De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

fidere, Chrissiano homini nefas, Encyclicarum pondus, &praestantiam firmet, roboretque . Enimvero argumenta, rationesque ad terminandas controversias propositae , si irrcfra 'abilis judicentur autoramenti cum ab iis, qui proponunt, tum quibus proponuntur, rem simul etiam conficere omnem judicantur. Hinc quum Simplicius Pontifex autoritate Encyclii sub Leone Imperatore conditi, in quo omnium Episcoporum Orbis consensu Chalcedonensis Sy

nodus fuerat confirmata , Basilisci Antencyclion contenderit antiquandum, plane consequitur, adductum ex Ency-CIica quavis argrimentum testatissimae veritatis criterium

apud omnes prae ferre . . od autem de Tomo i o. Simplicius , di post ipsum Eulogius, Cassiodorus , Facundus, aliique supra laudati fecere , id aliis a Pontificibus, Generalibus Conciliis, gravissimisque Patribus eadem persuasione factum , multis monumentis est nobis exploratum : ut propter a operae pretium facturi simus, si quotquot Ecclesiasticis decretis statutisque autoramentum ex aliis Encvclicis repetiere , quatenus multa lectione deprehendere Valuimus, in eruditi Lectoris consperuim Proferamus. aso II. Ac primo quidem occurrit Cleri Romani epistola ad Cyprianum , in qua, quid in Libellaticorum caussa sit agendum , exponunt. Exstat inter Cyprianicas n. 3r. , di in hunc moὸum incipit. Gamquam bene sibi conscius anymus,

ct Eυ gelicae disciplinae υigore sebnixus , S υerus sib in Decretis Coelestibus testis effectus soleat solo Deo Pudice esse con-rentvae , nec aIIemAs aut laudes petere , aut accusat oves pert=mescere: Iamen geminata sunt Iaude condigni, qui cum conscientiam sciaηι Deo sui debere se judici, actus tamen suos desidemunt etiam ab ipsis suis Fratribus comprobari . chod te , Frater C priane , facere non m rum est , qui pro tua Verecundia , ef ix enua industria , considiorum tuorum nos non tam judices voluisti , quam participes ioeniri: ut in tuis rebus gestis laudem tecum, dum silas probamus, in niremvs , S tuorum confiI orum boηorum eobaeredes , qu a S affirmatores esse possi 'μs Edita superioribus temporibus pro Lapsis jam fuerant Enoctica decreta , eaque tanti autoramenti, ut eorum vigore subnixis nihil esset pertimescendum . Id quod luculentius seqq. verbis declarant. Nec hoc nobis nunc nuper consilium cogitarum

312쪽

DE LITERIS ENCTC.

g Iarum est, nee baee apud nos a ersis improbos modo supervenerunt repentina subsidia , sed antiqua haec apud nos 1 eri-ras, antiqua fides, d sciplina legitiar antiqua: Quam videlicet Catholicus orbis in Encyclicis scriptis constituerat, ut prolixius, ubi de Encyclica adversus LibeIlaticos edita, disputabimus . Quamobrem antiqua haec disciplina, per Encyclicas constituta , tantae erat securitatis, ut di Coelestium Decretorum nomen obtineret, atque in ea afferenda nullas pertimesceret accusationes Romanus Clerus. Tametsi vero epistola haec a Novatiano per seripta suerit, stylo & elegantia Cyprianicis hauddubie aequanda ; quoniam nihilominus apud eundem Clerum recitata suit, di suscepta , omnium quoque nomine ad Cyprianum directa est: quod ipsemet Cyprianus in epist. ad Antonianum, illius verba commemorans , aperte testatur. Additum est erram , Νουσι renorunc scribente, o quod ser Uerat,sua isee recitante, re Presb tero Mose tunc adhue Consessore, nune etiam Mara re, subscribente , ut Lopsis infirmis, ct in exita cons IMtis pax daretur. Deque ejusdem epistolae cum argumento, tum authore verba facit Pacianus ad Sempronianum Novatianum epist. 3.

N atianus vester cum adtae in Ecclesia degeret , ct scripsit, s suasit , o legit . Eandem, quam ipsi sequebantur disciplinam, observandam proposuerunt Siciliae Episcopis per epistolam , quae huic erat subjecta , quaeque intercidit. Romani etiam Confessores literas suas ad Cyprianum ad secerunt , quae pariter desiderantur, nisi quod earum memoriam reservavit ille in epist. 32. Hi omnes antiquam disciplinam , in Encyclicis exstantem , legi in Ecclesiis consuetam, suo calculo, & usu confirmarunt. Atque hoc primum est exemplum , exstans illud quidem, & sat commonstrans receptas in prioribus Encyclicis consuetudines, quae velut Coelestia decreta suscipiebantur. Eas quidem ad Africanos omnes Episcopos fuisse a Cypriano subinde directas, ipsum habemus testem in epist. 32. laudata. III. Haud aliter Encyclicam epistolam, quam pro tueri 'da Athanasi innocentia ediderunt Alexandrinae Synodi Patres , laudat Iulius Pont. in epistola ad eosdem data , quam recitat Socrates l. 2. c. 23. p. a II. Nam ct υUra, ct i seus fides ea ratione ab universis cenita , ct comprobata est . Nisi

313쪽

DISSERTATIO PRIMA

enim tot, ae tantae eontigissent vexatio-s , quis unquam crederet , aut vos de tanto Episcopo tale tu se judicium , tantoquecbaritatis ardore exm compleos esse : aut Ilam tot, ae tantis

wrικι bus ornarum fuisse : propter quas Coelestium etiam prae miorum spe minime fraudaxisus est . Sanctissimus idem Pontifex , quantopere in fidei tractatibus vim Encyclicarum conis secutus suerit , quove in pretio easdem haberet, sat Iuculenter demonstravit in epist. ad orientales , quam recitat Athanasius in Apolog. ad Constant. Imp. pag. 74 . Scribit

enim . Quod si igitur quemadmodκm scribitis pro exemplis

rum observari oportes, certe miniis oportuit, calculos Trecentorum Episcoporam irritos haberi. Aeque enim iIIi Ariana baere. tici sunt , ct calculi contra istos dati paris sint momenti eum calcuIυ , quibus 1lis damnati sunt . Pergit ostendere , Encyclicas a Cornelio contra Novatum , 8c a Synodo Antiochena contra Paulum Samosatenum editas, idem plane robur, eandemque vim in illorum Haereticorum damnatione habui sse, quam habuerint adversus Arium, & asseclas Nicaenorum Patrum Conciliaria decreta . Quid luculantius, &evidentius optes φIV. Sed id omne , quod contendimus , in uno Leporii Iis3xibello factum a Pontificibus deprehendemus. Iohannes equidem II. in epistola ad Evienum Senatorem , ad Liberium aliosque Encyclicum hunc Leporii libellum commendat. Lemrius in episola , quam Aurelius Episcopus Carlbaginensis, ct B. Augustinus, et Gnodus Africana firmaυit. Ejus subin-S O de recitat testimonium. Quod & fecerat Facundus Hermia nensis Episcopus l. I. e. q. Scripsit Iibellum satisfactionis Leporin ad Gaitiae Episcopos, quem Venerabilis Patres Aurelius, S August mus, ct ceteri sic probaυerunt , ut ad faciendam υeritatis fidem etiam suas ei subscriptiones adj cerent. Ejus &ipse prolixum excerpit testimonium. Ouapropter in suppli-qῖ catione a Basilio, & 1 reliquis Monachis Theodosio oblata , quae in Synodo Ephesina Parte Ι. c. II. p. II S. legitur , inter ceIebriora Patrum opuscilla , qui duarum in Christo naturarum , di unionis hypostaticae dogmata Orthodo. 42O xe luculenterque explanarunt, Leporius recensetur , idem que in Libello emendationis haud dubie, in quo ante hanc SynΟ-

314쪽

DE LITERIS ENCT C.

Synodum , Catholicam de Verbi Oeconomia sententiam suerat professus. Imo in ipsa Chalcedonensi Synodo Act. II. , ubi Dogmatica S. Leonis ad Flavianum lecta est, inter ea quae ab eodem adiecta sunt Veterum Patrum testimonia ,

legi naus. Item ejusdem Axgustini in sermone de expositione fidei. Ubi ampli stimum ex Leporii libello fragmentum adducit Leo, sub Augustini nomine quidem, quod ab Augustino imprimis fuisset subscriptus, & adprobatus, seu , quod

vult Quesnellius in notis ad epist. 136. S. Leonis, quoniam author ejus fuerit Augustinus, quem subinde Leporius est professus , ceterique Episcopi subscripserunt . Non secus quippe in altera ad Leonem Imperatorem Dogmatica de Mediatoris officio, ampliora adjiciens Leo Pontifex SS. Patrum testimonia, & illud pariter Augustini nomine laudat. Item ejusdem ex Isbro assertion s fidei: Nostrum namque est credere. Et reliqua , quae in eodem Libello satisfactionis , seu emendationis Leporii leguntur Tom. II. Conc. p. 3 6 Ex quo habes, Leonem Pontificem in sua utraque epist la ex eo libro testimonium adduxisse, qui in Archivis Apostolicae Sedis sub Augustini nomine Iervabatur , fortasse quod Augustinus ad Apostolicam Sedem , ut confirmaretur, ipse direxerit. Interim latetur S. Leo, se testimonia i IIa adducere , quibus Patres in opusculis ad Ecclesias directis , doctrinam Catholicam exposuerunt. Ac de hoc quidem testimoniorum delectu intelligenda sunt quae habet in epistolis sy. sq. ss. 36. Edit Quesnel. , ubi asseverat , diremina se Paternarum authoritatum sufficientem instructionem. Remadmodum S in epist. 68. ad Paschas num c. 3. scribit. t autem in omnibus plenius ικa sit instructa d, lectio, SS. Pa trum nostrorum de Sacramento Incarnarionis Domini quid senserint, oe quid EceIsιs praedicaverior, ut eυid Ier agnosceres , aliqua ad dilectionem tuam scripta tra misi, quae nostri quoque apud Constantinopolim eum mere episola allegarunt . Quum videlicet Dogmatica per A natolium quaquaversum transmisisse, ante Synodi congregationem a Metropolitanis fuit subscripta, ut dicitur Act. IV. Chalced. Concilii; quod testimoniis smilibus ex aliorum Patrum Encyclicis utitur in aurea ad Marcianum Adlocutione, ut in Dissert. III. monstrabimus.

315쪽

V. Coelestinus etiam in epist. ad Nestorium , Parte I. Concilii Ephesint e. 7. , Encyclicam laudat adversus Pelagium editam . Sic enim eam orditur . Aliquantis diebas υi. ιae nostrae , post nefandum ,-saepe damnatum dogma Pelagii, atqueCoelesti , Catholaea Fides quietem babae x, quando eos eum sanae ispinionis sequacibus , resis unitae sentensiae Oriens , Oeeidensque perie sit . Atque hinc quidem pessime Nestorium ip-siim egisse colligit, qui Iu Iianum susceperat, ejusque socios, Pelagianae consertex haeresis, a quibus hactenus Zosimi Tractoria minime fuerat subscripta , Tractoria inquam, ab Attico, Sisinnioque , Nestorii in Constantinopolitana Sede praedecetaribus , veneranter suscepta , atque ab Universi orbis Episcopis adprobata . Unde oriens, & occidens unitis sententiis Pelagianae pravitatis asseciax omnino . pro

straverant

VI. Concilia Genera Ita depromtis ex EncycIicis documentis usa plerumque suisse , exploratum est . Synodus equidem Chalcedonensis Pacificam Cyrilli epistolam , cui Pacis tempore orbis Episcopi subscripserant, ceu Canoni-

eam recepit, eandemque , peremtorium velut decretum,

regerit , infringendae Eutychianorum perfidiae opportunum . Et multo pridem Nicaena Synodus non aliis verbis sententiisque Samosa tentanos improbavit, quin quibus Antiochena Synodus in Encyclica ad universas Ecclesias directa, usa est . Id produnt Basilius, ceterique Monachi in laudato libello , ubi Catholicum Unionis , di distinctionis naturarum in Christo dogma asseverant definitum A Sascta

QMdo Antiochiae contra Pusum Samoserenum congregata , Quae centum octoginta numero Patres complexa , ilIAm propter

suam impietatem negabat enim Cissum natura esse Deum , t S Dei Patris silium γ ex u ἐμαυit, is Magna , ct Sancta Trecentorum decem , es octo Episcoporum Sanodo via Nicaeam ' habita , quae sententiam eorum , qui Antiocbiae contra Paulum Samosatenum conυenerunt, confirmavit , ct approbavit. Hinc

fragmentum illud, quod sub nomine Concilii Nicaeni contra PauIum Samosatenum in Synodo Ephesina adductum est, demon strabimus ex Eneyclica Concilii Antiocheni reipsa suisse desunuam , quum de eadem opportuniuλ sermo redibit. VII.

316쪽

DE LITERIS E N CT C.

-VII. In Synodo vero Ephesina Actione I. Patres, examen de Cyrilliana ad Nestorium Encyclica instituentes , testimonia imprimis adduxere ex Encvclicis Athanasii ad Epictetum , duabus Theophili Alexandrini Paschalibus , Gregorii Naaianaeni ad Cledonium, & Basilii de Spiritu Sancto, quae quidem scripta, Encyclicos libellos Chalcedonensium Patrum Adlocutio indigetat. Pauca enimvero videri haec poterant testimonia , ex duodecim tantummodo Patribus prolata, ut Vincentius Lirinensis in II. Commonitorio adverterat: Sed quoniam desumta illorum quatuor praesertim ex Encyclicis deprehendebantur, in quibus universitas , atque omnium Episcoporum in eadem doctrina consensio sat poterat commonstrari, Patribus peridonea visa sunt ad universalis Ecclesiae sensum repraesentandum , Nestoriique perfidiam refellendam. Id quod ut ostenderent, continuo Nestorii asserta subjecerunt, ut Haeresiarchae perversitas , lydio velut lapide , cum EneycIicis Athanasii , Theophili, Gregorii Narian reni, & Basilii collata, certius innotesceret. His adjecta est Capreoli Carthaginensis Primatis epistola, in qua edita illa sit perioribus temporibus Encyclica decreta proponit Patribus Ephes, iisque urget sedulo accurat Eque inhaerendum , cujusmodi fuerant sive Concilii Antiocheni adversus PauIum Samosatenum Encyclica , sive adversus Pelagianos Innocentii I., Tosimique Tractoriae , quarum &bscriptione universi orbis Episcopi orthodoxam doctrinam satis superque expresserant. Synodum autem his commonet. μυas doctrinas priscae auctoritatis robore instructi, e medio profligeris , atque ita quibuscumque novis erroribus rematis , ne bos , quos pridem impugηaυii Ecclesia, bis Ae temporibus, repullulantes , Apostolicae Sedis auritoritas, Sacer duκmque in ianum consona sententia repressit , secundae dif- putationis praetextu vox jam dudum ablata renmare UideatMr. Recolit priscam autoritatem Capreolus , qua consona in unum Sacerdotum sententia , nova haec Pelagianorum, atque Nestorianorum deliria repressit . In quibus equidem graphice proponit cum Encyclicarum pondus autoritatemque , tum dogmata per easdem semeI constituta , praetextis secundae disputationis nullatenus ad examen esse revocan

317쪽

DISSERTATIO PRI

3 Iad Uitalem , di Torantium in Hispania Episcopos scripsit

epistolam, in qua catholicum adversus Nestorianos dogma pluribus adstruit, atque hane Ephesinae Synodo datam epistolam laudat , ut videre est Tom. I. Opp. Sirmondi pag. 362.., qui hanc Capreoli adversus Nestorianos dogmaticam primus vulgavit. Cyrilli autem Encyclicas, alteram scilicet ad Nestorium, ad Orientales de Pace alteram , & utramque concordi Episcoporum Orbis subscriptione firmatam, fidei regulam evasisse deinceps in Ecclesia , luculenter demonstrat Hypatius Ephesinus Archiepiscopus in Collatione Constantinopolitana , jussu Imp. Iustiniani cum Severiam habita. Illis enim pro serentibus Cyrilli epistolas, in quibus duas in Christo subsistentes naturas post unitionem bdicat; quasque nee Eneyclicas, nee ab Episcopis su isse subscriptas constabat ; reposiDt Hypatius, Tom. II. COncit. Hard. p. 16s. Nos ea , quae Epi solis ejus ῆnodicis conse 1 iκηι , suscepimus ἰ quae autem non eons Ilum , neque damnamus , neque

velut legem Ecclesiastieam secuimur. SInodicas aMIem ejus dico Epistolas , quae d sanctis Conciliis o susceptae , recoormatae Iuxιe idest , tam eam , quae ad Nestoriκm , qηam eum, quae ad Orientales scriptae sunt. Nam contraria bis Misque damna s , neque sicut illius suscipimus . Quumque id explicuisset Apostolorum exemplo, qui ante decretum Synodi Hierosolymitanae muIta oeconomice egerant, quae adeXemplum , ct regulam trahenda minime sunt , velut est ipsum decretum, huic comparat Encyclicas Cyrilli, earumdemque evehit testimonia , & inconcussam autoritatem

VIII. Sed & apud Lacrorum Tractatorum celeberrimos ea viguit consuetudo, ut ad dogmata confirmanda, ct statuenda Ecclesiasticae disciplinae capita , si quae occurrerent eiusdem argumenti, Encyclicas adhiberent. Ita S. Athanasius, quum potentia Constantii, ec Arianorum persecutione, Abexandrinam Sedem relinquere coactus suisset, substituto illi abs Arianis eisdem Georgio , epistolam sit Or-Ibodoxos Episcopos , quum per Ariams persecutio ferer, direXit , .in qua alteram ad eosdem datam laudat EncycI cam, Occasione qua in priori alia persecutione Romam aufugerat, ut Conciliabuli Antiocheni sententiam revocaret, cujus vi &

318쪽

ipse fuerat damnatus , & Gregorius A Iexandrinus ereatus Episcopus . Per quam ergo priorem Encyclicam , omnium orbis Episcoporum subscriptione firmatam , ejus innocentia constiterat, fueratque Alexandriae intrusus Georgius anaiathemati subjectus , eam in praesenti laudat Encyclica . Nam quoniam Gregorium, quem antea Eusebiavi Arianis 'Aseopum eonfliruerant , postquam de illo scripsissem , omnes vos EeeIesiae CatMIicae Episcopi jure merito ob impietatem analbeismate pereusistis, re abdicastis , quemadmodum probe scitis e ob eam catissam Georgium nunc tisium Arianis miserunt Epi βο-pum . Ex ea itaque nervosδ eoarguit, non sectis ac Gregorium , Georgium similiter intrusum, esse anathematismis plectendum . Huic autem secundae adversus Georgium En-H. cyclicae addidit epistolam , quae quidem in vulgata Athanasii opp. editione inscribitur, oratio I. adversus Arianos, re ipsa Apologia est, & caussae communis adversus Georgium , & Arianos defensio, ad Episcopos omnes Alexandrinae Diaece seos transmissa . Quod animadvertit Cl. Valesius in observationibus ad Socratem cap. 7. p. 388. Ouare supra- die a Albanasii episeola Circularis aκ omnes orabodoxos, non adis

υersus Gregorium scripta est , qui jam pridem obierat, sed ad--rsus Georgium recens intrusum in Sedem Alexandrinam . Comιra quem etiam scripta est ab eodem Albanam aItera Circularis epistola ad Episcopos Aervii , b sebiae, quae in vulgatis editi ibus perperam inseruitur, Ormis prima adsersus Arianos, eum tam n fit epistola moesica, sicut dixi , ad omnes per Aenpium , S sebiam Episcopos, quae jungi omηino debeat epistolae Cireviari ejusdem Albanasii ad omnes Oribodoris . m enim ejusdem utraque argumenti. Hactenus ille. Epistola porro haee ad Orthodoxos sequioribus temporibus aestim ii tantum obtinuit, ut die h. Maii festiva S. Athanasii publicε in Saeris conventibus Iegeretur quod in Codd. ejusdem biff. antiquum Scholion annotavit. IX. Anteaquam de Aegypto egrediamur, illud quoque annotare praestat, a Theophilo primum per Encyclicas in 38s Origenistarum errores anathema suisse dictum , unde haeretici habiti deinceps sunt assectae eorumdem . Atque exeommuni hae persuasione Theodorus ΑIexandrinae Eccle- si sae Diaconus, Actione III. Concilii Chalced. , inter alia acis,

319쪽

cusationum capita, in libello contra Dioscorum comprehensa , probaturum se jurejurando spondet, quod ille , exerceri inimieitias adsersus ejus rectam fidem , haereticus consitretus , semper quae Origenis sunt sapiens: S baec bomo neque Sanctae Trinitatis blasphemiis aulinens. Quinam sane probare id poterat Theodorus , unde pravitatis , di haeresis postulat Dioscorum , nisi ex Theophili Encyclica , quam totius Orbis consensu probatam diximus , & qua haeretici declarati sunt assectae λ Haud aliter reviviscentis Origenianae haeresis occasione, Iustinianus evulgatam Theophili definitionem

confirmaturus , edidit tum celebrem Encyclicam a Menna in Concilio Constantinopolitano primum adprobatam , at-Τue ad reliquos subinde Patriarchas directam , quam illiuo pariter calculo probatam , subscribendam per Provincias direxere ; tum dogmaticam distinctim alteram ad Zoilum Alexandrinum Antistitem , ex qua testimonium sumsit Synodus VI. Act X. , ubi inter alia Patrum testimonia, pag. I 2II. legimus : Item relemim est ex eodem Codicillo testimonium ejusdem San Ine memoriae Pininiani, ex Dogmatica epistola ad Zoilum Sanctissimum Patriarcham Alexandriae , cujus

inlitum : Literas relegentes continens ita . Haec quidem epistola ab illis , qui scriptorum Iustiniani seriem , & catalogum contexuerunt, plerumque suit omissa . Perperam san E.

Et illam enim distincti in ab Imperatore scribi , exigebant imprimis Aegyptii Monachi; & tanto subinde in pretio fuit

habita , ut Synodus UI. gravissimum ex ea testimonium desumserit. Atque ut ad Theophili Encyclicas redeat sermo, ipse Iustinianus in Tractatu Encyclico adversus Origenem , eas generatim laudat , atque illam praesertim, quam , Pa triarchali probante Alexandrina Synodo, in Origenismi damnationem evulgavit. Id legere est in eo Tractatu Tom. III. Conci l. p. 361. ipso in lemmate. Ex expositione Gnodicae epiolae Episcoporum Aegypti, atque Alexandriae ad UMs

Origenis doctrinam . Vides ergo, quantum obtinerent aestimationis istiusmodi Eneyclicae , ex quibus a Pontificibus, Conciliis, atque etiam ab aliis Encyclicarum aut Oribus validissima depromta sunt argumenta.

X. Sed ne in amplissima per semet materia , de qua &nonnulla jam in iis, quae Typis Vaticanis prodierunt, ob- Dissiligod by COOgle.

320쪽

DE LITERIS ENCTC.

servationibus ad Anastasium Bibliothecarium diximus , ct sparsim deinceps dicturi sumus in seqq. Dissert. , temere vagetur oratio , seligere Iubet ex Patribus Basilium M. qui editarum Encyclicarum autoritate plerumque disputavit. Inter multas ejus epistolas, praesertim eas laudabimus, quas edidit in eaussa Eustathii Sebasteni Episcopi . Innuimus in superioribus , quid ille egerit , legatione pro Synodo Let inpia cena functus , & quemadmodum Episcoporum Oee identis , Orientisque subscriptiones corrogaverit , quibus in Synodo Tyanensi relectis , Basilio duce proclamata fuit Nicaena fides , di confirmata . Eustathius deinde pervextortas Episcoporum omnium subscriptiones ea simulatione usus , Episcopatui quidem , a quo ob crimina exciderat , est restitutus e sed ad vomitum reversus , atque Arianis , & Macedonianis ad sociatus , fidei puritatem , Ecclesiarumque unitatem divexare satagebat . Mala haec Damasci , & occidentalibus Episcopis, quorum praecipue sub scriptionibus fultus Eustathius , adversus Nicaenam fidem grassabatur , de nunciare constituit Basilius ; quod egit in epist. , quae E. n. 74. In ea porro caussam dicit , cur antea iis de rebus nihil conscripsisset , tum quod videlicet , velut Ponticae Diaece sis Exarcha , reIo fidei,& ministerii officio , confinitimae primum Armeniae succurrere teneretur tum quod malae suspectaeque fidei ab Haereticis fuisset postulatus : Ceteroquin quantum securitatis Encyclica , ab illis emittenda , periclitanti orientali Ecclesiae sit allatura in hunc modum aperit . Vos υero quanto ab illis babitatione remotiores Vis , tanto plus apud Plebem baberis fidei: ad quod hoc accidit , quod ad eArandos oppressos , adjumento sebis est gratia Dei . Quod si plures quoque unanimes eadem decrewritis , maηifestum est , quod multitudo eadem decerniη-tium indubitatam omnibus efficiet Dogmatis susceptionem . Qua Magni Basilii testificatione nihil equidem splendidius afferri potuit ad Encyclicarum pondus aestimiumque commen

dandum .

Retecturus itaque priores Eustathii simulationes, dolos, di perjuria , quibus propria subscriptione , di libeIlo Romae apud Liberium fidem suam testatus fuerat I atque in aprico locaturus , quemadmodum ad veteres blasphemias

regresis

SEARCH

MENU NAVIGATION