장음표시 사용
71쪽
stola ad Fratres Romae constitutos per Hippobtum missa de ost . cio Diaconi. In notis autem ad vocem Diaconicam haec subjungit : Sic habent nosiri Codices , & Georgius Suncellus in Chronico. Rufinus vertit de ministeriis , quasi illa Epistola sic inscripta suerit , eo quod de ininistris Ecclesiae in ea tractaretur. Jacobus Goar, qui Georgium Syncellum in Iucem edidit , notisque illii stravit, genus quoddam Epistola. rum Ecclesiasticarum esse putavit , quod Διακομ diceretur, sciri suere Synodicae , Pacificae , Dimissoriae & similes . Verum ego Rufino potius assentior qui, Epistolam dictam este innuit, quod de officio Diaconi pertractaret. Haec Valesius. Vide Goarum ibid. pag. 37s. VI. Pace tamen viri doctissimi , Goaro assentior , qui Diaconicae vocem Epistolarum speciem quandam prete serre merito augurabatur , tametsi quae illarum esset sorma , quae Occasio , quodve argumentum , vel ignoraverit, vel dicere praetermiserit. Valesium quidem movit Rufiniana interpretatio , & versio , quae habet , de misisterio Diaconi cuique innixus & ipse vertit , de officio Diaconi. Perperam tamen , ut mea seri sententia. Quemadmodum enim ex eo luod Cornelius ab Eusebio dicatur communicatoriam misi De ad Lapsos Carthagine degentes, male Valesius colligeret , scripsisse Cornelium de ossicio & natura communi. catoriae Epi solae : insuper quum Cyprianus Epistolam Clericam laudat , insulse quis commentaretur, Epistolam ab eo laudari de officio Clerici scriptam : ita cum Dionysium Hippolyto Diacono Epistolam Diaconicam dedisse ad fratres Romae constitutos , apud Eusebium memoratur , id mini-. me intelligendum est de Epistola , Diaconorum ossicia e X- pendente , sed cuiusmodi sit Diaconica illa , Hippolyto
Diacono data , ulterius remanet disquirendum .
VII. Diaconicam itaque Epistolam in altero Dionysi Epistularum Codice exstantem , fuisse suspicor Diploma quoddam , quo universis innotescebat , illud proserentem esse Dominicum Crirsorem , cuius erat Encyclicas epistolas quaquaversum deferre, Ecclesiis intimare , iisdemq; exemplar propria subscriptione munitum relinquere. Erat autem necessarium Diploma istiusmodi , t lim ut pro dignitate officium in deserenda Episcopis, Ecclesiisque Encyesica Diaconus exeque
72쪽
queretur , tum ut fraudi cuilibet , & imposturae obviam irent. Enimvero si Episcopi , si Clerici , δε fidelium itinerantium quilibet , ut aliorum ubique hospitalitate seuerentur , Formatam , aut Pacificam , aut Communicatoriam habere obstringebantur I jure potiori EccIesiasticus Cursor Epistola quadam muniendus erat , cum maximi momenti relationes , & publica mandata deserret , in quibus priscis illis temporibus vinculum fidei di unitatis persistebat. Nec exigua sane atrihoritate indigebat Diaconus , Dominici cursoris iuncturus ossicio e quippe praeter Encyclicas, Ecclesiis singulis relinquendas una cum subscriptione , qua se ex authentico exemplaria dcdisse testabatur . plurima nonnunquam oretenus sibi contradita, nec chartis committenda, habebat, quae ut renunciata fidem facerent Ecclesiis. atque Episcopis , certissimum exigebant de Cursoris fide atque integritate testimonium . Quinam autem opportunius , certiusque id poterat innotescere , nisi ex Epistola de eo Dia conis data , quaeque ab ossicio merito Diaconica ab Euse bio sit nuncupata e Germanum hunc esse vocis Diaconicae sensum , nemo , ut opinor , inficias ibit , qui locum Eusebii controversum paullo attentius cum iis , quae Praecedunt , & subsequuntur contulerit. VIII. Dederat Dionysius Hippolyto Diacono plurimas Epistolas cum alio , tum maxime Romam deserendas , ad Cornelium , ad Confessores nonnullos in Schisma Novatiani prolapsos, insuper ad integram Romae conmentem Fraternita. tem, atque ad alios. Earum argumentum est de poenitentia, de qtie Novatiani Schismate. Omnes erant Encyclicae, eaque de eaussa datae & occasione , quod Cornelius Romanus Pontifex suam dedisset Encyclicam , cuius exemplar ad Fabium Antiochenum refert Eusebius ibi cap. 43. , ut commoneret omnes , cum de Novatiani Schismate , tum de illorum adversus Poenitentes Meliri is in iis, praeter expositam sententiam adversus Schisma recens exortum , explicitoque dogmate de peccatis universis per Ecclesiae potestatem condonandis , quod a Novatianis pernegatum est , pariter renunciant denatum esse Fabium Antiochenum , ejusque loco suffectum Demetrianum , nec non etiam Alexandrum Hierosolymitanum beato exitu in carcere defunctum I quae
73쪽
y omnia , ut ex Theophili Paschali constat, Encyclicarum eri teria erant , di characteres. Hae quidem deserendae erant tradendaeque pluribus Romae existentibus , Schismaticis , Libellaticis , Lapsis atque aliis , qui occasione Schismatis invarias partes abierant. In ea tamen turbulentissimi tempo ris circumstantia zelus Legati & industria exoptabatur, qui dissitis distractisque partibus Dionysii nomine , doctrina ac sanctitate celeberrimi , monita exhiberet , sensa Aegyptiacae totius Ecclesiae reseraret , omnesque nervos intenderet ad evocandos a Schismate viros , de universa ceteroquin Ecclesia optime meritos , ut erant Consessores , quorum plurimi in Schismate & controversia Lapsorum Novatiano adhaerebant. Quid mirum igitur si Dionysius, ratus tot negotiis satisfieri minime posse nuda directarum Epistolarum recitatione , Hippolyta, per Epistolam Diaconicam , potestatem fecerit , quaecumque ad id pertinerent agendi , atque ut tutius ageret , in Diaconica id ipsum expresserit λ Simiales alias Diaconicas variis a Leone Pontifice datas, quoties audiendum quempiam direxit , perspicere est in ejusdem Epistolis. Ex his constat sitisse quoddam Epistolarum gemis, quibus universis innotescebat cum legati officium, tum authoritas in dijudicandis controversiis nomine mittentis. Quamobrem ea turbarum, in Ecclesia Romana exortarum, occasione merito Dionysius Diaconicam Hippolyto consignasse credetur , qua di exemplaribus Encyclicarum , quae Ecclesiae Romanae , & dissociatis Fratribus tradendae abii Io erant , sua constaret fides , atque illius in agendo authoritas esset eXplorata. IX. Evincit ordo ipse , Epistolam Hippolyto datam esse Diaconicam , seu Diploma quoddam tum de Dominici cursoris munere & ossicio, tum de ejusdem aut horitate , atque in agendo , proponendoque fide , cui proinde crederent omnes , siquae occurrerent terminanda , in responsi vis Ency-l clicis non satis explanata . Etenim Epistolarum Catalogus, quarum ibi seriem texit Eusebius , Codicem unum Encyclicum implebat , in quo Dionysianae omnes reservabantur Encyclicae de controversiis tunc e natis circa Novatianum Schisma , peccata Lapsis remittenda , ac Libellaticos. Has vero per Clericum , aut fere semper per Diaconum dirigi
74쪽
oportebat. Eusebius ostensurus quis fuerit harum omnium Encyclicarum Dominicus cursor & lator, Hippolytum Diaconum , habentem Diaconicam , aut suscepti muneris quod dam Diploma , recolit , atque hanc Diaconicam in medioiere Catalogi collocat, ipsom et ordine haud dubie designans, eatenus Hippolyto datam , quatenus fidem faceret, omnes genuinas esse atque germanas. Congruit consuetudo haec diligentiae & industriae , quae prisca illa aetate in tradendis Encyclicis adhiberi consueverat , Iaudato apud omneἀlatore Diacono , eiusque in agendo commendata fidelitate. Unde dixerat Cyprianus supra laudatus , perquam grave esse , si Epistolae Clericae veritas mendacio aliquo aut fraude corrupta incederet. Vix ergo ambigendum est, contrΟ-
versam Epistolam Diaconicam , Hippolyto datam , huiusmodi fuisse , qua universis, quibus dabantur Encyclicae suariae enim erant personae , ad quas Dionysius Epistolas direxerat , diversi instituti , ingenii , di affectus J certo innotesceret ossicium , fidelitas , dc Diaconi in agendo aut horitas. X. Sed non sis solum momentis conjectura nostra circa intelligentiam Eusebiani loci innititur ; verum etiam ex laudatis Proconsularibus actis purgationis Felicis Apiungi
tant ea depromuntur argumenta ad confirmandam hanc de Diaconico diplomate consuetudinem , quae ad instar demonstrationis esse queant. Quoniam vero implexa sunt acta, iisdem diligenter inspectis , narratio primum enucleanda est, foenerandaeque hinc conjecturae pro assertione nostra confirmanda de diplomate , aliave tessera Diaconis contradita,
ut munere suo tutius sui gerentur.
Omnis Donatiani Schismatis machinatio , per Botrum,& Coelesium , Caeciliani Chartaginensis Primatis competitores acta in Lucillae factiosissimae foeminae domo , cui suffragabantur Numidiae aliarumque regionum LXX. Episcopi , nec non Seniores aliquot Carthaginensis Ecclesiae; in id intendebatur, ut probarent Caecilianum illegitime ad Episcopatum fuisse promotum. Multis quidem de caussis factam ordinationem criminabantur, seu potius calumniabantur sed ex eo potissimum , quod Caecilianus ordinem Episcopatus per consecrationem accepisset a Felice Apiungit ano Eriscopo ; quem reum traditionis Sacrorum Codicum
75쪽
uitumabant : quod equidem ob crimen jure Canonum , &Martyrum denunciationa , poena depositionis atque excommunicationis obstrictus detinebatur. Id ut probarent , In gentium Scribam magna pecuniarum vi corruperunt, quatenus suam in ea effingenda calumnia operam locare non abnueret. Scribae enim , ut vidimus, cum gestorum custodes atque vindices ement , a quibus proinde exposcenda erant
acta , ut ex publicis Archivis extracta, indubiam obtinerent fidem , Scrisae inquam erant seligendi. Quamobrem Donatianae factionis assectae aptissimum judicarunt ad conflandam calumniam , Ingentium , munere publici Scribae sun mim apud Alfium Caecilianum , Magistratum in Diodletianea persecutione gerentem. In actis Proconsularibus Epistola extabat Galatii , apud tribunal testantis , in Cathedra, & Ecclesia Felicis Amungitani Episcopi Epistolas esse Salutatorias , di Dei ficos Codices. Hanc Epistolam leviter interpolatam peridoneam arbitratus est ad conflandam calumniam Ingentius , Lucillae aliorumque Schismatis ducum pecunia corruptus. Id enim Epistolae est superadditum , Felicem nempe Episcopum Galatio scripsi me , ut traderet Magistratui Salutatorias Epistolas , & Dei ficos codices. Unde traditionis crimen Episcopo Felici impositum certo constabat. XI. Epistolam , ejusmodi fraude corruptam , se ab Aetio accepisse commentus est Ingentius Scriba Aetium illum reor fuisse, qui ossicio publicorum Archivorum custodis apud Magistratum fungebatur , Ingentium autem unum e subordinatis publicis exceptoribus eandemque Lucillae , Donatique asseclis tradidit. Hanc peropportunam existimarunt, ut anteaquam Romana sub Melchia de Synodus celebrata, definitivam Caecilianum inter & Majorinum sententiam proserret , nova hac fraude omnium Provinciarum Africae animos praemunirent , injustamque Synodi ejusdem sententiam autumarent. Itaque Encyclicam ediderunt , in qua Caeciliani ordinatorem traditionis reum per calumniam disisamantes , interpolatae per Ingentium Epistolae exempla.ria addiderunt unde certo constare videbatur , a Felice Episcopo , nemine compellente , ad Magistratum missum suisse Galatium , ut Deifica traderet instrumenta : utque fraus ex voto tutius cederet , Ingentium ipsum direxerunt,
76쪽
eidemque Formam Cursoris consignarunt una cum commenti. tia istiusmodi Epistola , per Africam ultro citroque dese
Ingentius itaque, a LXX. hauddubie Episcopis partis Ma jorini accepta Encyclica denunciativa criminis Felicis Epis copi , atque insuper Dominici cursoris forma , nec non interpolata ab ipso praedicta epistola , summa celeritate Numidiam , & Mauritaniam pervagatus , popuIOS Omnes commovit. Quem infaustum exitum portendebant cum pubIi-eus ipse directus Scriba , dc quidem ab Episcopis, quorum an improba esset factio , sub judiee I s adhuc erat ; tum Episcoporum Encyclica denuntiativa , cujus e publicis proconsularibus actis erutae argum tum in dubium proserebatur. Equidem nihil estingi , excogitarive poterat expeditius , atque fraudulentius ad factiones seditionesque ciendas , quam Scribam publicum ejusdem tribunalis seligere,& hunc ab Episcopis delectum , qua, ceu dominicus cursor, Encyclicam Episcoporum , atque authenticum Felicis exemplar deferret Ecclesiis , idemque voce etiam . testaretur , vera eta quae denunciabantur tum in Encyclica , tum in Epistola ab ipso met ex publicis Actis proconsularibus extracta. Sed de his prolixius , subtiliusque ex actis ipsis in II
Dissert. disquiremus. XII. Illud modo videndum est , an ex istiusmodi Actorum narratione deduci queat , Cursores dominicos, Encyclicas hasce deserentes , ad fidem faciendam , diplomate aliquo suisse communitos , quo omnibus innotesceret , ab illis publica Ecclesiarum edi e a deserri. Id quod abrinde liquet , si verba Arioniani perpendamus, qni advocatum Catholicae EccIesiae adversus confictas in Felicem Episcopum calumnias gerebat. Cum enim lecta esset EpistoIa per Ingentium adulterata , idemque miris thecnis refugeret veritatem fateri , fraudem in hunc modum reserat Apronianus: Semper sic fassum , per terrorem , per feeκam , per ireeligiosam mentem asium est ab his , qui Catholicae Ecclesiae coxsentire noluerunt. Nam Paulino b c adminifraure vices Praefectorum ,
subornatus est quidam priυatus homo,qui 3MODUM CURSORIS
baberet , qui ad Carbolicae Amtatem veniret , arque eos induce rei ει temeret. Detecta itaque factio est. Nam componebaιο μ
77쪽
Jubornatus est , ut veniret cum Ilieris Felicis Episcopi ad Caecilianum Duumυirum , ut ei eonfingeret a Felice se esse man
XIII. In prioribus Aproniani verbis familiaris elim eo,
tum omni tempore Haereticorum ars , di impostura nota. tur , qui probe animadvertentes , quanto essent in pretio
apud fideles publicae Episcoporum Epritolae , his corruptis,
interpolatis, atque fallatis , Catholicae veritati fucum fa-eere haud verebantur : quod de suismet Epistolis factum conqueritur Dionysius Λlexandrinus , ut suo loco ex Eusebio confirmabitur. Pergit II. Apronianus, delectum amrmans ad scenam , sive potius tragoediam conficiendam publicum
Scribam , cui coneredita exscribendorum latrem authenticorum actorum iacultas fuit , ut falsatio maiorem inveniret fidem. Addit III., ut improbus sceleris artifex propria contestatione & pcrjurio calumniam confirmaret , coIlatum ei suisse publici Cursoris munus , quatenus a se corruptas Publicas tabulas huc di illuc ad Africanas Ecelesias & Episcopos deserens , qui in unitate catholica adhuc perseverabant, omnes adversus Caecilianum excitaret, omniumque sibi conciliaret fidem. vero non est abs ile, Ingentium a LXX. Episcopis , qui contra Caecilianum dixerant Maiorinum Carthaginensem Primatem , diploma ossicii cursoris exercendi accepisse. Qui enim homo privatae aut horitatis corruptam assictamque Feliei Epistolam, ceu indubiam , incorruptam, atque ex Archivo Proconsulari exscriptam , Episcopis , Ecclesiis , & Africanis populis de nunciare potuisset , atque il- legitimam Ceciliani ordinationem intimare; nisi subscriptum a cognito aliquo in Ecclesiis tribunali diploma protulisset λ Imo cum asseveret Apronianus ex modo Cursoris missi detectam fuisse factionem , sat luculenter colligitur, calumniam a Μaiorino & Asseelis profluxisse , qui primi Duces evaserant Donatianae tragoediae , quam in primo LXX. Episcoporum Concilio actitare coeperant, ut , veIut illegitimam Caeciliani ortinationem , a traditore Felice Episcopo factam, eximarent , & Majorini consecrationem rite
78쪽
peractam populis Africanis ostenderent. IV. tandem , ubi asserit Ingentium , una cum salsata Epistola , Encyclicam dea serentem , modum Cursoris habui sie , vox modi eandem senistentiam exprimit , ipso in notis observante Baluxio , ac forma , seu symbola , quae cursoris aut horitatem & officium manifestaret. Id autem aliud non esse existimarim , nisi ser. mam e Diaconica Epistola exscriptam , quam supra Diaconis Encyclicas ad Ecclesias serentibus traditam probavimus, Τuamque consignarunt Ingentio , qui primarius fraudis arti- ex. duo munera repraesentaret, ex Scribae publicis de Epistolae ἡ pubIicis actis exscriptione testantis , ct domini ei cur foris , delecti, recogniti , ac per diploma ad Diaconicae instar per Episcopos mandantes probati, ut propositum facilius ab
EccIesiis exciperetur , atque Omnia absolverentur securim. XIV. Id omne ex fraudulento Donatianae factionis voto contigit. Illico enim potior Africanarum Provinciarum
pars Μaiorino adhaesit , novoque istiusmodi subsidio minime dubitarunt Donatistae , di Romanae sub Μelchiade synodi iudicium spernere , di novam abs Imperatore Constantino tententiam efflagitare , ducto ex hac falsata Epistola
sundamento . Quoniam vero falsitatem certo norant Catholici , petebantque , ut Proconsularia acta , in quibus controversa Epistola servabatur , una cum Ingentio examinarentur , continuo Constantinus Aeliano Proconsuli per spe. ciale mandatum jussit, in remotis necestatibus publicis, de υi. ta Fel eis Aptuvir ani pubIDe quaereretur. Quod immediate post Romanam Synodum , di ante Arelatensis Concilii celebrationem factum est. Id quidem necessarium erat , quum istiusmodi fraudis ope Schismaticorum multitudo , seditionesque excitarentur per Urbes in dies , ct crescerent. Equidem si Ingentii fraus, eique tradita cursoris Forma penitus non intelligatur , vix ac noe vix quidem se; quisque ex stricabit in agnoscenda tum caussa tot judiciorum intra duos il-Ios annos 31 3. & 3I . habitorum , tum in assequendo , qua demum ratione tantopere, tamque repentε creverit Shismatica Donatiana sectio. Econtra si Epistolae corruptae fraudem cognitam habeamus , si Encyclicam a Μajorino & Ω-ctiosis Episcopis enueIeatam , publicique curχris opera, cum diplomate electi, missam supponamus, rerum expeditam nan-C I. ei sciis
79쪽
ciscimur seriem , & propagati Schismatis occasionem solidelite utenterque investiga Inus.
XV. Iam vero quum Epistolae per Ingentium depravatio, eidemque doIose traditus cursoris modus ex prolatis in iudicio actis innotuisset , subjungunt Proconsularia acta . Aelianus Proconsa dixit : Constantinus Maximus , semper Augisus , ct Lieinius Caesares, ita pietatem Christianis exhibere dignantur, ut disciplinam corrumpἰ nolint , sed potius observari Religionem istam , ct coli vilint. Quibus verbis Iudiciali sententia probatam retectamque fraudem asseruit. Iudicium hoc, ut audivit Apronianus , voluit, executionem demandati Cursoris
muneris probari , quod , impellentibus Majorino re Sehi Cmaticis Episcopis , susceperat Ingentius , atque in hunc
modum Proconsulem interpellat : Dignare de eo quaerere, qua auliaritate, quo dolo, quis infanta circviverit Mauritanias omnes , Numidias etiam qua ratione seditionem commowrit Catholicae Ecclesiae . Et mox urgentius in stat : Qua de re igitur de neentis quaerendum est , qnatenus haec machinata Finrct fabricata , coe quatenus voluerit circumscribere Magisri m aflmendacium , vi Felicem respergeret infamia: dicat is quo milliussit: utrum ramen maebinarisaeva istam tu consesentiam Felicis , quo Caeciliani pudori S initio derogaret. Gl enim quidam , qui per Maurita8iam ct Numidiam missi s sit ex diversa parte . Apronianus ergo avtboritatem quaerit ab Ingentio, seu Diploma,
quo revera munitus circumierit per Africanas Provincias .
Quae supponunt, tunc Cursores ab Ecclesia ad feremtis Encyclicas missos, et authoritate munitos circuivisse. Insuper cum addat , legatum aliquem per Provincias reliquisse di--rsae partis Encyclicas , usum innuit tunc receptum , de quo postea dicendum, ut Cursor apud quamlibet Ecclesiam Encyclicae exemplar se subscriptum relinqueret: quibus equidem exemplaribus apud omnes diffamatis Apronianus accusationem promovit . Reponente autem Ingentio , se Mauritaniam vere peragrasse, Numidiam vero ne per somnium quidem vidisse, continuo excepit Apronianus. In brementitur , Domine ; nam ad Mauritaniae situm non nisi per Numidias pergitur, quareηus dicit se iv Mauritania fuisse, o Bois fisisse in Nismidia . Quod cum satis probatum esset, sententalia in Ingentium prolata est, de qua S in Actis , di apud
80쪽
Optatum , ut commodiore Ioco videbimus. XVI. Lux inde anulget Arelatensi XIII. Canoni, quem ediderunt Patres, ut artibus hisce ac fraudibus Donatistarum occurrerent, cujusque germana intelligentia nusquam deprehendetur , nisi occasionem Canonis ex laudatis Actis purgationis Felicis Apiungitani mutuemus. Aiunt enim Patres . De bis , qui Scripturas Sanitas tradidissie dicuntur, vel υ a Dominica , wI nomina Fratrum suorum , placuit nobis, ut quicumqste eorum ex actis pubjicis fuerit detessiius , non υerbis nudis , ab ordine Cleri amoveatur . Nam si iidem aliquos ordinasse fuerint deprebensi, S de bis quos ordinaverunt ratio subsistit , non illis obsit orainatio. vel ut antiqua lectio habete non tamen illis si si rit ordinatio. Et quoniam multi sunt, qui contra Ecclesiasticam regi Iam pugnare videntur, S per reses redemtos putant se ad necusationem admitti debere, omnino non admittantur , nisi, tit supradiximus , actis publicis docuerint , Omni se suspicione earere . Quis autem non videat Patres praesenti Canone Ingentium , factionemque Donatianam sugillare , quae nudis verbis per Ingentium, ad modum Cursoris missum, in Felicem Caeciliani Ordinatorem traditionis calumniam conflaverat Θ Fuit itaque haec calumnia in ordinatorem & ordinatum eo tempore conflata , quo Caecilianus& Felix nudo traducebantur testimonio, non autem eX Publicis actis legitime productis. Quum vero tot turbas ac seditiones excitasset Ingentius, partique Donatianae vires auxisset , jure merito Concilium, ne fraus in innocentes impune grassaretur, modum statuit circa judicium in eos deinceps exercendum , quos alii traditionis reos accusarent. Gravitatem criminis , ab Ingentio Sociisque perpetrati, expressius Canon. XIV. aperit , in quo: De his qui falso acci fant notros ibos, pIncuit eos usque ad exitum non communicare. Cravitas poenae salsis illis accusatoribus positae , cujusmodi est excommunicatio usque ad mortem , satis evincit, eam de qua hactenus diximus, fraudem a Donatiana factione fuisse promotam. Unde J. suscepti argumenti veritas illustrata manet, de Diplomate, seu Epistola Cursori Ecclesiastico data , quam prioribus seculis Diaconicam Patres indiget arunt. XVII. Quum vero anxii hactenus ac dubitabundi disser-verimus, ad nostrae animadversionis, iactaeque interpreta-