Innocentij tuba mysticam Iericho iniquitatis sexagintaquinque propositionibus extructam funditus euertens. Pars prima secunda. Commentariorum in trigintatres ex propositionibus ab Innocentio 11. anno 1679 proscriptas. Opus ab archipresbytero ... d. I

발행: 1706년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

nius d Spis. sancto m. m. I 8. vix ullam esse Occupationem diuturnam , &habitualem, quae secum Horarum recitationem non patiatur : Ea autem data respectu alicuius, Caram.rbidem num. I 448. O rq,o. in Reg. D. Benedicti num. I IIo. Antonius a Spiritu sancto fhpra, putant posse suscipe. re, & retinere, exemplo ieiunii: excipiunt tamen obligatos ex iustitia ad recitandum , scilicet Beneficiatos. Sed verior sententia docet , quod is non potest eam suscipere, quamuis vellei suscipere ex sine honest O , de non in finem eximendi se ab obligatione , S sulceptum non posset reti. nere . Et disparitas est cum ieiunio; quia praeceptum ieiunii est generale , paucis diebus occurrens, & non conueniens ex instituto: unde Ecclesia non censetur velle, quod propter ipsum Omitiantur munera illud non asmittentia i sed contenta est , quod impleatur ab iis, qui pollunt si inue. niantur posse, dum urget. At psalmodia est Opus speciale Clericorum, illis conueniens ratione status, dc veluti illorum munus, quibus proinde sEeclesia ita illud praecipit , ut simul velit eos vacare a mundanis nego.

tiis, ne praecipuam illorum occupationem impediant. Ita Diana cti. ress 2. O p. I i. tr. r.res 2s. Martinus de S. Ioseph in Moirit. Consi sito. t . l. 2.ιr. I l. deis orat.num II. Bassaeus V. Horae Cavonicae, 6. num. q. Cotonius supra num. II 6.

Barth. E S. Fati in qu. I9 . aliique . Hinc neque scribere in Theologia , aut in Iure Canonico cum detrimento Diuini Officii licet quia hoc intimius est Clerico , quam illud,sicut scripsit S. Franciscus D. Antonio Patavino , ut praelegeret Fratribus S. Theologiam , sed dummodo contemplationi

non praeiudicaretur . Ita Cotomus Iupra num. I y7. contra Car ιmuelino.

Et idem dicendum est de Concionatoribus ex professione i nam debent, U.g. qui non possunt cum exercitio concionandi in Quadragesi

ma recitare Horas Canonicas , munus concionandi remittere iis, qui pos sunt utrumque . Ita contra Fordonum in Const. Regular. tom. 2.r fTo. qu. 6.num. I 8. O Leandrum d sacram qu. IV. docent cum Suaν. , Fillivito, Persi eo, Hieronymo Garua, ct Raphaele De la T orre, Diana cit.' Io. tr. I l . u. 32.

o Cotonius supra: addens praesertim loqui de iis, qui uti more postum est, concionantur ad pompam cum exiguo fructu , praedicantes semetipsos , non Christum Crucifixum ; magis enim bonum est laudari Deum in Hinris Canonicis , quam ita concionari. Nec potest quis suscipere peregrinationem ad loca Sancta voluntariam , aut susceptam non relinquere si timeat , quod ex eius labore resultare posses impotentia moralis ad soluen. dum onus Osficii. Ita communiter Doctores, a quibus non discedo: licet Leandir a Sacram. qv. 46. putet, quod possit. Aliud est de Clericis in se, cris per Iudicis sententiam ad triremes damnatis, aut a Turcis captis, &ad triremes coniectis; hi enim non tenentur Diuinum Osficium persolve.

alios. Ratio est ; quia latis habent assilitionis, nec nisi raro laborum inier missio.

472쪽

missionem , & rarissime animi promptitudinem habere possunt. Add

cum cotonio supra uum. 2 3 8. quod in loco tam turpi suum statum detegere, cederet in Ecclesiastici ordinis ignominiam: unde non est paritas cum suspensis, ex intercietis, ut vult Laman. a I Notandum est septimo , cum Io nne cardenas hie dissert. 3 I. e. t. n. Felice a Panormo D.2. d. q. num. 234. S alus duplicem esse materiam prae cepti, aliam diuiduam, aliam indiuiduam e dicitur diuidua , quando habet plures partes, ad quarum singulas seorsim ab aliis obligat praeceptum. V .g. ieiunium Quadragesimae, quae diuiditur in quadraginta dies , in quo ruria singulis obliget praecepi' m. Dicitur indiuidua , quae non habet plures partes, ad quarum singulas' obliget praeceptum, seorsim ab aliis : U g. Confessionis annuae , ω praeceptum communicandi in Paschate. Itaque materia indiuidua praecepti dicit duo , vel quod non habeat plures pa tees, vel si eas habet, non obligat ad eas seorsim ab aliis. Communio Paschatis est materia indiuidua, quia non habet plures partes ; ω Confessio annua, quam praecipit Ecclesia, etsi habet tres partes, cordis contritionem, oris confessionem, S operis satisfactionem , tamen materia indiuidua est praecepti Ecclesiastici , quia non praecipit singulas earum seorsim ab aliis, sed illas tres partes simul, siue ut coniungendas ad conficiendum unum Sacramentum. Hinc fit, quod quando materia est indiuidua, si quis noria possit implere totam materiam,& poisit implere una partem materiae, notenetur ad hanc partem implenda mi secus si materia sit diuidua: si quis promitteret integrum Rosiarium B. Virginis, quod tribus partibus, in com

muni existimatione diuiduis , constat. Ita Sanche l. i. μmma c. I . num.4. EI MDMla to. a.d. .e. I. tum. I 8. Quod verlim esse aiunt, quamuis in ter.

nario illo numero vovens specialem aliquam pietatem , di deuotionem spectivet, quae absque eo numero non reperitur. Ut, si id uouerct in Samstissimae Trinitatis memoriam. Quia, cum illae partes communiter diis ui dantur , Nin qualibet reperiatur ratio praecepti, quae in toto datur, qu ε libet enim Rosarium Virginis appellatur, quamuis in qualibet non salue tur ea ratio specialis pietatis , existimant relati Auctores votum esse cividuum, eo vel maxime, ubi de contraria voventis intentione constat, cen .setur votum obligare instar praecepti Ecclesiastici, de ea re. At praeceptum Ecclesiasticum, quando es de re de se diuidua, obligat modo diu iduo, &ad singulas partes aeque, ac ad totum . Ut ecclesia uastituit ieiunium Quadragesimae in memoriam ieiunij Quadragenarii Christ, ct septem Horas

Canonicas , ut Dauidem imitaretur,dicentem PDLi r 8. septies in die liuisdem dixi tibi. Et tamen praecepta haec diuidua iudicantur. Et similiter diuiduum votum iudicaretur, si quis trium dierum ieiunium voveret in reuerentiam Sanctissimae Trinitatis: quia dies illi ieiunij, in se,& in communi existimatione,diuidui sunt.Similiter obligatio est diuidua abstinendi a ei bis Probibaris,etia retpeetu unius,& unius diei. Et abstinentia ab operibus ser-'

Diuiti

473쪽

uit bus , respectu eiusdem festi 1 Huius signum est ; nam, quoties quis

eadem die cibis prohibitis vescitur , aut opera seruilia exercet , toties peccata xx Notandum est ultimo: Principium illud r Maior pars trahit ad se minorem, valere in actionibus, obligationibus, alijsque actibus ciuilibus communitatum. Electio enim facta a maiori parte tenet,ita ut minor pars teneatur adhaerere ἱ quia maior pars proxime accedit ad rationem totius . atque adeo habetur veluti lina communitas , penes quam est ius eligendi. Et nihilominus in aliquibus electionibus non sussicit maior pars , ut iris electione Summi Pontificis, in qua requiruntur ex tribus partibus duae. Et generaliter in electionibus Canonicis requiritur excessus supra mediet Metem eligentium i cle possent fieri statuta magis stricta super hoc. Numerus etiam eligentium minor, sed dignior,& sanior praefertur numero maiori, si in modico excedatur, ut habet Glassa in c. dudum de electiane: Similiter in obligationibus: si enim maior pars communitatis se obligat, aut obliga

tionem acceptat, reliqua pars remanet obligata, eo quia maior pars censetur tota, vel repraesentat totam communitatem: Turpis est autem omnis pars suo Uuiuerso nou congraens, ut ait AK.stinus I. Confese. g. N aequum est, ut voluntas minoris partis cedat, vel accedat voluntati maioris i nam

alias rarissime, di dissicillime haberi possent electiones , sic obligariones

communit alum, cum rarissime singuli quique de communitare in una mnuem aut voluntatem. His praenotatis, sit.

Stabiliuntur assertiones iuxta Decretum , es' simul senditur, principium illus: Maior pars trabit ad se minorem male applicari as propositum

a I H Ico primo : Qui non potest recitare Matutinum , dc Laudes ,

Ita potest aurem reliquas Horas , tenetur eas recitare e S contra rium asserere est hoc Decreto ut minimum tanquam scandalolum e putiatum . et 4 Probatur primor Licet admittatur esse unicum praeceptum de tota recitatione ossicia r tamen materia eius est diuisibilis , ita ut possit pars esse sine altera: de non contistit in indivisibili morali, ut aut totum, aut ni hil debeat poni: νt est Sacrificium respectu celebrantis : Ergo illud prae ccptum ira potest extendi ad unam partem , ut non ad aliam : de obligare quoad unam partem , licet non quoad aliam. Patet consequentia. Tun quia hoc cst rei ciuisibili proportionatum: tum etiam ex eo quod cominu niter

474쪽

niter asseritur, etiam ab ipsis Aduertari s , quod qui pollat recitare maiorem partem Ostrii , ad eam teneretur. Tum sic: Sed pars minor, dummodo te. cundum se sit apta cadere sub praecepto , independenter a maiori potest esse materia, ad quam praecise extenditur praeceptum, ut patet de omittente solitin Completorium Ergo hanc minorem partem Potens recitar ,

tenetur.

as Probatur secundo: Tunc materia est diuidua,quando partes habeto, ad quarum singulas seorsim ab aliis obligat praeceptum-,.stu quaelibet re spicitur ratione sui . At, quamuis partium ossicis una sit longior , alia breuior, de una prius recitanda, quam alia,nulla tamen est recitanda rati ne alterius. Distributum est enimi Diuinum ossicium in plures partes, si ue Horas . ut pluribus temporibus laudetur Deus , iuxta illud Propheticum : S ιιes in Die laudem dixi tibi, ut dicitur eis Presbyter d.9I. e. Plesinter, de felebr. Miff.; aut , si quis velit , singulam partem esse recitanda ratione totius ossici , idem est ἱ nam singula per se ipsam est pars omeli, di totum ossicium non est singulae partes simul sumptae , quae singulae etiam habent particularem significationem actionum Christi Dominii Ergo, si ex impotentia cessat obligatio recitandi Matutinum , de Laudes , quae secundum Aduersarios sunt partes longiores ossici , non cessat obligatio recitandi reliquas Horas . non enim reliquae sunt recitandae ratione Matutini , S Laudum. Simile est in obligatione ieiunia Quadragesimalis. Si quis enim ex impotentia excusetur ab obligatione ieiunia per maiorem Quadragesimae partem , non eximitur ab obligatione ieiunandi in diebus, qui sapersunt, eo quia pars maior trahit minorem non enim ieiunandum est unia die ratione alterius, aut ratione maioris partis , sed singulo dira propter ipsum , quia singulus per se ipsum est pars totius temporis Ru dragesimae, per quam totum est ieiunandum. Confirmatur etiam a simili Quia in eodem ies unio Quadragesimali, vel Aduentus Domini, apud Regulares, si in ahqua communitate plures.

vel etiam maior pars exculetur ab obligatione ieiuniI , non propterea ex cusantur caeteri Huia sngulus tenetur ieiunare non ratione alterius, aut ma toris partis,lad ratione sui Ergo in eadem persona excusatio a recitatione Matutini, S Laudum non inferi excusationem a recitatione caeterarum

Horarum. Probatur consequentia. Quia, quod ibi praestat distinctio per. mnarum , quatenus singula tenetur ieiunare ratione sui, non alterius, his praestat distinctio Horarum , quatenus singula recitanda est ratione sui, non alterius ἰ disicut ibi pars maior non trahit ad se minorem, ita n que hic. 26 Probatur tertio r Nam Auctores Propositionis inconsequenter loquuntur, de procedunt. Etenim vel dicunt, materiam huius praecepti de recitando ossicio Canonico esse indiuiduam, 'vel dieunt esse diuiduam .

475쪽

lortem , potest autem maiorem teneri ad hanc recitandam, :quia quando materia comparata ad praeceptum est indiuidua , qui non potest ponere

totam materiam, ad nihilum tenetur. & ita qui non posset recitare Coinpletorium, ad nihil teneretur: quare magis consequenter procedunt Caramuel, ct Antonius a Spirita Sancto initio relati, qui dicunt, eum, qui non potest recitare totum Diuinum officium , puta & Completorium incluis sue, non teneri ad partem . Sed hoc, quam sit absurdum , & quam alienum a mente Ecclesiae,quis non videat Si autem dicunt,esse diuiduam; cum hanc respiciat praecςptum non solum fecundum se totum , sed secundum singulas sui partes , perperam asserunt, quod qui non potest ponere maiorem partem, non tenetur ad minorem , cum praeceptum ad singulas

extendatura . . . ..

Confirmatur: non potest assignari ratio, quare non teneatur recitare minorem partem, quam potesta Ergo praeceptum obligat ad illam. Proinbatur antecedens , non potest assignari impotentiai cum supponatur posse hanc partem et nec indiutabilitas praecepti , quia cadit supra materiam diuisibilem: nec quia maior pars trahit ad se minorem, cum non sint inter se connexae, ut una pars non possit esse sine alia, aut sit ex alia, aut ratioue

alterius. Ergo ex nullo capite . . .. 27 Probatur quarto. Quia Omittens Completor tu tantiam, non excusatura peccato, eo quia ceteras partes officii recitauerita Ergo multo minus omitistens Horas diurnas, quas recitare potest,excusari potest,eo quia neque Ma. tutinum, & Laudes recitauerit. Consequentia probatur dupliciter . Pri .mo, quia valde praeposterum est, ut quis ex omissione , etiamsi inculpabili Matutini, sic Laudum , lucretur immunitatem ab obligatione recitandi reliquas Horas, quas recitare potest : S ille , qui non tantum inculpabiliter , sed etiam laudabiliter, & meritorie recitauit reliquas Omnes paries Officii , non lucretur, vel solam immunitatem ab obligatione recitandi Completorium. Secundo: Quia eadem militat ratio de tractu partis minoris a maiori. Si enim ideo exemptio ab obligatione recitandi Maluitis num , S Laudes trahit secum exemptionem ab obligatione recitandi reli. quas Horas , quia pars maior trahit ad se minorem , cur recitatio reliquarum partium officii, non trahit secum recitationem Completorii: ita vi habeatur pro recitato, etiam si reuera recitatum non sit Magis enim v Nucrur trahere id, quod osti quam id, quod non ςst, positiuum scilicet,quam Farentia. Sed omissio est carentia, recitatio vero positiuum : Ergo, si omiseso maioris pariis trahit ad se minorem, fortius recit alio. Ergo sequitur id, quod dicebatur . Ex quo ei iam sequitur, quod soluens centum , s soluat suxaginta, ad nihil aliud teneatur, immo habeatur , tanquam es centum soluisset, quia pars maior trahit ad se minorem . 8 Probatur quinto . Idao impotens recitare Matutinum, Laudes, non icacrcius ad reliquos Horas , quia maior pars trinit ad sic minorem ,

476쪽

ι. 1 ad ma or pars, F. Ad munit ιpalim, oe e. i. e bii, qua fiant a maiori parte. Sed istud principium,& textus indebile applicantur ad deobligandum in praesenti . Ergo non deobligatur. Prubatur minor , quia illud principium verificatur in casibus eligendi aliquem , vel statuendi aliquid in Capitulis, Conuocationibus, Communitatibus, Congregationibus. Sc. non aut main casibus soluendi debita. Ergo Textus male extorquentur, S cum stan dato trahuntur ad probandum id , pro quo non tenent. Secundaei partis Antecedentis veritas ostenditur uno , vel altero exemplo . Est Putrus deruaor Pauli, cui centum scuta voluntario, kli legali , vel necessario debito tenetur persoluere, sed tantum triginta dare potest; in isto casu si posse ne sum agari Textus dicentes, Maror pars trahit ad se minorem , consequcnter

Petrus non valens soluere partem maiorem , non leneretur soluere neque minorem, quam piatae soluere, scilicet triginta, quae sunt minor pars respectu aliorum septuaginta , quae soluere non potest pro complendo centum , quod debet. Sit etiam exemplum in fure , qui mille scuta surri..puit, & solum Io . valet restituere, si talis fur veram haberet praedictam propositionem , recte inserret, se ad nihil tenerit di sic fur iste , una cum debitore Petro praelato possent se a soluendi obligatione liberos iudicare , argumenta O hoc modo: Obligatio recitandi Horas Canonicas est

quoddam debitum Bluendum: Sed sic est, quod qui non potest maiorem

partem talis debiti persoluere , ad nihil tenetur , quia mavor pars trahit ad se minorem : Ergo di quilibet debitor ad nihil tenebitur , si maiorem a debiti partem soluere minime potest. Sane paritas conuincit , ac proin det quia consequentia est prorsus falsa , & contra iustitiam , nec non contra scommupem doetrinam , ac praxim Doctorum , vel Confessariorum Obli. gantium fures , di debitores , ut saltem quam partem soluere vaIent, hanc persoluant , hinc constat quam scandalosa sit adducta propositio abutens Textibus contra mentem iuris, dc in perniciem salutis animarum. Nec quia illud est in inateria iustitiae , & hoc in materia Religionis, est subficiens discrimen: nam h peto, quare in materia iustitiae hoc velificatur, non ero in materia Religionis, quando materia supra quam cadit utriusque praeceptum est diuisibilis , S una pars potest separari ab alia,& eadere sub praecepto seorsim ab alia 3 Hoc est assignandum discrimen. as Confirmatur quod si scandalosa propositio abutens praefatis textibus, propter alias absurdas consequentias in materia Religionis, quae extrii propositione sequeremur et ut V .g.si quis vovisset aliquid per integrum annum , di adimplere nunquam potuerit octo primis mensibus , possit aurcm ali s quatuor I tunc talis diceret, se ad nihil teneri , a pari de non piate ute iecitare maiorem partem Offici, Diuini , quia Maior pars trahit ad se mi iorem, ta tamen iuxta Doctores communiter votum esset adimplenis dum scitem pro ea minima parte. Similiter discurrendum est in alin prae

ςpus, quR pro maiori parte non possisnt adimpleri, cum tamen falsum

477쪽

sit non esse adimpIenda saltem secundum partem . ut patet in eo, qui in rationabilem necessitatem laboraret in die festo ultra dimidietatem diei, ni .

mirum maiorem partem diei , nam minorem aliam partem In Gmmum

sententia leneretur seruare, quia cessivit causa iusta laborandi vertim nissi damnata fuisset allegata propositio, potui flet pro antecedenti vero adhi. heri ad inferendum quod Maiον pars trabit ad se minorem. Idem esset si dic mus preteceptum ieiunandi in Quadragesima esse unicum , quia tunc ab eius obligatione exemptum se crederet, qui maiorem Quadragesinae partem ieiunare non potuit, licet possit V .g. vltimis quindecim diebus , & nihilo.

minus ex CGmmuni, veraque sententia teneretur ad iei unium pro ea parte,

quam potest, licet minor ruspectu alterius, quam seruare non potuit. Io Probatur sexto contra id , quod in eade in propositione asseritur de Matutino, o Laudibus, nepe esse maiorem parte O ij, id enim falsissimum est saltem sub ea generalitate , cum qua loquitur propositio. Dato igitur ις verificari forial se in Matutino , S Laudibus de Dominica iuxta Breuia

rium Romanum tamen non verificatur in aliis, ut clare conuincitur a praxi curationis temporis exigiti in recitatione Matutini, & Laudum I S tria recitatione alterius partis usque ad Completorium inclusiue maior est enim duratio temporis pro hac parte , quam pro solo Matutino , S Laud, hus. Errorem igitur continet etiam ex hoc capite Proposito damnata . Si autem dicatur ex Gar ia , ct aliis , quod verbis maior pars intelligitur pars Praecipua, seu dignior; tunc respondetur, quod mu lio magis in ea abutitu L extibus Maior pars trabit ad se minorem: quale nota est falsitas illius doetri-'nae , si vult V. g. quod in Capitulo Generali alicuius Religionis , si Gen. ratis , una cum quatuor Definitoribus Generalibus sunt agia ferant pro uno decreto, quod a quinquaginta alijs Capitularibus reprobatur cum constrariis suffragiis , omnes isti trahantur a Generali, S Definitoribus, quia sunt dignior , S praecipua pars totius Congregationis: hoc enim nullus dicet. Igitur maior pars signi ficare tantum debet maiorem quantitatis, non vero dignitatis , seu qualitatis , sicque falsum dicit propositio generaliter asserens Matutinum, & Laudes esse maiorem partem Omcii Diuini. Ir Dico secundo. Falla est sententia Thom ae Hurtado supra relata ,&censurae huius Decreti obnoxia. Ita Ioannes Cardenas Inp. a e. 1. m. 13. ct 6.

y 2 Probatur prima pars; quia materia huius praecepti, etiam qua prOcedit ex sola virtute Religionis , est materia diuidua , fit ut talis respicitur ab ipso praecepto , ut patet ex dictis. Videantur dicta in probatione 4.&confirmatione praecedentis assertionis.

II probatur secu nda pars. Nam cum Pontifex declaret praeceptum re citandi Ploras Canonicas extendi ad singulas Horas seorsim ἰ qui dicit intelligi debere de praecepto , quod oritur ex iustitia , ct solum ex Religi ne, contradicit declarationi Pontificiae: Nam damnario Pontificis est v n, uersalis; illa autem interpretatio negat eam uniuersalitatem.

478쪽

Id autem funda meivium , quo uititur Fugaera inclinans in eam Opi. nionem Thomae Huνtado, klicet quod leges odioste restringendε sunt, ha, het locum in dubiis: in iis autem , quae tam uniuer saliter, & tam induo..tanter damnat Pontifex , quomodo potest habere lucum eiusmodi restriuctiva interpretatio 3 34 Dico tertio. Damnatio stat pro omni parie adductae Propositi

nis i quare falsum est, u scandalo sum, quod Itui non potest recit ire Matutinum, oe Lauds, potest autem reliquas voras, ac nihil tenetur: sicut & falsa est causalis adducta, nimirum, ciuia maioν ρm arabit is se minorem. Dixi

causalis adducta; nam et si verum sit, quod maior pars trahit ad se minorem in his, quae fiunt a maiori parte, ut in Capitulis,&c. verum id tamen non est in casu nostro comparando partem officii cum alia ciusdem parte, etiamsi comparatio Gret inter partem vere maiorem, de vere rub

norem a

Patet assertio ex dictis. Igitur est omnino falsum , de seandalosum,

quod a Mi non potest recitare Matutinum, o Laudes, potest autem πιιquas Noras, ad nihιι leuetur, quamuis pro ratione non assignetur ista , scilicet, Maia maior pars trisu ad se minorem,sed alia,quq ab aliis assignatur, dicentibus, ciuia lacti Matuιinum, oe Gades a sit major pars πει , nitiis auso pars illius prima, oe principalis . . . . 3s Dico quarto. Proscriptio viget tam si indubitatum sit, impotem tem recitare maiorem partem, posse recitare minorem, quam si dubitet texcipitur tamen casus infirmitatis. Ita I aes Carctoas, Lambier, Fιueeras Core illa, O Corella bὶe .

36 Probatur prima pars; dum praeceptum est certum, de dubitatura an in hoc casu obliget ratione alicuius peculiaris circumstantiae, in hoc din, bio praeceptum obligat ; quia possessio stat pro praecepto, ut multis pro

uum.1yρ. Sed in hoc casu, dum scilicet impotens recitare maiorem par tem dubitra an possit minorem, praeceptum recitandi omnes, de singulas Horas Canonicas : est certum, ta dubitatur de excusatione ex aliqua cir

D Probatur secunda pars scilicet quoad exceptionem infirmitatis,

quia quando praeceptum est tale,quod non obliget cum graui detrimentos de ea dubitatio inducit, te constituit periculum eius detrimenti; tunc prae ceptum non obligat,nam idem iudicium S de detrimento, ac de periculo illius. Atqui in nostro casu infirmitatis id ita euenit nam praeceptum reci tandi Horas Canonicas non Obligat cum gravi detrimento valetudinis: caergo dubitatur, an possit aegrotus recitare aliquam panem officii Canon ci,ea dubitatio est,an recitatio eius partis allatura sit detrimentum aegroto.

479쪽

id enim perinde se habet,ac timere periculum ciuimodi detrimenti:& ideo

dum dubitatur an pollit recitare , rationabiliter timetur periculum detri menti: Ergo ita dubitans liber manet ab obligatione recitationis. Confirmatur: Quando dubitatur dec bigatione praecepti ob talem circumstantiam,quae ex una parte minitatur detrimentum , ex ait Cra vero inducit in perplexitat cm, S scrupulum , cum homo ex tali circumstantia vertetur inter duo pericula valetudinis,& conscientiae, talis circumstantia, quae talem dubitationem producit, omnino exculat ab obligatione praece .pti: AEgrotus ergo exculatur non solum ab obligatione recitandi eam partem ossicit,quam pro certo non potest sed etiam eam partem , de qua dubitatur an possit illam recitare sine graui detrimento. 38 Haec doctrina coninat iis, quae docet Stia e l. 4. de Horis Canonicis e. 2 7.uιιm 26. seq. qui postquam dixit, non esse veram generalem regulam negativam pro omnibus casibus, ae impedimentis, videlicet, ut qui poteli dicere tot horas, ut contineant maiorem saltem partem totius ossicli, nullam dicere teneatur e Addit tamen in casu infit mi talis, non esIe hanc excusationem, vel licentiam tam scrustulose restringendam, ut, quicum qua in infirmitate eicere pollit unam, vel alteram horam sine graui incomm clo,ad illam .dicendam obligetur. Nam hoc est nimis onerolum, S praeter suauitatem lcsis humanae,& praeter consuetudinem,quq est Optima legum

interpres, di ideo respiciendum censet ad modum infirmitatis impedientis recitationem, nam si peculiariter impedit aliquam horam proptet dissicul. ratem in ea dicenda, ut V . g. in matutino propter debilitatem visus, ta capitis,& illa dissicultas in aliis horis non sentitur, sed commode dici pollunt, non erit legitima excusatio quoad tales horas, siue illae lim plures, siue pauciores. At vero si infirmitas impediat indefinite diurnum ossicium , ut est febris grauis, vel aliquid simile , tunc existimat, non esse scrupulose inquirendum,an possit infirmus unam, vel alteram hora in dicere . quia excusa. tio illa ex se indefinita,aequi ualet uniuersali , ita enim consuetudo hanc legem interpretatur:& fortasIe ratio est, quia est valde dissicile in huiusmodi occasionibus attingere punctum in iudicando; quid possit homo dicero, vel non dicere sine graui incommodo,& ideo salis esse creditur,quod Um-cium ipsum dici non possit sine notabili incommodo. Hinc inseri, quando infirmitas talis est, ut non impediat totum diei tempus , sed paucas horas, ut solet esse quartana diuturna,aut leuissima tertiana febris, tunc non Dmnino excusare,quo minus in tempore habili dicantur horae, quae commode dici possunt. Haec Suare quem jequuntur Oliverius Bonartius de Horis C

Ex his resoluitur cum Fetice a Panormo to 2. d. q. nu. 2 T. quod quamuis luscus,& qui oculis laborat, sit timet legendo visum paulatim deperderes non obligetur ad Ossicium legendum,ipse tamen ,sicut di caecus,tenetur re

citare partem illam,quam memoriter icit.

. Disitir

480쪽

, Dieo quinto, Non proscribitur hoc Decreto sententia Suoreς D

pra nu. 26. Sanche L, dc aliorum,qui dicunt, neminem obligari ad dicendam aliquam horam,qui non possit laltem maiorem eius partem dicere; quia , inquiunt,unaqus lue hora praecipitur,vi quadam actio perfecta oe ideo si non post ita fieri, υι nomen illud mereatur,non nascitur obligatio dicendi illam . Ita

scriptam, nam ut saepe diximus, ut propositio maneat virtualiter damnat is ex illatione, debet illatio esse euidens: Atqui ex hac sententia non infertur euidenter Propositio damnata; quia Auctores eius sententiae allignant manifestum discrimen. Nam praeceptum ossicii Canonici, continet materiam diuiduam,quae diuiditur in septem Horas Canonicas; at vero praeceptum, ut terminatur ad unam horam, V .g.ad Primam, cum terminatur ad Primavi Primam, praeceptum illud continet materiam indiuiduam ;& cum una pars Primae minor medietate, non sit absolute Prima,non censetur mora. liter ea minor pars . Admisso ergo hoc discrimine, non infertur euidenter, quod qui non potest recitare Matutinum, & Laudes, non tenetur ad reliquas horas ex eo quod ille, qui non potest recitare maiorem partem Primae, non tenetur recitare minorem .' Ea ergo sententia Suare Saucbcet, Saliorum est probabilis saltem , donec Romana Cathedra non declarauerit oppositum .

Bonacinae,de aliorum asserentem , praeceptum recitandi singulas horas teris minari ad illas diuisibiliter , ita vi teneatur quis recitare partem notabilem horae,quam potest,si reliquam partem maiorem non potest. At ego magis adhaereo sententiae Suare Saneben, & aliorum qui M. Ecclesia praecipit tibi, ut recites Primam V.g. ω minor pars medietate, im .mo nec ipsa medietas, potest dici absolute Prima I dicetur autem Prima ,

quamuis aliqua minor pars desit, quia V .g.deest aliquod folium in Breuia. rio, quod suppleri non potest . Hinc si caecus E .g. sciat memoriter partem informem diuini ossicij, V .g. Hat Psalmos,& ignoret Lectiones, Capitula, Antiphonas,& Oratione,

ad Matutinum non tenetur quia hoc sine Iemonibus,&c. non constat. Ita Barib .d S. Fausto de Horis Cana. 2.q. I 8 I. cobar d Carro eodem tr.q.6. ηπ.2THieronymus Garria in summa tr. 2.disT. b. 2.num. 7.S probabile putat Dia

na p. IO.tr. I 6.res. 7. Idem docet Tambura. Σ. e. s.f.8. num. I .citans Ioannem

Sanctum,additque idem dicendum de horis parvis , si ignorentur Capitula,& Orationes. Intellige ut supra. Et similiter qui habet Diurnum, careat Breuiario, non tenetur recitare Psalmos absque Lectionibus,& Responsoriis, ut dictum est de caeco . Ioannes Gar a supra, S ancius d. I S. electuum. 2. eobar d Carro num. χτχe alii contra Ro afui,cotonium,dc alios, quorun

SEARCH

MENU NAVIGATION