Observationes in Rutilii Claudii Namatiani carmen De reditu suo scripsit Aug. Wilh. Zumptibus

발행: 1837년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Nequo alia exempla rara sunt illa notate. Apud Griit. p. 449, T Petronius Maximus, qui anno 420 urbi praefuit,

primaevus in consiStorio Sacro tribunus et notarius nono decimo aetatis anno meruisse, deinde per triennium comes

menses fuisse, hasque omnes dignitates intra vigesimum quintum aetatis annum assecutus esse dicitur '' . Eadem

primaevitas praedicatur in Vincontio Celso, qui anno 40 leonsul erat, apud Grut. p. 462, 1 ot in Tarrutenio Maximiliano ib. p. 471, 8. - Adjicienda sunt alia, quae huc pertinent. Sirmondus enim ad Sid. Apoll. 9, 16 p. 103ot Tillemontius hunc Rufium Volusianum putant esSe Dundem, ad quem Constantii imperatoris epistola de edicto adversus Pelagianos et Coelestium anno 420 data est vido Baronii Annales h. a. . Addunt auctores histor. liter. Galliae Τοm. II p. 171 esso eundem, qui S. Augustini literis celebretur, et quem S. Melaniae patruum fuisse nam ret Photius c. 53. Adjicere poterant esse eum, qui Praefectus praetorio est anno 428 in Cod. Theod. 7, 13 ult.,

Porro eum, qui, cum antea diis veteribus addictus esset, ehristianus lactus est a S. Proclo, episcopo ConstantinO- politano, anno 434. Et re vera haec omnia in unum olusianum rectissime conseruntur, sed Reinesius et poSt eum Corsinus Ser. praes. urb. p. 341 observarunt, hunc esse

potius eum, qui apud Grut. p. 193, 10 vocatur Rufius Antonius Agrypnius Volusianus. Et diversum suisse ab Rutiliano vel inde patet, quod cum eum et a. 421 et a. 434 urbi praefuisse constet, ille autem anno 416 praefectus urbi

dicatur, ter idem munus obisse putandus esset, cujuS rei nullum omnino est vestigium. Neque amicitia ejus cumbitavi suum poetas reddere. Caeterum adde hune locum iis, quos instas. XXXIII attulimus.' i. e. largitionum. Conser quas g. XV disputavimus. γ die Petronius Maximus idem ost, qui Valentiniani tertii ab ipso

interseeti uxorem Eudoxiam invitam in matrimonium duxit et, P0εtquRMmenaea aliquot impera it, occi3u1 est.

72쪽

S. Augustino cognatiovo eum S. Melania in eum videntur convenire, quem Rutilius, qui veteribus saeris deditus fuerit, tantopere amare et laudarsi possit.

Jam ad Albinum deserimur, quem Namatianus, quod ibi in praefectura urbis successerit, suum nominat lib. 1, 466 Albini patuli proxima villa Inei.

Namque meus, quem Roma meo subiunxit honori, Per quem jura meae continuata togae.

Extat hujus Albini, praesecti urbis, memoria etiam in Cod. Theod. 13, 5, 38, quae lex anno 4I4 a. d. XV. Cal. Oct.

Murat. p. 466, 3 et similis, quam habet Grut. p. 286, 7, in quibus sub Honorio et Theodosio altero Caecina Decius Acinatius Albinus praesectus urbi commemoratur. Nam certe intra annum 408 et 423, per quod tempus illi regnarunt, nullus alius Albinus, praesectus urbi, uotus eSt. RUS-dem denique mentio fit apud Olympiodorum Script. hist. 'gant. ed. Bonnensis Tom. I p. 458; ed. Paris. p. 93, qui post urbem a Gothis captam, cum acquieSSent res, et aucta esset multitudo urbana, Albinum, praefectum urbi,

imperatori scripsisse narrat, non sufficere portionem, quaΘpopulo praeberi soleat. Atqui illa ipsa lex Honorii, quam' laudavimus, est do re annonaria urbis Romae. Relatus λ huc est etiam Caecina Albinus, quem Macrobius in Saturnalibus '') loquentem iacit, maximo a Wernsdorfio et Gothosredo Prosop. Cod. Theod. s. v. Albinus. CorSinus Ser. praes urb. p. 313, eum alias audeat aliquid, hic timidior lactus propter tenebras, quibus tota res involuta

Quid hinc de tempore, quo Namatianus praefuerit urbi, colligi P0SSit, supra exposuimus β. VI.''ὶ Vide maxime lib. 1, 2. In Poeti. Iat. min. Tom. III prooemio p. 23, ubi miro modo horum Albinorum familia eum Duciis, de quibus proxime infra di

73쪽

est, nihil discernit. Qua in re, ut quid veri diei posse

videatur, appareat, antea inquirendum est, quo tempore sermo, qui in Saturnalium libris exponitur, habitus sit. Colloquuntur Posthuuaianus, provectior jam aetate, elim Decio quodam adolescentulo. Posthumianus hic sine dubio idem est, quem anno 38t praefectum praetorio in imperio orientali suisse ex multis legibus codicis Theod. constat ' , eujus nobilitatem pariter atque eruditionem summis Iaudibus extollit Libanius Epp. 956. De Decio statim videbi- mus. Sermo inter eos est de convivio, quod nuper, i. e. ut ex verbis Macrobii apparet, ante paucos fortaSSe menses, apud Vettium Praetextatum lacrit, cui Posthumianus assuerat. Vettius ille Praetextatus, cui plenum nomen

Vettio Agorio Praetextato vide Uruterum p. 486, 3 et 1l02, 2), idem est, qui cum anno 367 praesectus urbi

Romae et anno 384 praesectus praetorio Italiae fuisset, anno 385 mortuus est eodem tempore, quo consul deSignatus est '' . Quas res, quae solae adhiberi possunt cactori enim homines, qui commemorantur, ex his definiendi sunt , si consideras, vides convivium illud circa annum 380, certo non post habitum esse. Interfuerunt ei praetor alios, ut Servium '''ὶ et Furium Albinum, etiam Aurelius Symmachus, notissimus illorum temporum rhetor, et Caecina

Noli lurbari, quod Postliumianus praesectus praetorio in Oriente dicitur, apud Macrobium autem Romae loquens introducitur. Theodosii

enim aetate decursus honorum Per Orientem et occidentem miscebatur.

Vide supra g. XV. Hoc, quod dixi, apparet ex epistolis Symmaehi 10, 23 et 24

et 25 , qui initio praefecturae suae urbanae ad imperatores de morte hujus Praetextati refert. Symmachus autem praesectus urbi fuit annia 284, 385 et 386; cs. Corsinum fer. praes. urb. p. 281. Caeterum Prae-tsextati frequena mentio illa avtate; vide de eo Gothola. in Prosop. Cod. Theod. et Corsinum I. I. p. 243. De eo haec verba: Se Ius Inter grammaticos doctorem recena professus fuato doctrinam mirabilis et timabilis Merecundiae - aeqvehatur. Corrigo hic mendum, quod miror adhuc in editionibus servatum esse. Scribendum enim eat: μαιο doctrina mirabilis, quod vitii genus frequens edt..

74쪽

Albinus eum aetato tum etiam moribus inter se conjunctissimi. Hunc Caecinam Albinum Gotholaedus 'i eundem esse putat Caecinam Decium Acinatium Albinum, quem SucceSsisse Sihi tu praefectura narrat Namatianus. Sed nescio, qui iste aetatis rationem expediati Symmachum haud multo post annum 404 satis senem decesSisse constat; Caecinam Albinum ei annis parem fuisse Macrobius narrat; Albinus autem Rutilii admodum juvenis est anno 414. Quare illa quidem opinio abjicienda est. Jam videamus de Decio, quem Macrobius habet. Gotholaedus eum habet pro eodem, ad quem sunt Symmachi Epp.

lib. 7, 35 - 39 et quem hic Flaviano silio suo anno 402

in praesectura urbana successisse narrat. Sed etiam plura

addi possunt. Idem Decius, praesectus urbi, invenitur in Cod. Thood. 7, 13, 15, quae lex anno 402 data est; ad

Eundemque reserenda erit inscriptio, quam habet Grui. p. 287. 2, ubi sub Honorio et Arcadio commemoratur Caecina Decius Albinus, praesectus urhi; nam alius ejus-

jus Caecinae Decii Albini nomen cum Caecina Albino, qui est apud Macrobium, confers, verisimillima sit conjectura, illum hujus esse filium, eaque res, quamvis non Viderit Gothosi edus, ex ipso Macrobio firmatur. Apud quem Decii pater nominatur Albinus et convivio illi intersuisse dicitur, quod dum exponit Posthum ianus, inter eos, qui assuerint, nominat Caecinam, Symmachi amicum, et Furium Albinos. In his igitur Decii pater quaerendus, qui, quin Caecina suerit, si nominum similitudinem adhibeas, dubitari non quit. Jam quaeris, quid hinc ad Nam Liamini redundet. Hoc certe, ut Albinus, qui anno 4l4 admodum juvenis poetae in praefectura urbana Successit, Dein ' Eandem sententiam proponit Tillemontius in hist. imp. Rom. Tom. V p. 526.

''ὶ Gothostedus hanc inseriptionem ad eum Albinam refert. quem Rutilius commemorat, id quod salsum esse vel inde apparet, quod Areadiua anno 408 mortuus est.

75쪽

eli illius fit Ius, Caecinao autem AlbIni, Symmacho amici,

quem Macrobius nominat, nepos esse videatur. Genus

Albini habes, sed potest etiam dici, quos porro honores gesserit. Idem enim videtur osso, qui in Cod. Tlieod. 5,1, 7, quae lex anno 426 data est, vulgo vocatur praesectus praetorio. Sed et Ritterus ad h. 1. eundem in melioribus codicibus rectius praesectum urbis appellari notavit et jam Corsinus 1. I. p. 345 errorem detexit et sustulit '). Idem Albinus, cum anno 439 a Valentiniano ad bellum inter Romanos et Gothos componendum in Gallias missus esset, Cum . Aelio Contentionem perniciosam rei publicae habuit vide Prosperum Aquitanum chronico h. a.), deinde ab anno 443 per triennium praesectus praetorio Italiae fuit, eandemque dignitatem iterum anno 447 adeptus est, postremo anno 444 consulatus Et duobus annis post patriciatus honoro donatus est. Vide do liis rebus Ilitterum ad Novell. Cod. Theod. 1, 22, qui non immerito has omnes dignitates in unum illum Athinum, quem anno 4l4 Na-matianus flore vitae seuerum, graυiliate Scuem dicat, videtur conferre.

XXIV. .

Sequitur Decius ejusque pater Lucillus, quorum Iaudes Famatianus lib. I, 599 habet. Uberius de iis exponit

Wornsdorsus Poet. Lat. min. Toim. III prooem. p. 22, sed in eo maxime peccat, quod omnia, quae ad Caecings Decios Albinos reserenda esse modo 'vidimus, ad hunc Decium ejusque patrem pertinere arbitratur. Pater Lucillus prior nobis considerandus, de quo Namatianus ita eanit:

Hujus vulnificis satira ludente Camenis dec Turnus potior nec Iuvenalis erit. Institnit veterem censoria lima pudorem, Dumque malos carpit, Praecipit esse honos.' Deceptus tamen est Warnsdorsua Podi. Lat. min. Tom. III Prooem. P. 24. Omnes a Castalione interpretes scripserunt restituit, idque usitatius. Sed non desero, quod traditum est. . Instituere pudorem est

76쪽

Itaque Lucillus podia satiricus suit, potior vel par, ut poeta judicat, Turno aut Juvenali. Turnus etiam ab aliis

relebratur. Commemorat eum prao caeteris Scholiasta ad

Juvenal. Sat. 1, 20: se Turnum dicit Scaevao nemoris,1rctgici poetae, fratrem. Rurses hic libertini generis ad

honores ambitione Provectust est, Potens in aulta V.Fasianorum Inli et Domitiani . Fragmentum ex ejus Satiris idem assert ad Juvenal. 1, 70. Nobiles ejus libellos

Epigr. 7, 97, 8) et ingentia ejus pectora, quae ad Satiram contulerit, Martialis, Epigr. 11, 103 Iaudat; inter poetas

recenset etiam Sid. Apoll. Carni. 9, 267. Praeter Casau- bonum do satir. Graec. poesi et Rom. satira lib. 2.c. 3

plenissimo do eo disputat Werias torsius Poet. Lat. min. Tom. III prooem. p. 59, oiquo fragmentum satirae in Neronem tribuit, quod quo jure secerit, discernere non audeo. Facilius enim talia dicuntur quam probantur. WernSdOrsus igitur, ut redeamus ad Lucillum, hunc, cum proprio nomine, sicuti silius, et ipso Decius vocaretur, a Satiris, quas ad modum veteris Lucilii scriberet, Lucilli cognomen accepisse putat '). Quam conjecturam nimis levibus vel nullis potius argumentis niti cum ipse postea SenSiSSet, mutavit opinionem Poet. Lat. min. Tom. IV p. 824ὶ et illi proprium nomen Lucilli concessit. Addit autem videri esse eum, de quo Fulgentius Planciades de prisco Sermone S. V. Tamentum Sic loquatur: Quintus Fabius Lucullus mico ciarmine: υilissimum ramcnium, PromυiΟSayestis. Ibi enim pro mico legendum esse ethim, quo nomine illa aetas poetas satiricos appellare consueverit;

mare cupere, id agere, ut existat pudor. Docendi notio hie non apta; homo enim instituitur aliqua re, res docetur. In antecedenti autem disticho non intelligo editores, qui sic distinguunt verba: hujus wuIniscis, satira Iudente, Camenis. Junge Fotius deletis commatibus hujus εatira, quae Nuiniscis Camenis Iudit. Miro errorε Casaubonus de satirica Graec. poes. et Rom. Sat.

2, 3 p. 240 pro Lucillo Decium in poetis satiricis numerat. Si tolum locum, maxime v. 613 legisset, aliter j udicasset.

77쪽

Luculli vero nomen idem esse ae Lucilli. Sie effiei, ut Lucullus Planciadis et Lucilius Namatiani lidein sint. Et argumenta quidem haec non resutRmus, quae, qualia Fint, quilibet videt. Sed vel nomen ipsum Q. Fabii Luculli siquis, qui modice nominum Romanorum sub principibus

mutatorum rationem noverit, consideret, poetam illum inulto antea vixisse intelliget. Iis enim nominibus, quae prisco more praenomine, nomine, cognomine efficerentur, Nam a-tiani aetas non amplius usa est. Simile est, quod Werns- dorsius huc refert Lucillum, cujus in Anthologia graeca sint epigrammata aliquot, σκωπτικα et διγσ-τικμ plerRque,

quem Fabricius Biblioth. Graec. Vol. II p. 719 ed. Har- Iess. Vol. IV p. 480ὶ extrema parte saeculi quarti vixisse

ostendat. Sed quantum equidem viderim, non Lucillo isti, ut Rutiliano, sed Lucillio nomen est, quare res, quae aliRSaperta csset, turbatur. Etenim praeter aetatem epigrammata in poetam Satiricum conveniunt, neque insolitum est positis latinis graece scribere. Exemplo est Claudianus, poeta celeberrimus, cujus permulta eXtant epigrammatagiaeca vide Fabric. Bibl. Graec. ed. Hartess. Vol. IUp. 4oTὶ, antea Hadrianus imperator, alii. Sed vix in an- thologia corrigendum est; nam etiam Lucilliorum nomen illa aetate non raruni in inscriptionibus. Rectius agere videntur, qui Lucillum, cui Scripta est epistola Symmach. lih. 8, 2i, eundem cum Rutiliano esse putant. Etenim illo quoque homo eruditus et literarum amans suit, nec modo ita, ut foveret, Sed ut ipse etiam scriberet libros. Porro Namatianus de Lucillo haec habet:

Non olim sacri iustissimus arbiter auri Circumsistentes reppulit Harpulaar etc.

Comes sacri auri est eomes sacrarum largitionum, de quo supra diximus '). Quae autem Harpyiae illae Wer dom') Erat in imperio occidentali etiam comes auri, qui proprie Vocaretur, cujus quae munera fuerint, non satis liquet. Sed inferior hiemagistratus erat, nec ei, qui postea maiores honores petiturus esset, dari solebat. Vide plura da eo apud Panelaolum ad notit. dignit. imp. secid. c. 35.

78쪽

sus dici putat avaros et iniquos judices et praesectos, qui aerarium variis fraudibus expilarint. Sed quid judicibus aut

Praesectis cum . aerario vel comite sacrarum largitionum Et unum quidem genus hominum illa aetate est, nobilo fere furtis ac rapinis, quod aptissime Harpyiarum diceretur, agentium in rebus, qui vocantur. Pertinebat ad eos cura exigendorum vectigalium, eaque in re adeo pessima quaeque lacinora perpetrabant, ut Julianus aliquando eos penitus delere voluerit vide Liban. orat. in Jul. mori. p. 294 seqq. ed. Morell. 3. Lege praeterea de iis insignes locos apud Amin. Marcell. 16, 5 et Victor. de Caes. c. 39. Sed quamquam illi etiam sub aliis magistratibus militabant, magistro tamen officiorum jus erat eos puniendi eorumque libidinem coercendi. Accedit, quod Namatianus ipse, quoS dicat, indicare videtur, cum inter custodes furta volare ait. Ii igitur ipsi, qui custodire debebant, comites largitionum in dioecesibus, rationales in provinciis, praepositi thesaurorum in maximis quibusque urbibus furabantur. Quamquam horum rapacitas, cum nec ulla lex cod. Theod. de ea coercenda sit nec alibi rius mentio sat, non ita nota est. Sed in ingenti tamen illorum temporum pravitate . non mirum, si hi quoque in priora inclinabant. Praeterea, quae Namatianus narrat, nulla certa Lucilli extat men. lin. Tillemontius hist. imp. Ro in. Τοm. V p. 66l legem Cod. Theod. 12, 6, 30 huc refert, ubi Lucius quidam comes sacrarum largitionum anno 408 commemoratur, qui idem anno 4l3 consul fuit loco Heracliani ob seditionem ex lastis erasi. Idque eo maxime motus, quod magistralum, qui tam egregie munere functus eSSet, latere non pOSSO putabam, et ipse aliquando cogitavi, ideoque, qui probari posset, quaesivi. Etenim, ut in mulieribus constat eatidem

diei Domitiam et Domitillam, Claudiam et Clauditiam ses

Κannegieter. de mutat. nom. Rom. Sub. princ. rat. p. Sin, ita idem fortasso etiam in viris admitti posse putabam. Praeterea Decii nomen, quod Lucilli filio erat, in Albino- . Tum familia usitatissimum ad eandemque reserre poteris Lucium sive Lucillum; nam Lucius Albinus invenitur apud

79쪽

Grut. p. .878, 1'. Nolim tamen haec ita disputare, ut pro certis habero videar; praestat enim de Lucillo praeterea nihil notum esse profiteri. Decius, filius ejus, consularis Tusciae et Umbriae erat a. 416, idque munus tanta laude gerebat, ut Namatianus, ubi Lachanium patrem praedicat, eum tamquam simile quoddam exemplum integri et probi rectoris laudet Iib. 1, 599:

Qualis nunc Deeius, Lucilli nobile pignus, Per Corythi populos arva beata regit. .

Praeter hoc nihil do eo notum est. Magnopero enim Wernsdorsius sallitur, qui eum esse putat, qui apud Grui. p. 2NT, 2 nominatur Caecina Decis Albinus, praesectus sub Honorio et Theodosio, eundemque a Macrobio in Saturnalibus loquontem fingi. Quae salsa esse ex iis, quae antecedenti paragrapho disputavimus, Satis apparet.

XXV. Supersunt duo viri, de quibus dicendum est. Prior Mess,tilla a Namatiano laudatur lib. 1, 271:

Hic est, qui primo seriem de consule ducit, Usque ad Poplicolas si redeamus aVOS.

Primus consul est P. Valerius Poplicola, qui in Iocum Collatini ob nominis invidiam pulsi electus est. Werus- dorsius dicit potuisse adjici, eum genus repetere ab eo, qui primus praesectus urbi suerit i. e. a M. Valerio Messalla Corvino, quem Augustus anno R. U. 729ὶ, eum praefecturae urbanae ordinarium honorem inStitueret, primum urbi praeposuit. Addit ex vetere inscriptione, hunc, doquo Namatianus loquitur, FI. Valerium Messallam nominatum esse. Sed nec affert illam inscriptionem nec, ubi imveniatur, dicit, et dubito fere num recte dixerit; equidem certe, quamvis multum quaererem, reperire non Potui. Pergit poeta de Messalla:

Hie et praesecti nutu praetoria rexit, Sed taenii et linguas gloria major inest. Hic docuit, qualem poscat facundia sedem, Ut bonus esse velit, quiaque disertus erit.

80쪽

Wornsdorsus igitur olim anno 398 praesectum praetorio Italiae fuisse dicit, quod, unde habeat, nescio. Etenim jam anno 396 in Cod. Theod. 11, 30, 55 praesectus praetorio

Italiae nominatur, eumque aut satisi diu aut Saepius eo munero lanctum esse leges muItae codd. Theod. et Just.

demonstrant, quae annis 399 et 400 et 403 datae sunt '). Ad eundem sunt multae epistolae Symmachi lib. T, SI -92ὶ, qui etiam praefecturae ejus mentionem incit lih. Topist. 80 eu 90, ei quo multorum amicorum cauSRS Commendat. . Praeterea Messallam inter scriptores paulo prioris aetatis commemorat Sid. Apoll. Carni. 9, 302:

Paulinum, Ampelitinaque Syminaeliumque, Messallam ingenii satis profundi.

Quod video a plerisque ita accipi, ut Messallam poetam fuisse arbitrentur, eique rei ex ipso Namatiano praesidium quaerunt. Qui, ubi de aquis Taurianis, quas visit, agit,haee narrat:

Haec quoque Pieriis spiracula comparat agris Carmine Messallae nobilitatus ager; Intrantemque capit discedentemque moratur Postibus affixum dulce poema Sacris.

Sed apparet, hic de paucis versiculis, qui in fronte nediculae inscripti erant, Sermonem esse, idque etiam eum potuisse facere, qui alias poesi non daret operam. Illum enim non fuisse poetam colligi potest ex Symmacho, qui, quamvis Saepe ejus lacundiam praedicet, de poetica Iaude, quam moruerit, nihil habet. Etiam Famatianus ipse, si accurate ejus Verba conSideres, oratorem solum laudat; nec magis Sidonius, dum Symmacho jungit, poetam indicare voluit. Ultimo loco dicendum est de Protadio, cujus probitatem et integritatem Eximiis laudibus esseri Namatianus lib. 1, 542. Uberius de eo dicunt Benedictini Mauriani

'in Falsam esse inscriptionem legis Cod. Just. 1, 54, 6, ubi Messalla anno 388 praesectus praetorio nominatur, demonstravit Gotholaed. in chronolog. Cod. Theod. h. a. et in pro30P0graph. s. V.

SEARCH

MENU NAVIGATION