장음표시 사용
81쪽
in historia liter. Galliae Tom. II p. 134, et Weriis lorsus
peculiari excursu. Neque habeo sere, quod addam, quare mihi breviori esse licebit. Fuit autem una cum Florentio et Minervio Datribus amicissimus Symmacho, qui multas ad eum epistolas Scripsit, unde eum Treviris Namatianus Gallum nominati oriundum fuisse, sed saepe etiam per Italiam migrasse discimus. Neque abhorruit a litoris, quarum adeo amans erat, ut etiam ipse historiam Galliae componere vellet, ideoque Symmachum, ut sibi libros. maxime . C. Caesaris commentarios et Plinii bella Germanica miruleret, rogaret. Etis in honores Summos adeptus eSt, de quibus sic Namatianus:
Sit fortasse minus, si Iaudet Gallia civom, Testis Roma sui praesulis esse Pot 'St.
Igitur praesectus urbi fuit, quem honorem ei gratulari videtur Symmachus Epp. 4, 23. Quando fuerit, incertum, sed ante Florentium, opinor, juniorem ejus fratrem, qui inde ab anno 395 per triennium urbi praefuit; vide Corsi- num L I. p. 297. Postea in patriam reversus inde a barbaris pulsus est:
Substitnit patriis mediocres Umbria sedes; Virtus fortunam fecit utramque parem.
Cum enim anno 407 barbari Rheno trajecto Gallias intrassem, etiam Treviri maxime a Franeis, qui regionem il- Iam insederant, adeo vexati sunt, ut Salvianus Massil. do gubernat. dei lib. VI initi eos quater captos esse narreti Recentissimo autem anno 413 vel 414 snon enim liquet a Franeis post Jovinum tyrannum, quem hi adjuverant, necatum cum magna urbis pernicie expugnati sunt. Quars Protadius in praedia patria, quae in Umbria habebat, Asrecepit, ibique in otio, ut videtur, et vita privata consenuit.
At quae ista Umbria, in qua ille habitabati Neque enim
tum erat provincia, quae sic vocaretur, et Famatianus indicare videtur, Disis se invenisse Protadium. IVernsdoriasius tum sorte ad negotia quaedam curanda Pisas venisse
putat; do Umbria quid sentiat, non addit. Alii, maximo Franciscus Marianus Etruria Metrop. e. 6 p. 37 et Corsi-
82쪽
nus l. I. p. 300 eam Umbriam dici opinantur, quae circa Umbronem fluvium sit, quam regionem Sic Vocari lestetur Plin. liist. nat. 3, 5. Et habet haec opinio, quo commendetur, sed vix illi id etiam de hac aetato probare poterunt. Itaque puto Protadium praedia quidem in Umbria, quae antiquitus vocatur inam etiam hoc tempore nomen illud, vulgari praesertim Sermone, in usu fuisse Vel ea, quae Supra g. XII exposuimus, demonstrant , possedisse, ipsum vero vel semper vel hieme Pisis habitare esse solitum.
Et haec quidem do viris, quos Famatianus commem rat, dicenda erant. Sequitur, ut paucos Iocos, unde vel ad notitiam historiae illius aetatis aliquid redundet vel qui, nisi res, quae tum gerebantur, adhibeas, intelligi nequeunt, consideremus. Primus locus est, ubi poeta ea Bm eXponit, eur mari, non terrestri itinere prosectus sit, lib. 1, 39:
Postquam Tuscus ager, postquamque Aurelius agger, Perpessus Geticas ense vel igne manus, Non silvas domibus, non flumina ponte coercet, Incerto satius credere vela mari.
Negligenter omnino Wernsdorfius de hae Gothorum depopulatione conserri jubet Jornandem de reb. Gel. 30, ubi haec tantum verba, quae ille dicere potuerit, invenio: Gothi furibundo animo in Liguriam revertuntur, ejuSque Priam is mollisque potiti Aemiliam pari tenore dreastant, Flaminiaeque aggerem inter Picenum et Tusciam uSqueiad urbem Romum discurrentes, quidquid inter utrumque latus fuit, in seriae in diripiunt. Sed quid viae Flami- niae cum Aurelial De Tuscia autem vastata nihil in istis
quidem. At enim spreto Jomando audiendus est potius Zosimus lib. 6, 37 seqq. , qui accuratissime, quas Italias partes Gothi peragraverint, narrat. Alaricus enim, eum aperte violatus ab Honorio imperatore Italiam atque Romam petere constituisset, e Norico, ubi versabatur, Aquiledam prosectus juxta mars Hadriaticum i Concordiam enim
et Atiuam tetigit 3 Cremonam iter saeit. Ibi Pado tra-
83쪽
jecto Aemiliam provinciam peragrat, Bononiam praeterit, Ariminum advenit, sed non oppugnat, unde via Flaminia, omissis et Tuscia et via Aurelia, Romam se consert. Quam eum aliquamdiu obsedisset, recessit et in quihusdam circa Tusciam locis 'in castra metatus est; mox via Flaminia Ariminum redit, eademque via, postquam imperatoris fraudem detexit, iterum ad urbem pergit eamque Ostia capta annonae penuria premit. Recessit tamen iterum Ravennam, eaque oppugnata Aemiliam vastat, deinde Bononia frustra tentata Liguriam populatur. Inde Λriminum reversus iterum Ravennam prosectus est. Haec Zosimus narrat; quae porro ex aliis scriptoribus minus accuratis colligi possunt, haec sunt, Alaricum via Flaminia opinor in tertium Romam petisse eaque capta et direpta in Campaniam atque Italiam inseriorem processisse ibique esse mortuum. Post Athaul- sum Romam quam proxime praetereuntem Jornand. de reb.
GeL 3l abisso in Gallias. Apparet ex his, quando Gothi
et Tusciam et viam Aureliam, quae per Forum Aurelii, Pisas, Lunam, Derthonamque Arelaten ducit, tetigerint; sed maxime videntur vastasse, cum in Gallias iter sacerent, quod sine dubio ad mare inserum instituerunt.
Alter Ioeus est lib. 1, 295. Nam alianus, eum ad porcum Herculis hodie porto di Ercolo), qui prope Cosam est, appulisset, ibi invenit vestigia castrorum, quae olim Μ. Aemilius Lepidus, partium Marianarum Studiosus, Ru-tequam a Q. Lutatio Catulo victus in Sardiniam fugit, habuerat. Hinc ei occasio in Lepidorum genus invehendi, a quo nisi mali nihil res publica passa sit ''). Unde autem tanta sibi ira sit, ipse poeta indicat: Nuno
Aceuratiora non narrantur; sed opinor Narniae aut Ocriculi consedisse, quae et circa Tusciam sunt et ad viam Flaminiam, qua deinde se recepit.
Dissentit ab Namatiano Tacitus Annal. 6, 27 Aemilium genua Deemrdum bonorum eisium et qui eadem familia eorruptis mori
84쪽
Nune quoque - Sed melius de nostris fama queretur, Judex posteritas semina dira notet.
Obscura sunt verba et dissicile dictu est, qui Lepidus etiam illa aetate tam acri vituperatione dignus fuerit. Wornsdorisius credibile esse putat eum potius signifieari, qui mori. bus, quam qui nomine fuerit Lepidus. Sed liaeo im
Nominibus certos credam decurrere mores, Moribus an potius nomina certa dari. Quidquid id est, mirus Latiis annalibuS Drdos ..... Quod Lepidum toties recidit enSe malum ' . . . ...
Itaquo sine dubio Lepidus aliquis notatur, isque maxime, qui bellum contra urbem Romam moverit. Posset igitur aliquis de Heracliano, comite Africae '' , suspicari, qui anno 413 eum ingenti classo foros. 7, . 42 3700 naves, alii alium numerum tradunt , cum jam antea urbi detenta classe annonaria summas anguStias parasset, eontra
Romam prosectus est et egressus in Etrusci litoris iisdem fere regionibus, quibus primus ille Lepidus, de quo Na-matianus narrat, prope Ocriculum a Mariuo duce supera. tus vix una navi in Africam evasit, ibique non multo Post in veteri aede Memoriae occisus esti At Heraclianus tempore, quo poeta Scripsit, jam perierat, quare hic do eo tamquam vivente non poterat loqui, nec demonstrari potest, ei vel nomen vel genus fuisse a Lepidis. Itaque alius huic loco quaerendus. Sed Lepidi nomen rarissimum est illa aetate et unum tantum, qui haberet, inveni. Etenim apud Grut. p. 111, 6 commemoratur Claudius Lepidus, vir clarissimus et illustris, exconsularis Germaniae primae et comes rerum privatarum. Sed de eo praeter nomen et
δus, iliustri tamen fortuna egere. Caeterum totum hunc de qua tuor Lepidis locum exposuit Lipsius ad Tac. Annal. 14, 2. In quarto Lepido dissentit ab eo Bychius ad eundem locum. Sed illa dissensio huc parum pertinet.' De grammatica horum versuum ratioue infra dicemus *. XXXIII. ''ὶ Factus autem est eomes Africae, quod Stilichonem sua manu occiderat. CL Zos. 5, 37, 9.
85쪽
honores nihil tiorum est. In eadem tamen inseripilone legitur ejus Dator Claudius Posthumus Dardanus ' in, eumque, quoniam et potentior et ob ea, quae gessit, notior erat, hoc Ioco n Namatiano peti opinor. Audi dignitatos ejus, quas enumerat titulus ille. Vocatur enim vir illustris et patricias dignitatis, ex consulari provinciae Viennensis, ex magistro scrinii libellorum, eX quaestore, eXPraesecto praetorio, ejusque uxor appellatur Nevia Galla, elarissima et illustrissima semina. Et praefecturae quidem
ejus accuratior memoria extat in Cod. Theod. 12, 1, 171, quae lex anno 40f data est, iterumque eum anno 413 Galliis praesuisse docet OIympiodorus apud Photium, in Script. hist. Byg. ed. Bonnens. Vol. I p. 426ὶ et Prosper Aquitanus in chron. ; etiam Hieronymus ep. 129 geminae hujus praefecturae montionem facit. Sed jam quas
tam mala ejus facinora suerint, ut tanta in eum ira Namatianus Concitaretur, accurato indicari noquit. Etenim hoo fere Solum de eo notum est, eum, eum JOvinus a Bu gundionibus et Alanis adjutus Moguntiaci purpuram Sum-PSiSSet, Solum, eum esset praesectus praetorio Galliarum, lyranno non cessisse, sed variis machinationibus essecisse,
ut Athaulsus, Gothorum rex, illi, qui maximam in hoc spem haberet, inimicus redderetur. Itaque postea Jovinum, victum et captum ab Athaulla, Dardano traditum ab eoque interlaetum svido Olympiodorum I. I. in osse. Et haec quidem, quamvis non probi, Strenui tamen sunt hominis, ut voeat Prosper Aquitaniis l. l. , et qui saluti rei publicae prospiceret, quare magnopere eum praedicant Hieronymus I. I. et Augustinu& ep. 9. Verumtamen ut eum non tantam Iaudem meruisse Suspicer, movet me ma
xime Sidonii Apollinaris testimonium, qui Epp. 6, 9)
' Quaeris, ubi Lepidi nomen sit. At hoc a fratre sumendum esse puto, eui sine dubio et ipsi plura nomina, quam Claudii et Le- ipidi, suerunt. . In uno autem fratre hoc, in altero illud nomen usitatius erat. Quamquam vel sic hoc obstat, quod non omnes, quibus nomen Lepidorum esset, etiam genua a Lepidis ducebanti Sed po
86쪽
omnia simul crimina ei exprobrat. Is enim de avo suo Apollinari, qui Constantis Caesaris, filii Constantini tyranni, inde ab anni, 408 per triennium praefectus praetorio suerat vide Zos. 6, 4 et 13ὶ, narrat, eum in Constantino inconstantiam, in Jovino facilitat m, in Gerontio persidiam, Singula in Singulis, omnia in Dardano crimina Simul esse eXecratum. Accedit, quod, cum ibi iis, qui bella civilia moverunt, conjungatur, et ipSe eodem fortasse tempore, quo Namatianus Scripsit, Simile quid videtur esso molitus; aperta lamen ejus rei mentio non invenitur. Itaque ipse sateor, haec, quae dixi, conjectura sere niti; quod certum sit, nihil videri posse proferri.
. Graviora sunt, quas Namatianus de Igilio insula ' narrat lib. 1, 327, quae e contrario sere sita monti AN Lentario nec multum distans a litore, cum Roma ab Alarico oppugnaretur et caperetur, asylum et perfugium Romanis fuerat, eosque a harbarorum saevitia defenderat.
Haec proprios nuper lutata est insula saltus Sive Ioel ingenio seu domini genio, Gurgite eum modico victricibus obstitit armis, Tamquam longinquo dissociata mari. Haec multos lacera suscepit ab urbe sugatos; Hie sessis posito certa timore Salus. Plurima terreno populaverat aequora bello Contra naturam classe timendus eques; Unuin mira sides vario discrimino portum Tam prope Romanis, tam procul esse Getis.
Habes totum locum, in quo haec duo narrantur, Igilium insulam recepisse Romanos profugos ab urbe et Gothos terreno bello plurima aequora, ut ait poeta, VRStaSSO. Quorum cum neutrum aliunde notum sit, hoc Prius eon- . sideremus. Videamus ipsa verba. Wemsdorsius aequor;
explicat de insulis in mari sitis, bello terreno, de equitu' Bodie insula voeatur Giglio. Nonnulli confuderunt cum Dianio sive Artemisia, quae hodie nominatur Gianuis. Vide Cluver. Ital. antiq. 2 p. 502.
87쪽
.hus, quorum bello terreno tantum usus est, in insulam trajectis. Sed sic sibi ipse obloqueretur poeta, si eosdem et eIasso et bello terreno aequora vastasse narrareti. Hoepotius vult, Gothos, quamvis terrenum proprie bellum ge- Terent et equitatu maxime constarent, tamen sibi classem comparasse eaque insulas in mari insero hoc enim potissimum significatur jacentes vastasse. Locqtio populandi aequora aliquanto est inusitatior, sed quae tamen et e plicari et excusari possit; usus enim verbi populandi satis late pateti Equitem autem hostem vocat Famatianus non modo, quod Gothi ipsi plurimum equitatu valebant, sed etiam quod Hunni, quos Athaulsus ex Pannonia adduxerat, aliaeque gentes, quae fere totae ex equitibus eo - storent, his aderant. Quodsi ipsa illa, quae narrantur, eo ideras, poetam habes, qui augeat res. omnia enim, quae de Visigothis scimus, eos nunquam mari poteΡt suisse ostendunt, nec, si fuissent, nulla praeterea rius rei memoria ad nos . pervenisset. Maricus cum post Romam
eaptam ex Italia inseriore, quo abierat, in Siciliam trajiueere vellet, pars ejus navium in freto Siculo submersae, pleraequo conturbatae sunt toros. 7, 43; Jornand. de reb. Gel. 30 . Nec postea reparato hoe damno iterum Siciliam tentavit. Simili modo Wallia, eum anno 418 ex Hispania ad delendas Vandalorum et AIanorum copias in Asrieam transiturus esset, in freto Gaditano vel armis vel naufragio ingenti damno assectus a conatu abstitit coros. 7, 43; Jornand. de reb. Gel. 33). Itaque Visigothi, quamvis haberent elassem, nunquam potentes tamen mari suerunt, contra naturam classe metuendi. Item, quod de plurimis aequoribus vastatis poeta tradit, fortasse ad unam Siciliam laustra tentatam pertinet; eerte, Si quam praeterea insulam parvam Gothi ceperunt, id et nullius erat momenti nec nobis notum est. Quae de Igilio eo narrantur, ambigua sunt; non enim apparet, num Gothi insulam non invaserint an eapere nequiverint; in illud tamen, ut non invaserint, tamquam veri similius in-elino. Quodsi Romani eo fugisso dicuntur, hoc eo Perim
88쪽
net, quod, cum Roma hanc enim laceram urbem, de qua poeta narrat, eSSo nemo non videtὶ ab Alarico oppugnaretur, longe maxima et ditissima civium pars ausu-git. Et Igilium quidem proximus iis portus erat; plerique in longinquiores terras, in Aegyptum, Syriam, Asricam migrarunt, adeoque Vel ventis vel Sponto Sua circumacti vagabantur, ut etiam annis sequentibus multi Syriae et Africae oras appellerent. Lege Hieronym. ep. 12 et Λugustin. de civit. dei 1, 32.
Reliquum est, ut ea, quae Namatianus do Stilichone . narrat, conSideremus. Quorum summa haec est, ut eum accuset, quod et Italiam hostibus prodiderit et libros Sibyllinos eremari jusserit. De utroque seorsum agendum est. Et illud quidem Namatianus narrat lib. 2, 41. Locutus antea erat de forma Italiae sapientiamquo deorum praedicaverat, qui eam undiquo firmis quibusdaia quasi muris ita cinxissent, ut superiori ejus parti Obstruerent Apenninos montes, qui si diligenter custodiantur, nullum hostem intrare posse. Insequuntur haec:
Quo magis est facinus diri Stilichonis acerbum, Proditor arcani quod suit imperii. Romano generi dum nititur esse superstes, . Crudelis summis miscuit ima furor. Dumque timet, quidquid se secerat ipse timeri, Immisit Latiae barbara tela neci. Visceribus nudis armatum eoudidit hostem Illatae cladis liberiore dolo. Ipsa satellitibus pellitis Roma patebat, Et captiva prius, quam caperetur, erat.
Itaque hoc maxime ei exprobrat, quod Alpes illas, quas Italiam tegunt, Alaricum transire passus sit, eique ipSe, sie habet editio antiquissima; vulgo legitur qui, quod quoniam facilius est ad explicandum, ex emendatione manasse puto. E. plica autem quod per hoc facinus quod. Erant enim etiam alia Stilichonia facinora, quae Namatianus vituperaret. '
89쪽
eum elaudero deberet, viam ad caput orbis Romam aperuerit. Haec sunt υiscera nuda 'ὶ i. e. tegumento spoliata
Epiro constitisset, anno 408 repente Superatis angustiis, quae ex Pannonia transitum ad Venetos impediunt, Emonem accesSit,. inde Noricum, post Italiam petiit. Idem Uero hoc quod Namatianus, etiam caeteri scriptores Stilichoni objiciunt Oros. 7, 38; Philostorgius 12,. 2; Sogo m. 9, 4ὶ; Zosimus '''ὶ, quamvis non aperte vituperet, tacite tamen ejus negligentiam incusare videtur. Vehementissimo autem omnium Honorius imperator in eum invehitur, qui in Iegibus post ejus necem ad bona ejus diripienda amicosque persequendos datis hostem publicum eum vocat et praedonem, qui ad ditandam inquietandam quo barbariem sacris' Wemsdorfias hoc eo refert, quod Stilicho Gothorum et Atimorum copias in exercitum Romanum receperit et in comitatu suo habu rit. Sed hoc quidem, quamvis odisset, Namatianus vituperare non P terat. Jam dudum enim hie mos invaluerat, nec Stilicho auctor fuit. '' Interpretes hue reserunt etiam arcanum imperium, quod a Stilichone proditum esse posita ait. Arcanum enim esse dicunt, quod tectum ait et custoditum. Sed, si Claudianus de boli. Get. 100 pro IGreetit ouus Iumiter, ut delubra Numae, aedemque stuirini barbaries Oculis saltem temerare Profanis possit et arcanum fanti δε- Prendere regni, qui locus prae caeteris ad hunc explicandum adhibendus est, consertur, ipsa Roma arcanum imperii vel arcanum imp rium scum enim utrumque dici liceat, quid dixerit Namatianus, non liquet vocari videtur. Gesnerus certe, cum Claudiani verba de pignoribus, quae nominantur, imperii explicat, sine dubio verum non ubdit. Quid Tacito areanum vel arcana imperii sint, vide apud Erneat. ad Tacit. Annal. 2. 36.
Accusatio illa, quam dixi, latet in imperfecto nec recte hie loeus ab interpretibus in latinum vertitur. Mire autem errat Weresdorfius qui in notis ad Rutilii locum conserri iubet Claud. de bell. Get. 27Sseqq. . ubi de expeditione, quam Alaricus anno 402 susceperat . aermo est, a qua longe diversa est ea, de qua hic poeta dicit.
90쪽
thesauris abusus sit Cod. Theod. 7, 16; 9, 13, 22). In
enusa, cur Stilicho talia machinatus sit, Nainatianus dissentit sero a caeteris. Qui cum narrent eum voluisse imperium Honorio vel Arcadio sambigitur enim ereptum Euclierio filio tradere, ipse eum sibi regnum allectasse ait, quod ut efficeret, eum cum Gothis coniurasse eosque intra Italiam admisisse. Itaque Gothos vocat ejus satellites Pellitos. Icilites enim sunt amici et socii, non quos in exercitu Romano et tu comitatu habebat, sed quibuscum, quoniam occvallo laedere eos videbatur lavere, ad delendum imperium 'Romanum conspiravisse putabatur. Sic saepius in Iegibus , quae hoc tempore datae Sunt, commemorantur hostes
publici satellitesque eorum s Cod. Theod. I, 8, 7; 9, 40, 193, et de ipso Stilichone Cod. Theod. 9, 42. Pelliti autem dicuntur Gothi, quod pellibus indui solebant; Claud. Leli. Get. 48l crinigeri sedere Patres, pellita Getarum Curia; id. in IV. cons. Hon. 466 moritur pellita juventus; Sid. Apoll. Epp. 1, 2 Mellitorum turba Satellitum, ad quem
Iocum Savaro plura exempla attulit. De Stilichone autem
porro haec habet postia: dumque timet, quidquid sc feceriat ipse timeri etc. 'in. Quae sic explica: dum timet ea, quae ipse fecerat, ut timeretur i. e. dum timet, ne jam detegatur dolus et fraus, qua sibi regnum parare voluerat. Vides in his et graecismum latinis admodum inusitatum et in tota orationis conformatione aliquid, quod aetatem Namatiani sapiat, cui est tamen aliquid concedendum. Quid vero ex omnibus his criminibus, quae Stilichoni objici solent, verum sit, difficillimum est ad dijudicandum. Hoc tamen conStare poterit multa per invidiam ab inimicis ei
Fortasse ad idem hoc crimen pertinebit etiam, quod eum dicit
voluisse Romano generi esse superstilem. uod si de Romanis ita delendis, ut ipse solus supersit, intelligis, nescio qui non est apium. Puto potius superstilem esse Namatiano idem sere valere ac superare,
imperare. Superstandi certe verbum simili modo posuit Sid. Apoll. Carm. 2, 27 nam regno superstiat, qui regnare jubet; id. 2, 154 non principe nostro viciaci direxu melius PFιhona overatans