Innocentij tuba mysticam Iericho iniquitatis sexagintaquinque propositionibus extructam funditus euertens. Pars prima secunda. Commentariorum in trigintatres ex propositionibus ab Innocentio 11. anno 1679 proscriptas. Opus ab archipresbytero ... d. I

발행: 1706년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

I Prima, Apostoli argumcntatio deducta ex eo, quod corpus hominis sit erea. tum ad participauilam glorificationcm Corporis Domini nostri Iesu Chri. sti, G Dominus ad glorificandam eorum corpora. Is S eunda, ex eo, qu)d membra Christi Domini fiunt membra mc retricis. I 6 T erita, ex eo, qu)d per fornicationem inquinat, o maculat corpus speciali deformitate, ct contumelia, dicaturque injvum corpus peccare , oe quo modi, ar UQuarta ex eo, quod membra nostra templum sunt Spiritus sancti, funtque eorum, qui empti sunt pretio magno . 18 An ba argumentariones conuincant etiam in insidelibus fornieationem esse iure natura interdi ctant cir quid si probarent in solis fidelibus t 19 An ratio D. Thoniae, deducta ex eo, quod in simplisi fornieatione habeatur emissio seminis voluηtaria contra rectum ordinem, oe finem intentum d natura, sitque contra debitam,oe conuenientem educationem genui,sit efficax,

ao An errauerit , sibique fuerit contrarius Tamburinus, dicens non inueniri rationem a priori huius malitia ex suo geuere. a I a ua pericula immineant proli in fornicatione t22 An ratιο d ducta ex inordinata Venerea delectatione collienta in eopvLL, fornicaria,sit υalda ct quare ea non sit in copuia matrimoniali per se tas An fornieatio sit illicita eti tis si ea euitaretar periculam infam a s vita s c. Au opimo concedens, quod formina conscia nullitatis matνim ij posisit reddere debitum viro inscio Glutatis petenti, ob vitandam mortem , sit

erronea

24 u fornicatis sit illicita mortaliter nonsolum ex iure positivo , sed etianis ex iure n iturali e Aa uegatiua sententia Durandi sis erronea. a An militia esset leuis ex natura sua, probibitio superueniens effecisset grauem e o cur minim8 326 An si lex fornicatio sit ex suo genere grauius peccatam, quim furtum 27 Cur amentia, s violentia possit enus eis malitia fornicatio uis , no a

metus mortis t

. III.

28 Car fornieatio est mala prosi,quamuis fornicator det illi esse, seis in eausa sit,

ut homo, qui alias in rerum natura non esset, producatur

29 Cur non sit proli in fornicatione melius esse, quam non esse , O in qas

sensu l . . 32 Cur etiam si tactamus aliquos Principum, aut diuitam notbos optime educaros, adhuc ratio D.Thomae procedat e , 3I Cur mald infert Caramuel , quod potius pauperum matrimonia venirenaicondemnanda, qadm diuitum fornicationes

32 iaca dictum D.Thomae, quod per accidens sit, qu)d quandoqνe aliquis illo sitimus bend educetur, intellia itηr per exclamnem a quod cessante De ιγ

292쪽

gis, in eas. pari chlari cessat lex pro illo casu Et qui finis debet testare , in quomo is etiam si admittatur sente ιtia quo uadam docentium , qu)d cessante ne legis in casu partieulari cesset lex μνο illo e An dictam Angelici possit etiam beae ii resisti,per i H ad lex prohibitiocis respicit pretea. um, usu casam singularem f3 3 cην Deas mi at pracipere alicai , qaδd exerceas actam famisarronis , non obst inte quod forvicatio sit mala ex sua natura 34 An, re in quo sensu possit dic: fornicatis uaturalis, σ non excludatur eius m. tia 3 3 3 An farricia io sit mala ex omnibus capitibus xemp/ ex parte coner sentia, materie, O Dis 36 an Spuicalis aduersetur Hraritati Dei, ct proximi, ct quomodo 37 α isodo intePlatur Ambrosius dicens, quὸd per opera pietatis illo, qai

luωι m carrus patitur uberatur a perditisue aterna 38 Car non omns inordinatus usus ciborum sit peccatum mortale , benὰ vero

g. PR IMVS. Prae tiones pro intelligentia Propositionis .

2 o Raenotandum est primo , ne aequivocetur ab actu luxuriae ad ac-α rum Venereum absol ,te,qudo usus Uenereus potest bene, S malefieri: bene, si ειν iuxta rem iam rationis, quandia, quomodo , & propter quod oportet: quo paeto exercuerunt , di exercent eum Saneti coniugainti in suis legitimis matrimoniis; male si exerceatur contra regulas rationi , ut faciunt peccatores. aetias autem rix uxiae signimae v sum V enereum in Ordinatum , S contra regulam rationis elicitum, ficut & Gula significat appotitum inordinatum ciborum: ut enim docet D. Isidorus in lib. Etym. luxuriosus dicitur quasi solutus in voluptates; voluptates autem maxime soluentes animum hominis sunt eoluptares Venereae, iuxta illud LM A gustini in lib. Sobloq.Nibit esse fentio, quδd magis deiiciat animum virilem, quam laudrimen a D mrna, emyorumque conpactus.Et breuitet quidquid Grammae matici scribunt ) apud Philosophos, & Theolog s luxuriae nomine non veniet proprie niss racems circa desectationes Venereas Quod si luxuriae nomen aliquandui transiertur ad significandum excessum voluptatis in

quais

293쪽

Comment. in Propo fprinci . Propos.XLVIII. et 7 s

qualibet alia materia diuersa a voluptatibus Venereis; accipitur luxuria large, di non proprie, ut accipitur hic: velut cum dicitur Praueris a G. M. xariosa res est viname intelligitur vel vinum immoderatum luxuria causare,'& sic est luxuria non formaliter, sed causaliter, sicut Deus dicitur spes no stra, quia facit nos sperare: vel intelligitur de luxuria large pro qualicumque excessu detestationis in quacumque materia dici etiam potest, sicut . temperaulia simpliciter , sub principaliter versatur circa delectationes tactus, secundario autem . S per quandam similitarimem extenditur ad moclerandas detestationes alias in qualibet alia materia , ita per oppositum intemperantiam illi contrariam extendi ad luxuriam , quae proprie ν& principaliter versatur circa delectationes Venereas, secundario, & per quandam similitudinem extenditur ad omnem aliam superfluitatem , ex dicitur delectatio in qualibet alia materia , in quo sensu , di non aliter lo. quitur Glossa ad Galat. . cum dicit luxuriam esse superfluitatem qualemcumque, Sin qualibet materia. Ita D. Tb mas a. . q. I Fq.ar. .ad 6.

Si dicas, male distingui inter actum Venereum , di actum luxuriae :quandoquidem nullus actus Venereus exerceri potest sine peccato, quem admodum & actus luxuriae; quilibet enim actus Venereus deiicit mentem ab arae virtutis, ut inquit D. Augustinurn in quolibetque actu Venereo in ter uenit tanta superfluitas ex 6.Ethie. ut ratio totaliter absorbeatur, S duorante tali actu,nihil intelligi queat. Et D. Hieronymus addit: dum Prophetae essent in aetu Venereo cum suis uxoribus, Spilitum Sanctum eorum corda non tetigisse, cuiusmodi damna rationi in*rri nequeunt sine peccato ,

ut videtur:

Contra est; nam blasphemia ostin Philosophia ipsa, nedum in ,

Theologia,dicere actum Venereum non posse exerceri sine peccato,quando apud nos actus matrimonialis nedum est actus virtuosus; verum etiam actus veri Sacramenti: & soli haeretici nuptias damnant, contra quin i ter alios egregie dii putat D. Ahgustinus in lib. de bono coniugalit similiter apud Philosophos luinen ipsum naturae Ostendit actum matrimonialem esse virtuosum dum exercetur secundum regulas rationis: U irtuosumqu

dicitur, quod consonar rationi, Vitiosum quod rationi di sis nair quid autem rationabilius esse potest,quam ut actus matrimonialis per quem genus

humanum conseruatur inexerceatur' cum aliis , quae in progressu dicentur. Actus autem luxuriae se per importat excessum contra rcgulam rationis:

ideo non est simile de actu luxuriae r Li ad instantias in contrarium dico,

si ratio teneretur semper in actu exercito contemplari diuina, scire, ut omisnis usus V enereorum retrahens a contemplatione esset peccatum: At non

est ita; obligatio enim ad impossibile esset; cum homo teneatur va. care etiam aliis negotiis necessariis suae familiae, incompossibilibus cum actuali diuinorum contemplatione, ideo sicut distractio a contemplatione Propter alia negotia peccatum non est : ita nec distractio propter ere

294쪽

cendam generationem conservativam generis humani; S ita ruunt eun4cta , quae obiiciuntur: & caute D. Augustinus non dicit, actum Venereum deiicere mentem a virtute, sed dicit deiicere ab arce virtutis 3 reuel a enim talis actus stat cum charitate, & aliis virtutibus, x tantum impedit ne actu homo speculetur diuina r quae actualitas speculationis est supremum fastigium persectionis, ad quod ratio, & quaelibet virtus pertingere potest. Notandum est secundo, ex D.I bomad malo q. I I. ar. I. Omnenias actum luxuriae esse ex Bo genere malum, seu peccatum . quia,ut ait etiam S. DoLIον bὶe: luxuria importat inordinationem quandam circa concupis scentias delectationum V enerearum secundum superabundantiam ; lux ria enim est vitium quoddam Oppositum temperantiae, prout moderatur concupiscentias delectationum tactus circa v enerea et non secus ac gula opponitur temperantiae, quarenus est moderativa concupiscentiarum circa delectabilia tactus in cibis, & potibus. Ergo cum significatum luxuriae proprie impotiet, quid inordinatum, & superexcedeas regulam rationis, nequit ex suo genere non esse mala, & peccatum: sicut enim virtus in actibus humanis eonsistit in consormitate ad regulam rationis , ita di vitium in deformitate vel per excessum, vel per desectum , ut dicitura. Ethici quod virtus corrumpitur per superfluum , ω per diminutum .

Et si alicubi est opus regula rationis, ali D. T mas II . et r. 3. iucOνρ. permaxime est in usu venereorum, & ciborum : eo quod permaxima eorum delectatio solet mentem deiicere actu ab arce virtutis, secundum M. Augustinum ; S tamen est permaxime necessarius usius ciborum ad conseruandam naturam indiuidui ,.& vlus Venereorum ad conseruandam a

naturam speciei: & quanto aliquid est magis necessarium, tanto diligentilis curandum est, ut circa illud ordo rationis seruetur: cum igitur forma. Ie significatum luxuriae importet excessum regulae rationis in usu Vena. reorum, iure luxuriae actum esse ex suo genere malum, S peccatum statu

s Notandum est tertici, actum luxuriae esse semper malum vel formaliter & radicatiter simul, vel saltem radicaliter. Probatur , & explicatur hoc cum D. Thomacit. q. 13. de malo ar. I9. nam in Ordinatio dupliciter contingere potest . Primo in solis passionibus interioribus, ut si quis intus ardeat ad luxuriandum , tamen nullum actum exteriorem Iuxuriae exerceat; secundo in actibus ipsis exterioribus , qui procedentes ex immode. rato appetitu interiori : nequeunt &ips inordinati non esse , velinteis. ipsis, vel saltem radicaliter , cum procedunt ex immoderato appetitu rmotiuum enim inficere solet opus , ad quod mouet : Exemplum primi, cum quis ex nimia concupistentia fornicatur, fornicatio est actus inordi natus,& in se ipso focinaliter, & in sua radice, quae est interior immoderata concupiscentiar Exemplum secundi, cum quis ex nimio ardore libiis dinis accedit ad uxorem , exercens actum matrimonialem, ut conuenit: actua

295쪽

Comment. in Propol proscr. Propos. XLV III. 28 3

actus matrimonialis in se ipso formaliter ordinatus est , tamen radicaliter habet maculam inordinatae libidinis, ex qua processit, ideo verissimum aeli, non dari actum luxuriae, qui non sit inordinatus, ει malus, vel forma. liter, & radicaliter simul ut in fornicante) vel saltem radicaliter, ut in , coniugatis, di quando dicitur, actum luxuriae significare aliquid inordina. tum, debet intelligi de inordinato actu, vel formaliter, vel saltem radicati.

ter, ut supra. Notandum est quarto,ex eodem S. Doctore r. 2. qu. l. ar. Lad ψ. quod

licet peccata alia sint mala, quia prohibita , alia vero sint prohibita , quia mala comparative ad ius positiuum : Omnia tamen sunt mala , quia Pro. hibita comparative ad legem aeternam, & ius naturale , quod primo con4tinetur in lege aeterna , & secundario in naturali iudicatorio rationis humanae; unde formaliter nihil esset peccatum, S malum, nisi per aliquam legem sue aeternam, & naturalem, siue positiuam prohiberetur . Differentia tamen est inter ea, quae sunt intrinsece mala, & ea, quae in se mala

non sunt, sed solum mala, quia prohibita ; quod illa , etiam si nulla te

Prohiberentur, quamuis non essent mala formaliter, & peccata, essent tamen mala fundamentaliter , inquantum inuoluunt aliquid contrarium

diuinis persectionibus, S petunt ex se prohiberi per legem aeternam s& naturalem, quae in illa continetur. Ista vero si nulla lege prohiberentur, nullam inuoluerent ex natura sua malitiam: unde datur maIum ex

genere suo talet fit licet antecedenter ad prohibitionem legis aeternae sam ecedentia quidem naturae , seu conceptionis in illud agere non esset for . mali er peccatum , quia peccatum formaliter supponit aliquam legem, cui contrarietur, esset tamen malum , & fundamentaliter peccatum S datur aliquod, quod ex genere suo non est malum, sed est tale, quia lege aliqua positiua siue diuina , siue humana est interdictum . Propositio ergo prae. dicta, non intendit fornicationem non mi e malam formaliter , nisi lego aeterna, de naturaliter esset interdieta ἔ adeo ut in se esset mala fundamen. taliter : sed intendit quod in se , de ex genere suo nullam inuoluit malillam,nec fundamentalem: unde non est lege aeterna, de naturali prohibita, sed in se maIa non existente, mala est quia interdicta,iure scilicet positivo.7 Notandum est quinto: Supponere caramuelem in pluribus peccatis

esse duplicem malitiam, aliam Theologicam, aliam Philo2phicam, iuxta

Angeluam Doctorem cit. ar. 6. ad y. ubi ait: A Theologis toι sederatur peccatum prac ad secunda quod est offensa contra Deum; a Thilosopho autem morali, et M. du quod conIrarra ur ratio aei. Et ideo primum genus malitiae vocat Caaeamael Theologicum,secundu vero Philosophicum. Hanc tamen malitiam Philoc phicam dicit esse indecentia quandam, qua actio dedecet naturam ratioianalem , qualis est ingratitudo, inconstantia, Sc. Subiungit,malitiam Theo- Iogicam offendere Deum ut legislatorem I malitiam autem moralem Offendere Deum , ut naturae conditorem. Hinc inseri, nullum actum e Pars II. Nn ma. '

296쪽

malum malitia Theologica, nisi quia prohibitus . Vnde si Deus non prohiberet illum actum, non esset malus Theologice. Aliqui tamen actus habet etiam malitiam Philosophicam, nempe qui contrariantur rationi: U.g.else ingratum, inconstantem, mendacem , &c. qui prohibiti sunt , quiae mali . Sed haec doctrina erronea est , nee s at cum vera doctrina D. Thoma. Prim , nam iuxta S. Doctorem, non est malitia Theologica, quae Of- .fendit Deum ut legislatorem , sed malitia, quatenus offendit Deum . Seocundo: Nam malitia, quae offendit Deum, ut conditorem naturae , utan

potest non considerari a Theologo i cuius est consulerare quidquid dicit relationem ad Deum, sed iuxta Caramuelem , malitia Phi lotophica offendit Deum ut conditorem naturae . Ergo etiam malitia Philosophica non potest non considerari a Theologo sub hac ratione , atque adeo includit malitiam Theologicam . Quare malitia Theologica non recte definitur, secundum quod respicit Deum vilegislatorem, sed secundum , quod re inspicit Deum . Malitia vero Philosophica non respicit Deum neque ut condit Orem natui ae, sed stilum talis esse intelligitur, secundum quod dissonat rationi: Dico talis esse intellι itur, non vero talis est distincta a parte rei a Theologica , nam inseparabilis est; in eo enim quod dissonum est rationi implicite venit dissonantia a uetori rationis: haec addo ut excluda. tur sumentia erronea modo ieiecta ab Alexandro VIII. de peccato Philosophico continente solum malitiam venialem . At de hoc laici Deo fouenteὶ in in ea Lucerna Tetra myx On .8 Notandum est sexto : cerium esse de fide, sornicationem esse pecca tum mortale, saltem,.quia iure d. vino est prohibita, ut habetur in Clem. dnostram debareticis, S ex Sacra Scriptura Deuteronom. 2 .Xo i erit meretrix.

de filiabus I frael , nee scortator de filiis Isael: Caute iamen legi debet di. etum Gl sae circa praealtatum praeceptum, cum enim dicit, per illud pr

hiberi ac dere ad eas, quarum es venialrs turpitudo: codex men olus est: non debet legi venialrs, quasi turpitudo meretricia sit peccatum venIale, error enim manifestus est iste, sed debet legi, quarum tu, pitudo Ueratis est ,

proprium cuina est meretricum suas carnes vendere, aut venale habere , I recte S. Thomas 2.2. qu. Iy4 ar. 2. Item Tob. Attende tibi ὀ fimicatione , in praeter uxorem tuam noι patiaris crimen scire. Ad Hebr. I I. Forneatores, CP . dulteros radicabit Deus. I. Cox GFri te fomicat onem: ad G ti. S. Mamst. sta sunt opera camis , qua sunt fornicatio , immunditia, impudicitia , ct luxu rit: ct qui ι alia agunt regnam Dei non consequentur : certum est autem , sinium peccatum mortale excludere a regno Dei. Matthai I F. De corde exeunt fornicationes, adulteria , oee. σ bac coinqMnant hominem. Et quando

non esset aliud praeceptum , intelligeretur prohibita fornicatio, per prα-

ceptum Non rnachaberis: per illud enim praeceptum sinquit S. Pio Nas cit. c. I Dde malo ar. a. ad 2.intelligitur prohiberi omnis illici. Hvsvs genitalium m

p oram, qui ce gevere saο est pciccium menale.Exprimitur autem solum adul.

297쪽

erium ' quia, ut subdit Doctor Angelicus ad tertiam, praecepta Decalogi tra dunttu expresse secundum eam formam,prout sum manifesta naturali raotioni cuiuslibet hominis etiam popularis: quilibet autem statim rati e na. turali aduertere potest adulterium esse peccatum,& ideo in sexto praecepto exprimitur adulterium. Fornicatio vero, & aliae corruptelae ibi inciudun. t ur,& explicite prohibentur per sequentia legis praecepta, quae a Deo trauita sunt populo per Moysen: quia scilicet horum inordinatio, cum noris manifeste continet iniuriam proximi, non est omnibus manifesta:sed solum sapientibus,per quos debet ad aliorum notitiam derivari. Denique in De

creto c. I raditandam 22 q. I. legitur : Nosse debene talem de periurio paenitentiam imponi debere, qualem de adulterio, o fornicatione, re de homicidis θο.tὰ commuματ de eateris ινimiuatibks vitiis. Vbi fornicatio ponitur inter vitia criminalia, seu mortalia.. 9 Nec huic veritati obstat Primo locu. Actorum Is .ibir Uisum est spiritui S ancto,s' nobis,nihil ultra imponere oneris vobis, quam hae necessarivs Icilicet abstineatis vos ab immotatis simulacrorum,oe sanguine suffocato,σ a Druitatione: ubi adnumeratio illa facta est for nicationis cum comestiones ciborum praedictorum: Atqui peccatum contra ius diuinum non erat comedere cibos praenarratos Ergo nec fornicatio. Respondet enim D. Thoamas et. qu. I .art. I .ad I his verbis: Ad primum dicencum,quod Apostoli volenses in primitiua Elchfla conuessos ex gent bus simul in unum comvenire canorus, qui ex Iudais erant tonuersi, impedιmenta bulas unionis excluserunt, exmraque parte ampataates H,quod al3s onerosium esse posset; σ ideo Gentibus interdixerant,qua Iuda 3 eraut molesta, non sub bac conss.seratione amessent peeέσata,vel non , sed solam quia scandatam faciebant. Gentiles enim existimabant omnem erbum secundum se i litum esse as edendum,quod verum erat: sed Iudaihoc abhorrebant propter pristiuam lagis i o uetudinem, or ideo Apostoli Gentili-btis interdixerunt pro tempore illo c. hos maxim8 abominabiles Iudais. E contra

ν1d υero Gentiles fulso existimabant fornicationem simplitem non esse peeearum, quam Iudaei vere sicut peetatam abom ηabant,instrum perlegem ἱ e, ideo b c etiam Apostoli prohibuerunt tanquam peccatum , re per hoe dis ia abstuleruui. Haec S. Dorior . V bi nota verba illa,pro tempora illo ; nam prohibitio fuit tantum laeta pro illo tempore : cum autem nunc eessauerit causa pmhibi. tionis generaliter, ideo nunc non est prohibitum iis cibis vestr. lo Non obstat secundo, quod multi Sancti Patres exercuerunt sorni. cationem abique reprehensione aliqua,ut de Abraha legitur Genesis I s. accessi ite ad Agar ancillam suam ; S de Iacob myo. refertur accessisse ad an .cillas uxorum sitarum,Balam,& Zelpham di de Iuda e. 38. additur acces.sisse ad I hamat. Respondet enim ille in Angelicus Doctor 2.2. q. ly ar. 2. ad y. Abraham,& Iacob accestisse ad ancillas non eoncubitu fornicario, sed matrimoniali tunc enim ad multiplicandum populum lsraeliticum admit. rebantur plures vllores. De Iuda autem non est cur stilicitemur excusare Nn a cum

298쪽

eum a peccator quandoquidem illa fuit auctor venditionis sui fratris I seph & si commisit facinus tam enorme. mirum non erit,si com Iericlaei aus minus fornicationis cum Thinar. His praenotatis:sit,

Stabiliuntur assertiones iuxta Decretum .

II π, Ico primo. Fornicatio ex se,& ex genere suo est mala,& contra L ius naturae,& non solum mala,quia intexdicta Iure post uuo Et

contrarium assertum, hoc Decreto, ut minimum tanquam lcandalo sum zmouetur: at grauiori censura ablegandum: nam Sapientissimas Soras Iustit a q. 3. ar. 3.ex alii merito contendunt esse errorem proximum haeres: Et in D irector. I m ui ιt. p. a. qu.4.inter caeteros errores Rabbi Moysis nu. D. ponitur iste , quod simplex fornicatio nullo modo est peccatum de iure snaturali; sed solum ex prohibitione legis r unde ante legem datam fuisset licitum sornicari. Et quod non tantum Propositionem centura urat secudum illam exaggerationem de claritate sententiae de immunitate fornica. tionis ex natura sua a malitia, irrationabilitate rixpositi, sed secundum ipsam scutcntiam asserentem talem immunitatem , Omnes scribentes post hoc Decretum veI expresse fatentur, vel supponunt . Ll quidem crcuum dum non est, Sedem Apostolicam tantum de vel borum iactantia iudicasse, nihil vero de ipsa re;an scilii et, fornicatio natura sua sit immunis a peccat quae res grauissima est, utpote pertinens ad mores In maleIta una Ominnium maxime lubrica quare falso dicit Caramuel, hanc quaestionem nihil speetare ad praaim Nam peccata contra ius naturae, quo grauiora censen in tur , CO maiori contentione vitantur S praeterea, quia xx contraria sen tentia aliquis posset deducere in aliquo casu necessitatis, puta ob vitandam mortem,Sc. esse licitam fornicationem; nam praecepia posuiua etiam diui na non iOlcnt Obligare in tanta necessitate prout sapientissime urgent Salmantis ensis contra Caramuelem in pollutione, ut videbimus, di Ostunde mus in Comment .Propositionis sequentis. I 2 P Obatur primo: Senientia contraria aduersatur doctrinae, quam tradit Apostolus e. 2. Epist.ud Corim b. ubi demonstrat malitiam fornicatiianiss& cuiuslibet aetus luxuriosi repugnare iuri naturali: Ergo. Probatur a vcccdens: 'uia ibi ostendit malitiam fornicationis,& cuiuslibet actus luxu Taiau,multis .rgumentis petitis , non a praecepto Domini, quod supponita. V. i β τρι lumbus: sed implicat,quod malitia probetur argumentis pς' 1itis a ratione,& quod ea malitia non sit dissona rationi: Ergo malitia fQr Luiu libet actus luxuriosi est dissona rationi.Sed esse distunam

1- - PuguMe iuri naturali: Ereo Apostolus ostendit talem mRii'

299쪽

Conrment. in Propos profer. ProposiXLVIII. 28s

tiam repugnare iuri naturali. Maior constat ex coniuxtu capitis, & ex ipsis

rationibus,ad quas proponendas iam accedo. - . . .

23 Dices,rationes Apostoli esse mere probabiles, non vero irrefragari

Sed contra est primor Esso rationes Apostoli essem mere probabiles,

adhuc negari non posset Apostoli doctrinam esse contrariam tali senten. tiae,quod tufficeret ad meritum proscriptionis. I 4 3 Contra est secunco quia rationes Apostoli sunt irrefragabiles: E LO nulla responsio. Antecedens probabitur singulas afferendo. Apostolus primum argumentum proponit dicetas: CorpAs autem non fornicationi , 'dDomno,o Dominus corpori. Deus vero, O Dominum suscitauit,ct nos susciis labit per virtutem suam. Quorum verborum sui patet ea D. Chr7sostomo, D. Ambrosio, D. Thoma, S umerone, Ii sti .ιano, sic ali s in bane loeum) sensus est, Corpus hominis non fuisse creatum ad sornicandum, sed participandam glorificationem Corporis Domini nostri Iesu Christi; de Dominus ad glorificandum eorum corpora . Cuius glorificationis piguus, de spem dedit Deus nobis resuscitans Christum Dominum; quia eodem modo nos resuscitabit. Hinc autem conficitur irrefragabile argumentum , Deus Ordinauit corpus hominis , ut esset particeps glorificationis Corporis Christi Do mini . Sed indecens est,& rationi dissonum, quod corpus creatum ad tam sublinaem finem inquinetur fornicatione: Ergo indecens est, & rationi dissonum quod corpus creatum ad tam sublimem finem inquinetur fornicatione: Ergo indecens est &rationi dissonum, quod corpus hominis exerceat fornicationem. Eil ergo iure naturali mala moraliter fornicatio. ι Secundum argumentum proponit Apostolus verbis immediate se quentibus, ubi sic ait: Nescitis,quont m corpora vestra membra sunt brassι 2 ollens e go membra C brsti, fucam membra meretrisis Absit. An nescitis, quoni qui adharet meret r.ei , unum Corpus esciture Erunt enim inquit

cationem. Quod argumentum licet clare, de formaliter ab Apostolo instructum,tamen potest sic ad formam Dialecticam componi. Indecens est,&ratio li homine indignum, velle, quod membra Christi Domini fiant membra meretricis,horret enim animus vel id cogitare r Atqui corpor sunt membra Christi r Ergo indecens est. & homine rationali indignum,

quod corpora nostra fiant membra meretricis . Sed qui scortatur, corpus suum facit membrum meretricis, quia per copulam carnalem sunt duo in carne una. Ergo indecens, de rationali homine indignum est, quod scortetur,est ergo naturali iure mala scortatio. Quomodo cum ea verba, Eran duo in carne etiaa,dieta sint de matrimonio, accommodet Apostolus fornica. tioni,explicuit S. Tbomas in hunc locum lect. .ltis verbis: Sunt enim bae veraba Aua de υι , π υxore loquentis , qua Apostolus bic etiam ad fornicatιonem

300쪽

modo id explicant SS. Patret,& Interpretes. Et F. Thoin is ibidem etiam

Scholastico more explicat eam Apostoli argumentationem, his verbis: De. iudὸ cum dicit: Nescitis Oc.ponit Ic νωι- rat. ovem , qua Iumitur eae a nitate hama, i corporis ad C hrsum. Eua talis est . Membra hominis Iornicantis sunt membra meretricis . Sed membra homiras Iuni membra Christi: Ergo per fornicationem funt membra chralla membra meretricis, quod est incoisi mens . Proseis

quituique postea Angelicus Doctor eXplicata Sper partes hanc argumentationem Apostoli. S.Chrysostomus etiam late perpendit hanc argumentati nem Apostoli,& inter alia ait: Hoc tamen in loco , ut perterreret , hoc posurri, Totiens ergo membra Chusi jaciam mem ra meretricis Absit . Nihil boe verbo horribilius . non dixit, T ollens ergo membra Cbriuι, coniungam meretrici , sed faciam membra meretricis,quod magis i tati. Similia habet Cai tanni in euvindem latum. Quis ergo negabit ,esse dissbnum rationi, quod Apostolus assu.mit ad perterrefaciendum , di quod Cbrvosi mus cmat esse horribile in

summo grado Et inferius ait . Nou enim copora vestio contumeliam facitis, quia nan v.strum curpus ιβδε l cbi sit Quam rationem multis prosequitur Chrysostomus..t I 6 Tertium argumcntum proponit Apostolus verbis sequentibus rFugite fornitatiouem. Omne pιccarum, quodcumque fecerit bomo,extra toνρus est,qui autem fornicatur,1n corpus suum peccat. Hoc est: Peccatum luxuriae in. quinat, & maculat corpusn dii corporis specialis deformitas,& contume. lia, quam specialem corporis inquinationem,& contumeliam non asserunt caetera peccata . Sed hanc inquinationem moralem certum est non prouenire a sola Dei prohibitione. Ergo prouenit ex eo,quod ea malitia sit spe .cialiter dissona rationi,& quae dedecet naturam rationalem, atque adeo iure naturae vetita. Ut S. Thomas explicet hanc spiritualem inquinationem, in eundem locum inquit: Apostolui non dicit : Qui fornicatur . corpore suo

peccat,sed necat ιn torpus suum , t si co .tra corpus tuum, corrumpendo, ct in. uiuando illud praeter usum rationιs. Uude Apo es. Habes pauca nomina in S ardis,qua non i1: quinauerunt vestimenta sua dest,corpus: σ Apocal. r . Hi pret,qui eum mulieribus nou sunt coinquiuati. Est autem dissonum rationi,&consequenter malum iure naturali,corrumpere, di inquinare corpus prae ter usum rationis. Quod idem dixerat Angolicus Doctor 2.2. q. IF .ar. I. ad Dicendum,quod ille, qui fora catur,dicitur peccare tu corpus suum, non soluinqui i fornicationis delecIatro conssuma.it ur tu carne, quod etiam in gula accidit, Ita etiam quia contra bonum propes corporis agit , qui forvicatur,in quantum

scilicet indebitd resolati illud, inquinat, a eri commiseet Bene etiam Sal. meron. tom. 2. in Epistolas B. Pauli hunc locum Apostoli sic explicat: Dicen. m tamen multa esse pes cata , qua extra corpus esse dici possunt, etiamsi iliadiabit tent,ac enervent,aut dehonestent , Ut sunt qua obiecta sunt ingurgitatio,

ebrietas,dic. cir in ratioue effectus coryori vehementer noceant. Sola autem ,

' fornicatio in corporis sui iniuriam. tevdit , dum illud reddit obnoxiam serum thii

SEARCH

MENU NAVIGATION