Innocentij tuba mysticam Iericho iniquitatis sexagintaquinque propositionibus extructam funditus euertens. Pars prima secunda. Commentariorum in trigintatres ex propositionibus ab Innocentio 11. anno 1679 proscriptas. Opus ab archipresbytero ... d. I

발행: 1706년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

491쪽

s I.c. t. praecepisse nobis Dominum Eucharistiae lumptionem in sui meo moriam . Denique quia supposita Eucharistiae institutione , essicacia, Mnecessitate , nece ilario consequitur hominem teneri ad eius usum , S quia talis inllitutio fuit a Christo Domino , ab eodem etiam centetur Orta praecepti necessitas, atque adeo erit aluinum. Ir Et ex praecepto hoc diuino positivo non solum tenentur Fideles ad Sacramentalem Communionem, sed etiam ad dignam communionem. Ita . quersa de Eacb. lv. 8.sect. 2. dicendum tamen videtur , & alii contra Su rex. Probatur: tum ex verbis ipsis Christi: N si manducaveritos carnem Filiν hominis, non babeutis πιι am in vobis. Nam idem valent, ac Nisi digne manducaveratis; ut habeatur . & conseruetur .vita spiritualis . Ex praecepto ergo diuino positivo Christi tenentur Fideles digne communicare. Tum etiam hinc ratione suadetur e quia Christus praecipere voluit, ut eo modo suscipiamus Sacramentum Eucharistiae , quo necesse est ad percipiendum effectum vitae spiritualis: Ergo obligauit homines ita digne communicare , sicut requiritur ad percipiendum hunc effectum . Ita quod s quis eo tempore, quo Praecepto Diuino per se adstringitur, indigne communicet, non manebit liber ab obligatione communicandi, sed tenebitur adhuc digne communicare. Nec semper est verum , morales actus praecipi tantum quoad substantiam . interdum enim praecipitur modus sinul in acti-hus , quando nempe modus est de substantia actus per se a I egislatore intenti : Quo pacto in casu nostro modus digne communicandi , est de substantia talis aetus prout per se iniuncti a Christo. Et haec est cisparitas de Baptismo et quia modus digne suscipiendi Baptismum, non est ita de siubinstantia actus praecepti. Quod explicatur magis r quia postquam quis indi gne suscepit Baptismum, potest adhuc in virtute illius , remouendo postea fictionem , sic obi)cem, percipeie esse et um necussarium gratissi, nec potest denuo baptizari. Non sic in Sacramenio Eucharistiae. I 2 Suarexto. I.in I. p. d.69 sect.2. Vasque e. 1 lq.c. 4. Card.de Lugo de Euι bd. 6.siem I. Coninch. de alii contendunt etiam infideles , α non baptizatos per se adstringi hoc pretcepto Diuino Communionis.Sed satis probabiliter oppositum docent Sotus in qu. I 8.q. t. arsi. uersa supra g. Pol ιus tamen , Sanchel Pit gianus , Nuguus, Sonac& asi , quos sequitur Leauder a

Sacram. to. E. tr.7. d. a. 7. 2. Paret, tum ratione generali, quia usus aliorum

Sacramentorum per se supponit Baptismum : Ergo & eorum obligati non nisi post Baptismum potest singulis conuenire. Tum ratione specialirquia in Baptismo homo nasti tur,in communione nutritur: sed nullus habet

necessitatem nutrimenti , nisi iam natus: Ergo nec habet obligationem communicandi, nisi baptiZatus. Non abnuo lamen , cum Franciso de Lu Io d.Lq. c. P. qu. 2. num. 6. potitisse Christum obligare non Baptizatos immediate ad recipiendam Eucharistiam , cum sit Dominus omnium: & de sacto Pro mortis articulo cunctos adultos Obligasse ad communicandum i

492쪽

ita ut teneantur Baptizari tunc temporis r eo quoque titulo , videlicet , ut sint Eucharist ιε capaces;vt in hoc casu saltem omnibus censeatur dixi fla, Nisi manducaueritis σc. I 3 Quod si Catechumenus bona , vel mala fide debito tempore recipiat Eucharistiam , non satisfacit praecepto Diuino ; quia praecipitur a Christo communio Sacramentalis , S communio Cathecumeni solum est materialis r in hoc conueniunt etiam Suarex, Vasqv supra, Card.de Lugo

num. 2 . aliique.

I Paruulos, & amentes, qui nunquam habuerunt rationis usum hoc praecepto non teneri, definit Trident. μελ I. c. q. cau. . I s Hoc praeceptu Diuinum obligat fideles adultos via rationis pollentes non tantum in articulo mortis per modum viatici: sed etiam ante illud periculum,& quidem saepius in vita.Ita cum communi Reifust uel Theotimonte. I . dist. 3. l. I. u. 26.atq; desumitur ex saepe relatis verbis Christi Io.6.Nisi mand ι cave istic truem Fili, Hominis, re biberitis eius Sanguinε,no habebitis υitam tu vobis,cum concordantiis. Nec deest ratio supra etiam insinuata quia Eucharistiae Sacramentum a Christo Domino institutum fuit per modum alimenti spiritualis: Ergo non minus atque alimentum corporale, ste. pilis in vita sumendum est ad reficiendas vires animae. Uerum is,qui in anno semel communicat, satisfacit huic praecepto Diuino , quo praecipi tur sumptio Eucharistiae etiam extra mortis periculum. Ita S uareKLTosect.

alii, per accidens obligari posse hominem ex natura rei ad communionem quando iudicat illud medium necessarium ad resistendum alicui tentationi graui, vel ad non peccandum mortaliter; de quo non est specialis dissicultas , cum sit eadem ratio de hae , & de alijs materiis. Cetterum omnino re colenda sunt ea, quae supra cum Cometo, o Ph lippo a Sy.Trinit. a nobis diota sunt, nimirum Sacramentum hoc toties sumi debere in re, vel iris voto, quoties debilitas spiritualis sentitur ad opera virtutum , & ad resistendum peccato. Unde asseruimus peccare eos , qui hanc debilitatem experiuntur , si ad Eucharistiam non accedant . non tamen contra Pra: ceptum Eeelesiae, si sumpserunt illud semel in anno. λιο Hoc praeceptum comprehendit omne periculum mortis etiam a violentiaetnam ibi pariter militat ratio, ne moriens sine necessario viati-

Iudex reis morte plectendis concedere tempus confessionis, & communionis. Et sic decernitur in c. T ia d. 86.θα inuasitum I in motu pro. Prio PV V.edito anno x 69. quo sublata fuit in Hispania consuetudo non communicandi damnatos ad mortem . Et in Clem. cum secundum, de pae

493쪽

vit. O v misi. Iudices per excommunicationem compelluntur concedere plectendis Poenitentiae Sacramentum e sub Pin nitentia vero morientibus concessa V laticum elle simul inteli genuum , cxpresse accernitur c. tiociis te , de Poenit. Remissa c. t. de Furtis , & notant Glossa in praedula Clement. O Reginiada t. 29. hvm TI. Si Reus noluerit mira tempus sibi a

Iudice concessum sputa diem intcgrum ) se praeparare ad Confellionem, ct Communionem, ta adhuc spes esset, post iduos, vel tres dies disponendum esset nec immineat periculum scandali, vel fugae, vel damni notabilis ex dilatione, deberet Iudex per illucl spatium executionem disturre, quia Charitas obligat ad euitandam proxinia ruinam, praesertim irreparabilem , dum adest salutis spes, S aliunde non instat puniendi necessitas. Ita Nais

communiter: Quod si Reus nolit omnino Sacramenta recipere, non ideo liberandus est , immo debet occidi, quamuis in peccato moriatur. Tunc enim imputabitur reo sua perditio e magnumque fore i Reipublicae detrimentum, si sontes eluderent supplicium nolente, poenitere. Sic Nauarra

Excusantur Iudices a concedendis reo Sacramentis , quoties inde sequer tur graui isimum damnum et V g. si talis esset reus, ut nisi mox occidatur , timeatur proditio Principis . Seditio Populi , traditio Ciuitatis , vel arcis , aut ipsius Iudicis intervus. Tunc enim non tam proceditur condemnato ad Poenam , quam cumaggi essore ad defensionem Reipublicae , vel Iudicis; S licitum est vim vi repellere , sufficietque tempus contritioni concederer in si timeretur inde quoque notabile damnum , sine notificatione senis

pra num. 2. dicunt, quod labligat hoc diuinum praeceptum, si periculosum praelium sit committendum, aut periculosa nauigatio su beunda . At Pasqualius in tomo polibamo Casuu in existentium in periculo moltis qu. 272.

ium. 6. ait, quod suscepturi longam, S periculosam nauigationem, non tenentur ratione periculi mortis sumere Eucharistiam tanquam viaticum , non solum quia non vident instare ultimu tempus vitae,sed etiam quia licet timeant sit peruenturum periculum mortis, non tamen certi sunt, nam potest non superuenire. In dubio autem non adest usus legis , S praecepti , S proinde nee raram obligatio. idemque Auetor num. T. addit, quod ini, turi praelium , aut aggressuri arcem, licet valde laudabiliter faciant, si sumant Eucharistiam, non tamen obligantur praecepto de viatico, quia licet se exponant periculo vitae, non sum tamen in periculo et nam aliud est ex.

ponere vitam periculo : di al: ud est vitam periclitati : Siquidem,

494쪽

exponi periculo dicitur quando ponitur in tali statu , ut ipsi possit si. peris uenirc periculum et esse vero periculo dicit , quod periculum sit praesens. Nec obstat, quod hi , sicut etiam suscepi uri longam, O periculosam naui. gationem possint a quocumque Sacerdote absolui , etiam a censuris,sdum deficit qui habet facultatem tanquam constitutam periculo monis. Nam respondet Pasqualuus, hoc valere solum in fauorabilibus , ct quoad prisuilegiar non autem in odiosis , di in materia, qualis est obligatio praecepi. quca licet sit de re valde animae fauorabili , quatenus tamen Obligat , &Dnus imponit, computatur inter odiosa. Tu cogita : Ego enim potius assi haereo contrariae sic Mentiae communi,quam docet etiam Mastrias.

Ig Auersa cit. 7. 8sest. I. . Nono , o Praeposivus sapeanum. infino docent, quod praeuidens impedimentum,teneatur ante periculum moriis adimplere praeceptum de viatico , quia hoc exigunt regulae prudentiae. Sed verilis censent oppositum P qualius eri q. 2 72. Leandra d Saeνa supra q. s.& alij et dicentes tamen, quod iste rem faceret, si se muniret Eucharistia. Ratio est, quia praeceptum de viatico non obligat, nisi pro periculo mortis: unde est asExum tempori, quod est propinquum mortir Ergo non obligat, ut anticipate impleatur , quando praevidetur sore impediendam obseruantiam tempore debito ἱ quia praecepta affixa certo tempori non refundunt ex quacumque causa suam Obligationem in aliud tempus, siue antecedens, siue subsequens, alias non essent affixa tempori. Quod autem hoc sit affixum tempori .ex eo constat,qu ia obligat ad Sumendam Eucha ristiam, quatenus viaticum,atque adeo pro tempore, n quo quis est in via, qua transit ad aliam vitam: Tum quia Obligat ratione necessitatis corroborandi vitam spiritualem, quae urget in ultimo tempore vitae. 9 Aliqui putant,quod qui non ex contemptu sed ex negligentia in ar ticulo mortis non communicat, si communicauit in Paschate,non peccat mortaliter quia unquiunt, Ecclesia determinauit praeceptum Diuinum pro Paschate,& consuetudo , quae adest sumendi viaticum in articulo mortis non videtur amplius Obligare,quam sub veniali. Ita Caietareas m summa V.

Em bir. U. Eriba H ia, di probabile putat Tannerus Iom. d. s. q. 8.dub. s. u. Io 9. Sed omnino dicendum estgeneri sumere viaticum,etiam si in Pascha

Paulo, quos refert,& sequitur Frane.ὰ Iesa Maria supra nae. . Regmatris , D. randux, Mosesias,Dico tutis,sputas, Prapositas , Granadus, GUρ. Huri dus,quos refert,& sequitur P quatIuproq.26p. Et ratio est,quia praecemsi Divinum de viatico erat determinatum,quo ad tempus vero intra Pericu

495쪽

tum mortis erat indeterminatum: Ecclesia autem hoc potuit determinare, illud ut est relinquendo: Et quidem iam sine temeritate negar i non potest

praeceptum communicandi pro mortis articulo distinctum ab alio extra mortis articulum, ut asserunt νήque R d. 4 c. 3. num. 6. Ochagauia de Eucb.

Nam saepe Concilia praecipiunt, ne morientes sine viatico decedant,& prqcipue Triden inum Ius . ι I. Can.6. antiquissimum morem coismunicandi moribundos,quem in multis Conciliis commendatum, ta via vetullissimo receptum fuisse,iestatur, retinendum fore decernit:quare etiam si non extaret hoc distinctum praeceptum Diuinum pro articulo mortis, ipsa consuetudo,quae vim Iegis habet ,estque in materia graui,& ad animae salutem valde conducente,Obligatio eius grauis erit; seu praeceptum Diuinum est indubitatum nam ex institutione huius Sacramenti per modum cibi colligitur, ut vidimus,obligatio illius sumendi, quando necessarium putabitur : Nunquam autem potest esse magis necessarius hic cibus,ad firmandum animae robur, quam in articulo mortis, in quo maxime periclitatur aeterna salus S imminet ultima lueta , qua decernatur mors,aut ulta

perennis : Ergo ex eadem institutione colligere possumus communionis obligationem pro tali temptare,quod subinde Uumo praecepto definitum non subiaceat Ecclesiae uispositioni, ut nutat sui revi 69.sect. r. quare Ecclesia certe potest morientem communione priuare iustis de causis , non quidem tollendo praeceptum Diuinum. sed morienti tanquam indigno pintestatem adimendo communicandi . Si cui Iudex prohibendo reo cibum tollit ei potestatem conseruandi vitam, ad quod iure naturae tenerum de saeto tamen nunquam Ecclesia generaliter tulit talem legem: immo quaedam statuta Conciliorum Prouincialium,quae privabant communione reos, Ecclesia reuCcauit, ut patet ex t. super eo ine Haret.m 6. ubi praecipitur, Haereti cis etiam relapsis dari communionem,si poeniteant,&confiteantur . 1 o Sed quid si communio Paschalis, vel alia communio non longe ante periculum mortis, U.g. tribus,sex, vel octo diebus facta fuerit . Erit neo sufficiens, ut praecepto Diuino in mortis articulo communicandi censeatur satisfacere tAmrmant quidam consulendum sbi esse, ut iterum Eucharistiam per modum viatici accipiati ad id tamen non obligari; sed praecepto de Eucharistia ante mortem instantem sumenda secundum substantiam satisfactum esse, Paludatius, Angelus, T..hiena,Gr.ssius, Barib. ab Angelo, Henrique Su r-νeς,Coninch, Filliueius, Molbesus, quos refert, & sequitur Bonac. de sacram.d.

nonus,Caspensis, ranadus, Tannerus, Hieron3mus Gar a , Mastrius, Dieastil. Ius, Gabr.ὰ S. V. Antonius d Spiri Sau. Tamburinus, & alii. Mouentur primo,

quia in substantia satisfecit praecepto Diuino communicandi in articulo mortis per modum viatici: est enim sensus huius praecepti, teneri se paulo

496쪽

Comment. in Propo roscr. Propos. IV. 673

ante mortem communicare na sinis praecepti videtur et se, ut per com mu nionem praeparet se ad transitum ex hac vita quod satis a ssequetur paulo ante mortem communicando: sicut si audisset Sacrum in die se sto, ignorati stunc esIe festum, non tenetur eodem die iterum aliud Sacrum audire, post quam cognouit else diem festum . Secundo: quia alias adstri eius esset quis

bis eodem die communicare contra receptam consuetudinem .' Nam ponamus se sanum mane communicasse ex deuotione, vel Missam dixi Ise,

postea eodem die in manifestum mortis periculum incidisse ; si praecepto

Diuino communicandi in mortis articulo non satisfacit communi otio Qxtra periculum facta tenetur vespere communicare, atque adeo bis eo. Edie:neque Ecclesiastica lex eam communionem possiet prohibere . Tertior quia re ipla Opus praeceptum executus est, nam eo ipso quod proxime an. te periculum mortis communicauerit,censetur in ipso periculo communi

casse quod enim paruum distat,nihil distare videtur . Sed negatiuam sententiam veriorem puto, quam tenent Vasquens

Ratio est,quia haec obligatio est propria temporis quo adest praeceptum, nec orta fuerat,quando periculum mortis non imminebat. Ergo ille satis. facere non potuit per communionem tribus,sex, vel octo diebus prius D. Etam: Sicut e contra, si existente periculo mortis quis peccauit communionem omittendo,& postea periculum euasit, non tenetur priorem obligationem implere, quia iam cessauit,ut docent ipsi mei Bonae. Auersa,Gabriριὰ S. V. Henmqve ,sic alii. Ad primum contrariae sententiae respondeo, quod

licet finis huius praecepti sit, ut per sumptionem Eucharistiae ad transitum ex hac vita quis praeparetur : tamen huic praecepto non fit satis, si extra periculum mortis Eucharistia accipiatur : nam ille satisfacit praecepto,qui non solum efficit id,quod praecipitur, sed in tempore,quo praecipitur. Nec valet argumentum de audiente Sacru in in die festo, & ignorante essedi εfestum : Nam in tali casu quis adimplet substantiam praecepti in tempore habili,& statuto ad audiendum Sacrum:quod non accidit in casu nostro, in

quo quis non communicat tempore a praecepto statuto , sua tribus sex, vel octo diebus,ante illud tempus . Ad secundum non renuunt concedere sequelam Marcellus Megalius in Promptuario tom. 1. V Euιharistia Sacramenti praceptum nu. 6.O V. Eucharistia Sacramemi minister nu. 2o. Martinus fir

serus l. 3.de conscientia probabiti c. 8.num. IO . Gaspar uartadus d. I . de EM. Pars II. O OO cbar.

497쪽

tbar.diffis. 2. qui testatur sic practicatum cum Patre Claudio Aquauiua Generali societatis Iesu, Diana parum sibi constans 'F. tr. I.res 3 3.e p. 8. tr. I. ref 8 7. qui testatur lianc sententiam deduxisse in praxim Patres Societatis Iesu Domus-Professae Panormitanae anno I 638. in persona Patris Iastone, qui cum mane Missam celebraslet , S post prandium lethali morbo

correptus fuisset,iterum in eodem mei die sacram communionem per modum viatici ei praebuerunt. Turrianus In fumma p. 2.c. γ8. duo. 2. num. I.Lea ι-der d Sacram. qu.6. Ochagauia tr. 2.de Ench. q. q. nu. 7. Chelli Ionius supra, Fracsscus a Iesu Maria supra num. 8. Zambellus in Ripe N.casuum coscientia V. Eu ebarissi a nu. 2 . Ehobar Tlaeo l. mor.tr. .exam.6.c. γ .num.62. N alia,quia in articulo mortis tenentur omnes communicare per modum viatici, ut ex

hac vita securius migrent Sed qui mane sanus ob suam deuotionem com-na unicauit, non sumpsit Eucharistiam, ut viaticum, hoc enim tantum datur pro Miscentibus ex hac vita,ille autem,qui bene valet, non dicitur profici. sci ex hac vita & praeterea nullus satisfacit alicui praecepto , antequam illius obligatio incipiat. Ergo morbo adueniente, di periculo mortis instante tenetur iterum Eucharistiam,vt viaticum sumere: Nec obstat praeceptum Ecclesiasticum prohibens eundem bis in die communicare, c. consuluisti de ceti br. Miss. c.suscit de consecr. l. i. Nam quando concurrunt duo praecepta maius praeponderat , di est anteponendum , sed cum in nostro casu concurrat praeceptum Ecclesiasticum de non sumenda Eucharistia bis in die , S praeceptum Diuinum de communicando tempore mortis,hoc posterius praeualere debet, tanquam maioris ponderis . Et saltem aemittit Amicus tom. . d. 29.feci.*.nu. IT. in casu, quo quis mane communicauit, &vesperi incidit in articulum mortis,ct habeat conscientiam peccati mortalis, nec adsit copia Consessarii,cui possit illud confiteri,adsit tamen Diaconus, qui possit illi Eucharistiam ministrare , ut saltem per susceptionem huius Sacramenti fiat de attrito contritus , quod sequitur etiam Gob.:t Theo exisperim. tr. q. num. IT 8. Sed admisso , vi non concesso,incidentem eo die,quo communicauerit, in periculum mortis, non posse eo die communicare , uti docent Layman l. s. TheoLmo . ti M.c. .nu. I. Coninibitis Ue Sacram. qu. 8 o. art. I I. num. Io . Gonet.d. 9.num. II. Migers,Suari & alii quos sequitur Tambirinus supra c. 7 . 6.uv. Io.& probabilius putat Gobat nu. III .responderi potest,cum Castropalao num. 8. non inde inferri, praecepto Diuino communicandi in eo periculo non adstringi: quia adstringitur per se,licet per accidens ab hac obligatione excusetur ob prohibitionem Ecclesiae, quae merito id prohibere potest ob reuerentiam tam o Sacramento debitam: neque lige prohibitio est abrogatio Diuini praecepti , sed illius usus debita limitatio. Sed ego, ut dicam,quod sentio,priorem sententiam affirmativam veriorem

puto, quam sequitur etiam Felix a Panormo, nec non multos viros doctos ita sentire,& facere testatur Dieaftillus tr.q. de Sacram. Eucb. d. IO. dub. I.num.

6. Quintana num. 6. sicquitur etiam in eo casu, quo unica hora inter

cessit

498쪽

cessit inter communionem matutinam ex deuotione , ct improuisum vitae discrimen. Aliud tamen esset,si quis mane,du laboraret periculoso morbo, pro quo, si illud periculum aduertebatur, poterat ei dari viaticum, ipse ta men communicauit ex cleuotione, hic enim non potest iterum eodem die communicare; si recrudescat tunc morbus,ob quem iudicetur eodem dii moriturus , quia illa communione matutina iam satisfactum est praecepto Diuino viatici. Tamburinus supra. Ad Tertium dicendum est, communionem illam extra periculum mortis factam parum quidem distare quoad physicam substantiam a communione,quae fieret in ipso periculo: maxime tamen distare quoad obligationem, cum ea sub obligatione non ceciderit; sed tantum fuerit ex deuinione .dc voluntar a . II Incidentem in peccatum moriale post sumptum viaticum, teneri

num. I 6.Aimilia Het unio num. 12 Sed communis, ω longe verior se tentia teniet,quod non obligetur sumere rursus viaticum . Ita Henrique cI. 8 summa c. . nu. I. Suar d 69. de Eacbsest 3.ver fecundum modum,Coninch

Gasp. Hurtadus supra illic. 2.Chelbsonias supra notis. 2.Ochagavia nu. 8. uersa sect3. inuidsi infirmM,PUqualgus qu.273. Martinus de S.Iosiph tom. I. mor. I.tr. 9.de Euch. num. II. Leander a Sacram. q.7. Ratio est,quia praeceptum de viatico non obligat ratione mortalis , quod affaciat infirmum,ladratione periculi mortis . Unde etiam si dum quis incidit in periculum mortis, nullum haberet peccatum mortaleiadhuc teneretur sumere viaticum ad se corroborandum pro lucta . Ergo cum sit idem periculum mortis,non aderit noua obligatio ad sumendum viaticum, sed tantum ad lumendum Sacramentum Poenitentiae , S dum resurgit per Poenitentiam recuperat gratiam amissam,atque adeo etiam illam,quam accepit in virtute viatici, ut cum communi,& certa sentetia tradit P qualius in I Mol.mor.d. χ ρα Aliud est quando interrumpitur periculum mortis , ω de nouo aduenit. smiliter enim tunc praeceptum de viatico de nouo aduenit quia interrumpitur indigentia , & de nouo aduenit. indigentiam voco,quae consequitur pericu Ium mortis. Ita Doctores communiter: S tunc poterit denuo non sieiunus viaticum sumere , etiam si in priori periculo, etiam non ieiunus viaticum sempserit idque toties,quoties simile quid euenerit. Card.de Lugo

22 i Quando vero idem periculum perseuerar; si heri non ieiunus pro

viatico quis communicauit, L m. ι 4.tr. Φ.c. 6.vum.1o. Gas' Hurtad. de S cra n.L9 illis. r. & alit,concedunt etiam hodie, idest sequenti die, non ieiunum ircrum pro viatico communicare posse. Alii vero apud citatos negat, ct quidem communius r licet utramque sententiam putet probabilem T a. burisupra num .24. Caeterum negantium aliqui, cum Naaarro inocent possess

post multum tempus: Alii cum Uiltalobos post triginta solum dies; Alii

499쪽

η76 D. Ioravi. Pasc. Innocentii Tuba.

eum SuareR, ct Nugno post decem, vel octo dies: Alii cum Ditiis post se'ptem : Alit,cum armιlla, Bouac. Diana, Posseuino post sex: Alii cum Lkdotii

' eo de S.Ioanne in sum. lom. l.qu. T. ar. I .di c. . intio quoque die:qui testatur

dum esset Praelatus, ita fecisse,probantibus multis Complutensibus. Ratio harum opinionum est quia,cum moribundum, non ieiunum communicare sit ex pia Ecclesiae vel concessione, ex VosqueR de Euch. d. a. c. nu. u. vel consuetudine , ex Caid.de Lugo supra num. 9.iu siue , introductum; alii mitius , alii rigidius , eiusmodi concessionem , vsumve interpe

trantur.

23 Si quis sumat viaticum aliquo ex illis diebus, in quibus urget prae .ceptum de communione Paschali, non satisfacere eadem communione utrique praecepto, voluit . uintauaduegnas de Sacram. tr. q. de Euch sing. i I. num. I.σ seq. sed amrmandum est cum P quatuo in pradicto tomo posthimo qu. 274.nu. 2 de alijs:& ita tenere etiam debent ii Doctores, qui volunt, quod extra materiam rustitiae possint impleri plura praecepta unico actur' quae est communis sententia,quam tradit Samb l. r. Decia c. I 4. num. I. Et ii, qui volunt, quod unica EleemOlyna impleatur praeceptum de subueniendo pauperi,& etiam iniunctio pinnitentiae , ut Victoria rasumma tu .de. a tissumone uti. 2os. Solus L 1.de iustit. ivre q.6.ar. 8.in fine, alhqve. a In articulo mortis,si laicus deglutire non possit particulam Eucharistis, ministrandam ei esse speciem Sanguinis docuerunt Nognus y. t. q. 8o. ar. I 2.conclus'. s Ochag. tr.2. de Eucharasta essectibus q. 8. num. 9. Quia putant, praeceptum Diuinum recipiendi viaticum esse praeserendum etiam . tunc humanae legi prohibenti Laicos usu Calicis . Negant vero Suar to.

ar. 6. Ratio est,nam Ecclesiastica lex prohibens laicos usu Calicis , videtur ibi praeualere,ne detur occasio notabilis irreuerentiae, si sub praetextu necessitatis sit species Sanguinis ad infirmos dcferenda: Quare, qui non potest speciem panis recipere , satis exculatui a praecepto Diuino commv.

nionis.

a 3 Quamuis pueris,qui post septennium habent rationis usum ad re.

cipiendum poenitentiae Sacramentum, Corduba, Vasque Ocbag. Fugander C eltisonius,GaDar Hurradus, Prae Uzas, M aratius, ct alii dicant non possimi nistrari statim viaticum, si s ni in periculo mortis I idque videatur frequentius in praxim deduci. tamen is VS pueros, qui sunt capaces Sacramenti paenitentiae itenet i praecepto Diuino cum mu nionis in articulo mortis , re.

500쪽

Comment. in Propos prostr. Propos. LV. q77

βrim supra num. 19.de alii. Ratio est, quia Ecclesia suo praecepto solum determinauit tempus sumendi Eucharistiam , quod ex Diuino praecepto in

determinatum erat: cum ergo articulus mortis non esset ex Diuino praece .pto indelerminatus,non erat, cur Ecclesa aliquid quoad illum ueterminaret; sed debuit illum omnino relinquere,prout ex Diuinti praecepto habe.batur. Vnde licet quoad communionem annuam Ecclesia non censeatur inclusisse pueros omnes,sed cum latitudine arbitrio Consessarii, quoad articulum tamen mortis non habemus standamentum ad eam latitudinem concedendam.Consonant Sanctu eiu sele I. d. 2 T. Laymau S. tr. 8. . num. 2.Lodotiicias de S . Iomne, Baldellus, Mugnus, Marabantius, quos sequitur Diaua p. 3.tr. 6.res 89. Olar. I tr. I.res. 8y. docentes, pueris moribundis capacibus Poenitentiae, dandam esse extremam unctionem , quoniam est Sacramen, tum consummatiuum Sacramenti Poenitentiae : sed Eucharistia est Sacramentum perfectivum Poenitentiae, quatenus conducit ad conseruandam

vitam ibi receptam : Ergo quibuscumque potest dari Sacramentum Poenitentiae, potest pariter, & debet dari viaticum in articulo mortis . Addunt

res. 4. posse pueris dari viaticum in articulo mortis, etiam quando dubitatur,an sint doli capaces , seu sussciens rationis lumen illis illuxerit, & di. sternant sufficienter huc Sacramentum. Immo addit Franc.de Lugo nu. 2s. tali puero, si in articulo mortis non potest aliud Sacramentum , etiam sub conditione recipere, non solum posse , sed debere ipsi ministrari viaticum, quia forsan peccauerit mortaliter,& solum elicuerit attritionem , qui simul cum viatico saluetur, alioquin periturus .r 16 Viaticum ministrari potest, de debet amentibus, non solum illis, qui habent lucida interualla, si se disponant per Confessionem, ad ipsum congrue suscipiendum . nam tales se habent , ac si non essent amentes sed etiam perpetuo amentibus , quando post viam rationis inciderunt in iamentiam, supposito, quod non constet fuisse in statu peccati mortalis , quando a mentes facti sunt, ct quod non adsit periculum expuitionis Sacramenti , aut alterius irreuerentiae. De sumitur ex Conc.Carth giv. I V.can. Tq. de refertur in c. is, cuι,26. qu6. Quia Vrget praeceptum sumendi, de

possunt illud adimplere: & necessitas amentis id exigit, dum fieri potest, quod quando incidit in amentiam, licet non fuerit in statu gratiae ,

fuerit tamen attritus : & tunc Eucharistia per accidens consert primam gratiam. Ita S uarekd. 68sect. Σ. Bouac.de Sacram. d. 4. qu.6.pu. I. nu. is occum S. Thoma, D. Anto uino, Vasiueς, dc aliis, Frane.de Lugo supra nu. 29. Remiissius d S.Catharina in extr.rcto morati tr. . nu. 39. qui num AO. bene notat squod non est nece sse, quod a mentes dum habuerunt usum rationis , expreste voluerint sumere Eucharistiam, sed sufficit, quod habuerint v

SEARCH

MENU NAVIGATION