Observationes in Rutilii Claudii Namatiani carmen De reditu suo scripsit Aug. Wilh. Zumptibus

발행: 1837년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ntro cum iis, quae dixit Rutilius. Crimina autem, quae ferrum praesecti urbis stringere poSSent, erant Seditiones, tumultus, similia; exempla habes apud Symmachum Epp. 10, 43 et 10, 71 sqq. Ceterum praesecturae Suae etiam alibi meminit Namatianus. Nam lib. 1, 427, postquam narravit in itinere nuntium Se accepisso de eodem honore Rufio Volusiano, amicissimo sibi, delato, haec verba subjicit:

Sic mihi, sic potius placeat geminata potestas; , Per quein malueram, rursus honore fruar.

Sequitur, ut inquiratur, quando ille urbi praesuerit. Onu-phrius in praelatione ad Rutilii carmen, Vossius de historicis lat. lib. 3 p. 4 c. 2, Funccius de vegeta Iat. ling. seneci. c. 3 q. 79 p. 260 eodem anno, quo iter secit, etiam praesectum fuisse putant. At non modo nihil, quod probet hanc opinionem, Sed etiam quod destruat, ipse poeta narrat lib. 1, 423. Ibi enim, postquam do Rufio Volusiano, qui, dum ille proficiscitur, urbi praepositus est, dixit, sie pergit:

Festa dies pridemque meos dignata penates

Poste eoronato vota secunda colat.

Quid i Qui continuo, antequam abiret, praesectus urbi suerat, is in ipso itinere pridem se eo honore iunctum esso dicerct poterati Praeterea neglexerunt illi, quod poeta Albinum, de quo infra uberius disputavimus, sibi successisse narrat

lib. 1, 466:

Albini patuit proxima villa mei.

- Namque meus, quem Roma meo subjunxit honori, Per quem jura meae continuata togae.

Munus enim, quod Romae obierat poeta, erat praefectura urbis, eademque vocatur Iura togae, ut apud Statium Silv. 1, 4, 23 docto neque enim sine numine tantus Ausoniae decora a la togae centumque dedisti judicium men-

22쪽

fectus urbi erat extremo anno 414; nam a. d. XV. Cal. Oct. ejusdem anni ad eunt lex Honorii Augusti in Cocla Theod. 13, 5, 58ὶ data est. Itaque WeritSdorsius postam anno 414 vel 4l 3 collocat. Et illum quidem annum conis cedo, hunc non item. Nam in Cod. Theod. 7, 8, 11, quao lex data est a. d. IV. Id. Jan. anni 414, commemoratur Eutychianus quidam ' in, qui tum praefectus urbi erat. tiymatianus igitur, cum inter Albinum et Eutychianum collocandus sit, sex vel septe in tantum menses urbi praesuit. Neque id mirum aut insolitum, cum praesecti urbis, quocunque tempore imperatoribus placeret, munere Vel Ornarentur Vel privarentur, et persaepe fieret, ut terni vel adcoquaterni per singulos annos instituerentur. FalSiSSima autem est opinio Damnati, qui in paraphrasi ad verba poetae, quae proXime supra attulimus, putat duos SucceSSOrcs Rutilii indicari, alterum, quem Roma ejus honori Subjunxerit,

) Jura togas sunt iura, quae dedi, cum in toga essem. Cum enim ceteri homines tunc pallio uterentur, soli magistratus veterem Romano. rumque propriam Vestem retinebant. Quare toga quodvis munus ei. vile significat, ni apud Claud. de Iaud. Stilich. I, 330 de aenatu: decretoque togae felix Iegionibus iret tessera. Sed etiam accuratius Namatiani verba interpretari licet. Hac enim aetate toga denotat advocationem et togati eos, qui dicuntur advocati. Praecipue enim in foro et in iudiciis toga, quae ad pompam et ornatum dicendi aptior videretur, uti solebant. Quare Sid. Apoll. 3, 7 bibliothecarum medius Cel togarum l. e. vel literia vel soro deditus; Auson. Prosess. 17, 7 HIIadiae primum toga te venerata To sae; Symmach. Epp. 9, 31M qui togae amicua es, cujusl Muri avra alios vIenduisti. Plura exempla congessit Savaro ad. Sid. Apoll. Epp. 2, 13 init. Atqui sub Praesecto urbis erat corpua togatorum. Vide Cod. Theod. 12, 1, 152et 6, 2, 15. Itaque jura togae sunt jura, quae dedi togatis. '' Lex illa, in qua commemoratur Eutrchianus, praesectus urbi, data est ad Probum eomitem sacrarum Iargitionum ita, ut non additum Sit, Orientis an Occidoniis fuerit. Sed in Codice Theod. 8, 4, 24 alia lex est ad eundem Probum anno 4l2 Ravennae data. Itaque sine dubio Probus ad Bonorium, Eutrebianus ad urbem Romam pertinent. Quae indieia nisi adessent, posses etiam de praesecto urbia Constanti nopolitanae cogitare.

23쪽

Rufium Volusianum, qui insecutus sit, alterum, per quem jura ejus togae eontinuata sint, Albinum, qui deinde successeriti Nam, ut mittam ea, quae modo disputavi, novorba quidem ipsa hanc interpretationem patiuntur. Quam ut adhibere possis, dicendum erat:

Namque mei, quem Roma meo subiunxit honori. Per quem iura meae continuata togae.

Praeterea non continuat, nisi qui proximus insequitur.

VII. Diximus, duos maxime in Namatiani carmino Iscos inveniri, unde de bonoribus, quibus iunctus sit, conjecturas facere liceat. Et unum quidem jam explicuimus annexis caeteris, quae eandem dignitatem indicaro viderentur. Si perest alter, qui Iegitur lib. 1, 561. Narrat poeta, Tritu Titam, qui Pisarum portus est, se appulisse et inde Pisas ipsas abisse. Jam deseribit rationem, qua prosectus fuerit:

Praebet equos, offert etiam earpenta tribunus, commilitio earua et ipse mihi, officiis regerem cum regia ieeta magister Armigerasque pii principis excubias.

Editor Bononiensis, qui videret tribunum commemorari, eumque commilitonem Namatiani vocari, quid magis hab hat in promptu, quam tribunatum etiam hula tribuere Itaque nominavit tribunum militum. Armigerae autem principis excubiae videbantur praesectum praetorio significare. Additus igitur est etiam hie. Qui proxime ediderunt poetam vel vitam ejus descripserunt, sive quod rem non It xant, sive quod dignitates ex codice sumptas esse arbitra hantur, item decepti sunt ' . Primi veterem errorem destruxerunt Tissemontius in histor. imp. Rom. nota 49 ad Honorium et Benedictivi Mauriani in historia Iiteraria Galliae Tom. II p. 75. In praesecto autem Praetorio res' Erravit etiam, qui alias eantior est, Cominus In serie Praet u bis p. 327 et poetam magistrum officiorum ae praesectum praetorio sive potius tribunum nominat.

24쪽

Iaperta est, eui post rem publicam n Constantino magno ordinatam nihil amplius vel cum militibus vel cum aula

imperatorum suisse constat. Tribunus serri posset, nisi accederent verba: Osi iis regcrem cum regia tecta magister, quae, ut recte Wernsdorsius observavit, ad eum pertinent, quem aetas Namatiani magistrum ossiciorum appellabat. De quo quoniam obscuro Saepe ac parum scienter disputatur, unde etiam ad hune Iocum aliquae manarunt tenebrae,

ut aliquanto plenius disseramus, permittatur; limgemurquo ea re, quam seri poteSt, brevissime.

VIII. origo hujus dignitatis manavit ab aula, et magister Omelorum dictus est, qui officia palatina gubernaret. officia

autem duplicis generis Sunt, et ea, quae proxime ad ipSum imperatorem, quomodo custodiendus Et adeundus sit, pertinent, et ea, quae ad totius rei publicae administrationem, quam quidem princeps curet, spectant. Eidem magistro osmeiorum rei militaris pars aliqua delata erat. Itaque tripleXsere ejus munus Brat, palatinum, ut ita dicam, civile, militare. Regebat autem primum scholas, quae dicebantur, adeustodiam principis et palatii constitutas. Sic enim ordines quidam sortissimorum et validissimorum militum, qui majore et honore et stipendio ornabantur, ex consuetudiuo illius aetatis, quae omnes sociotates ad studium quoddam vel exercitium institutas eo nomine appellabat, et ipsi Vocabantur et aedificia, in quibus anto lares palatii excub hant. Institutae autem sunt hae scholae sino dubio a Constantino magno, qui anno 312 Maxentio victo praetori

norum cohortes sustulit sZosimus 2, 17, 4 ot anno 325 primam de scholis palatinis legem tulit Cod. Theod. 7, 20, 43. Notitia dignitatum utriusque imperii, Pueas, quo

niam eodem sere tempore, quo Namatianus vixit, videtur consecta esse, Optime ad hunc explicandum adhiberi potest, in imperio Orientali septem, tu occidentali quinque tales

Scholas numerat. In Oxtento praeterea numerum Schol

25쪽

Plura de eorum et interna consorinatione et nomini hus reperies apud G. Panci rotum ad not. dign. imp. Orient. e. 63 etc. Praeter custodia in corporis magistro Ossiciorum delata orat etiam cura admissionum, cui rei Singulare praeerat officium, quod admissionalium vocabatur. Etenim si

qui vel exterarum gentium vel civitatum Romanarum legati ad aulam imperatoris venirent, hi per inagistruin officiorum excipiebantur et per eum ad principem admittebantur. I ido do hac re praeter Paneirolum ad noti t. dignitti imperiorient. c. 65 praecipuo Christit dissertationem de magistro ossiciorum ), qui, quamquam de tota hac dignitate se di putare putat, hoc tamen solum ejus munus eXplicat. Sequitur pars civilis, ut ita dicam, magisteriae dignitatis. Pertinent haic scrinia quattuor, memoriae, libellorum, epist larum, dispositionum, quae, etsi etiam Blios magistratus, veluti quaestorem, adjuvabant, curae tamen magistri ossiciorum subjecti erant '' , deinde schola agentium in rebus, qui nominabantur. Etenim jam altero post Chr. saeculo imperatores, ut, quid ubique in imperio gereretur, accurate eoguοSeerent, peculiare quoddam genus hominum instituerunt, quod sub ipsorum gubernatione esset, et eX Omnibus ProvinciiS, quaecunque acciderent, referret. Frumentariis his nomen erat ''' . Sustulit eos cum omnium laetitia

Diocletianus Aurel. Vict. Diocl. 39ὶ. Sed non multo

post iidem sub nomino agentium in rebus restituti, et magistro officiorum subjecti sunt. Denique etiani rei militaris pars aliqua ad hanc dignitatem pertinebat, cura armorum fabricationis et Iocorum, in quibus erant hae subricae, quas quindecim in imperio orientali, septendecim in occidentali notitia dignitatum enumerat.

Initio noctium Academi earum Halae 1793. 'ὶ Si plura cupis, adi Panci rotum l. l. c. 93 sqq. Singulis autem

scriniis praeerant magistri et de magistro memoriae est peculiaris dissertatio Mangelsdorsi. Frequenter eorum mentionem faciunt scriptores historiae Augustae, Spartianus Hadr. 11; Capitolinus Maerino 12: Treboli. Pollio Claudio 17; Lampridius Commodo 4. CL Gothosci ad Cod. Τbeod. 6, 29, 1.

26쪽

IIabes jam brevissimo descriptum.hane dignitatem.

ReStat, ut addamus, quo tempore primum orta eSSe videatur. Turbatur autem haec disquisitio duorum maxime virorum doctorum opinionibus, Gutheri do ossiciis domus Augustae p. 393 sqq. , et Salmas ii ad. Iul. Capitolinum Antonino Phil. 8, qui hanc dignitatem nil eo ante Neronem extitisse arbitrantur, idque praecipue loco quodam eX Pa Sione Processi et Martiniani probant, ubi hi, qui magi- Striani fuerint, a Paulino, magistro Osiciorum, ob repudiata

Vetera Sacra accusati et puniti esse narrantur. Sed et, Si rei publicae condicionem, quae tum erat, consideras, Parum credi potest, jam tunc rem aulicam adeo fuisse eXcultam, ut magister ossiciorum esset, nec quidquam simile narrant Scriptores ejusdem aetatis. Itaque, qui passionem illam compoSuit, quae suis temporibus essent, transtulit ad priora.

Accedit, quod Paulinus illo alibi militum praesectus dicitur, unde veri Similis fit conjectura, Processum et Martinianum in praetorianorum cohorte aliqua stipendia fecisse, Paulinum vero illius suisse praesectum. Non magis Verum est, quod iidem saeculo tertio post Chr. misso magistrum ossiciorum ejusque frequentem mentionem fieri volunt apud scriptores historiae Augustae ' .a Etenim et Semper commemorantur magistri ossiciorum, non magister, et illi adeo exiguae erant condicionis, ut cum hac illustri dignitate, quae POStea suit, comparari omnino nequeant in. Illi magistri, qui iidem principes vocabantur, praeerant sortaSSe ServiS Helibertinis, qui in aula principis erant ejusque corpus cura bant '), hic Summam in ro publica habebat auctoritatem. Cum

Vide Asel. Spartianum in vita Pescennini Nigri c. 82 exlr.; Ael. Lamprid. Alexandro Sev. 32; Julium Capit. Antistino Phil. 8; Trebell. Pollionem in vita Gallienorum 17; Ael. Lamprid. Antonino IIeliog. 20. Hoc maxime patet ex Ael. Lamprid. Alex. Sev. 32: imperator furiam nulli unquam amicorum comitumve fecit, nec mGgLεtris Fuidem aut Princ*ibus Dineiorum. Conser etiam Ael. Lamprid. Anton. Heliog. 20 cuui nota Salmasii. Poteris etiam do iis, qui ab opistolis et a libellis imperatori erant, interpretari. At hi tamen honore majore fruebantur, praesertim

27쪽

eustodia certe eo oris aut fabricis armorum aut agentibus in robus illis nihil erat nogotii. Prima mentio illustris hujus dignitatis initio quarti saeculi sit apud Zosimum 2,

πει '). Itaque fortasse Constantinus magnus, uti alia multa, ita hanc quoque dignitatem instituit, accepitque ab eo Licinius. Nam Jam duobus annis ante est lex Constantini Cod. Theod. 16, 10, 13, in qua commemoratur tribunus et magister ossiciorum. Quae eadem est dignitas. Tribuni enim nomen initio spostea omitti solebat in addebatur, quod, quia labricis et scholis praeerat, quodammodo etiam nil rem militarem pertinere videbatur. Vide Gotliolaedum ad

Cod. Theod. 1l, 9, 1.

Sed, ut rum Namatiano loquamur, - , γdeverticulo fuimus fortasse loquaces, Carmine proposito iam repetimus iter.

Redeundum igitur est ad verba poetae, quae proxime Supra scripsimus. In quibus junge magiater Offficiis i. e. praefectus vel praepositus; neque enim tecta regia officiis re-goro dici potest. Armigerae principis excubiae sunt scho- . . Iae illae quinque, de quibus modo dixi Wer dorsius protectorea et armigeros, qui principis satellites fuerint, indicari putat. Quod eos in comitatu imperatoris ponit, recte lacit; si curae magistri officiorum subjicit, sallitur. Dicobat enim sine dubio prolaetores et domestieos ''), qui vocantur; nam

eum inde ab Hadriano equites Romani esse aolerent, ut tradit AH. Spart. Hadr. 22. Factam hoc est anno 323 p. Ch. brevi antequam victus periit Licinius.

'' De his, ut hoc obitor moneam, duas dissertationea aeripsit Ch. G. Graiaue rua, uuam de uouilae et origine protectorum, alteram de Scho.

28쪽

armigeri, quos diXit, sunt omnes milites, non solum ei, quibus magister Ossiciorum imperat. Illi autem orant quidem et ipsi ad custodiam principis constituti, ut non magistro officiorum, sed potius comiti domesticorum, qui S Junctam ab hoc dignitatem habebat, parebant. In scholis autem, quae olim Namatiano obediverant, militaverat etiam tribunus, qui ei equos et carpenta ad iter Pisas suscipiendum praebuit. Qui autem hic tribunus 3 Militum fuisso Vernsdorfius vult, qui in praesidio illius regionis essent. Et potest verum vidisse. Etenim scholares iste enim vocantur, qui in scholis militant), postquam decemprimatum et primiceriatum, qui summi in iis gradus erant, meruerunt, tribunorum nomine aucti ad regendos militum numeros mitti solebant. Exemplum habes apud Ammian. Marcell. 16, 10, 2i, ubi, quamvis proprio de protectore Sermo Sit,

idem tamen etiam de scholaribus, quorum simillima et ratio et usus erat, valet. Sed poterat is tribunus etiam talis esse, qui vacans vocatur. Etenim si quis primiceriorum inter scholares stipendia absolvisset, moris erat, ut tribunatus honore oriaptus ita dimitteretur, ut aut denuo postea militaret aut in otio maneret ' . Haec sere sunt, quae do vita Namatiani ex ipsius carmine nota sunt. Alibi nulla ejus memoria. Nam, quod eum Namatium, magistrum officiorum, qui est in Cod.

Tlieod. 6, 22, 15, hunc ipsum Namatianum esse puto, id jam Supra explicui; nec habeo, quod iis, quae dixi, addam.

Praeterea vulgaris est opinio, Rutilium, cui inscripta est Querolus sive Aulularia, sabula cujusdam Pseudο- Plauti esse hunc Namatianum, qui de reditu suo scripsit. Qua de re quid sentiendum esse videatur, infra aptiore loco e

ponemus.lla protectorum Dreadae 175l. Sed cave ei credas; miscet enim scholares et protectores. Adi igitur, si plus, quam hic dici licet, cupis, Praecipue Gotholaedunt Paratillo ad Cod. Theod. 6, 24. 'in Vide Cod. Theod. 6, 24, 11. De aliis autem dignitatibus vacan-libus infra dicemus. Tribunorum vacantium frequeus mentio sit apud

29쪽

De causιs, quae Nam Glianum moverint, ut Romam relinqueret et in patriam rediret, non multa dici possunt. Quas, cum tam saepe ac tam inultis invitum se discedere nariaret, opus est graves quaSdam fuisse, et quas vitare nequiret. Quare Barthius ad lib. 1, 28 eonjicit eum cum milite redisse vel certe cum plena potestate corrigendae provinciae, quem magistratum illa aetas correctorem vocaverit, munus ipsum correcturam. Simile quid Cortius videtur cogitasse,

qui ad 1, 24 monet, privatum posse etiam eum dici, qui

magistratu fungatur: quare etiam Rutilium recte sic nominari. Hoc autem salsum esse jam viderunt caeteri inter-

pretes. Nam corrector non a corrigendo, sed, quod adjutor vel potius collega rectoris est, sic dicitur. Neque ad aliud ullum munus se abisse in Gallias ipse testatur poeta lib.

Privatam repetunt publica damna fidem. Praesentes lacrimas tectis debemus avitis, Prodest admonitus saepe dolore labor. i Nee sas, ulterius longas nescire ruinas. Quas mora auspensae multiplicavit Opiso tJam tempus laceris post longa incendia landis Vel pastoralea aedificare CaE .

Narrat igitur praedia sua, quae in Galliis possidebat, continuis barbarorum incursiouibus vastata fuisse ad eaquorestituenda et curanda se revertisse in patriam, undo tum excesserant hostes. Etenim anno 4l6, quo iter secit, pacata sere erat Gallia. Vandali ac Suevi et Alani jam sexto anno ante in Hispanias transierant, Wallia vero, Golhο- Tum rex, pactus eum Honorio et in militiae Romanas jura acceptus eo ipso anno bellum cum barbaris pro imperio Romano gerere coepit. Benedictini Mauriani in histor. lit. Gall. Tom. II p. 73, quod imperfectum Namatiani carmen sit deest enim libri secundi pars Ionge maxima), conjiciunt eum fortasse vel in mari vel alio modo, ant quam rediret, perisse. Sed haec mera conjectura, in qua quantum veri insit, dici nequit. Non firmiore argumento

30쪽

nititur, quod msdorfius putat. Qui cum apud Theo-dulphuin, episcopum Λurelianensem, inter poetas christianos ab eo lectos otiam Rutilium quendam vel potius Rutilum nominari videret, indo collegit, Namatianum publica calamitate patriae et interitu ruentium ubique Veterum deorum motum, uti alios, sic et ipsum christianis se dedisse sacris et poematis sanctioris argumenti scribendis Veteres errores expiasse. Sed apud Theodulphum legendum est Rutilus.

En versus: Cura decens patrum nec erat postrema Piorum, Quorum sic subter nomina scripta vide: Sedulius, Rutilus, Paulinus, Arator, Avitus, Et Fortuitatus tuque, Iuvence tonans.

Wernsdorsus monet illo quidem, ne quis Ossendat, quod, qui Rutilius diei soleat, hic Rutilus vocetur; simili enim modo etiam Palladium Rutilium, notissimum rei rusticae Scriptorem, in aliquot codicibus nominari Rutilum. Sed apparet tamen, quam distet haec ratio ab illa. Alia fortasso etiam causa erat Namatiano Romam relinquendi, et in otium ac vitam privatam, ut videtur, se reeipiendi. Veterum enim Romanorum sacris addictus erat, nec modo addictus iis erat, verum etiam adeo amabat, ut christianos, quorum opes ac potentia illa aetate in dies crescebant, odisset eosque, quoniam palam conviciari periculosum erat, tecte saltem petereti Vide lib. 1, 383 et 439 et 5l8. No-que enim recte hoc crimen, quod Namatiano ab interpretibus, praesertim vetustioribus, vehementer eXprobratur, quin

propemodum dilui ab aequis judicibus possit, non dubitat Wernsdorfius. Qui si in iis, quae poeta de Judaeis et monachis judicat, apparere adeo specimen aliquod prudentiae putat, non contra dico. Nam convicia Judaei illius lib. 1, 383 qui stagna, quae visit Namatianus, condux

Tat, molesta sane erant atque importuna et quae nemo aequo animo tolerare posset. . Caetera Rutem, quae de super- alitione si caerimoniis Judaeorum addit, eadem inveniuntur

spud Tacitum, Juvenalem, Martialem. Sod eum deinde J daeorum gentem vocat radieem Stultitias et v. 395 Udicit:

SEARCH

MENU NAVIGATION