in Carthaginens coetu redargutae sunt; ut proinde characteres suisse adhibitos necesse sit, unde diiudicari illae possent. Quae autem Dionysius scripserit, habes apud Eusebium l. 6. e. 46. Unde& illud ediscere est , quemadmodum spectatissimarum Ecelesiarum, di Seditam Antistites Synodicas ab Episcopis noviter electis reciperent, & post diligens eum literarum , tum Dominicorum Cursorum examen , Pacificis rescriberent , easdem vel probando, vel improbando Synodicas. Cornelio sedente, & in legitimum Pontificem ab Ecclesiis ubique suscepto , controversa Libellaticorum , Cornelio eodem & Cypriano praeeuntibus , decreto Encyclico terminabatur , & ad consensum omnium demonstrandum

ubique

288쪽

DE LITERIS ENCTC.

2 subique circumserebantur epistolae, quando Novatianus Antencyclicam edidit, cujus suffragatores plurimos habuit tum ex Episcopis , tum ex Confessioribus. Unde in Ecclesia, ipsosque inter Consessores gravis contentio orta est , quae Cypriani, & plurium Africae Synodorum Zelum excitavit

ad insanos Novatiani impetus retundendos . Hoc ergo primum Antencyclicarum exemplar est, cujus memoria ad nos pervenerit. Turbas sanὰ maximas, quas isthaec Novatiani Encyclica excitavit, tum suo loco enarrabimus, tum brevi in Schismaticorum ad Catholicam reditu accuratissime

describit Cyprianus epist. 46.; in qua & missarum per Novatianum, atque asseclas epistolarum numerum recolit, Semissas simul a Novatianorum plut imis fidei prosessiones ad .

ducit, & solerter expendit.

III. Donatistae, Romanae Synodi sub Melchiade senten- ar alia damnati, quum Concilii Synodica , ut moris erat , per Universam Africam deserretur una cum integris Episcoporum votis, S ultima Melchiadis, qua judicium clausum est, sententia ; ut sucum facerent, subscriptionemque, & obsequia Catholicorum praepedirent , hanc inivere viam. Majorinus cum Lucilla Ingentium publicum scribam c pecuniis jam pridem corruptum , ut falsaret Proconsularia acta , quatenus infamaretur Felix Apiungitanus , Caeciliani ordinator , Sacros Codices tradidisse habitu Dominici Cursoris inis uentes , cum Antencyclica per Provincias direxerunt, ut idem delator simul S testis, perfidiam populis tutius propinaret. Mira etenim celeritate Donatistae antevertentes Caeciliani adventum, & Romanae Synodicae promul gationem, id essecerunt, ut, animis per huiusmodi calumniam praeoccupatis, pravissimaque hac arte fascinatis, potior populorum, Africanarumque Ecclesiarum numerus ad Schisma pertraheretur . Unde Veteratores illi, compostis per Romanam Synodum rebus, nedum Encyclicae refragari sunt ausi , sed magis magisque furere , turbaS ci cre, totumque Africanae Ecclesiae statum sus deque vertere. Quod& in superioribus iam innuimus, & in Dissertatione II. prolixius disputabitur. IV. Novatianorum , & Donatistarum exempla secutus Arius , ob haeresim ab Alexandro Episcopo damnatus, de- 32O

289쪽

, 6 DISSERTATIO PRIMA.

que Alexandrina Ecclesia ejectus, eodem ipso tempore, quo Alexandri Encyclicae Literae ad omnes Orbis Episcopos directae circumferebantur, per Antencyclicam id egit , quod in

altera enarrat Alexander, Tom. I. Conc. p. 293., atque imprimis. C rcumcurrere biae illise, quo nobis obtre Ient , defectere ad Collegas nobiscum is eadem fide consentientes , specie quidem paeem, S concordiam simuIate petere , sed revera moIiri , ut per sermonis lenocinia nonnullos eorum in sui morbi conIagionem peristrabant: literas quoque ab illis blandιores petere , κι coram iis, quos errore implicarint , eas legentes , sine suae prolapsionis poenitentia maneant, atque ad impietatem assuefiant , quasi Episcopos suae sententiae , ct opinionis consentientes baberent. Unde fit, ni nonnulli , qui eorum literis subscribunt, in Ecclesia eos recipiant . Quod etiam sub finem repetit . Nicomediensi enim Eusebio praeeunte, in varias partes Episcopi divisi sunt, &per hasce Encyclicas, atque Antencyclicas gravissimum fidei vulnus inflictum est, quippe Alexandri Encyclica felicem

resecandae omnis controversiae exitum ex more usuque recepto minime obtinuit, ut fusius Socrati proditum , di nos in II. Dissert. , ubi, accuratius veteratoriam Eusebii Nicomediensis, di Arii artem aperiemus , qui per Licinium, Eusebio amnem, seditionem in Constantinum hac via machinabatur . Sed haec cursim attigisse sufficiat, quae ibi latius Ecdlesiasticis monumentis expendemuS. V. Usus & numerus istiusmodi Antencyclicarum magis apparuit Arianorum , & Semiarianorum occasione . Hi etenim Imperatoris potentia freti , quas Catholici pro fide Nicaena defensanda Encyclicas dabant , eas illico perversi homines Antencyclicis enervare satagebant . Hinc primum orta est Ecclesiarum orientalis , atque occidentalis nuncupatio , & divisio , eo quidem invecta scopo , ut si pars

una Catholicam tueretur veritatem , altera oditis continuo Antencyclicis contrarium decerneret , ne videlicet demonstratus in Encyclicis Ecclesiarum consensus jugia Ium errori inferret , quemadmodum hactenus in primitiva Ecclesia sue rat observatum , ipsique magna caussae jactura probaverant. Vidimus enim , quomodo post Tyriam Synodum , in qua damnatio Athanasii conclamata est , epistolas ad Iulium , ceterosque orbis Episcopos ediderint , quibus tamen mi

290쪽

DE LITERIS ENC2 C.

ni me suffragium dedere suum Ecclesiae per orbem dispersae . Illud quoque vidimus , quemadmodum in Romana licet , & Sardicensi Synodo per Encyclicam epistolam Athanasi innocentia suisset declarata , Ariani nihilominus, Semiariani , iisque ad sociati Aeliani multis in Synodis, adhibita etiam Iudicum secularium potentia , verberibus , di exsiliis Episcopos coegerint subscribere prolatam in Λntencyclica contra Athanasiam , damnationis sententiam .

Et fuit equidem solers usque adeo & frequens hujuscemodi Arianorum ausus , quo Encyclicis Catholicorum suas passim Antencyclicas , symbola symbolis , & pro sessiones

prosessionibus opponere consueverunt, ut cum fideles, quorum in partes concederent , aegrὸ admodum dijudicare

jam possent ; tum sub virorum sanctissimorum nominibus ipsam et orthodoxa fidex per summam Novatorum vafritiem in discrimen adduceretur . De ea temporum iniquitate agit Basilius Magnus in epistolis ad Μeletium , in quibus de adversariorum Antencyclicis accurate , & luculenter edisserit . Proposuerat in epist. s9. , ut MeIetius ipse ob eam , qua inter ceteros pollebat , autoritatem & sanctimonio m , transmitteret in occidentem literas suas, easque

ab orientalibus primum subscriptas . Itaque , si videtur ,epsola ad Occidentales necessarium quid comple ii , postquam eam fide dignam scrip i , ad nos transmitte , ut curemus ab omnibus consentientibus subscribi , parata habeatur subscriptio , chartae impressa , quam conjungere possumus et , quac a Fratre SImpres tero cireumfertur . Consilium hoc sane a veteribus Ecclesiasticis institutis , & quotidiano usu erat comparatum . At quid si pars adversa illud ipsum arripuisset λaut quae tandem ratio suppetebat , cur Episcopi longius dissiti has susciperent Meletii Encyclicas , & aliorum Antencyclicas detestarentur Z IIIud vero c pergit ibi d. solertissimus Doctor mibi argumentum velut inta tam adhuc esse, locumque dare scribendi υisam est , admonere illos , ne sine difcrimine quorumvis communionem ex Oriente veniextium accipiaηι 2

sed una semet electa parte , reliquos ex consentientium Iesimonio admittant , et non euiυis sub praetextu orthodoxae dostriηae fidei formulam seribenti adstipulentur . Nam isto pacto depre-ληdentur cum adversariis facientes et qui eadem saepenum m

SEARCH

MENU NAVIGATION