Innocentij tuba mysticam Iericho iniquitatis sexagintaquinque propositionibus extructam funditus euertens. Pars prima secunda. Commentariorum in trigintatres ex propositionibus ab Innocentio 11. anno 1679 proscriptas. Opus ab archipresbytero ... d. I

발행: 1706년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

non suppetiit videbimus in Commentatio sequenta. so Quae etiam in diebus testis sit parua materia in ordine ad opera seruilia , dissentiunt Doctores . Nam Aliqui requirunt quatuor horas, ve

quis dicatur notabili tempore in die festo opus seruile exercuisse. Mare istius in qq. Pastoratibus e. I. q. a. ut minimum requirit tres horas ad peccatum mortale. At nostra aetate recepta sententia est . docens per duas integras horas vacare seritilibus,non era mortale; quia modicum tempus iudicatur duarum horarum spatium,comparatione vigintiquatuor horarum. Ita Dιa

Unde non erit mortale , si quis habeat animum laborandi singulis diebus iustis duabus horis,quia unus dies festus non annectitur alteri. Sau-

Morialiter tamen peccare censeo herum si pluribus famulis su cessive praecipiat laborare, ita ut tota die labor continuetur: quia licet famuli singuli, ut singuli modicum quid laborent,& venialiter peccent ta. 'men Dominus causa est, ut dies festus integre violetur: quidquid in contrarium dicant Nonae. Pelletir. o Porten Tambur. supra Trallench num. I. Anton. d Spiri Sancto nu.6 a. quibus non assentior, propter inconuenientia , quae sequeremur,quae patere possunt speculanti. si In quibus autem forensibus,& iudicialibus.quae sunt speciali iure prohibita,docent Castropalaus tom. Σ.tr.9. d. I. p . I.nu. y. Diana p. s. tr.s. reso quod materia gravis sumenda est non ex quantitate temmis inrumpti, sed ex qaalit ιte operis: nam si rei vendita esset magni momenti, O venditio solem nitate aliqua celebraretur,etiam si breui tempore fieret, esset mortale,quos a fomllari milit e is quot ber actu iudiιῆ, siquidem negari non potest babere de se gra. uem defoWmitatem,quod Ikdex estiat actum irrisum,s nullam. Si vero venditio mitioris esset momenti,ut υenIere ealceos, vel alia baiusmodi,iam eo suetudo obtinu i non est graue peccatum, O sepe nultim ob necessitatem vendeutiunia, o emi ntiam. Neque enim iustum erat, ut vendentes merces cenegarent agrico istis,cir alsis die feriato concurrentibus , quia ex tali denegitione graue damnum

paterentur. Haec fiunt verba utriusque Auctoris. 32 Dico quartor Nec etiam subijcitur damnationi asserere, seclum scandalo,& contemptu non esse mortale , immo nec veniale ex legitimis causis excusationis exercere opera seruilia in die festo , non audire Missem δε C.

Pater; quia Propositio proscripta aliud longe dissitum asserebat, ut

omnibus compertum est-

Porro causas excusantes exercentes actiones mereati , ct placiti, seu iudicii forensis supra adduximus: causas excusantes ab auditione Mim aD feremus in Commentulo sequent ii nunc breuiter adducimus caulas ex- Ccc 2 cu Diui irco by Cooste

402쪽

culantes exercentes opera seruilia in diebus festis. Quamuis variae asserantur causae excusanies, eas ad quinque capita reducere possumus, Religionem scilicet, Pietatem,Necessitatem, Dispensa. t. onem δε Consuetudinem. I Ex causa religionis excusantur opera diuino cultui seruientia. haec autem sunt in triplici differentia , quaedam per se diuino cultui inserunant, alia praeparant ad illum, alia remote in per accidens conducunt. Quae per se diuino cultui inseruiunt, licita sunt; quia tunc dici non possunt proprie seruilia,cuni per illa non hominibus, sed Deo scrutatur. Unde licitum ei deferre Crucem,organain Cymbala pulsare , aliisque musicis instrumemtis uti: sic omnes Doctores . Quae vero praeparant diuinum culium non debent fieri die fello, si ante praeueniri possum, quia sunt ast iones de se communes hominum seruitio. At si ex industria in die festo fiant, non videntur culpam venialem excedere, secluso contemptu, aliisque circumstat iis extrinsecis . Qi: ia huiusmodi actiones ex coniunctione diuini cultus amittant maxima ex parte rationem seruitutis eaque de causa earum labor solinia culpam venialem constituit. Ita eum Caietano, SuareR, Aetorio, F guudeς. Sonac. Castropalavs p u. Io.nu. I. Tambur.nv. 3. e 1 qua doctrina inferentes solum culpam venialem esse absque rationabili causa die fello panes adymos coquere,templum verrere,parietes illius tapetibus ornare , tabulatum facere in templo a solemnitate petitum,publicas vias mundarc,

si futura est procession alia huiusmodi, quia haec ob coniunctionem diuini cultus leuis materia reputantur. Sic etiam Tam bur. nu. . inferi,Sepul.

chra Christi Domini pro Hebdomada Saneta, & Praesepia eiusdem pro

diebus Sacri Natalis, S moles artificiosas ad exponendam in i s Diuinam Eucharistiam ra Coenam ad repraesentationem Sacram, licite collocari in Ecclesia, saltem sine mortali polle, ello cum ven Iali, si potui stent antea: Di x ,si absque ratiouabili causa si ni die festo , eum possitit die professo praeueniri nam si aliqua causta rationabilis intercedit, qualis est si die profesto noria

commode reperiantur, qui haec opera praestent, vel paramenta non fuerunt commodo tempore subministrata vel Sacrilla oblitus est praeuenire,tuc ceu sat Omnis culpa. Sic Suaril. 2. festis c. 2I num. I I.Castropala ιs, S alu communiter . Alia vero Opera diuino cultui remote , ta per acci acns conducentia nequaquam licent die festo: quia haec indisserentia sunt, ut cultui diuino, & hominum corporali seruitio inserviant,ac proinde solum ex rela. rione operantisδε non ex se diuinum cultum speetant; eaque de causa per se seruilia sunt, & illicita . Qua propter non licet colere agros Ecclesiae, portare lapides ad illius aedificium, illam construere; nisi forte Ecclesia uaindigeat his subsidus, ut absque illis grauem iacturam patiatur, vel Episco.

pus ob pie a tem licentiam operandi concedat. Ila Fagud.pracep. .l. l. c. I . n. .6. Cottopal. Tambutide alii

E causa pietatu excusantur sepelientes mortuor laueam facere ad

403쪽

ad ilIum sepeliendum,curantes in lirmos,vestientes nudos, & quaecum qu alia opera de sepia exercentes. Secus autem est de .peribus pietatis per accidens , & reduetiue s ut domos religiosas aedificare, pontes erigere ad solam pietatem, publicas vias pro viatoribus sternere ἱ haec enim non licent in die festo, nisi forte adsit necessitas communis, vel alia iusta causa. Ita cum Suareat, Gr Nauarro, Trallent, Iupra nu. 6. Nec etiam erit Mitua

laborare in die festo ad pauperes subleuandos : excipe , nisi aliquis pauper , vel Ecclesia sit in extrema, vel graui necessitate, non tamen in ciam. muni. Ita cum communi sententia T ambar. supra num. I 6. qui uum. IT. σμq. testatur consiliu praebuisse puellae nobilissimae Panormitanae ad euitam dum otium aliquid efficere in die sesto, ad aliquem pauperem in particulari in graui , vel extrema necessitate constitutum subleuandum, vel aliqua Urnamenta, quibus caret aliqua pauper Ecclesia. Debet tamen conitura de necessitate pauperis , vel Ecclesiae alicuius in particulari, ut recte ad

ss . Ex causa necesIitatis tam priuatae, quam publicae , tam propriae, qu1m alienae plures excusantur ; nam Ecclesia non obligat cum graui in . commodo: S necessitas non habet legem. Hinc excusantur primo parantes ea, quae ad potum , de cibum deseruiunt, tametsi superflua sint, de potius adde laetationem, quam ad sustentationem ἱdesieruiunt . ita DTbonius

m muniter receptus 2.2. q. I . M.q. ad . consuetudine namque hoc estiam introductum . sicuti extensum est ad aetionem colligendi fructus e dem die, ut saniores, de integriores sint , de ad actionem occidendi , de excoriandi animalia, praecipue si ratio aliqua necessitatis, vel utilitatis intercedit, qualis est cibaria non usse ita suauia , si alio die dispona

tur . Sic Suar. d.l. 2. e. 1 I. num. q. oc alii communiter . Secundo excusantur

coquentes panem, si plures festiuitates concurram: quia regulariter in extremis urget necessitas coquendi. Tum quia panis coctus non est lassiciensrTum quia non est satis aptus : Aurius cit. c. a. quaes2. Tertio , excusantur

Chirurgi, Medici, Pharmacopolae, Medicinas die festo parantes saluti ia- firmorum pro illo die necessarias; alias autem nequaquam licet, quia illarum nulla est necessitas. Sic relato Solo,o foro Bouac.d. F.de 3.pra Decat. q.υu p t. I.uum. 9o. Sua uum. T. Quarto excusantur agricolae, qui ingruente pluuia laborant, ut segetes tueantur , vel qui ob venti commoditatem purgant triticum in area , aut fructus colligunt aliter periculum timentes; quare regulariter tempore messis, vel vindemiarum datur lassiciens causa laborandi saltem cum dispensatione , quia regulariter est periculum aduersi temporis , de grauis damni. Suare Bonae. oe Axorius supra: Fagund. c. I .uum. II. Antonius d Spiris .nv. 69. idem dicens de satoribus seminantibus Autumni tempore, ne occasio seminandi amittatur , Si is, qui faenum de pratis deferunt , ne pluuia corrumpatur. Quinto excusentur eo

quentes lateres, tegulas, vitrum, aliasque similes actiones praestanres aquae

404쪽

quae sine graui lactura amitti non possunt, & in diem profestum differti,

scia ciarius excusantur , qui inchoatum opus perficiunt , dum ex ipsius Omissione glaue damnum nasceretur, ut accidit in oecoctione late. ras , calcis , vitri, & sapianis , aut titieturae lanae: non tamen possunt

haec inchoari in die festo, nisi daretur graue damnum, si non imchoaremur . Ita cum SuareR , Nauarro , S alijs Trullenib suprnum. IO. Sexto excusantur pauperes , qui nisi laborent in die festo, non possunt se, suamque familiam iu stentare sufficienter; sed non debent laborem prorogare ultra id , quod sibi necessarium est ; insuperque de bent audire missam, & vitare scandalum , quare non publice , sed secreto

Septimo, excusantur milites decertantes , aggeres , vel foveas facientes. causa helli pro defensione Reipublicae. Anton. d Spre. San. num. 69. Oeta uia fabri equorum , qui ferreas soleas pedibus equorum accomodant , ex equorum necessitate. Trullenchi Anto ι.d SP . y an. alijque. NCno reficientes pontes, vias , & alia publico usui necessaria, modcr sine magno incommodo differri non post in t et Castropalavs pv. lo. num 3. S alij . Decimo , laborantes in occasione alicuius laetitiae publicae sparantes velles , struentes tabulata , portantes arma , fabricantes instrumenta laetitiae , quando alio tempore profecto praeueniri non possunt . quia haec signa communia laetitiae sunt Reipublicae nece lIM

V ndecin o, excusantur regulariter filij, serui, aliaeque personae subiecti , qti a patentibus,domino compelluntur laborare: quia si ei non obediant, graue damnum patiemur,quia vel domo expellentur, nec facile inuemur, cui inscrutat, vel Dominu iniustu habebunt, vel solutio debiti salaris differretur , aut non obtinebitur ;)ω alia huiusmodi, quae grauia reputantur : Sic Nauar.c. II .num. I. ARor. c. 28. quae . . FVtin .c. q. ntim 9. a. Suar. s. yx. nu Π.4. qui tamen recte ad ueriunt , ne in contemptum festi

compellantur laborare ἱ quia tunc mors potius subeunda esset, quam in i quis mandatis obedire. Duodecimo excusantur in multis casibus sartores, perficientes vestes die festo r ut puta si illae debeant inseruire pro eiusmo. di festo i vel si s ni vestes spons, seu sponsae , proxime nuptias celebrantium : aut vestes lugubres, vel eorum , qui ijs indigent ad seruandam decentiam status. Ressi fluet Theol. morat . I .dist. I. q. r. num. y I. Idem censet Bassius V. Festum I. num. l. si sartores timeant aliquod notabile incommindum', vel acerbas repraehensiones, aut iniurias ex eo, quod non persece rint vestes ante festum . Praeparatio autem vestium , quae fit perscissu.ram , & praeparationem panni die festiuo, ex eo excusari potest, quia non est labor seruilis ; cum proprie competat Magistris, nec habeat adiunctum magnum laborem. Rei ensluelsupra.

36 Ex cauia dispensationis excusantur iJ , quibus cum Praelatus dis.

405쪽

Comment. in Proposprofer. Propos LII. 3or

pensat. Haec autem dispensatio non est necessaria , quando causa est mori. liter certa, nisi forte publice sit laborandum , ad tollendum scandalum. Erit tamen necessaria, si causa est dubia. Antonius a Spiritu Sancto num. 72. Haec autem dispensatio potest concedi pro tota Ecclesia a Papa , quae ut iuste, non autem ut valide fiat, requirit causam r Sidem dicendum est de

Episcopo respectu festorum ab ipso indictorum. A n autem Episcopus pol- fit dispensare in fessis a Papa indictis 3 Respondeo, posse valide, de iuste, si adsit causa,iscus si causa dest , quia dispensatio in lege superioris sine s

11. Cassiop. tim. .addens,quod causa sufficiens, ut Prae Iatus in ijs di L penset, arbitrio prudentis relinquitur: si enim dispensatio generaliter est concedenda, causa communis adesse debet; at si at quibus perlonis tantum, cauia specialis lassicit; haec autem ad nocessitatem reducenda est. Potest enim Episcopus,ut promoueatur aliquod opus pium iacultatem concede re tali, vel tali die laborandi: tibi autem specialiter concedere potest, ut ali. quam iacturam euites, quae licet grauis non sit, S quae se sola absque dic pensatione excusaret, at praebet sumientem occasionem dispensandi. N mine autem Episcopi veniunt illi, qui habent iurisdictionem quasi Episco palem, ut sunt V icarii generales Episcoporum, Capitulum Sede vacante, S illius Uicarius , immo etiam Praelari regulares respectu domesticorum suorum i utra claustra degentium,Castropalaus supra, Tνalle ichnum. la. An autem Parochus hanc etiam possit concedere dispensitionem 3 Respondeo in dubio causae posse , quando adiri non potest Epistopus , quia sic con. suetudine introductum est , ne fideles remedio destituamur. Ita alijs rela

3 pensantes in festis possint aliquam multam imponere dispensatis pro albquo opere pio e Respondeo assirmatiue , seque fieri solet, Tralleneb so

3 7 Ex consuetudine a superiore lata , di toIerata a Praelatis Ecclesia. nicis, excusari possunt exercentes servilia in die festo. Sic Ressensruelisum. 33. & alij. Haec autem iam nunc excusat primo Barbitonsores, ut cunias suario, Diana , Fagvud Tνalleneb supra au. I 4 Secundo Hortulani rigantes olera in die festo . & agricolae vertentes , ω separantes in area tri i- cum in die festo , & alia minuta facientes. Ita cum Sane, ,Tamburinus supra nηm. 28, Tertio artifices praeparantes,sic serentes materiam in die festo ad vesperam pro labore sequentis diei, purgantes instrumenta artis, Sc. Trullinebsupra m m. I .anton. a Spir.Saa. uum. II. Haec lamen consuetudo ubique non est :

406쪽

Argumenta contraria protelantur .

OBiicitur primo , auctoritas D. Seνnar si lib.de Praecepta. 29. maxime .

in illis verbis: Non ergo qualis umqtie maudatι praeteritio crimιnale fu ιι inobelent tam , sed ri pugnare, Ied noli obedire. '

8 Respondeo, S. Berat ardum non loqui de praeceptis Ecclesiae , sed de iussionibus simplicibus Praelatorum Regularium, qui non praecipiunt

virtute voti obedientiae , ut satis elare colligitur ex ea voce mandat , quae in rigore non significat praeceptum grauiter obstringens conscientias . nisi ex adiunctis aliud colligatur. Nam his simplicibus iussionibus non obe. dire, non est peccatum saltem graue ; si autem Praelatus Regularis hoc simplex mandatum det, & subditus respondeat, Nolo parere, Omnes faten tor, id esse peccatum mortale , quamuis Praelatus Regularis non praecipiat virtute voti obedieluiae &tunc certum est, esse culpam lethalemo, propter contemptum Praelati, ut talis . laterum in praeceptis Ecclesiasticis sum cit ad mortale scienter contrauenire praecepto in materia graui . nec requiritur contemptus formalis; iv quidem materialis, ta generalis in omni peccato includitur, ursupra dictum est. Si autem adsit contemptus formalis, hic nouam specie in malitiae actui superaddit, nempe irreuerentiae contra Super rem , & sic necessario est in confessione explicandus . V nde qui ex contemptu Superioris non interest sacro iuxtR pi ceptum Superioris, non satisdicit in confessione dicere , se Missam non audiuisse,

sed contemptum aperire tenetur. Ita Suare de leg. l. s.c. 28. num. 23.cum Sanched Val. O La mano, B issaeus V. Contemptus num.6. Oendreas a Matre Dei tr. II.&2.ρv. 2.s. 4. num. IT. S alii , communiter cum D. I homa 2.2.qv. I 86.ar. p. Por est etiam adesse circumstantia cuiusdam contemptus in sconfessione aperienda, ct tamen non sit contemptus sor malis , ut supra visum est . nam ut recte notat Andreas a Matre Deι num. 4o. in fine, raro contingit peccarum formalis contemptus , cum vix unquam despiciatur

superior ut talis, sed parui aestimetur Obedire illi in tali, vel rati materia, vel solum despiciatur, ut persona particularis, non superioritas a Deo re

cepta .

obiicitur secundo: Non est peccatum mortale, nisi sit contra charitatem Dei, vel proximi, fi sit absque contemptu r Atqui violatio praecepit indicentis obseruationem festi, non est contra charitatem Dei, vel proIi mi, quia antequam poneretur id praeceptum , inueniebatur in fidelibus charitas Dei , & supponimus non violari ex contemptu : Ergo violatio eius praecepti non est peccatum mortale.

407쪽

9 Respondeo, propositionem maioris, prout , ab Aduersariis usurpatus esse cloetri nam falsam, improbabilem , & implicatoriam . Et sic ostendo primo ἱ nam lima eam dominam violare legem ex contemptu est peccatum mortale: & tamen contemptus legis non est contra charit,tem Dei, aut proximi Ergo datur peccatum mortale, quod non sit contra. charitatem Dei, aut proximi. Secundo: quod leges humanae non posesiit Obligare sub mortali, nisi in iis , quae speitant ad charitatem Dei, &proximi, vel est, quia legislator non vult Obligare; & hoc pugnat contra rei evidentiam ; saepe enim videmus legislatorem praecipere sub pinna

excommunicationis latae sententiae multa , quς non sunt contra charita.

rem Dei, aut proximi; sea quae sic pretcipit, vult prςcipere sub reatu peccati mortalis cum excommunicato Iaiς sententig fulminari non possit,nisi propter peccatum mortale: Ergo euidens est, legislatorem velle obligare sub reatu peccati mortalis. Vel est quia non potest: Shoc est multo absurditis. Hinc enim insertur, Ecclesiam non posse piscipere, nisi quq

praecepta sunt lege naturali, vel diuina: etenim Omne peccatum , quod est fot maliter contra charitatem Dei,& proximi,militat contra ius diurnum,

ct naturale; quia hoc iure interdicitur quidquid est contra charitatem Dei , O ploximi: Ergo si Ecclesia non potest interdicere sub mortali, nisi quq sunt contra charitatem Dei, S proximi: non potest interdicere sub mor. tali , nisi qi ς iure diuino, & naturali interdicuntur. 6o Si conuictus ad mitias , Ecclesiam non posse prἔcipere, aut interdicere sub reatu culpae grauis, nisi quae iure uiuino, vel naturali praeiscepta, aut interdicta sunt, iam in errorem peiorem pilore incides, contra quem strenue milito tu tr. de consistutionibus. Sufficit modo afferre ue finitiones Concilii Tridentini, ex quibus constat , ella in Ecclesia potestatem praecipiendi, & de facto esse data praecepta ab Ecclesia, quae grauiter Obligant, ultra ea, quae iure diuino, ct naturali constringunt conscientias.sus s. e. 8. e Baptismo, sic statuit Concilium: Si quis dιxerit, baptigator tib ros esse ab omnibks Sancta Ecclesia praeceptis, qua vel se ipta, vel tradita sunt, ita ut ea o seruare non teneantan, nisi se sua I uid illis submittere voluerint, an albema sit. Ubi notandum est primo, euidenter constare , in Ecclesii esse praecepta plurima ultra ea, quae iure naturali, di diuino praecipiuntur, S Concilium loqui de illis. Secundo euidens esse , quoa dantur in Ecclesia eiusmodi praecepta grauiter obligantia , maxime quae versantur in materia graui, & habent annexam excommunicationem latae sententiae, nam de his loquitur Concilium , loquitur enim de omnibus . Constat ergo ex Concilio Triclentino, posse Ecclesiam sub metu culpae grauis prae, Cipere, ultra ea, quae sunt praecepta iure diuino, aut naturali. Deinde praecepta Ecclesiae constituentia impedimenta dirimentia matrimonii esse smulta, quae non sunt iuris naturalis, aut diuini positi ui , eaque praeceps grauiter obligare, constat etiam cx eod zm Concilιο Iess. 1 .cau. de matrim.

408쪽

Si quis dixerit Ecclesiam non potu spe constituere impedιmenta matrimonium L. rimeutia, vel in eis consituendit errasse, an tthemisit. Verum, quia illa Propositio: Non est peccatum mortale, nisi sit con . tra charitatem , potest habere verum sensum, ideo aduertendum est , du.pliciter polle peccatum esse contra charitatem Dei, scilicet obiective , &subiective , Peccatum obiective opponitur charitati, quando opponitur ratione Obiecti, siue ex parte modi tendendi in objectum e V .g. Odium Dei directe opponitur charitati Dei; quia odium N charitas eiusdem obiecti opponuntur obiective. Opponitur peccatum mortale subiective charitati Dei, quatenus expellit a subiecto charitatem , euhaec expellit a subiecto, quodlibet peccatum mortale,eo quod sint incompatibilia in eodem subiecto. Hinc ad argumentum distinguenda est maiori nullum est peccatum mortale, nisi quod opponitur charitati, Obiective, nego i iubiective con cedo. Quae responsio patet ex dictis.

PROPOSITIO LIII.

Satisfacit Praecepto Ecelisiae de audiendo Sacro, qui duas eius partes , immo quatuor simul a diuersis

celebrantibus audit.

I Αtisfacere praecepto Ecclesiae , qui duas medietates missae in eo- in dem tempore adiuersis Sacerdotibus audit , docuerunt plures ,

quorum sententiam probabilem putauit donac. to. I. d. .de Sacram. Euchar. pu. l. num. I ibi: Mido in rigore loquendo , eum fatisfarere praecepto missa a qui sacrum duorum Sacerdotum media ex parte auetit, ut si audiat missam υnius Sacerdotis isque ad consecrationem , oe eodem tempore audiat missam uterιus Saterdotis a consecratione usque ad finem : sicut enim potes aliquis eodem tempore ores missas , ex mpli gratia , qua in eadem Ecclesia eodem tempore telebran

tur , audire , o sati cfacere paenitentia iniuncta de audiendis tribus missis: quod etiam asserit Rodrique Grosas, sancb b Scortia , A Jrias , ct al- , quosa ιβι retuliὶ ita in rigore loquendo videtur fiιιs facere praecepto Missa,qui sacrum

oram Sacerdotum media ex parte audiret, contrarιnm tamen tenet Conin in

chius, Nugnus, Regiualdur, Mosesius, quod ega tanquam tutias in Haxi confu-kηdum esse duxi. Sic eandem opinionem absolute defendit: Guualdus de sacram.tr. T. c. 2.ntim. 6. Remigius in pravi confesstr. 2 I. c.3. . I. num. . Sprobabilem dicunt Mossiestat, Barth.ὰ S. Fausto, Bassaeus, Roccasul, Trullencha Eau .ut, Iusembrum, quos refert Diana p. z. tr. T. f. I 8. ρ. .tr. I q. res λησ p. IO.tr. II .res. I. oe p. M.tr. I. res'. qui etiam admittit vi probabilem, alicet contrariam dicat probabiliorem, & consulendam: Putat etiam proba bilem Duam uas de sacram.Iom. I.tr. Dd. I. da. .n.ΦGalpar Haraadas, & alii.

409쪽

comment. in Propos proscr. Propos. LIII. 39 3

Et quia eadem est ratio de audiente simul quatuor partes Missae, ita

dicendum expresse fatetur Leander a sacramento to. I. in I. prac t. Ecclestri 2.d. I.qu. y . ubi sic ait: An item fatisfaceret pracepto, qui non solam a duo. bus Sacerdotibus duas partes, sed etiam a tribus, vel quatuor Iacerdotibus tres, aut quc Naraartes Μιssa, eodem tempore auirete Negat Lugo, cte. Sed consequenter loquendo probabι liter fan8 respondeo, euim fatis facere pracepto , qui in debita distantia , eum fuscientι atteuιione, oeatiis eircumstanti s requisisis, diribus, aut quatuor Sacerdotibus tres, a ιt quatuor partes Missa audiret , si ex illis tota, ct integra Missa coniungeretur. Et pro eadem sententia stat aperte Antonius de Elicobaran Theotimo ar. Iaxam. I I Q. I.e. .uu. M.tu fine , sic asserit: Satis De t ne praeestio, qui eodem tempore audit uuam medietatem ab imo, ct alteram ab alio Ita plaud ex sancbex , quιa Ecclesia pracipit, vi Missa audiatur, dua autem messietates Unam Missam constι tuunt. Colligo possite breuissimo temporis interstitio MUJam audisti si quatuot V. g. Aliaribus υaria Missa proportionat t temporis anterioritate sic celebrentur , ut dum una inisebo itur, secunda ab Euangelo, tunc in consecratione procedat , tertia a coisseis gratione in consumptionem, quarta denique a conseptione usque ad terminum .sVM MARIUM. . I. 2 An praeceptum audiendi Missam in diebus Dominicis, O festis ex genere suo sit graae Et an retin queuda sit Missi ob contionem

3 Infideles, amentes , euhecvmeni praε to audiendi Missa in non ligautar abe/ e vero omues fideles adultι, baptietati, sui compotes hae ιge obι gam tu νὶ sed quid de Haereticis, ae pueris flatim ae 5 ιbent isum rationι ρε Vtrum hoc praeeptum a idiendi Missam obliget non solam die, s Dasiinicis, sed etiam flos, tum eammunibus totius Ecelesia, tum particularιbus

locorum An huic obligat out post quis fitissaeere qualibet hora diei fe-s e Et quid de eo, qur audit Mi1'am Pontificis anιe mediam noctem Na. tiutatis Domi ii, satrisfieri ne praecepto pνo die Natiuitatis s An fideles fari .eiant praecepto audiendi Missam tu quaeumque Ecclesiaetram non paνothialιρ dZaid in Oratoriis priuatis, aut Episcopi e Et avia peccet inditatiter , qui ob contemptum propri, Parochi audit Missam alibi - έ Au possit fatiferi pνalepto audiendi Mus m per euiuscumque Missa --diιionem tum priuata, tum votiva .Quid de Missa diuersa a mis Ro

7 An ad satisfaciendum praeeepto Mis am andirndi reqvisatur praesentia mora. hi ad sacrificium Et quaenam sit haec praesentia' Vide etiam nam.9.2 Utrum Salvi, oe Caci pracepto au dienti Missam ligentur

410쪽

s An qui existit is chore post murum Altaris , in qua eelebratar Missa , δε-tisfaciat praecepto 3 Et quid de eo , qui stat post murum Capella , ct coniungitur cum multitudine fidelium, qui au fiunt Iacivme σ n. l . at id si faeeam steret in aliqua via pabliea , O audiretur per fenestram Et an si quis a fenestra suae domus videret, υel audiret Sacerdotem in tem plolcelebrantem mediante via publica, fatisficeret ne praecepto audiendi . . Missam ex 2 Nam ad satisfaciendum praerepto Missam audiendι requiratur intentio illam audiendit Et quae tutentio suseiat at 3 Vtrum dum quis sacrum incipit aadire, ct postea inuoluntariὸ dormiat pernotabilem eius partem, impleat praeceptam hoc e Et quid si raptum, aut extasim pati itur ex An qui aecedit ad Ecclesiam animo meditandi diuina, ct per accis,ns adpesaero, sed semper in messitatione permens , impleat praeceptum aad endi

as An pueri, qui metu M viri in dissesto audiunt Missam , quam nor avdi. rent, se Magister non adesset, sui aciant huic praeeptoe Et quid si aliquis

prorsus invitus, ct coactus detineatur coram celebrante

I 6 An ad satisfaiendum praecepto audiendi Missum sicut alii; praeceptis in requiratur voluntas aliqua saltem interpretatiua diuersa ab ipsa voluntate audiendi illam siue faciendi rem praeceptam 3 Et supposito quo t responsis. st negariua , quare doctrina non sit applicanda Obl rationibus iustitiae II An amdiens Missum, oe expresd volens satisfacere per illam, nihilominusta fatisfaciat

18 Utrum per auditionem Missa peccaminosam impleatur praceptum I9 Ad I tisfaciendum praecepto auditionis Assii requιν tur attentio externa in audiente. nam sit ratis attentio 3 Et υtrum, qui confabulatur ia Musa, aut dormiat satisfaciat praecepto tao An ad satisficiendum praecepto Missae requiratur attentio interna elaca sensum υerborum, vel eirca Deum

2I Vtrum dum quis audit Milyam p .st simul recitare preces debitas ex praecepto, vel voto i Et an possit quis confiteri peecata sua , o simul satisfacere, praecepto Misis a1 An semper omittere partem leuem Missasit veniales Et an talis Omil sit supplenda

An propter impotentiam spiritualem, qua prouenit ab excommunicationem excusetae quis 4 praecepto miliendi Missavit Et utrum negligens tu procuranda absolutione excommunieationis peccet contra dictum praec pluma a Tandem excommunicatus si missam audiat , oe postea ea die absoluatur , an teneatur audire aliam Missum 26 Au, o quae impotentia eorporalis exenset ab hoe pracepto

An quι Missam non potes audire, ny cum iactura vita spiritualis sua, vel

bonoae

SEARCH

MENU NAVIGATION