장음표시 사용
231쪽
ADDITA MENTUM ais Quia autem Anaticulae stupe sub Aqua sese aliquamdiu submergunt, ut vel insequentem fugiant hostem , vel escam captenratque ideo a natura circa Cor singularibus vasis instructa sunt, ut diutius aere Carere queant ; explorandum duxi , quamdiu sub aqua submeris manere possent vi Vae, cum quamdiu superstites
forent in vacuo. In nonnullis anaticulis capta tentamina me do-Cuerunt , eas non diutius quam sesquiminuto horae sub Aqua submersas vivere . BoYLEUS vero eas tribus minutis vixisse tradit: iis Philin Crans M. 6r,eas tempore quatuor minutorum elapisso modo excinctas fuisse dicitur : Discrimen forte horum experimentorum pendet a diversia animalium aetate, aut a genere diverso ab eo, quod adhibuimus. In recipiente, ex quo aer antliae ope educebatur, a tempore incepiae evacuationis , Usque ad animae exspirationem , elapsa modo fuerunt duo minuta: in initio anaticula
vix aliquid pati videbatur, sed sub fine primi minuti anκietatis
manifesta signa edebat, deinde convellebatur , veluti omnes aviculae vacuo inclusae : Similia observavit BoYLEUs , qui suae anaticulae parcens, antequam elapsum fuit alterum minutum , Adrem ipsi concessit. Pari modo Anatem majorem adultam exiguo recipienti inclusam, quod evacuabat, Primo minuto valde perturbatam ; secundo minuto conVulsionibus Correptam, capite deorsum pendente notavit , reddito aere reviXit, attamen aliam Anatem sub Aqua submersam spatio sex minutorum vixisse observavit.
Viperas diutissime absque Aere vivere tradit BoYLEUs , etiamsi enim aliqua ivacuo inclusa per sesquihoram apparuerit mortua , nihilominus post viginti tres horas Aeri rursus exposita, vitae manifesta signa dedit : aliam viXisse sexaginta horis in v
Serpentem vero innocuum etiam in Vacuo exploravit : hic
elapsis viginti horis mortuus videbatur, sed prope focum posito recipiente , se vivere ostendit ; elapso adhuc die & amplius, nondum exspiravit.
Ostrea in vacuo tantum extincta fuit post Viginti quatuor horas. Ex omnibus huc usque memoratis liquet , plurima animalia, simulac aeris usu orbantur, non diu superesse: Alia autem aliquamdiu ipso carere posse, non tamen Omnino : Alia aere non indigere , ut vitam sustentent. Ita quidem exploratum fuit, quidnam fieret in animalibus loco omni Aere orbato inclusis, sed alterius generis tentamina
232쪽
trimina utilia quoque facta sunt, quomodo nempe animalia se haherent posita in Aere aliquantum rariori, quam qui prope terror superficiem habetur. Immisit BoYLEus Linariam amplo recipienti i pintarum capaci, ex eo dimidium acris eduxit, vixit avicula per horam unam & quadrantem , antequam apparuit vitae
discrimen ; aperto deinde vase reconvaluit. Non tamen omnia animalia aequaliter aerem adeo rarum ferunt ; cum enim
Chloridem eidem recipienti incluserat , cdudi a dimidia Aeris copia, avi Culam elapso minuto aegrotasse & vomu sie observavit: tum sequentibus quatuor minutis iterum visa fuit hi laris, sed rurius vomuit , quo facto per horae quadrantem hilariter vixit,
di ex aperto vase avolaVit. Mus autem, ut prodidit BoYLRUs, in aere nondum ita rarefacto aegrotavit , vomuitqUe intra quatuor minuta, neque ejus pedes amplius ossicium faciebant, valde trementes, ut & totum corpus, licet illico acri aperto commissus fuerit: Cum vero postea in eodem a Cre aeque rarefacto claudebatur, vixit per horae quadrantem, sed contremiscens: Deinde aere magis rarefacto, ut duplo rarior evaserit, vixit adhuc quie; us; sed nere plus ratefacto, manifestum vitae discrimen apparuit. Alauda in recipiente t pilatarum capaci, & in acre ad rarefacto posita, intra sesquiminutum convellebatur, atque nondum clapsis duobus minutis moriebatur. Ferunt aves aerem rariorem facilius & absque incommodo , quam terrestria animalia, solent enim in altum volantes aura rariori vesci : non tamen acrem ad S partes rarefactum ferunt, ideo ad aliquam usque altitudinem in atmosphaera adscendere modo pos sunt, non ad quamlibet: Anguntur vero in acre rariori haec a- nimalia, quia ille aer vix sua elasticitate vesiculas pulmonales expandere potest, nisi thoraX vi magna amplietur, unde ista anxieras producitur, quam & homines perceperunt, qui in altissima montium Armeniae, Sabaudiae, Pyrenaeorum, Teneri Te cacumina adscenderunt, in quibus aer multo rarior, quam prope terrae superficiem datur, voluti videri potest in Phil. Tran 'NV 63.
Sed ad aliud genus Tentaminum accedamus, atque cliperiamur an quidem animalia in eodem aere, aeque denso ac qui ad superficiem Terrae haeret, modo non renoVetur, vivere queant p tum quaenam phoenomena edant ' nam inquinatur tum aer exhalationibus, partim eX pulmone , partim eX reliquo corpore emissis.
Utinam Philosophi, qui sequentia pericula secerunt, capacitatem
233쪽
ADDITA MENTULI. I I Item recipientium dc Atmosphaeric conditionem adnotas ent, tum enim plura & accuratiora colligere potui siemus, sed haec pro aliis
Bovi Eus Linariam inclusit recipienti vitreo, quae elapsis tribus horis aegrotare coepit, mansit tamen siti per sies. Mus in magno recipiente clausus , elapsis duabus horis valde aegrotabat, sed post duas horas cum dimidia videbatur exspirasse; rediit tamen postea, etiam si non facile, adse. Cum vero STAIRsius recipienti minori murem incluserat, hic elapsa hora in recipiente periit, socio ejus valde anhelante. Mus araneus recipienti immissus intra viginti sex minuta incidit in convulsiones, & eg tinctus est, notat vero hic SΤAi RSIUS mercurium in indice ad unum pollicem cecidisse, propter Ad rem consima tum.
Cum aliis aviculis tentamina repetiit BoYLEUs, quarum aliquam recipienti inclusam elapsa semihora aegrotasse, post duas horas cum dimidia exspirasse observavit. DER HAMUs cum passere iteraturus experimentum, eum intra horam evasisse inquietum, intra horam sesqui aegrotasse, vomuisse; elapsis duabus horis in agone fuisse prodidit. Sed insecta in eodem quoque aere perire, concludere licet eae
observato STA IRs II , qui muscas aeri incluserat, omnes vero tertio die obierunt.
Nequeunt animalia diu in eodem acre vivere , quia quotiescunque Aer inquinatur eXhalationibus e pulmone egressis, magnam suae elasticitatis partem amittit , haud aliter ac si evanuisset : MAJom enim in Dan. de Spiritu Nitro AEdreo. p. IO . memorat, se Murem recipienti inclusisse, qui cum in eo aliquamdiu manserat, consumsit quasi partem totius aeris, qui antea vas impleverat : deprehendi equidem Murem in recipiente 3o libras Aquae capiente post horam incepisse angi, elapsis
hic octo horis extinguebatur , Consumseratque partem aeris. HALEs in Veget. Statiks. Exper. IO7. tradit, se Gli rem adultum
inclusisse recipienti capaci, quippe quod zo 24 pollices cubicos Aeris comprehendebat, inferiori parte imponebatur Aquae, in principio AEr a calore animalis rarefactus expellebat quid aquae, sed paucis elapsis minutis Aqua adscendebat, quod quamdiu Glis vixit, perdurabat, vixit autem I 4 horis, interea temporis 73 pollices acris evanuisse videbantur: Deinde, ut de hujus veritate certior fieret, semi adultum Glirem posuit sub re-R cipim
234쪽
cipiente, in quo erant sp4 pollices cubici adris, in hoc vixit
Glis tempore IO horarum, evanuerant autem 4s pollices Aeris. Deinde trium mensium Felem eidem recipienti inclusit horae spatio, quo tempore i 6 pollices cubici Aeris quasi perierunt. Idem in Anate observavit , quae jam valde angebatur elapsa media hora; tandem impii avit Aerem, vem in vesicam adris plenam efflavit, eundemque rursus adduxit , & vesicae reddidit; tum intra dimidium minutum ingentem in respirando dissicultatem eXperta fuit; elapso minuto intolerabilis ipsi erat an, Nietas ; neque vesicam plus quam usque ad dimidium exspirando implere potuit , adeo ut plurimus aer elasticitate orbatus fuerit : elasticitate deficiente, vesiculae pulmonum bene eX pandi nequeunt, vasa sanguinea vesiculas ambientia, atque inter intemstitia posita non liberantur a compressione, hinc sanguinem
transfundere nequeunt ex arteriis in venas pulmonales, accummulatur ideo sanguis in pulmonibus, stagnat, oritur an Xietas, in sinistrum cor nihil infunditur, cessat proinde sanguinis circulus, quo deficiente mors adest. Hinc patet, quare captivi exiguis dc vix apertis carceribus incitisi, angantur, morbisque Corripiantur, nec diu vitam protrahere possint : Huic elasticitatis jacturae videtur Dii EBBELIUs remedium suo volatili spiritu attulisse, Cum enim naviculam , quacum sub Aqua navigabat ope duodecim remigum , conitru Xerat ; respirationem dissicilem fieri expertus, phialam, in qua spiritus aliquis volatilis nunc incognitus) erat, aperuit, aptumque denuo Aerem respirationi reddidit, ut tradit BOVE Rus in Exper. P sco Mecb. Exp. 4 I. Conatus suit quoque Aerem rei piratione corrUptum, purificare HALEgius in Vegetabis Stati s Exp. iI6. Cum enim ex vesicis tympanum quasi aliquot construxerat, atque in illud inflando Aerem, Cumque adducendo respirationem protrahebat, id tempore I - minuti facere potuit: sed deinde ex pannis laneis dia-phragmata quasi imposuit, per quae Aer eX spiratus trans col batur , tumque iis aceto ebriis respirare potuit per 3 minuta:
Diaphragmatibus ebriis lixivio Salis Tartari , respirare potuit eundem ad rem per 3 minuta : sed diphragmatibus prius hoc lixivio imbutis, tum exsiccatis respirare potuit per s minuta: adeo ut Aor ab his liquoribus purior reddatur, dc vires quasdam elasticas recuperet.
Aliud genus tentaminum cum animalibus fit, cum immittuntur aeri multo densiori, quam qui ad Terrae superficiem haeret
235쪽
I I9ret, quid praestitum sit, commemorabo. Inclusit STAInsius Murem in aere duplo densiori, qui in eo horarum quinque spatio
vixit, elapsis tamen iterum quinque horis exspiraverat. Cum vero Murem alium aeri multum densiori immiserat, eum subito oblisie observavit. Muscam in aere condensato, qui mercurium ad seXaginta digitos ultra communem statione elevabat , tertio die tuisse vegetam & evolasse; reliquas tamen ipsius socias mortuas fuisse prodidit: vide P s. Expl. I9. Sect. I 6. DE RHAMus Passerem recipienti inmisit, in quo Aerem condensabat, & quia id non accurate aerem retinuit , condensationes subinde repetiit; vixit Passer bene trium horarum spatio, deinde libertati commisius nihil passus videbatur. Postea inclusit parum & passerem , acrem duplo densiorem fecit ;elapsa hora sese habuerunt non secus, aC cum inclUdebantur, deinde inceperant languere, post biliorium aegrotabant, elapsis tribus horis exspirabant. Anatem inclusi quoque recipienti , in quo Aerem triplo densiorem atmosphaerico feci , mansit nihilominus horae spatio hilaris , neque aliquod incommodum visa fuit tulisse. Deinde inclusi tres' Percas unamque Truttam Cum magna
aquae copia , & simul cum aliquot viventibus lumbricis terrestribus, Aerem in recipiente triplo densiorem feci, experimentum per sex horas producens observabam sequentia: prima hora natabant pisciculi omnes hilariter, saepe novum Aerem captabant in superficie Aquae, nullos tamen devorabant lumbricos; elapsa hora minus hilaris fieri trutta videbatur , magisque quiescebat : elapso biliorio branchias quatiebat, dorso' tamen sursum Converto haerebat, ut in naturali sitii, Percae interim hilariter natabant. Quinque elapsis horis, Trutta dorso etiamnum sursum converso, immota jacens libere in Aqua eX spiraverat; Una Perca quietior facta fuit, quae quoque elapsa seXta hora morti proXima erat, jacuit autem in fundo dorso sursum converso: deinde aperto vase emissoque aere , hilariter ambae Percae perstabant vivae, sed duo pisces, qui mortui erant, emergebant in dorsum convoluti, Lumbrici toto hoc tempore sub aqua ViXerant, nunc ex ea sublati non parum languebant. Factum hoc EXperimentum Io Novembris II 3o in vase mox describendo. EX hisce vero eXperimentis sequitur , Animalia diutius in Aere condensato vivere posse, quam in Aere naturaliter Consti tuto , nec renovato : Quamvis enim animalia inclusa aliquidi R a. aeris
236쪽
I2o ADDITA MENTUM. aeris consumant, aut elasticitatis portionem minuant, nihilo minus in Aere condensato sat aeris superest, vigetque satis elasticitas: Hinc in inspiratione pulmonis vesiculae facile dc probe
CXplicantur , liberrimusque per Arterias venasque pulmonis conceditur sanguinis Circuitus. Moriuntur tamen tandem animalia in hoc aere condensato, sed quam nam ob causampnon ob Acris defectum , non ob amisi am elasticitatem ; nam mercurius in Indice haec ambo satis superesse ostendit , sed vel moriuntur, quia exspirationes eX corpore animalis sunt suis noXiae pulmonibus, aut vitae, vel quia ex Aere aliquid consumtum fuit, quod Continuatae vitae causa est , dc sanguini admiscendum est continuo. Hoc ultimum tamen vi X locum potest habere, cum Celeberrimus BogRHAvi Us invictis probaverit argumentis, nullum Aerem in pulmones inspiratum transire ex venculis in vasa sanguinea posse: Quare restat id tandem, ut concludamus nostra perspirata nobis ipsis, dc ea aliorum animalium sibi ipsis esse no-Nia, venenique instar : atque hinc intelligimus quare Urinatores, Campanae, Dolio, aliive vasi inclusi, novo reficiendi perpetuo sint Aere, ut commode respirent : tum quare Fosiores profundis in fodinis laborantes , anxietate premantur, nisi novus purusque Aer perpetuo fodinis immittatur, follium vel quorun
Experimenta in Aere compresib sacta, ope sequentis Machinae instituta fuerunt, quam hic describendarii judicavi, quia eam prae stant i orem tutioremque omni alia, huc usque noto, depre-r Oi hendi. Est A vas cylindricum orichalceum, 8 pollices lon-XXIX. gum, diametrii7 pollicum, quod a parte B aperiri claudique
Fig. r. Operculo potest ; hujus margo accuratissime Congruit cum margine prominente cylindri , ita ut interposito Corio , bene oleo saturo , Aer accuratissime intus Concludatur , quem in finem quatuor cochleis C, C, C, C. arcte adactis coercotur.
AEque in hoc operculo B, quam in cylindri parte postica huic opposita datur foramen , diametri 3 pollicum, cui insidet vitrum planum, pollicis crassum ; per hoc Lux Copiosa in recipiens ingreditur, sua vero firmitate abunde resistit viribus Aeris interni clasticis, quippe quas I 6OO libris pares absque ruptura ferre potest, Cum vero pondus atmosphaeriu incumbens superfici ci hujus vitri, mercurio in Barometro suspenso ad mediam stationem 29 pollicum , aequale sit 12 I tb dc Unciis 2 cum 4 drach mis, poterit in hoc cylindro Aer decies ter condensari , antequam
237쪽
ADDITA MENTUM. I 2Ictuam vitrum frangetur , quod lassicit. Ex experimentis enim in Aere tam compresio, ut & in omni intermedia condensatione factis , concludere satis licebit, quid mutationis corpora in Aere densiori quam vulgaris est , subibunt; tum quid fieret in
Aere ultra I 3 vices compresio. Ut aeneum hoc vas Aerem intrusum probe servet, episto natum E superius datur, mobile, per quod Aer quoque transmittitur. Inserius vero in F datur Co-Chlea, qua vas aperitur Clauditurque, Ut aliis praeterea inserviat experimentis. Epistomio insistit indeX mercurialis, ut semper quam accurati ssime cognoscere liceat, quo usque condensatus sit AEr in recipiente, hunc mox eXplicabimus. Deinde Antii a H supremum componit, cujus embolus est I. hujus ope Acrexternus infunditur in recipiens A, est enim haec Anilia hoc modo fabrefacta. Ipsi ad partem superiorem insculptum est - Fig. 2.ramen K, per quod Aer in Anti iam irruit elevato embolo ; eoque depresio adigitur Aer fundum versus: fundus perforatam desinit in cochleam L, foramen valvula coriacea obtegitur; aperitur ab Aere moto 1 K versus L, clauditur ab Aere redeunte ; adeoque sacillime & celeriter ope reciprocati emboli Aer eXternus in vas imprimitur. Indicis mercurialis structura haec est : in Fig. 3. M &,N cochleae sunt, quibus connectitur cum Anilia Epistomio , lateraliter in O eXiguus eXsurgit aeneus canalis, qui tubum vitreum s pollic. OP comprehendit; tubus hic clausus est in P, continet vero mercurium ad longitudinem unius pollicis Oin in parte autem reliqua QP Aerem naturalem ejus densitatis ac in Atmosphaera existit : Ne autem facile frangatur,
sustinetur a cupreo eXCavato sint l. Antequam vero CX perimentum fiat, mensuranda est distantia QP circini ope , atque in
Scalam partium aequalium, proportionis circulo insculptam, transferatur. Si igitur Aerem duplo densiorem in recipiente
desideramus, capiatur dimidium ipsis QP, quod sit RP, Aeremque tamdiu Antliae beneficio in rccipiens mittamus, donec mercurius a Q accesserit ad R. Si Acrem triplo densiorem velimus, capiatur tertia pars ipsius QR, quae sit S P, dccousque immittatur Aer vas, A, donec mercurius pervenerit ad S. quia enim AEr occupat spatia , quae sunt proxime in ratione reciproca ponderum comprimentium, erit ut SP ad QP, ita aer naturaliter Compressus, ad aerem vi densiorem reductum, hoc est
uti 1 ad 3. Si Atmosphaera ejusdem gravitatis & caloris semper fored, mercurius punctum fixum 4 in Indice occuparet,
238쪽
I 22 ADDITA MENTUM.qui ob perpetuam Aeris inconstantiam continuo varium in locum movetur, hinc Scala fixa apponi nequit. Insistit totus hic apparatus firmo ligneo pedi, ut seponi facile queat, dc Commode Aer intromitti. In hac machina proinde eXperimenta, quae Aerem condens itum postulant cepi ea, quae
Huc usque in Animalibus experimenta fecimus, ea orbando Aere naturali, vel claudendo in Aere naturali, si ve paulum rarefacto , sive in densiori : Verum dantur alia fluida elastica praeter hunc Atmosphaericum Aerem, & quae Adri analoga admodum sunt , haec eX omnibus generantur Corporibus, quae fermentantur, este rvescunt, putrescunt, comburuntur : EXplorandum igitur erat, quid Animalia his generatis elasticis sui dis immissa, experirentur : & veluti haec fluida medium sunt diversum a naturali, in quo sese moveant terrestria de volatilia: ita quoque pro natatilibus diversa fluida capi poterant, quibus immissa diversa pati necessario cogerentur. Desiderio haec videndi actus sequentia cepi pericula in piscibus ue usus sum Percis, quia hoc facilius hic loci haberi poterant, tum quia vivacissimae sunt, plurimumque ferre sine periculo vitae possunt. I Q. Perca immisia Aquae adeo calenti , ut Thermos copium Falii enheytii mercurium sustinuerit ad 72 gradus, viXit horae spatio, an diutius viXisici non eX ploravi.2ς. Similis priori perca immissa aquae calenti usque in gradus ejusdem Thermo scopii mortua fuit intra 3 minuta, ec rige
3'. Perca immersa in oleum Therebinthinae frigidum moritur
4'. Imposita oleo raparum moritur spatio Is minutorum .s'. In Spiritu Vini Rectificato moritur post 2 minuta , & albet penitus in his tribus ultimis experimentis oculi coagulantur, dc
aemulantur album en ovi.6'. In oleo Tartari per deliquium moritur intra minuta. 79. In aceto moritur in dimidio minuto, branchiis ejus livescentibus. 89. In vino albo gallico moritur tempore minuti , branchiis minus liventibus quam in experimento praecedenti.
q. In Spiritu Salis Ammoniaci moritur tempore dimidii minuti, branchiis pulcre florentibus. Io'. In Lacte dulci non moritur per horam , nec aliquid amittit
239쪽
tit suae vivacitatis, quam diu viveret in eo, non exploravi. II '. In muria fortissima moritur intra tria minuta branchiis rubentibu S. 12'. In solutione Nitri satura moritur intra duo minuta branchiis rubentibuS.I3'. In solutione satura Salis Ammoniaci moritur intra duo minuta branchiis forentibus. I '. In Urina humana sana moritur post Io minuta branchiis rubentibuS.Is'. In Aqua natans in recipiente, in quo Sulphur accensum
fuit, moritur elapsis 1 O minutiS.I60. In recipiente e X tra aquam , accenso sulphure, occisia
fuit ab ejus spiritu post: duo minuta, flaccescebat. Quemadmodum pisces alii eX posui medio fluido, quam in quo
naturaliter vivere selent . ita quoque alia animalia expolita fuerunt alii medio elastico, Aeri simili, ut exploraretur, an hoc respirationi eorum aptum foret.
Avicula recipienti immissa fuit, quod fluidum elasticum ex pa-sa oriundum continebat, sed statim convulsionibus tentata fuit ,& intra quadrantem minuti mortua est, nec edueta revixit : Mus primo minuto etiam extinctus est. Limaces huic ahri factitio immisit, statim inceperunt spumare,& mutuis expansionibus & contractionibus convulsiones ostendere, immoti ante quadrantem horae elapsum iacebant, sed postquam per alterum quadrantem in recipiente remansissent, exemti, atque acicula puncti sese non movebant; illis post semihoram in Aperto relictis, punctura vitam superesse demonstravit, deinde convaluerunt. Coluber in hoc eodem aere inclusus intra duo minuta osscitare coepit, ante semihoram eductus instaurari nequibat. Rame in hoc Aere statim in convulsiones inciderunt, nec ultra 7 minuta vi Xe-Iunt, nec eXemiae ullum postea vitae signum ediderunt.
Idem accidit in Aere ex uvis passis producto, in quo Avicula tantum vixit per . minuti, Mus tempore duorum minutorum : Ex quo liquet verissimum esse id, quod CAMERAR ius in Epist e Tax-rinensibus assirmaverat. Homines nempe, simulac ingrediuntur cellam vini sermentantis plenam, statim corruere & mori: quippe est tum aer exhalationibus fermenti inquinatus, quae aerem factitium Constituunt. HALEsius in Veget: Stati s notat, se lignum viride querci cum combussisse, inde generatum fuisse aerem, qui,
elapsis etiamsi undecim diebus, extemplo turdum ipsi immissum, fusi
240쪽
sussecabat. HAURsnxJus in P f. Mech. Experini. append. Eu XI. prodit, Aerem inquinatum exhalationibus ferri & aeris candefacti in fele illico excitasse convulsiones&agonem intra minutum; ex quo tamen reconvaluit intra semihoram in puro Aere. Aer vero qui per vitrum candefactum igne transiverat, nequaquam nocuit respirationi Turdi r ille tamen, qui penetraverat pcr Carbones ardentes, intra Is minuta secunda Turdum occidisset testantibus phoenomenis, nisi avis Aeri rursus exposita fuisset.
