Innocentij tuba mysticam Iericho iniquitatis sexagintaquinque propositionibus extructam funditus euertens. Pars prima secunda. Commentariorum in trigintatres ex propositionibus ab Innocentio 11. anno 1679 proscriptas. Opus ab archipresbytero ... d. I

발행: 1706년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

541쪽

enim laetus in mico parcit,i m glaria coron .im h bellu Coelo. 22 Septimum signum praedestinationis est humilitas. Sic Pa tres, &Theologi. Patet Psal. I umiles Spiritu saluabit. Psal. l . Tu populum bu- mi in saluum facies. M atthaei s- Beati pauperes spiritu , nuosam norum est reis gnum Calorum : per pauperes spiritu intelligit Augustinas L D ferm. Din. in monte hamiles, non babentes in lantem spiritum. M atlbaei I 8. I. uicumque humiliaver i se sicut paruulus iste, hie est maior tu si gno Caelorum. Idcirco sedes altissima visa est inter Seraphim , dietumque δε haec sedes humili seruatur Pranciso , ut refert s. Bonau in eius vita c. 6. & Apostolis contendenti. bus, quis eorum esset maior, apprehendit Christus puerum , di in Corum statuit medio , dicens r Nisi e=ciamini sicut paruultis iste, non intrabitis ιn Reiaxum Calorum : M atthaei cit. e. 18. Hanc igitur amemus, hanc petamus cum B. Aloysio , cuius haec ad SS. Angelos oratio erat. Oro vos, Augeli beati, ut auxitio vestro , quasi manu digueratur me per regram humilitatis viam deducere, quam vos primis m instituistis , vi post buse vitam und vobiscum aeterni Patris faciem contemplari merear , ct reponi ιn locuta alicuιusstella , olim persuper.

biam de Coelo lapsae. i I Octauum signum Praedestinationis est Passionis Christi grata me.

moria. Sic Theologi cum Patribus, inter quos BernarclusIerm. ψῖ. in cant ad illa Uerbar Fasciculus myrrha, dilectus meus m hi, tuter νbera me . commorabitur , inquit, Iu ea consitui ciuittas falutis: eam tutum praebere i er per cano

conciliari mundi Iudicem. Et patet probari ex verbis , quae subdit sponsa ibidem: Botras cypri dilectus meus mib in vin is E Iaddi , nempe ex He.hraeo , ut aduertit Cornelius a Lapide, Soteus pulchraludi.is in fonte felicit

eatis. Secundo ex C antic. 2 Columba mea in foraminibus petrae, in caueina na-eeria; ostende mihi faciem tuam. Columba in foraminibus Petrae est anima per meditationem deuotam in Christi vulneribus. Habet autem signum praedestinationis, tum quia dicitur columba , quae est Symbolum animae electae, ex illo Cant. 6. Una est columba mea, perfecta mea, electa genitrieiffusTum quia , ut inquit D. Bernadderm. 6 r. in Cant. in his foraminibus se columba tutatvr , ct circumvolantem intrepida intuetur a cipitrem I in petra secur tas; in petra exaltatus: in petra sto firmiter. Quod fit clarilis in versione sVat abii: Columba in retessu scalarum, mi ἰn abscoudito graduum et habemus

enim per Christi vulnera tanquam per scalas usque ad ipam Dei ursionem ascendi. Dicit autem in recessu,siue in abscondito scalarum quasi sint quεdam cochlea, siue scala occulta , per quam ad fastigium in turribus solet ascen di compendio sitis, & tutius. Quo significatur, animam sub hoc tegumen to Christi vulnerum, tutam esse, ac tectam ab hostium incursibus progredi ad culmen aeternae gloriae. Et quia illa verba et Ostendi mihi faelem tuam sopinatur Nysfenus orat. s. in Cant. esse sponsae ad sponsum , recte insinuant, quod illa anima,quae habitat sicut columba in foraminibus petrae id est in

Christi vulneribus, potest metit O poscere visionem diuinam, & dicere a

542쪽

Qste, de mihi faciem tuam. Nec mirum , quia ut probabiliter docet Recup as1ψ.D. I.ι6.q. 9.ti Q. Christi vulnera physice, ει eflective producum omnes , S singulos gradus gratiae , qui dantur fidelibus tum in sacramentis, tum extra. neque solam gratiam anctificantem,sed etiam excitantem,& conis comitantem e ita ut omnes illuminationes intellectus, di omnes excitatio. nes affectuum erga bonum supernatura Ie physice causentur ab his vulneribus : Imo probat quod ipsum mei lumen gloriae,quod producitur in Beatis , causatur physice a Christi vulneribus. Adi illum, de non pigebit . At consideratio aebet esse deuota , ac affectuosa, seu ex cordis affectu. Quam Obrem donau. S ι υιs inquit, bomo, de virtute in virtvem , de 1νatra tu gratiam , de bono in m lius proficere , quotidie quant ι putes deuotioue , mediιeris Domini pasonem. 24 Nonum signum praedestinationis est frequens, ci deuotus usus Eucharistiae, ut patet Ioan. 6.Sι quis in inducauerit ex hoc pane , Uuet in aternum. Et infra : Habet vitam aleνnam, ego resuscitabo eum ia nouissimo die. Sed de hoc fuse in Alexaucti Gladio in ι-ment. ad P νορή χῖ. Quod ampliatur ad esseetum circa venerationem Eucharistiae . Quippe praedestina . torum est proprium, Ecclesias frequentare, in ijs reuerenter versari , Eu. charistiam, dum per plateas circumfertur ad aegros , quoad fieri potest , religiose comitari; ut iam incipiant sequi Agnum quocumque ierit: Apo- eat. Iq. Nec non praedestinationis non leue signum est , coram Euchari. stia, praesertim cum publice exponitur, diu, ac libenter orare; atque Orbe illo Eucharistico tanquam ex nouo Cεlo illapsos in animam benignos quopdam influxus sentire : assuescentes la in hinc, sub accidentium veIo, illi eidem Deo, quo semper fruituri sunt sine velo. Claudam haec omnia cum S. Lan entιo I ultimano serra. de Eucharisiia:αui Sacrosancta Corporιs, Sanguinis Chrsi muteνia maxima veneratione frequentans, diligentur a Deo, fu-btimabantur 4 boto, protegentur ab Angelis , υenerabuntur ὰ populis , visA. tabuntar in spiritu, ditabnutur donis complectentur 4 gratia, ac beatorum agmi

as Decimum signum praedestinationis est religio erga Deum, &Sanctos, di praesertim B. v irginem. Etenim Omne, quod specialiter coniungit hominem cum Deo tanquam cum primo principio, speciale praedestinationis est signum. Religio vero erga Deum S est huiusmodi: Unde di.

eitura religando iuxta D. Τ homam 2. a. q. 8 . ar. I. Fraeterea honor Deo ex

labitus signum est gloriae a Deo exhibendae . Ideo dicitur r. Reg. 2. αμι ,

eamque honorificauerit me , glordicabo eum z qui autem contemnunt me , erano

ignobiles. Nulla autem maior apud Deum ignobilitas, quam reprobatio: n. cui non alii apud Deum nobiles, quam electi. Adde, quod in caelasti patria totum praedestinatorum exercitium situm est in veneratione, & laudos Dei : ideo dicuntur Apocat. s.ViginM quatuor seniores cecidisse ruficies θων,ο ad uuissequeatem ιa saecula sata ularam:quod Pertinet ad xyn tioncm m

543쪽

Ergo ij , qui hic se exercent in venerando, & laudando Deum specimen

quoddam praeferunt caelallium ciuium , ac proinde specialem praedestinationis notam. Igitur proprium est eleetorum,de Deo reuerenter loqui, res secras reuerenter tradiare , in templis reuerenter adesse , quae ad Dei cultum pertinent non omittere,ad Deum in angustiis confugere. Quod vero pertinet ad religionem erga Sanetos , patet ex V Ir . ubi signu m a Pro. pheia statuitur praedestinati glorificare timentes Dominum , nondum mortuos: Tιmeiates autem Dominum elorificat. Quanto magis erit signum glorificare Sanctos in Caelesti Gloria collocatos Et quidem Sancti gratia valent apud Deum omnium Principem , habere autem in eius aula patronos pro causa salutis signum est , eius impetrationis , S sic piae clustinationis. Quamobrem Gr gorius hom. Ir .in Evang. Hos tinquit) Sancto in causa vestri ex inis, quam eum cillim Indice habebitis, patronos facito: hos iu die titti terroris defensores adhibete. Quod si Sanctus Dum stanus, ut narrat B ronius anno Christi py9. cum adhuc viveret , Eduino Regi defuncto luis praecibus impetrauit, ne anima eius ad inferos damnaretur; multo magis impetrare poterunt Sancti , cum iam vivunt in Cllis potiti Ueo. Quippe, ut ait Nirdang. Nunc tanto magis p Ueiunt uobis precibus, quanto sunt Deo pro. pinquiores. Adde , quod viatores, qui Beatis praebent obsequium , iam habere incipiunt amicabile commercium cum iis , cum quibus conuel saturi sunt in Caelis: S sic signum habent , quod sint Sanetorum conciues. Nem .pe , ut notat S. Maximus ferm e M rtyrabus : Sanm eos, qu bufhem familiaritas est , O in eorpore viventes cust diunt, oe de co pore recedentes excipiunt. Hoc etiam procedit, quoad Sanctos Angelos, praesertim custodes . Exodi enim a l. dicitur: Ecce ego mit o Ang tum meum , qui ρ acetiat te , ct cutio i .rι ιn via , O i. tr dueat id se um , quem praepar ini : obseru i eum , ct audi vocem eius. Signum igitur, quod introduetus sit ad locum, quem Deus praeparauit,de quo dicitur electis Matthaei 21. Peicipite regnum praeparatum, vob s ab oririne mundi: at si quis obseruat eum , nempe venerando& au..diat vocem eius , nempe Obediendo internis inspirationibus per eum immissas. At potissimum praedestinationis signum est cultus, & deuotio assidue erga Dei param . Sic graues Doctores; quos sequitur Cornelius 4 Lapide in Eccles 1 .verss. II. Solet probari tum ex Proue . 8. Ego da ligentes me diligo r ω qui m ne .gilaverint ad m', iuueniem me . Quem totum locumacum sequentibus Dei parae applicant passim Interpretes , ut sit sensus liti ratis primarius de Sapientia increata, secundarius de Dei para, cui verba eiusdem capitis aptat Ecclesia in Festo Conceptionis . Ex quo loco sic ar- guitur . Maria diligit diligentes se . Ergo dilectio erga Mariam praedes Lnationis est signum ἰ Diligi enim a Maria praedestinationis est fgnum vnde subditur : Vt ditem diligentes me, thesauros eorum repleam : nempe sa

544쪽

Commentan Propos roscr. Propos. LVI. sar

paret; ipsa enim, ut ait Damianus ferm. I. de Natia. Benignissima est, ct omisnes amat amore inuincibili, quos in ea, oe per eam Filius eius, ct Deus summa dilectioue dilexi . Tum ex eadem loco Prouerb. 8. Quι me invenerit, inueuietvitam, oe bauriet salutem d Domino. Quae verba, & ab Interpretibus , &ab ipsa Ecclesia in Festo Conceptionis applicantur Dei parae: Inveniet auistem vitam gratia, gloria, iuxta glossam Cornuti . Tum ex Vaim. 8 I. Surunum De filium ancilia tua. Fac mecumsignum in bonum, ut videant, qui oderunt me, confundaniar. In quibus verbis Dauid petit a Deo saluari, adhibens hoc motivum, quia eli filius ancillae Dei, nempe Mariae. nam licet haec ex ipsis progenie descenderit secundu carnem, ipse tamen filius eius erat secundum spiritum : ideo dicit: Saluum De filiam ancilla tua , nempe illius, quae dicit: Ecce Ancilla Domini. Luca I. Sic Augustinus tu eum reatimum . Ex hoc titulo, quo quis est per deuotionem , S affectum Mariae filius, habetur salus,& fit cum eo signum in bonum , nempe signum prae destinationis, S eius boni, quod absolute est bonum, Ut videant qui ora. Fiant eum, nempe daemones, o confundantur. At de hoc fusior erit sermo in Alexandri Gladio, tu comment ad Propo1 26. 26 Alia plura signa referunt quidam alii, praesertim Verratus supra , , nempe, in solo Deo confidere, non in propriis viribus; salutem valde in

Deo sperare, & expectare, ex Pses. I r. i I. Gr o. V elle mori pro Christo,

libenterque optare mortem veritatis tuendae causa, ut possit dicere cum Apstolo ad PhiL r. Mibi Diuere Cbrissus est,σ mori lucrum: habere magnam munditiam cordis, ex Matth. s. Beati mundo corde,quouiam ipsi Deum vide bunt: sancta, ac saluberrima vigilantia in orationibus, persecte, ac ingenue

operari propter Christum. V ide ipsum. His praenotatis,ct praeiactis, sit.

Stabiliuntur assertiones iuxta Decretum . .

27 Ico primo: Frequens consessio, S communio in iis, qui gentia'. liter vivunt, non est nota Praedestinationis: & contrarium aD sertum deliriu scandalosum est,utque tale censure huius Deereti subiicitur.3 8 Probatur primo. Poenitentia vera, de stupuosa est sanum Prae. destinationis . At,qui gentiliter uiuit, seli deprauatis , sic corruptis continuia moribus, quamuis frequenter ad sacra recipiema accedat , ut pluri mum pinnitentiam veram non habet, aut saltem non fructuosiam. Ergo non habet signum praedestinationis. Maior patet; nam S. Chosostomus hom.3.de Poenit. illam poenitentiam ait, quae ducit in Paradis , O Caelum aperit, quae est delictorum medicina, iniquitatam consumptio, o diabolum fu-perari, quae conueniunt verae, disructuosae tantum. Minor etiam patet,

Para II, v v v quia

545쪽

quia moraliter Ioquendo iste gentiliter vivens accedit indisipositus, ει se non elicit veram poenitentiam; si enim dispositus accederet, O vere poeniteret, deprauatos mores relinqueret. Narrat quidem D. Amphilochius sub finem orationis de Poenitentia ; fratrem quemdam eius mutabilitatis fuisse, ut per decem annos singulis diebus & in libidinem prolaberetur, S facti vere poeniteret. Quod in causa fuit ut Diabolus, Christum iniqui

iudicii accusarer, qui se propter unum superbiae peccatum ad inferna a trusissici,sratrem autem illum quotidie labentem adhuc sustineret. Quae accusatio a Cluisso eo responso repulla fuit,quod in quo inueniat,in eo diiudicet. Quae audiens frater ille prae multo peccatorum suorum doloreis expirauit. At ab uno, S sorte singulari casu non est aequum iudicare draiis, quae frequenter, vel uti plurimum accidunt. At demus ex superabundantia posse in gentiliter vivente inperiri frequentes cofessiones, & communiones legitimas, S puras: non illa: tamen adnectuntur fructuota poeis nitentiae, di sic non poterunt esse notae praedestinationis, sed ad summum sustinent spem salutis . Etenim cum illa frequenti confessione, & communione frequentiora adsunt peccata, & habitus peccandi , dum traducitur vita gentilis. adest etiam frequens abusus gratiae, & misericordiae Dei latagientis auxilia ad resurgendum a peccato: quare magis verendum est, ni Deus toties illusus contineat in ira suὸ misericordias suas , S peccatorem tandem derelinquat. Probatur secundo, & simul confirmatur. Poenitentia in gentiliter vi-uentibus non est fructuosa, etiam si frequenter confiteantur, & communionem recipiant. Ergo ea confessio, ω communici non est praedestina.tionis signum. Consequentia patet. Rntecedens probatur: Pae uitentia fructuosa est, quae respuit auaritiam: borret Lauriam: fugat furorem : firmat amorem: calcat supelbiam: linguam eontinet: eomponit mores: odit malitiam: excludit inuidiam: est m sericordiae mater: magistra υirtutum, ut inquit Chrysiostom. serm.de Poenis. Atqui haec non est in gentiliter vivente, licet confessionem, di communionem frequentet. Ergo, dic. 29 Probatur tertio. Poenitentia ut signum praedestinatorum est lacrymosa, punitiva, Semendativa, ut inquiunt Theologicum Patribus rest tam lacrymosa per lacrymas saltem interiores verae poenitudinis, ut praedestinati poenitentes, vel in ipsa beatitudine lacrymas in promptu haberent: nisi Deus eas ex oculis abitet gendo vitaret. Haec apparuit in Ρα- nitentium Principe Dauide, qui vi notat chrno'. a. de compunct. cordis apost peccatum , ita erat in solio νegali, tanquam esset vinctus in carcere , iace

cebar In purpaera, quase in cilicio, einere co1 perfus, corde eompknctus. Aula regalis erat ei tanqaam eremi vastisma solitudo. Haec omnia agebat in eo cor dis compunctio, qua facit animam horrescere purpuram, desiderare ei liciμm samare lacrymas, risum effugere. Vnde dicere solent aliqui praedestinati ex Pinnuentibus, nullum sibi superesse de omni aIio infortunio dolendi locum

546쪽

Comment. in Propos roscr. Propos. LVI. 313

quando totum dolorem sibi assorbent peccata; S hoc est unum , in quo

Augustinus lib.de poenit. inquit consistere Menirentiam, dum ait per paeniten. tiam animam cruciari Est punitiva, di hoc est alterum , quod subdit Auis sustinus ibi, nempe, er earnem mortificari: poenitentia enim a poena dicitur: Hoc ostendit poenitetia Nini uitarum, qui eam egerunt non totum in cineo re, di sacco , sed etiam in ieiunio. Iona I. de curare solent electi, ut in eo. dem genere ad minimum totidem actus virtutis eliciant, quot in eo genere pecca mi nosos patraveru nt. Sic Petrus, quia peccauerat ter negaudo , comparauit culpam Christo sui amoris affectum ter declarando , ut haiahetur Ioann Is 2I.oc aduertit Augustinus tr. I 23. in Ioannem. Hanc praescribit

Ambrosius Virgini lapsae, in e R. ad Uietinem lapsam e. 8. Et hinc emendatio, & vera ac fructuosa agnoscitur poemtetia ex definitione eiusdem Ambrosi, dicentis; quod sit Praeterita mala plangere , ct plang/ndo iterum non asmittere. Atqui haec absunt a pinnitentia gentiliter viventium cum frequenti confessione, & communione , ut patet, &su' ponitur. Ergo occ..3o Probatur quarto.Αd poenitentia fruetirosa, quae ut talis praedestina.tionis est signum, requiruntur fructus digni poenitentiae,iuxta illud Luea 3. Facit esuritus dignos paenitentia. Sed hi fiuctus digni poenitentiae deficiut in

poenitentia gentiliter viventium, S tamen saepe confitent tu,& coin uni nem percipientium. Ergo&c Minor probatur ex Greg. bom. 2o. in Euang. dicente: Per boc ergo qnod dicitu ,facite fru2us dignos paenitentia, uniuscui isqRe conscienti et convem tu , ut ta . to maiora quaerat bonorum operum lucra peν

poen tentiam,quaisto gνavioνa sibi intulit dam a per culpam. Et Ch sost. bom. Io. in Matth. Fructimare, inquit, poteνimus, si peetatis aduersa faciamus. Sic non facit gentiliter vivens in casu nostro. Ergo, &c. de quidem Chosostomus ad dit ibidem rationem: Neque enim, inquiens, vulnerato suscit ad salutem tantummodo ' cula de corpore euellere , sed debet etiam remedia adhibere vulneribus . Haec remedia a gentiliter vivente etiam post frequentem conis

fessionem , de sumptionem Eucharistiae non applicantur vulneribus . Ergo non habet eam paenitentiam, quae est signum praedestinationis. 'si Probatur denique. Quia poenitentia eorum , qui saluandi sunt vi. , poenitentes , ut compleat praedestinationis signum, nedum debet esse vi. tae emendativa, sed etiam meliorativa. Et ratio est , quia Deus permittit praedestinatis peccata, ut eis proficiant ad bonum. Sed non ad bonum aequale illi , quod fuisset citra peccatum: nulli enim usui deseruiret permi stio peccati, quod est malum maximum , si citra hanc permissionenia, haberi potuisset aequale honum. Ergo permissio peccati in praedestinatis 1 Deo ordinatur, ut eis cedat ad maius bonum , de iuxta Paulum ad Rom. s. Ubi abundauit dei ctum , ibi superabundet o gratia. Ergo post peccatum tunc in erit praedestinationis signum, cum lapsus peccati suerit occasio proficiendi, oc sic veri ficetur , quod praedestinatis etiam peccata coope

547쪽

dis e. r. dicentis quod hi Rubi forte , ut homines corruerint , natura mu sfr agilitate, quam peccandi libidine , acrius ad eurrendam resurgunt, putoris si mulo maiora reparontes certamina e ut non solum vultum attulisse astimetu νlapsus impedimentum , sed etiam velocitatis incentiva eumvlasse. Atqui haec veri sicari nequeunt in gentiliter, seu deprauate vivente, quamuis ad Confessionem , de Communionem frequenter accedat. Ergo cleta Confirmatur: Quia, vi reete Greg.LI. tu Evang. hom. 2O. Idcirco , inia quit , Deus esectos nunc in quibusdam lapsibus cadere permisio , ut eis per lamenta pauite ilia c.elestem patriam aperiret. Sed haec lamenta paenitentiae non sunt confessio,& comunio frequens in gentiliter vivente. Subdit enim S. Doctor, quae sint haec lamenta poenitentiae, dicens: Exerceamus ergo nosmetipsos iu lamentis: extinguentes fletibus , oe dignis poenitentiae fructibus eui. pas , quas fecimus. Itaque nemo sibi blandiatur habere signum praedestinationis, dum , frequenter exomologesi,& synaxi sacra se munire contendit si peccata, vi tiaque per dignos paenitentiae fructus non exterminet; non quaelibet Con. fessio, de Communio ; sed Confessio, quae habeat annexos dignos fructus poenitentiae , ut eius poenitentia veri sicari possit, quod sit peccatorum me- .dicina , de Communio , quae praeseruat a culpis iuxta Tridentinum est signum praedestinationis; et est signum praedellinationis , in quo veri ficari potest moraliter id , quod I. Reg. 1 9. dicitur, Elias nempe, come lisse, σοι bisse, O ambulasse in fori iιudine cibi illius quadraginta iebus, ct quadragin.

ta noluibus isque ad moutem Dei Horeb . Quem locum explicans S. Tbomasqptisc.48. c. 27. comedit, inquit , Elias, oe ambulauit, Panis Corporis Chripi confortat nos in bono opere quadragni t diebus , O quadraginta vocitibus , ides , toto tempore praesentis poenit tia, usque ad montem Dei, id est quousque veniamus ad altitudιnem seeuritatis, O fati tatem Calestis Gloria. Si Corpus Christi gentiliter viventem non consortat in hono opere toto temporo praesentis poenitentiae , eius Communio cςnsetur male facta; oc ideo non

est signum praedestinationis in Co 32 Dico secundo : Frequens Consessio, & Communio in ijs, qui gentiliter uiuunt: sunt notae reprobationis. Ita Theologi communiter. II Probatur primo ex Apollolo au Hebraeos 6. Terra enim θρὰ venientem super se bibens imbrem , ct germinans herbam opportunam illis , a quidus

solitur , accipit benedictionem a Deo; proferens autem spinas, ae tribulos repro .ha est , ac matidicito p,oxima , cuius cρnsummatio in combussionem. Ergo tan

tum abest , suod hi, qui in frequentibus Confessionibus, di Communioni.

bus adhuc gentiliter vivunt, id est, ducunt vitam in peccatis, quod nolam gestant praedestinationis suae : quin imo notam ferant reprobationis , cum i psi sint terra reproba, & maledicto proxima, quae accipiens imbrem, PIO- fert spinas ,-tribulos peccatorum

34 Probatur secundo. Isti tales, vel habent parallentiam fictam , vel

548쪽

Comment . in Proposiproscr. Propos LVI. 32

infructuosam. Sed utraque haec est signum reprobationis. Ergo&c. Probatur minor. Poenitentia fi eta idem est ac impcenitentia vera , sed haec est reprobationis signum I ut omnes admittunt. Ergo poenitentia ficta. Confirmatur primo : Quia poenitentia ficta addit supra impinnitentiam

quendam abusum poenitentiae , S quasi mutationem medicinata in venenum. Quoniam, ut notat Ambrosius l.2.de poenit .e. II. In ipsa paenitentia sit,

quo t postea iud get poenitentia Ergo dic. Confirmatur secundo . Quia poenitentia ficta , seu sine vero dolore supernaturali , S proposito emendationis ut frequenter est in gentiliter uiuente, est nummus, quo nequit emi Regnum Ccelorum. Sed qui caret eo habet potius signum reprobationis. Ergo &c. Unde scite Tertulliauus lib. e poenit. e.6. si, inquit , qui vendit,

prius nummum, quo paciscitur examinat, ne scalptas sti , ne rasus , ne adulter,eιiam Domi ιum credimus poenitentia probatio ιem prius inire , tantam nobis mercerem, perennis scilicet vitae , concessurum. Quasi dicat , Deus non vendit Regnum Cflorum exhibenti in poenitetia ficta pecuniam adulterinam. Confirmatur tertio. Quia poenitentia ficta est poenitentia reproborum et Saul scilicet, Iudae , S aliorum. Ergo est fgnum reprobationis. Quod vero attinet ad poeninentiam infructuosam , probatur hanc quoque esse reprobationis signum. Quia Poenitentia infructuosa aequiparatur fictae , sed illa cit signum reprobationis , ut iam probatum est. Ergo Sc. Maior pro batur ex Patribus non agnoscentibus veram poenitentiam , nisi eam , quae est cum fructibus supra allatis poenitentiae: qui consistunt in praecauendis peccatis futuris, di deflendis praeteritis. Ideo Augustinus lib.de Eceles dia

mat.c. . I'ae uitentia, inquit, est poenitenda non admittere r Et strin. I. de ρα nit. ieiunio : Si veram poenitenιiam vιs agere , iam peccata noli committere .

sed ieiuniis, er orationibus deste : Et seris. de natia. Domim explicans in quo consistat haec vera poenitentia, ait: 'uando sit, υr sibi amarum sapiat in anima, quod autea in vita fuer it dulce, υt quod te prius delectabat in corpore, ipsum te cruciet in corde, iam tune bene ingemiscis ad Deum. Et Ambros. l. 2. de poenis.c. s. inquit: a ui agit poenitentiam non solum diluere debet lacrymia peccatum suum, sied etiam emendationibusfactis tegere , ct operire detinti

Confirmatur. Quia sicut praedestinationis finis promittitur non cuicum, que poe nitent i, sed facienti fructus dignos poenitentiae et Luca'. Ita re. probationis finem Christus minatur non facientibus hos Ductus: Matth.

3. Omnis arbor, quae n in facit fructum bonum, excidetvr,s in ignem mittetur

Fructus autem si ni in duplici differentia i Uel enim Iuni Ductus innocentiae et & hi competunt paucissimis. Uel fructus poenitentiae; hi com petere possant quamplurimis, di omnibus post peccatum. Ergo post pec catum signum est reprobationis, si poenitens si arbor infructuosa , non fociens fructus dignos poenitentiae: Quod sigmficaoit etiam Christus tum in parabola de siculnea infructuosa: Lucae 1 3. Ecce tres anni sunt , ex quo veni quaerens fructum in ficulnea bac, oe non iuuenι: Succidam ergo illam , . N

549쪽

quid etiam terram occupate Cum in alia ficulnea, ad quam Christus cum venisset, nihil inuenerit, nhi folia tantum, oe ait illi , namquam exsefructus nascatur in sempiteνnum, ct arefacta est contiu δ ficulne n Matthat 1 I. Quae sne dubio referuntur ad reprobos a Deo maledietos, ct arefactos , ut nunquam ex eis nascantur fructus bonorum operum in aeternum. Quιa uo I inuenit in eis fructus diguos paenitesntia : ex Luca I ostendens, ut ninae Augustinus lib.de vera, falsa paenit.e.I. Poenitentiam non sterilem, sed uignὸ fruinctipeantem a

Probatur tertio. Qui gentiliter , seu deprauat 8 viuunt sunt superbi,

auari, seu immisericordes, luxuriosi, vindictae cupidi, viventes secundum desideria cordis eorum, immemores Christi vulnerum, irreligiosi. Atque in his Omnibus signu adest reprobationis. Ergo,&c. Probatur minor,quoad singulos. Et primo desuperbis. Nam iis in scriptura denegatur salus,be titudo, introitus ad Regnum Cglorum. Matib. I 8. Nisi ι Diamini sicut pamvuli, hon intrabitis in Regnum Celorum. Cum enim scriptum sit Matthaei 'Intrate per angustam portam: haec, quae paruos, S humiles capit tumidos, S elatos non capit. Ideo exclusus a Regno Cglorum Pharisaeus ille Euam gelicus, quid lactat: Non sum sicut eaetera hominiam . Luca 8. Introductus vero fuit humilis Publicanus , qui non audebat ocklos nee ad Celum leuare ,

quia, ut notat S. Paulinus epist. ad Seuerum: Non poterat eo recipi lata iactantia, quo se humilitas angusta collegit', ct auistia auIustior contriti cordis exititate penetravit. Confirmatur. Tum quia Initiam omnis pecc. ti est super. hia. Eccles Io. Peccatum autem medium est unicum reprobationis . Tum

quia, sicut cum nulla extant aedificii fundamenta, quando iacta esse debuerant, nulla tunc subest spes aedi flati, ita in superbis, si nullum adhuc iactum est fundamentum humilitatis, nulla spes esse potest aedificii attollendi usque ad conspectum Dei. Proinde in superbis fere nulla spes praedest i nationis apparet; cum ne prima quidem praedestinationis fundamenta sint iacta. Idcirco Greg.l. 4. mor. c. t 8. Hi, inquit, qui humilitatem, q*ae virtutum marer est, vesciunt, usum laboris sui perdunt; etiam si quae bona fuit, operari videntur . uia surgeutis fabrica robAsya eelsitudo non figitur , qua nunquam per fundameuti fortitud nem in petra solidatur. Soli ergo ruius crescit quod ad eant, qui ante molem fabriea bumii tatis fundament et non procu rant . Tum denique , quia tota praedestinatio pendet a consormitate ad

Christum i ac proinde reprobatio a difformitate,iuxta illud Pauli ad Rom. s. apuos praedestinauit consormes fieri imaginis filii fui. Ergo illud est praedesinationis signum,per quod consormamur Christo,illud reprobationis est signum , per quod dissormamur: sed per humilitatem maxime conforma. mur Christo; per superbiam maxime difformamur r quia expresse Christus hoc unum voluit, ut eius exemplo disceremus : D seeite a me, quia mitis sum, humilis eorde. Quae verba perpendens Gregorius LIq. mo . c.

s. Ad hoc, inquit, Unigenitus Dei Filius formam nostra humilitatis suscepitn

550쪽

Comment. in Propos proscr. Propos. LVI. Ia

ad bοe despe Itas apρ aruit ad hoc contumeliarum ludibria, irrisionum opprobria, passonamq,torme iratokrauit ιι supe bisi no esse hominem doceret bumilιs Deus. Quaobrem Leo fer.de Natiu. Frustra,inquit, appellamurCbristianio imitatores non fuerimus Christi . Gui ideo viam se esse dixit, υt conuersatio Magi ι sieret forma Discipuli, illam bumilitatem eligat sertius,quam sequutus est Dominus. 36 Secundo de auaris, S immisericordibus in pauperes constat, tum ex scriptura: Trou. 2 I. I ui obιurat aurem suam ad clamorem pauperist, o ipse

clamabιt, O ηon exaudietur. Reproborum autem est ad Deum clamare, &non exaudiri, iuxta illud. Val. I . Clamauerunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum nee exaudiuιι eos. Consonat Tobias c. q. Noti aueuere faciem tuam ab υllo paupere ut nec a te avertatur facies Domini. Ex Opposito autem antecedentis sequitur Oppositum consequentis. Matibai 2I. Ite male-im, oec. Esuriat enim, oe non dedistis mιbi manducare , Oe. Eodem igitur modo condemnantur , ac si elemosynam denegassent Christo ipsi petenti : quod peccatum grauissimum soret, di manifestum reprobationis indicium . Luca I 6. inducitur diues, qui induebatur purpura, σ bulo , σ epinlabatar quotidie , sepultus in inferno. Sane indumenta purpurea , ct epulum

quotidianum non sunt ex suo genere peccata mortisera, quae causare possent damnationem; sed apponuntur hae circumstantiae , ut declaretur habui sta talem diuitem de superfluis, de quibus , quia tenebatur facere eleemosynam Lazaro mendico, di non fecit , ideo sepustus est in inserno a non ex purpura, aut epulis , sed ex omissione eleemosynae. Ita expresseChrnostomus hom.2.de Lauro, ubi de Epulone loquens: Non quia inquit. diues fuerat, torquetur sed q ita misericors non fuit: Ideo non est exauditus ab

Abrabamo , quia ille non exaudierat Laetarum . Tum quia constituta

est a Christo omnibus hominibus quasi lex talionis ijs verbis Matthai T. qua mensura mense fueritis , remetietur oe vobis . Ergo ille , qui misericordiam non praestat inopi, iam praescribit Deo , ut milericordiam non praestet sibi . Unde fit, ut certus sit de modo, quo Deus in iudicio est acturus cum illo ; sicut certus est de modo, quo

ipse egit cum paupere. Alioqui non esset verum, quod eadem mensura, cto Ideo Augustiuas bom. 27. de verbis Domini secundum Lucam: Non mentitur , inquit, modus illius mensura, si qua mensura mensi fueritis , ita remetietur vobis. Ideo negatur in poenis misericordia diuiti quia ipse dum vixit, noluit misereri. Tum denique, quia diuitiae secum ferunt maximam dissicultatem salutis , cum habeatur ex Christo Domino Mastbai I9. Facilius est,camelum per foramen acas, quam diuitem intrare in Regnum Calorum. Ergo adtollendam hanc quasi impossibilitatem ex ore Christi, diuitiae aut debent relinqui propter Christum, aut debent saltem participari cum pauperibus Christi. Ergo diues sine eleemosyna reprobatur e cum nulla alia via diuiti relinquatur uiuiis , nisi per eleemosynam. Ideo Augustinus serm. 2s.δευς bis DOm. Via, inquit, cali pauper est et incipe erogare , si nou vis errare. Ex-

SEARCH

MENU NAVIGATION