Tentamina experimentorum naturalium captorum in Academia del Cimento sub auspiciis Serenissimi Principis Leopoldi, Magni Etruriae Ducis, et ab ejus Academiae secretario [i.e. L. Magalotti] conscriptorum

발행: 1731년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Columnae Mercurii cylindrica, cujus diameter est pollicis 8c altitudo unius pedis, pondus habet 294 granorum; cavitas tubi Cylindrica, unum alta pedem hanc copiam Mercurii recipit: od fundus caeci hujus tubi totum hoc pondus sustinendum habet, quare dc sectio lateralis fundo proxima, idem feret , cum suida premant Iateraliter, quantum in eadem altitudine perpendiculariter deorsum ;sed sectio tubi lateralis, posita ejus crassitie uti supra, frangitur modo ab Ii 8 libris, quare columna Mercurii cujus pondus est i I 8 lb,& diameter baseos pollicis, altitudinem habet 3O 9 pedum. Rusmodi autem columna pressistat aerem in volumen I 2I9 minus: Quoniam igitur tubus in experimento fractus dicitur, vis dissi iugens ultra millies major, quam pondus Aeris fuit, aut quae aerem in voluismen millies minus reduxistat. Videtur UERULAM Ius inter primos fuisse, qui experimento invenerat, Aquam calore in vaporem elasticum abire ; uti liquet in impetu ejus Prilosophico . pag. m. 7O s. Ca teroquin vaporem esse aliquid Aeri analogum antiquis ex eXperimento cum A oli pila innotuit. Est autem vaporis calidi elasticitas ingens, quamobrem ejus ope Aquam dc pondera elevant Mechanici ad minimam altitudinem : In Britannia de ejusmodi machina , quae ope vaporis aquei, elevaret aquam ad ingentem altitudinem , primus egit Centurio strenuissimus SAuznY: PAPi Nos in Germania similem eXcogitavit Machinam, descriptam in Actis Lipsiensibus Anni i69o. postea tamen edidit Autor Trachatum, qui vocatur Ars nova ad aquam ignis adminiculo ejcaci me elevandam, qui prodiit Anno 1 o7. Prostat Londini superba dc mintuosissima ejusmodi machina , sive automaton, quo perpetuo in usum civium, vastam opulentissimamque urbem incolentium, aqua vaporis caleficti ope e fluvio Thamesi attollitur; est hac egregie deseripta a CL WE1DLxno in practatu de Machinis totius orbis maximis.

Est profecto vis vaporis aquei multo major, quam est in aequali copia incensi pulveris pyxii : nam composui duas phialas vitreas seque magnas, dc aeque densas , alteram implevi ' pulVere pyrio , alteri infudi guttam aquae, tumque sigillavi; cum utramque igni imposuissem, dissiliit cum parvo fragore ea, quae pulverem pyriUm Continebat, sed cum ingenti impetu explodebatur ea, quae Aquam Concluserat: atque ignem quaquaversum disjiciebat: novi equidem vim hujus Vaporis tantam este, ut vas metallicum crastis serramentis r boratum disjecerit.

Norunt fusores metallorum, inprimis Ferti di Cupri, quod si

392쪽

6: ADDIT 'A'M E N T V M. haec metalla liquefacta formis humidis infundantur, ea a vapore quae raresecto eXplodi tetrato cum impetu, Ut ad decem, imo ad viginti ulnas usque projiciantur, serrumque illo siclopeci majorem

edant: quemadmodum etiam SCHWEDEN RG ius in principiis Naturalibus part. 9. ann9taetit.

Est prosecto valde admirandum , Aquam, quae per se corpus omni et ast1citate orbatum videtur, ab igne tantis Elaterii viribus d nari; quibus iterum illico orbatur avolante igne . Non autem Aqua tum modo rarescit in majus spatium, cum abit in vapores, sed antequam quoque id fiat, modo igni exponatur; id tamen constat ex pluribus in ea captis periculis . a FREINDM in Pris

lectionibus Chemicis descriptis, & ex aliis, quae ipse institui saepius

me, Aquam nec tam cito, nec tantopere ab eXigua ignis copia rare-

fieri, quam fere cuncta alia fluida. Observavit inclytus HALLEY in Philol. Tran . M. Iur. Aquam , a frigore quo gelare inciperet, usque ad ebullitionem reductam, expansam fuisse ili parte sui voluminis: si igitur hoc eXperimentum conferatur Cum iis, quae descripsi in additamentis praecedentibus , de rarefactione metallorum in Aqua servente, liquebit Aquam vigesies septies plus expandi ab eodem calore quam Stannum, quod modo parte sui voluminis longius fiebat. Ab animo impetrare non potui, quin singularem obsservationem hic adnecterem : Aquam, quae in vase aperto Aeri committitur, in vapores attolli notissimum est : verum an Aqua in duobus vasis aeque amplis, sed diverse altitudinis, aerique expositis, pari copia exhalat p ut hoc eYplorarem fieri feci duo vasa plumbeae, parallelepipeda, quorum longitudo dc latitudo erat accurate sex pollicum : sed altitudo unius erat It pollicum, altitudo alterius erat 5 pollicum. ambo implevi aqua usque ad summam oram, adeo aequaliter ac poteram , quod ob attractionem aquae ad latera vasorum dis

ficillime fit ; posui ambo haec in medio horto, tribus pedibus a solo

elevata, parumque a se remota : singulis di bus evaporationem mena suravi, quam deprehendi semper majorem in vase altiori, quam in humiliori; per menses continuavi, r. petiique experimentum, sed pari successu: prout autem huc usque colligere potui, sunt cubi quantitatum evaporatarum inter se. uti altitudines fluidorum in vasis. Hoc fit in aere aperto, quippe aliter in loco clausi, , in Mus o enim instituens idem peramentum, non deprchendere potui notabile evap

rationis in utroque discrimen.

Plurimas hinc deducere potuisim sequelas, imo nonnulla alia ad

393쪽

nexuinm, quae proprietates Aquae, sorstan minus huc usque cognitas , spectant, nisi intra limites eXigui commentarii me retinere v luishm: nonnulla videri possunt in nostra litome Eumeutorum disco Mathematicorum.

SECUNDUM EXPERIMENTUM

Sit vas vitreum ut AB, ejus capacitatis ut circiter sex aquae libras contineat, ejus orificium capiat tubum vitreum, extrinsecus firmatum lamina Plumbea, accurate ipsum ambiem 1 te, muniminis ergo ne facilla frangatur. Impleatur vas aqua usque ad CD superficiem, & immittatur tubus EF utrimaque apertus, qui solita mistura cum orificio A jungatur. Observetur ut, quando figitur, aliquantum a fundo FB remotus sit, ut liquor ipsi immissus libere in vas influere possit Deinde infundatur argentum vivum in tubum, quod in vas descendens elevabit supra se Aquam, &, quia aer AD exitum habet per rostrum CH, omnino implebit vas, ipsam per orificium H expellens: Hoc deinde claudatur flammae ope, notando isto tempore ad quemnam gradum superficies Mer- A is cissis curii IK pervenerit: Postea novum infundendo Mercuriumlaopeponde tubus omnino impleatur, si nunc aqua ab ejus vi comprimi ε potest, altitudine Mercurii sensiim crescente etiam superficies IK assurget, aqua cedente pressioni. Nos vero quamvis octuaginta libras Mercurii infuderimus in tubum quatuor C hitorum tantae enim mercurii copiae vas antequam frangebatur resistere potuit) non vidimus superficiem IK Mercurii vel latitudine capilli adscendisse, Aqua obstinate vitibus hujus magni momenti resistentς.

TERTIUM EXPERIMENTUM.

'undi curavimus magnam sed tenuem CX argento sphaeram, T s. L quam impletam aqua, ope glaciei frigefacta, clausimus co- XXVI. chlea firmissima. Postea leviter cam ab omni parte malleis i yg 3

394쪽

64. EXPERIMENTA : CIste Atundere coepimus, unde percusium argentum quod propter

suam cruditatem non patitur se adeo attenuari & extendi, uti Cqmpressio purum aurum, plumbum, aliudve mollius metallum counsabatur, atque ita interiorem suam capacitatem imminue- percessonis. bat, aqua tamen ne minimam compressionem ferente, ad singulos enim ictus per omnes metalli poros instar argenti vivi, minute per pellem in qua premitur prosilientis, transsudare videbatur. Ecce quid ex tribus his experimentis deducendum credidimus. An eadem repetendo experimenta in vasis majoris resistentiae, & augendo in primo rarefactionem Aquae, atque vim aeris prementem: in secundo altitudinem cylindri Argenti vivi : in tertio faciendo successive majorem sphaerae amplitudinem, ut & ex densiori argento, pervenire aliquando potuissemus eo, ut Aqua comprimeretur , asserere non possit-muS. Hoc verum est, Aquam respectu aeris resistere ut ita dicam infinities plus compressioni, quod ideo confirmat, quod in principio diximus, scilicet quamvis eXperientia non semper ad ultimam, quamqti rimuS, perducat Veritatem, saltem casu quocunque sive bono, sive malo, aliquod lumen, licet exiguum, assert.

ADDITA MENTUM.

Ex accuratissimis sitis periculis optime concluserunt Florentini, squam ne quidem a viribus maXimis condensari : tertium, quod ordia ne ponitur experimentum in Theatro Ultrajectino aliquoties plurimis spectatoribus exhibui : Sphaeram sumsi Plumbeam, & Staim neam, diametri 3 pollicum, parietum crassities erat pollicis, ex medio prominebat tubus, qui in exiguum hiabat osculum , verum ex denso metallo confectus erat. Deinde vulgarem. Aquam sub Recipiente Myleano ope Aniliae ab omni suo aere purgavi : hac Aqua implevi utramque sphaeram, & ne vel tantillum aeris in iis stipe stes foret, sub evacuato etiam recipiente illas posui. Omnibus igiatur sola Aqua optime impletis tempore frigido, plumbeus stylus Gramini utriusque tubi immissus fuit ad digiti profunditatem, qui mallei ope intrusius efficiebat, ut in globo tu que nullus esiet Aer, sed om-

397쪽

ADD1ΤAMENTUM.nia impleta Aqua forent, di pars anterior tubi optime serrumine occludi posset, quod eXiguum etiam si Videatur artificium, maXimi tamen, ut observetur, est momenti ; Sphaeram sive Plumbeam sive Stan-neam tum intra praeli tabulas posui, Cumque Vacua facile applanari potuis hi, nunc resistebat vi ingenti, ita ut non nisi ope longioris vectis, cochleae infixi, aliquantulum applanari potuerit ; simulac figura ejus mutabatur, ab omni parte, instar crassicisculi roris , per superficiem metalli transludabat Aqua, atque eo COPiosus. quo plus Sphaera applanabatur : quare ne vel tantillum haec Aqua condensari potuit. Eundem semper deprehendi esse um , aliquoties enim hoc experimentum publice institui Repetendum duxeram hoc experimentum, quia nonnulli Philosophi aquam quidem

duram, nihilominus condens abilem esse assii maverunt; alii eam esse Elasticam, proinde quoque compressibilem, statuerunt : Cum vero Florentini contrarium adserebant, sollicite eXaminandum erat, aquanam parte staret Veritas ; hanc profecto optime Florentinorum partibus savisse nostra evicerunt tentamina.Attulit Unni 1 ΑMius in Impetu Philosophico pag. m. 7O2. multa pro duritie Aquae argumenta: Verum in Lib. 2 Novi Organi pag. 292. hoc eXperimentum asseri. Fieri fecimus globum ex plumbo cavum, qui duas circiter piratas Vinarias continebat, eumque satis ad latera crassum, ut majorem vim sustineret. In illum aquam immissimus per foramen alicubi factum : foramen illud , postquam globus aqua impletus fuit, plumbo liquefacto obturavimus, ut globus deveniret plane consolidatus. Dein globum sorti malleo ad duo latera diversa complanavimus, eX quo necesse fuit aquam in minus contrahi, cum Sphaera figurarum sit capacissima : deinde cum mal leatio non amplius sussiceret, aegrius se recipiente A qua, molendino seu torculari usi sumus, ut tandem aqua impatiens prestitne ulterioris , per solida plumbi, instar roris delicati destillaret. Postea

quantum spatii per eam compressionem imminutum seret Computavimus, atque tantam compressionem passam esse Aquam , sed violentia magna subactam, intelleXimus Manifestum est VERULAMiUM non accurate globum implevise

aqua, sed Aerem internis parietibus adhaesisse, dissicillime hic enim avellitur; praeterea, cum anterius, foramen ObturaVit, etiam aliquantulum spatii Aqua non impleti mansit, & ideo in principio malleo tundere potuit globum,Aqua nondum eXeunte, quippe quantum spatii Aeroccupaverat, tantum fere globi capacitas interna minui poterat, ant

398쪽

66 ADDITA MENTUM.quam ipsa aqua valde comprimebatur : postea autem practo adacto, ipsa aqua pressa fuit, atque per metalli poros sudavit. Sunt alia adhuc experimenta, e quibus condensabilem esse aquam crediderunt Phialosophi, quippe HONORATCs EA ERY in Ph r. s. Lib. 2. de E-

Iem n is, Prop. LII. invehitur in RAPHAELEM MAGIOTΥCMinui

aquam non posie ullomodo comprimi astemerat sit, inquit FABn , vas aqua plenum, in qu d aliQuid aquae , adhibita etiam potentia Mechanica, injiciatur, clauso dein epistomio, certe ubi deinde aperietur, maxima inde vi aqua erumpit, quodpe spicuum est signulia impresiae compressionis. Mihi tamen exinde nihil concludi posse apparet, si enim aquam in vas impulerit, latera ejus elastica dilatavit,

quae cum semper se contrahere nitantur, aquam preferunt ,quae aperto epistomio eXpulsa fuit non Vero eXinde probatur, quod ipsa in minus spatium redacta dc sese eX serens, data porta eXiverit. Nob. MYL Us

in Expor. P o M o. novis, dicit se in levis per exiguum s

ramen globum Stanneum, duarum lserarum capacem, cumque ope Syringae plus aquae, quam naturaliter Vas capere poterat, VIOlenter

implessi hi, foramen jussit occludi, atque asterruminari, Ut nullus Adr in vale remaneret, neque ejus ulla foret suspicio ' hoc facto vas caute & saepius ligneo malleo percusium fati, quo liquidum comprimeretur, dc aqua inclusa in angustiorem locum quam quem

antea occupaVCrerat, coarctarer Ir : dem acus malleo adacta in vas,

id perforavit, educta acta, tenuillimo rivulo CXsilia Aqua ad altitudinem duomum triumve pedum Admirandum videbitur prima fronte hoc eaeperimentum, jactus enim aquae per foramen acu inflic in OritUr , vel quia aqua comprimi potuit, elasticitate sua se expandat eXsiliitque ex foramine :vel quia Stannum elasticitate sua Aquam non elascicam compresiit,aisitque per soramen aquam. Stanni elasticitatem hic invocandam esse inde colligo, quia BoYL Us violenta vi plus aquae in globum impresiit, quam naturaliter capere poterat, adeoque hac vi extro sum dilatavit globum, qui sua elas eicitate reagendo aquam interi rem compressit : deinde acum adegit in globum, ita partes metalli nonnullas mirorsum pressit, dc capacitatem vasis minuendo fecit ut Aqua extrorsum pulsa Stannum magis tetenderit, idque eo plus, quia necesiario globus aliquantum aspanatus fuit circum acum vi, qua intrudebatur : hinc mirum non est dato foramine, aquam a metallo tenso se contrahente fuista elisiam. Quoniam igitur necessario metalli elasticitas hic egit, nihil de Aquae comprestibilatate concludi potest. Et si aqua hic craminata Vel

399쪽

ADDITAM E N Τ U M. Grvel tantillum compresta fuisset, non tamen inde colligendum foret Aquam ese condensabilem ; cum omnis aqua ingenti Aeris copia inter partes suas hospitantis scateat ; Aer vero facit inre & plurimum comprimi potest, quare credi posset, nec adeo temere, aquam Aeris plenam, in eXperimento adhibitam, quatenus Aerem in se habuerat, insiste compress m. Pari modo alterum FABRY experimentum intelligendum est, cum vas Plumbeum aquae plenum & probe clausum malleo cXtrinsecus tutudit, ut aliquot sostillae sub ictibus impressise fuerint , tum perape ri tin epistomit orificium vi notat Aquam erupisse. Sed dum introrsum vas tutudit, ejus capacitatem imminuit, Aquam ad git in parietcs metalli aliquantulum clasticos, eos tetendit hi represserunt Aquam quae per datum foramen eXpulsa fuit. Verum dubito admodum de fide CXperimenti. Cum notet se adhibuisic epistomium, quippe olim etiam epistomio usiis sui ad anteriorem globi partem, in quo Aquae incondensabilitatem demonstrare spectatoribus conabar : sed nunquam tam probe epistomium retinens Aquam conficere quacunque arte potui, quin ad singulos mallei icitus Aqua per commissuras inter siphuncisum & cpisto-mium transiit larit : & nonne transiret. Cum per ipsos metalli poros, Commisi iris multo angustiores, penetret 8 Quoniam Florentinorum eXperimenta sunt operosa, deXteritatemque postulant, poterit Aquae incondensabilitas faciliori modo, licet somte non adeo accurato CXhiberi, ope tentaminis a DU H AMELIO in Cons. Vet. θ' Novae Philo . Lib. 3. C. q. descripto impleatur enim tubus ferreus, vel antlia aenea quaecunque, aqua, cum probe est impleta , atque a parte anteriori elatisa, embolus prematur ad fundum, ne quidem vel tantillum accedet , resistente viribus ferd infinitis Aqua Constiti quoque hic possunt, GAssENDUs , in P sica Sen. I. Lib. 2. Vossitis de motu Maris. DE LANlS Tom. 2. Lib. s. Ma s. t. 6' Artis. Compressitem tamen & elasticam esse Aquam conclusiit SΤAIns in P sologia nova pag. 368. 6' 369. imo elasticitatem ejus CX undis deducit. pag 378. quasi vero in undas agitari non posset fluidum, nisi sit elasticum : undulant omnia fluida , nemo tamen facile diXerit, aut probaverit, omnia fluida esse elastica. CHAUVINUs in Lexico Philo . ad Cocem Aquae, hanc comprestilem

esse dixit, ob lanuginem ipsi naturalem. Sed quid est lanugo, ouomodo haec inest Aqu: e, quomodo dari cognoscitur Z mera sunt. I at haec

400쪽

68 ADDITA MENTUM.

haec figmenta , nulli rationi nec eXperimento innixa. Haec Aquae incondensabilitas docet duritiem particularum Aquam constituentium es sie ingentem: di forsitan quaelibet Aquae particula duritie non cedit adamanti : attamen cum quaelibet particu a constet ex aliis minoribus, dc hae iterum ex minoribus, post aliquot ordines usque ad ipsi elementa solida ; non cohaerent particulae minores vi absolute magna secum inVicem, quippe ab igne removeri possunt

SEARCH

MENU NAVIGATION