In Epistolam D. Pauli apostoli ad Titum commentarius, cum aliquot digressionibus, seu totidem locis communibus, bona ex parte ad hodiernas in religione controuersias pertinentibus, collectore Claudio Espencaeo Parisiensi theologo. Digressionum praeci

발행: 1567년

분량: 809페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

771쪽

AD TITVM. CAP. III. 72Idum ac opportunum foret. Hos ergo,cum nobiles essent sapientia & operibus,& secundum Graecos dc Aquinatem, nondum eis Ecclesiae fuissent commissae, aut ulla credita regiminis Ecclesiastici cura, Titi modo exant comites, hos,ai trilicite praemitte,imo studiose . deducito, ac sedulb prosequere, quod ossicium solemus hospitibus exhibere,sicut nihil illas desit , Mandat Tito,ut priusquam ad se veniret, eos decenter ac bene procuratos remitti ac deduci, iubens eis ab his qui creἐiderant,sumptus necessarios dari, ebsque refrigerari: quia dignumerat, ut qui spiritalia tradebant, non eis deeLsent carnalia, Rom. Is.l. Cot.'. ut nihil pe dant de fructu tardantes, sed uberiore doctrina perfruantur. Cura, ut quibus opus habent, ea ipsis subministrentur, ne qua re destitua tur, abunde illis prouide victum ac vestitum. Et de alimetis enim hic agi Graecis Latini con sentiunt, ut quoniam de Creta in Ciraeciam ad-

nauigaturi erant, ea quae ad viaticum sunt necessaria, eos habere faciat, non sitarciis indigere,ut Hieronymus, aut qui minus eum forsan intellexit,marsupiis. Est autem,obiter, utruncisque Graecum, νιταρ ι ., Polybio lib. s. Philos . pho Oeconomic. 2. militaris annona, commeatus,frumenti diuisio seu frumentatio, μικροσυπιον,siccus nummarius, in quo numi reconduntur. Sequitur, Discant autem in vesibi, Graecis, Hieronymo item dc Ambrosiis , nostri, sed siue secunda persona, Cretenses vobis sub-

772쪽

diti, habes,ait, in discipulos potestatem, siue prima, ut suos vocet qui in Christo crediderant, qui quia Christi erant, rectE & Pauli de Titi appellari merebatur,est occultae, quae suboriri poterat, quaestionis & responsionis sol

tio,ut non tam Titus, quam quicunque epist lat lector hoc diceret: Et unde Tito,ut viaticum

non habentibus largiretur Soluit, & quasi nihil sibi opponatur,elidit, q. d. Si non habes, vel si quaeris unde haec accipias,prouideat quos ego ad Christum conuerti, & tibi diuinis instruendos reliqui.Doce,imo doceamus & nostros quoque fideles ex gentibus, sicut ex Iudaeisi alij de Asia couersi faciunt,qui suis prPdicatoribus, & aliis indigentibus prouident, bonis operibin aes vel sibiipsis, de die in diem,

ut sic cum Brunone loquar, meliorando,vel illos , Iudaeos scilicet & Asiaticos excellere, de fratribus aliis recte factis praeire ac praeuenire, ut sit eius quod paulo ante dixit,repetitio. C rent bonis operibus praeesse,qui credunt, q.d. Potuissem & aliter eis prouidere, ne ulla re i digerent, velim tamen, Vt qui apud te sunt, ex

iis quae illis praemittendis deducendisque suppeditaveris, & quod eos rebus ad iter neceu riis instruxeris, addiscant in bonis erga proximos meritis exerceri,& aliis praelucere, ad usus -necessarios,siue doctrina eis, siue eleemosyna Ahumanitate opus fuerit,rationem indigentium habentes,verbis,pecuniis, & quibusvis modis eis succurrere, eosque fouere, nec in quibus

773쪽

AD TI tu M. CAP. III. 7 a 3

cunque tamen causis ministrare , sed in usibus necessariis, habentes quippὸ victum atque u stimentum,his contenti simus, I.Tim. 6.& qui altari seruiunt,de altari vivant, & qui participes spiritualium nostrorum facti sunt, debent nobis sua communicare temporalia,ubi paulo supra.Vino intinfructust si, vel sbi, Dominum sic multimode demeretes, vel dotioribus suis, eis necessaria modo, non quaelibet aut super- me phia

fui ministrando, Laborantem enim agrico- maia petelam oportet primum de fructibus accipere,2.Tim. 2.Et, Quis plantat vineam,& de fructu i ης- Τ.bus eius non editὶ& debet qui arat aut triturat,

in spe id agere fructus percipiendi , i. Cor. 9.

Conuenit ergo eos quibus diuina docedi munus creditum est,fructus huiusmodi ferte, de quibus Salomon,citante Hieronymo, fructus vero eleemosyna, Prou. .& Paulus primum spiritus fructum charitatem vocat, Gal. s. quae C.

in communicatione &ministerio vel maxime primuia

comprobatur. Ergo ne forsitan vel Pauli epistolam,vel Titi praeceptum contemnerent, infructuosos vocat, quicunque viris Apostolicis, de Christum euangelizantibus non mini

strant, quibus necessaria nolle tribuere, steri ' IV ilitatis est seipsum condemnare. Si enim po pulus, Dei vinea est, fructum ferre debet, non spiritualem tantum, sed & temporalem, quo

qui plantant atque rigant. I. Cox. 3. su stementur , & qui verbo catechizatur seu docetur, c techistae in bonis omnibus comunicet. Gal. G.

774쪽

70 . IN EPISTOLAM

quia qui parce seminat,parce & metet, 2.Cor.

p. & qui libenter ac benigne largitur, copiosε

colliget. Alias infructuosus futurus,& ut arbor fructum bonum non faciens,excidendus 5c in ignem mittendus, Matth. 3.7. Luc. s. At Graecide fructum hunc daptibus magis quam accipientibus exponunt, quasi suo more Paulus, hic ut ubique, illis quam his potius consultum velit, nec tam ut ministri aut pauperes accupiendo lucrum inde faciant, quam ut fidelescis dando, ex ea, qua in proximos usi fuerint, humanitate commodum capiant, ac fructum Chri Meur referant. Poterat Dominus, qui ex paucis p non semir nibus de pisciculis tot hominum milia non semel refecerat,& seipsuna de discipulos sic sem- 'f' per alere, sed maluit a mulieribus ali de victum

capexe, Luc. 8. vi&ea inde proficerent, de fructum consequerentur. Poterat de Apostolus

eius , qui manuum suarum ministerio sibi sui C. que necessaria suppeditabat, idem faciendi de aliis exemplo suo necessitatem imponere, at ab aliis contra Jc exigit,& accipit, & suo quoque exemplo idem exigendi accipiendique potestatem posteris fecit, i. Cor. 9. sed audi, quarς ad Phil. . qui ei in ratione dati dc accepti siue expensorum communicauerant , dc quae illi opus fuerant, bis miserant, Non quia, inquit,quaero datum, donum, munus , sed requiro fructum exuberantem in rationem v

stram,hoc est, Euangelij prosectum, quae res vobis sit utilissima. Idem de eleemos I na dc

775쪽

AD TITVM. CAP. III. 72s

beneficentia dici potest, non tantam eam ac- Et a secipientibus, quantam & facientibus utilitatem afferre. Peccatis enim resistit, extinguit, expiat, Ecclesiastici 3. Dan. . redimit. Tob. 4.&ia .liberat ab omni peccato & morte, nec patiatur in tenebras ire, facit inuenire misericordiam,& vitam a ternam, Magna coram se mo Deo fiducia, Eleemosyna omnibus eam facientibus. Consequenter&postremo sal tat Titum Paulus, primum ex parte filiorum, sue sociorum: secundo rogat & alios salutari, tertio salutem suam ponit, Salutant te qui m cum sunt, Omnes, Salutem dicunt, & tibi praecantur comites mei,Omnes propter compendium & breuitatis causa, tacitis nominibus, consalutatores, vel solita consuetudine usus,

vel propriE όn Titum, cuius magna laus per Paulum ab omnibus salutari, quodque talis es

set,ut amorem omnium qui cum Paulo erant, mereretur. Illi ergo te,ait, si lutant. Tu quoque ex nostra parte Saluta eos qui nos amant ex

sil vel uniuersalitcr apud Cretam fideles, seu Christianos,vel salutatione dignos videri vult, qui fideliter,non fictE,& affectu Christi, fideique causa, non aut carnis, aut sanguinis. Si . enim omnis qui amat, in fide amaret, nec eia

sent qui absque fide diligerent, sdem ad amo

rem non apposuisset. Amant & quaedam ma- Am.r- tres filios,vel pro eis emori paratae, sed intem sit. dum non in fide,Et uxores maritos , frequenter & eis immortuae, sed amor hic interim

776쪽

non est fidei. Sola sanctorum dilectio in fide diligit & charitate, etiam infideles & inimiacos, sed ea intentione ut fideles fiant, & sic amici,iuxta illud, omnia vestra in fide & ch ritate fiant, quia credit in eum, qui pro eius

mandati expletione mercedem retributurum

se pollicitus est. Veritatis igitur magister non vult aliter amari, quam ex solo pietatis instituto. Gratia Dei cum omnib- vobis, supple, sit, aut adsit. Hieronymus admonet, nec Dei in Graecis codicibus, nec Domini nostri haberi in libris authenticis. Nunc generaliter salutat omnes fratres & Titi domesticos , nec uni scribit propter ipsius tantum utilitatem, sed propter totam Ecclesiam in commune sanctis atque credentibus. Et sicut patriarchae benedicebant filios, Gene. 27. s. Deut. 33. Et Apostoli quocunque ingredientes, pace Opi bant super dignos requieturam, ab indignis d illos reuersuram , Mati. Luc. Io.Ita nunc ita Paulus in fine Epistolae, gratiam imprecatur, quae cum voto effecibum habebat , & in credentium erat potestate,si talem se benedictus, qualem benedicens praebere voluisset. Est au- . tem gratia bonorum omnium principium, vitae beatae arra, q. d. Velim, aut comprecor& exopto, ut Dei donu, & qua indigemus Omnes, Rom, 3. Vobiscum semper maneat, animasque vestras & corpora perpetuo tueatur, conseruet, ac custodiat. . men, verE, siue G

Hςlitor. Ad Titum quidem primum Ecclesae

777쪽

An TITVM. CAP. III. 727

Cretensium episcopum ordinatum, scripsisse Paulum haec e Nicopoli Macedoniae oppido Graeci monent, nouis autem omnibus profectam ex iis utilitatem praebere. His enim thesauris ut communibus fruimur , Utinam ct nos seruare possimus quae collecta sunt, in Christo Domino, cum quo Deo Patri una cum S. Spiritu omnis h

778쪽

IN AMPLISSIMO sENATV

Parisiensi procuratori R gio, V.C. S.P.

V ad in hac, ne ante annos plus minus decem, loco scilicet atque tempore Palde alieno , negotium mihi exhibitum esset, quo dii me explicarem,opera mihi tua des , autoritate Regiafuit op s. Cosse, raptim carpismque,

quae tum mihi super eims negoti, argumento in mentem Penerunt, nihil minus quam de illis in lucem Inquam edendis tunc cogitans. Nunc )ero pro ea quam ad perius argumentu habet, icinia, quod tum Pere partus iam demum pario do, litasque V. C. nuncupo, )t cuim patrocinio coilector tunc in tuto fuit, eiusdem quoque nomine collicitaneum subb securum obambulet. Erit aut pu-bticuisquoque testiminium, quam reculis

distrique meis propitium simper resenserim, quamque elivi , quo in bonis 1 aeriaque literis diu oe fenexfruor , ignobilis quidem sed Oti, dulcissimi, myum ero ,dum diua, re

liquator tibi non ingratias. Na quo sis hoc magis omnisus )num a Domino Iemper ex-

779쪽

petiui emperque magis asue magis hoe anarequiram, rantoplu tibi gratiae ω debeo O, habeo In qua raut atque deberem, habenda diuominins prolixussim,quo cripsit Flaccus ad principem,non immerito apud te,dilige risime principis procurator, excusem, Cum tot sustineas & tata negotia solus, in publica commoda peccem, Si longo sermone morer. Incolumem ergo

780쪽

ybus legi possint aut debeat,expressus

δή est Ecclesiae canon is. Carthaginem

haereticorum libros pro necessitate detempore legat.De quo multo anterior Dionysius Alexatis 'r' Λ drinus episcopus ad Philemonem Rom. Pres l,ysic scripsit, Ego haereticoru tract tu lego,& traditiones perscrutor, etiasi videar ad horam verbis eorum pollui: Sed multum mihi hoc ipsum confert, quando ex ipsorum verbis eos arguere atque repellere facilius potan,magis etiam ac magis execrer atque detester.D

nique cum a quoda fratre sympresbytero prohiberer, verito,ne taliu lectione, taquam carni Visi ἐφ 'i alicuius fretore,pollueresivisio mihi diuinitus υ' oblata est, & vox exhibita,quae me confirm mcia libris. uit,huiusmodi. Disera enim'clare madauit, dicens, Legito omnia quaecunque in manus tibi venerit. Disquirere enim &e plorare potes omnia,& haec tibi fidei ab initio amplectendat, causa fuit, Hac visionem accepi ut Apostolicae Voci congruentem,quae firmioribus dicit,Estote probati spectatim trapezitae.Ita Niceph. lib. s. cap.8. Vetus Eusebij interpres Rumnus libr. 7.ca.G. allusum ad id putauit. Omnia probate, stre legite, quae bona sut,tenete.I.Thessis. Recens cap.7.ad id .I .Petr. 4. Sicut probati dispen satores. Ambr. initio praefationis in Lucam,de

SEARCH

MENU NAVIGATION