Tentamina experimentorum naturalium captorum in Academia del Cimento

발행: 1756년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ORATIO. XXXIX

vandis corporibus inserviunt, confectae sint, cum corpora in hoc vitro pellucida maneant, in alio turbida reddantur; in hoc saporem retineant, in alio diversum saporem acqui- 1ant: didicit hoc experientiae ope Solertissimus Redus, inprimis in Aqua Cinnamomi, quae in vasis distillata vi reis, atque similibus vitreis asservata, semper clara & limpida permanet: sed Vasis crystallinis inclusa, paucas intra horas crassescit, & lactis instar alba evadit, ac post aliquot dies sensim flavescere incipit, saporemque assumit amygdalarum amararum, & interioris substantiae nucum persicarum: Animadvertit acutissimus hic Philosophus, in Vasis crystallinis, quae Romae vel Venetiis sunt, aquam Cinnamomi non infra paucas aliquot horas, sed post duas demum vel tres dies turbari & albescere, sed ita ut nunquam in his sa- vescat, aut ingratum illum saporem amararum amygdalarum assumat. At vero si in Vasis crystallinis, quae Romae Sc Venetiis fiant, non nisi post duos tresve dies turbatur, longe diutius in pulcherrimis illis crystallinis vasis, quae Lutetiae Parisiorum sunt. perdurat: quin usque adeo eXig Ua est, quam in hisce vasis assumit, albedo, ut fere dicere liceat, eandem plane non albescere. Simile quid nuper acutissimi in Gallia Philosophi Ge rodius & Eous deprehenderunt, cum Vitreas Iagenas ab acido Vini spiritu corruptas notaverunt ' Ecquis ad ejusmodi minutias in experimentis attendere solet 8 videmus tamen nihil esse negligendum, neque eXperimentatorem satis sollicitum in omnibus annotandis esse posse, ut accuratissime phaenomena intelligantur ; nam est, quilibet in Physica passus, instar in

genti S acer i errorum, qui se animo nostro sistunt, & quos ViX, qualicunque sagacitate polleam VS, e litare possit in US. Haec omnia modo tempus, & protractae cum patientia Oh-

servatione S docuerunt.

Verum redeamUS ad producta , quae. ignis , putrefactio, fermentatio, solutio, attritus, suppeditaverunt: Haec nondum sunt minima, nondum sunt elementa, eX quibUS COr-

4 et .

62쪽

pora concreVerunt, nec id eXercitati Chemici opinantur, quamvis nonnulli sentiant, per diu continuatam, per fie- pius repetitam ignis actionem ultima tandem Ohtineri; quae forte ultima quidem non sunt, attamen sunt simplicissima, quae unquam arte Vel industria acquirimus : Idcirco quodlibet productum prima ignis actione ex Corpore elicitum, iterum igni eX ponatur, novum quod prodit, rectificatum appellari consuevit, quod subtilius, purius, simpliciusquere Vera eXistit; nec nocet, nec poenitebit unquam repetiisse cum hoc recentiori foetu laborem; ita tandem post re- iterata saepius molimina adipiscemur simplicis lima, quae ars suppeditare poterit. Est hoc omne quod ab Analysi exspectandum, ulterius penetrare nondum concessum fuit mortalibus in corporum cognitionem, nec dabitur, nisi serior aetas nova detegat solutionum artificia, admodum optandat Etiam si enim multo plura eruerimus quam antiquissimi Philosophi, nequaquam tamen ad ultimam perUenimUS metam, nec methodorum memoratarum Ope cuncta resolVimuS corpora

in simplicissima Elementa. Resoluto jam corpore artis Analyticae ope in simplicissimaS partes, in 'estigandum est, quomodo hae coeuntes in se mutuo operatae sunt, & quomodo concrescendo magnum illud totumque corpuS composuerunt; ideoque nunc Synthesis in auXilium vocanda, quae jubet, ut dirigantur omnia tentamina secundum Methodum, quam Geometrae praescribunt, a simplicissimis scilicet incipiendo, & pedetentim

ac successive adscendendo ad magiS composita. Proinde capiantur duo simplicissma, modo acquisita per artem producta; haec secum invicem misceantur, vel sibi Iente affundendo, vel subito; aut inter se terantur, ita formabitur massa composita, quam Primam vocabo: Ut autem Omnis colligatur eX hoc periculo utilitas , diligenter obserVentur motuS ex hac permixtione oriundi, & ipsa maliasa organis sensoriis applicata eXploretur accurate, qUaCUnque fieri possi methodo: tum ne aliquid omittatur , ac

63쪽

phaenomen omnis varietas habeatur, mistura sat diversistimis modis, in aere aperto; in Vale clauso, sed ae rem continente naturalem; in Vase clauso affrena comprehendente densiorem quam est Atmosphartae ad Terrae superficiem: deinde in vasculo Aerem compleXo rariorem ; tandem in Vacuo: potissimum vero in Vacuo instituatur, quia tum corpora sibi solis reli fla edunt phaenomena, quae a silis

duntaXat Viribu S Oririnrur, cum accedente aere massa cletur tertia, quae ambobUS admista corporibus, alio S eXcitare potest effectus, quemadmodum frequenS eXperientia pro bavit.

Mistura in vase clauso facta siepe procreat fluidum aliquod elasticum, Aeri analogum, sed majorum minorum evirium, & plus minusve constantium: Veluti quoque adnotarunt diligentissimus Byleus, & nuper eXperientisii 1nus Id ite sa ita occasio nascitur id fluidum colligendi, eXaminandi, & observandi quantum differat ab alio Elastico, produm, eX aliorum corporum partibus si1nplicissimis secum etiam miXtis: Tandem misturae fieri possunt in loco calido vel frigido, &diversis anni temporibus: fiant hi modi valdequam diversi duo simplicissima, quae eX Corpore magno elecimus, permiscendi; Non raro tamen accidit, Ut complura eX Corpore per ignem attentiato acceperim VS produ-dia simplicia, quae omnia combinari secum invicem possunt eodem modo, atque ita plurimas compositas massas, quas Primas appella 'imus, constituunt, quae seorsim asservatae, in aperto aere relinquantur, aut VasculiS includantur, ut notentur inlatationes, quas tempus iis inducet. Deinde alicui massie primae affundatur, aut adniisceatur

prudenter & lente, vel subito, simplicissimum aliquod tertium, distinctum a binis prioribus; quo trium ingredienti-Um Componatur massa, quam Secundam appellabo; quo etiam modo omnes primae massae per tertii simplicis miX-tionem sunt tractandae. Tum massae duae compositae primae secum addantur secundum omneS antea notatas methodos, quo massa Ter-

64쪽

XLII ORATIO.

Ea componetur: Huic novum addatur simplicissimum, quod masiam constituet Quartam: Hoc ordine pergendum erit, donec omnibus, qui fieri postulat, modis, &quos ars suggerit Combinatoria cuncta simplicissima, quae e Xam in tum objectum suppeditaverat, iterum in Unam molem conjunxerimus: Quod si Analysis decem simplicis lima praebuerit plus quam tres milliones diversarum misturarum fommari poterunt; quae omnes cum factae sunt vel in Aere aperto, in vase clauso, in Aere condensato, in rarefacto, in Vacuo, in loco frigido vel calido, numerum tentaminum plusquam decies augebunt, hoc est plus quam triginta sex milliones diversorum processuum institui poterunt: Qui-hus addatur singulas compositas mastas iervari poste in aere aperto; & in phialis clausis per diuturnum tempUS, Ut mutationes inspiciantur, numerus adhuc duplo major evadet;& si haec omnia pericula capiantur diversi S quatuor anni temporibu S, numeria S adhuc quadruplicabitur. Ecquis ex his, quae rudi ori penicillo tantum delinea vi, non intelligit, unum duntaxat corpus infinitis subjici poste examinibus, sive Analysin ejus in simplicillimas spectemus particulas, sive ex simplicissimis ad compositionem ejus in integrum pergamus )Nemini igitur Physicam colere cupienti experiundi deficiet materia, quam Vis per omnem Vitae suae curriculum in eXamine unius duntaXat corpori S Occuparetur.

An quoque ex his, quae diXimus, non satis clare colligitis A. O. O. H. rationes, propter quaS mortales nondum fabricam & indolem vel unius modo corporis intelligant : De quonam enim triginta sex milliones periculorum capta sunt P fateor, at pudet Scientiae paupertatem palam prositeri, ViX Unum proferri posse, quod sexcentis modis fuerit examinatum: si chalybem excipiamus, quem experientissimus Reatimurius maXima cum laude eXploravit: aut Lucem& colores, a Newtono variisque ante ipsum eximiis Philosophis investigato S.

Superbiant igitur nonnulli sua scientia Philosophi, jacti

tent

65쪽

ORATIO. XLIII

tent se Naturam Corporum jam novisse, ita apud ignorans vulgus licet, sed turpiter se deridendos hi praebent exercitatis, Optime gnariS, quam procul absint a tam perfecta cognitione: Sed se ultimam metam pervenisse plerumque illi

putant, qui corporum Corticem UtCUnque eXaminaUerunt,

atque ingenii fiducia nimiaque praecipitantia ablati, nequaquam attenderunt ad id, quod intus latet, aut ad vires, nunquam eX minima atomo separabiles, & aeque essemtiales ac Extensio & Impenetrabilitas, quibuS uniVersa corpora donantur.

Nonnulli Metaphysicam pessime in Physicam introduXerunt, Platonicorum more ex abstractis ideis de rerum existentium proprietatibus judicaturi: non agitur in Physica reali, quamnam Chimaericam de Corpore fingere volueris ideam, sed quasnam ideas proprietatibuS corporiS CONUenientes formare debeas , ut corpuS intelligatur, quamdiu uni Versales proprietateS ignoraS, nondum quoque id Omne, quod ad naturam corporis concurrit te concepisse demonstrare poteriS.

Verum objici mihi audio, longissimam esse a me propositam viam, admodum operosam, taedii & laboris plenam; ejus ope lentissime tantum ad perfectam cognitionem posse perveniri; habebis constentem, sed ita confitentem, ut negem ingenium humanum Citius & tamen tuto pergere posse: sat cito, si sat bene proficiamus, firmamque condamus doctrinam, quae hadtenus in hypothesium oceano, avariis hypotheticis procellis jactata fluctuavit, parumque certi aut demonstrati accepit, quod tamen copiosissime recipere potuisset: maluerunt fere omneS Romanensem Fabulam in lucem protrahere, & delectare ignorantistimam plebem, quam prodesse generi humano, & scientiam pro-mOVere: idcirco a mundo condito usque ad tempora Verulamis & Galilai actum fuit in Physica fere nihil; haec bina sydera larvam hypotheticis istis compilatoribus abstulerunt, Veritati litantes, cui fabularum antistites, sed irrito

conatu, tenebras affundere annisi fuerunt.

66쪽

XLIVORATIO

' Verum recapessem VS Viam, propositumque absolvamus pensum, atque ante oculo S iterum ponamus Philosophum, qui ex simplissimis pr0ductis Synthetice corpus componere variarum mist irarUna ope nititur; ipsum hoc labore occupatum diligenter observare oportet Omne S Physicas mutationes, sive praevisas, sive ineX spectata S, nec Ullam, etiamsi minimam, negligere : Quoties in hunc scopulum non impegerunt Eruditi, ' qui in corpore periculum facturi, ea tantiam annotaVerunt phaenomena, quae suae hypothesi vel 1copo inserviebant, alia omittendo tanquam inutilia; quod valde dolenduin, nam idem eXperimentum pluribus usibus inservire potuistet. Omnia, quae hoc modo colliguntur phaenomena, in classes suas erunt ordinanda, ea, quae communia sunt Universis, seorsim ponenda; distincta a singularibus: Si tamen in

his illisve magnitudo obtineat, ita ut comparari secum invicem posiunt, e Vadunt objectum Mathematici, qui nova acquirens data, ea suis demonstrationibus amplificare, atque illustrare potest, propiusque perUeniet ad determinationem causarum, si e generalium sive singularium, ut &ad earum magnitudines & proportione S. Quantum praesidii , quantum emolumenti Physica Matheseos auxilio non accepiti id suis luculenter docuerunt inventis Galilaeus, Torricellius, Mersennus, Hugenius, Ne tonus, b GraUGUndius, aliique, naturae arcana, mortalibu SViX speranda, revelante S: Quamobrem nullius aliis habendum est id hominum genus, qui Mathesin eX Physica proscribere annisi sunt, nulliu Sque ulus judicaverunt: sed quinam Osores, praeter ignorantes ὸ Νec sufficit leviter esse prolutum in Matheseos undis, ut subtilitates, qua S natura in corporum tentaminibu S conspiciendas praebet, eX- ponamuS, nunqUam sati S periti evasimus ad cuncta, quae haec sapientissime molita fuit, Capienda, eXplicanda.

ostra autem methodo instituta eXperimenta promo 'endiae & perficiendae Physicae inservient, hoc tramite ad Ue

ram Rob. Hooke in iis quae edidit Derhamus.

67쪽

ram rerum cognitionem perVenietur: possetque haec Scientia intra saeculi spatium ad magnum fastigium evehi, si Eruditi apud animum statuerent aetatem integram terere in eXamine unius alteriuSUe Corpori S secUndum praescriptas, alias ve similes regulas: Hic pro penso eligat ignem, alter Aerem, alter Aquam, aliUS Metalla, alius Semimetalla, alius Lapides nonnullos, alius Animalia, alii Vegetabilia : tum ex singularibus observationibus Analytice conditis,generalis doctrina per Synthesin quam plurimum promoVeretur: Sed eo laborant Mortales plerique Vitio, ut omnia scire videri velint; hinc omnia arripiunt; sed citius iterum deserunt, quam in subtilitates penetraverunt, taceo quod ulla abscondita detexerint; aut aliquid probe enucleaverint; ita Semidocti fere cuncti evadimuS: Insuper vero tanta nonnulli ambitione agitantur. ut quoque Uere eruditiS adscribi velint; & manum operi admovendo, aeternam scriptis se Comparare posse famam opinentur, gloriantes se nihil nisi quod acutum sit memoriae tradidisse, cum tantum Cranahem , rusticorum Ventriculis magis quam teneriori palato con 'enientem , & saepiUS antea Cod tam recoquant, oleribus dissicillimae digestionis copiosiillimis adjectis; atque ita crassis centonibus, misere & absque judicio Compilati S, innumerorum plenis errorum, nihil novi continenti-DUS, Orbem aggraVant.

Est profecto, testantibus omnibus Sapientibus, quaelibet

Scientia ita comparata, ut non nisi maXimis laboribus, sudore, vigiliis, longissimoque tempore probe cognosci pos- iit; cumque ad finem pervenisse nos putamus, in primo limine nos tantummodo haerere animadvertimus; imo fere nihil esse peractum eorum res pediti , quae cognoscenda peragendaque forent: tum deprehendimus in qualibet Scientiae parte innumera, imo plura restare investiganda,quam aetaS, quae mortalibuS concedi solet, eruere unquam posset. Qui vero omnia hucusque cognita apprime cognoVit, tum quaenam latent & exploranda restant subolfecit, is demum promovendae scientiae aptus est, aliiSque Veram, qua

68쪽

XLVI ORATIO.

pergendum sit, methodum ostendere valet: Hic ducis est instar veterani, qui omnia belli artificia longo usu edoctus, optime regere eXercitum, aciem instruere , in hostem irrumpere & debellare; urbemque, utcunque munitam in potestatem redigere novit potestque, militibuS suis aggrediendi obsidendique tutissimam & brevissimam Viam ostendendo. Qui autem plurima simul moliuntur, pluribusque

scientiis operam simul navanteS omnia arripiunt, merito comparantur Cum hortulano, qui complura diversarum plantarum semina eXiguo teme loco Committeret, quae in

principio aliquomodo quidem propullulant, sed humile tenerumque tantum eX humo Cacumen tollunt, neque Un-

quam laete in justam magnitudinem usque eXcrescunt, sese mutuo suffocantibus prae copia ipsiS turionibus; multo minus in fores adolescunt, fructusque proferunt: Si tamen forte quaedam in angulo hoc illove vegeant: ut semina producant; haec immatura manent, perquam eXigua, at Veinfertilia : Quam opimam non exspectare licet messem, cum eadem saepius aratur terra, & pauca ad ejusdem generis in ipsa Semina seruntur lΝova non molior, nec in audita postulo, sed antiquissma: Νonne enim prisci Babyloniorum & Chaldaeorum Magi,

ut scientiae colerentur & promoVerentur, praestantissimam tulerunt legem, ut InfanteS eandem, quam parenteS eXe cuerant, addiscerent Scientiam; ut Omni Vitae curriculo eidem inhaererent, nec in noVa Operam ponere liceret. Qualem Lex sortita fuit estectum ) eXimii omneS evaserunt, e celluerunt in quacunque suae doctrinae parte, eam promoverunt; atque hoc modo Sapientissimi ab universi orbis Terrarum gentibus fuerunt habiti, quae ad hos, tanquam ad aras, confugerunt, ut erudirentur in omni disciplinarum genere.

Contra Grteci omnibus Scientiis simul incumbebant, &de omnibus aliquid, de toto nihil intelligebant, illico ad lucrum se VertenteS: quamobrem eorum perspicacissini: disciplinas nec satis, nec bene excultas fuisse cum dolore testati sunt. Ρ

69쪽

Pudeat non leves Graecos imitari, evanidamque tantum gloriam consequi, quae eodem nobiscum tumulo condetur; Labore & constantia Deus solitam aeternamque vendit.

Sed aqua effluxit, scopus Orationis implendus erit: Igitur me converto ad VOS, A inplissimi Magistratus : Annus

eXCurrit, a quo me sumina dignitate, qua noster ordo mactari potest, condecorastis , fasces mihi Academiae tradendo, quas ad gratiae vestrae aras nunc iterum repono: Jubet

igitur pietas, jubet veneratio VOBIS debita, ut gratissinio agnoscam praedicemque Vestrum beneficium animo, praecipue cum liberalissime id in me contulistis, nequaquam VOS fatigantem, nec illud prensationibus ambientem, quo meos qualescunque labores Vobis non omnino displicuisse colligere licet. Stetit autem mihi semper id propositum, ut doctrinam, cujus partes mihi mandastis , mascula: promo Verem, spartamque, quam nactus sum , non pigre Ornarem nec me

in molli luxurie, aut turpi otio, alienisve ab Academicis negotiis, tempus trivisie, edita specimina probent. Diligentiam, probitatem, pietatem virtutem duntaxat aestimo, totoque animo semper has adeo dilexi, ut ab omnibus, qui posthabito divino cultu vitiis atque impuritatibus sese dederiant, abhorream : Quemadmodum vero incepi, ita Virtutis vestigia haud interrupto premere pergam pastia; nec me propositi tenacem mente solida quati et ringens livor, aut quatili Cunque de me mendacia continuo effundens spargensque obtrectatio; nihili facio fortunas, nisi quae honeste comparantur; meaque sorte contentus, & Deo confisus,

machinationes malignorum irrideo: Sed vestra sub AEgide tuta est pallas: Me carnates VOS es is, qui munificentia insigni labores & merita pensatis: faxit Deus O: M: ut diu OS teneat salvos incolum est ut sub Vestro felici, concor di , ac sapientissimo regimine floreant omnes in hoc illustri Athenaeo disciplinae &-artes: soreant probi piique in populosissima civitate : floreat in diuturna pace opulenta Res

publicat

70쪽

XLVIII ORATIO.

Tandem in te desinam Clarissime Ode, tibi ex decreto Patrum Academicos falceS laetissimo animo trado, publice primus gratulor sun mos hos honores, qUibus te tuaque merita Amplissimus magistratus mactare voluit: toto igitur voveo peruire, ut sub tuo regimine laetius emorescant studia, Trajectinae Academiae gloria celebretur, & Vere de ea praedicetur, selidissima hic poni & inconcussa doctrinarum fundamenta, non Graecorum, sed Chaldaeorum more.

SEARCH

MENU NAVIGATION