De humoribus purgandis liber et de diaeta acutorum libri tres

발행: 1745년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Libellus de Humoribus. 235

ποιέη φθινοπωρινὰ ἐν τῆ χωρ' - νουσηματα,

Vt autem haec singula diuersas assectiones pariunt, sic multo magis, si duo vel plura ex

his concurrunt. Itaque si regiones quaedam ita sitae sunt, ut a certis anni temporibus plus, quam a reliquis patiantur, tales morbos cient ac generabunt, quales solent ab illis anni temporibus, horumque tempestatibus prolaenire. Idque eo magis, quo major regionis Cum tempestate conuenientia fuerit. 'S' Quocirca si aliquo die inaequalis aut calor alat frigus viget, qualis in autUmno tempestas esse solet, statim in illa male sita regione morbi autUmnales oriuntur. Eodemque modo in aliis 'R ' tempestatibus, quae ab anni temporia LUS pendent, modo coelum respondeat, et alii re1pondentes morbi fient.

io 8) seuocirca.) Foesius verba: Πταν τοιαυτα cum sequentibus connexit, sed in versione omisit. Hippocratest id, quod de regionibus posuit, exemplo voluit illustrare.

i ab hoc prouenire, quod verba τῆς ἀυτης ἡμ011s non post-l POsuit, quod tamen necessarium non erat, ut etiam nihili mutaui. Expositionem nostram confirmare videtur Aph. 4. Lib. III. Ios) Tempe statibus.) Per ωρηcris Hippocrates hoc loco I non tempora anni, sed tempestates intelligit, plane ut muli tis aliis in locis. Vt enim frigoris et caloris vicissitudo , quasi autumni propria, autumnales morbos, sic, si alia tempestas esset, ut urens calor, qualis aestate Esse solet, t aestiui morbi nascerentur.

292쪽

Sunt autem et alia valetudinum genera, 'φ quae ab halitibus vaporibusque pro aeniunt, quos loca coenosa, atque palustria diffundunt. Alia aquae maxime paludosae gignunt, eX quibus potissimum calculosi morbi sunt, siue in renibus et vesica, siue in aliis corporis locis lapides generentur; deinde illae assectiones, qUibus nomen a splene est, siue vere in liene sedem habeant, siue in propinquis, ContiguiSqUe tantum partibus consistant. Alia mala etiam a bonis, utilibusque ventis, tum maxime a noviis, oriuntur, siquidem pro corporum diuersitate . in quae irruunt, etiam boni venti non idem effectus est.

Ho) suae ab halitibus. Inter grauissimos Ilereulis Iabores etiam Hydrae terneae occiso fuit. De hae perelegans est, variorum doctorum coniectura, qui poetas dicunt per hydram morbos indicasse, qui frequentissimi ex ternae paludis emuuiis nascebantur, totamque regionem vastabant, quam salubrem et habitabilem Hercules fecerit, paludem exsiccando. Quid, quaeso , dici potuerit, quod magis ad rem esset y An poss1t utilius consilium principibus dari, quam ut iuberent, omnia paludosa loca, praecipue urbibus propinqua, exsiccare quorum estiuuia, si non per se, tamen aliis caussis iuncta, morbos pestiferos creare possunt. Adeo paludosa loca exsiccando princeps terram fertilem enficeret. et subiectos sanos, quorum antea plerosque perdebat, ex reliquis seruatis, quod valetudinarii erant, usum fere nullum habebat. Cons Lancisi de noxiis paludum effluuiis.1 s) Alia aquae. Etsi Hippocrates, hoc potissimum loco breuitati studens, simpliciter posuerit, malui tamen in paraphrasi paludosae addere. Namque negari non potest, omnem liberalius potam aquam, maxime quidem renes, ad quos inprimis prouoluitur, sed non minus etiam lienemν

293쪽

Libellus de Humoribus. 237

lienem, ob laxam huius visceris fabricam, debiles et ita infirmos essicere, ut in utroque viscere, lentior humorum motus fiat, ex quo in renibus calculus, in liene facilius obstructio fieri potest. Et Hippocrates forte etiam ad hanc caussam respexerit. Neque tamen nos male, aut sine ratione paludosae addiderimus, quod eiusmodi aquae, minus motae, in corpore quoque lentius progrediuntur, atque ad putredinem procliues, potisitimam aptae sunt, cum ad calculum generandum, tum etiam ad tumorem in splene producendum. Cui rei facilius omnes fidem adhibebunt, quo certius experimentis constat, nihil magis ad calculum generandum facere, quam quietem et putredinis initium, lienemque etiam vel tum facilius intumescere, cum et in ipso, et in propinquis partibus, humores admodum lente moueantur. Sed huic sententiae de paludosis et statariis aquis maximum pondus accedit, et toti huic loco lux affundi potest Hippocratis Libro de Aere, locis, et aquis, qui quam maxime considendus est. Et apud Aretaeum luculentus etiam de haere locus est, de caussis et signis Diut. Morb. Lib. I.

Cap. XIIII. pag. 4 . ubi ait: χωρία ἱλκώδεα, υδατα κλατεα, δεμυρα βρομωοεα, quo loco Petitus quidem refre pro Iλκω- ἱλωοεα reponit, quod vel ex hoc nostro loco clarum est, sed Cl. Wiggari praeter caussam, vocem στλατ κ in παχέα mutasse videtur, quod hunc locum Aretaei cum illo Hippocratis, quem Cl. Wiggan adduxit, serio contendenti facile constabit. Et πλατέα potissimum aestate, breui fiunt. Cons. Ill. Platneri elegantissima Commentatio, de aqua fontana salubriore caeteris. Lips. 1738.

τως, ευκρινεας νοσους ποιέουσιν ο - δε επιχωριοιτ ιν ωρ ι νῆσοι, δηλῆσι τους τροπους. ' Plurimum autem ut ipsi morbi, sic horum

quoque constitutiones ac modi, a temporibus anni pendent, Vt eX his adeo morbos diiudicare integrum sit. Etenim si temporum mutationes tempestiue ac placide fiunt, et altera alteram Or

dine

294쪽

α38 Hippocratis Coi

dine excipit , quascunque illae valetudines creaverint, omneS facillime iudicantur, et Cum aegri salute finiuntur. Similiterque ''' regionibus familiares morbi, prout hac vel illa tempestate , a qua regiones Varie mutantur, infestant homi

nes, facile suas affectiones produnt.

112) Plurimum autem.) Quamuis Criticorum plures voeabulum όιον, similis, interpretari soleant, tamen cum minus tuta eorum caussa sit, et in similibus vocabulis litera frufrequenter in Codd. omissa deprehenciatur, malim hic legere: ωρηs vel ωρησι ομοῖ ἔσοντΗ νοῦσοι. Potest tamen et oμοια legi. Vid. not. 78.

Ii 3) siegionibus. 9 Emχώριοι νουσοι illi sunt, de quibus Hippocrates paullo ante dixit: M δ' χώρει προς τἀs etc.

ἐπι τοιουτο ειλκυσμενα.

Vbi vero naturalis temporum anni inter se ordo, non tam mutatUS, qUam potius plane turbatus , maximeque Varia, inconstanSqUe tempestas fuerit, quicunque tum morbi oboriantur, vel consentient naturali eOriam temporUm Constitutioni, vel plane dissimiles erunt. QUOSCUI que autem morbos etiam mutata tempora' pepererint, modo constent sibi, ordineque aequali procedant, ''' similes conuersiones habebunt, vel aliquantum ad minimum eorum inclinationem sequentur.

1i4 sis propemo um.) Deleui το η ut abundans, et natum sine dubio ex antecedente αγη, nisi quis Vel pro Voee, η reponere Velit, Vel το - , aut, interpretari. Sed Deutrum plaeeti

295쪽

Libellus de Humoribus. 239

ὐποσπληνοι. Eiusque rei testimonium icterus praebet, qui viplurimum in alatiamnum incidit, in quo maxime frigoris calorisque mutua vicissitudo est. Quod si etiam tempus aestiuum valde calidum fuerit, quod sane est ad bilem generandam inprimis aptum, eaqUe, copia alaeta, sibilo frigore cohibita , et quasi aed interiora magis recepta fuerit, etiam ''Τ ad splenem vis morbi se conferet, eundemque ad varias affectiones disponet

11;) Ad lenem vis morbi se conferet ) Tres partes sunt,

per quas lieri et iecur inter se connemmtur, Brteria, vena, nerui. Quae, vi essiciunt, Vt integra viscera se mutuo, praecipueque hepar splen iuuet, sic etiam male assem inter se conspirare faciunt. Nam si quacunque de caussa, liberior sanguini aditus per hepaticam arteriam, ad hoc viscus praeclusus est, lien in tumorem attolli debet. Neque alius effectus consequitur, si mali sedes ad venam est. Vena vero, quae sanguinem ad hepar defert, cum Vena portae sit, cumque in hanc proxime ad hepar, Venosus lienis cruor confluat, hic utique lentius agi per hepar non potest, quin lien, mollis laxissimaeque substantiae viscus, a sanguine retento intumescat. Contra per arteriam, etsi effectus idem, tamen non eadem caussae ratio est. Fluit autem fanguis ad hepax et lienem ex eodem fonte, quod splenica hepaticaque arteria coeliacae rami sunt; quae cum sanguinem aequali vi ad utrumque viscus propellat, debet tamen ea in splenica tantum crescere, quantum, Ob quamcunque angustiam, in he- spatica, imminuta est. Lienem autem oportet sanguinis influxu aueho, aeque ac effluxu impedito, intumescere. Et sane mirum est, posse vel hepar vel lienem in tam inonstrosam molem, quam aliquando post mortem deprehendimus, abire, praeterquam quod malum etiam ad alterum viscus

296쪽

transeat, et utrumque adeo morbo teneatur. Quare etiam hoc loco Hippocrates tantum or-ληνοι posuisse videtur, ut lienem salieni disponi ad grauiorem morbum, et paululum tumere, significaret.

Quando igitur ''V et ver ita procedit, ut eX frigore in calorem repentinae mutationes fiant, vere etiam homines solent regio morbo infestari ' Nam haec temporum anni mutatio, qUantiam ad frigoris et caloris vicissitudinem attinet, i cit, Vt Ver et aestas autumno fere similes fiant

xiii ) Et ver Reposui ῆρ pro αη', auctoritate Galeni, Cornarii et Foesii, etsi alii Codices ηv aut etiam M1ρ habeant , nisi forte horum alterutrum Dialedii sit. II ) Nam haec.) Reliqui interpretes parum videntur de exprimendo sensu horum verborum solliciti fuisse; ωραν puto hoc loco non quamcunque tempestatem vel anni tempus esse, sed autumnum, quem Hippocrates dixit ictexum producere.

Sed ubi verno magis simile tempus aestiuum est, plurimiamque adeo a calore suo remittit, mitiores febres sunt, earumque Vis sudoribus copiosis infringitur. Quicunque autem tham morbi incidunt, sunt benigni admodum, et ad aegri salutem tendunt, eumque neque celeriter nimis

297쪽

Libessus de Humoribus.

nimis opprimunt, neque aestu, immoderato que calore Corpus exsiccant, aridasue linguas

mis descripta, in quorum VI. Lib. III. leguntur. Huic Aphorismo Celsus in Lib. II. Cap. I. suae Medicinae Iocum dedit, et ita latine conuertit: Ubi vero calor, a primo vere orsus, aestatein quoque similem exhibet, necesse est, multum sudorem in febribus subsequi. Quorum verborum is esse sensus, primo quidem intuitu, videtur: si calida tempestas primo statim vere incipiat, et talis per aestatem duret, sudorem multum in febribus subsequi. Qui autem propius ea Verba in tuiti fuerint, ita interpretanda esse videbunt : si idem caloris gradus etiam aestate sit, qui primo vere fuerit, oportere, ut in febribus multi sudores subsequantur. Idque cum re ipsa plane conuenit; quo enim maior in febribus aestus est, eo siccior cutis deprehenditur; ea liae expositio alio loco ex Hippocrate confirmatur. Nam in Epidem. Lib. II. Sedi. I. pag. 994. inquit: εν κάυμασιν αυδρίηs vel Oemhίοις

Si verno tempore hyemalis tempestas, ipsumque Ver, quasi nouissima hyemis pars est, etiam

hyemalem tempestatem, quae tunc valetudines ingruunt, sequuntur, eX quo genere int omnes Cum tussi coniunctae, quaeque pulmonibus insiderit , vel in partibus propinquis consistunt, Unde peripneumonicae vocantur. OriuntUr autem et ea valetudinum genera, quae fauces, ViaSque spiritales occupant, et inflammatione tenent, eaque anginosa nominantur.

298쪽

Similiterque' ' autumnus, si non debito tempore atque ordine, subitoque et derepente in hyemem abit, non statim litate tempestati conuenientes morbos parit, siquidem non in tempore, quo eX ordine natUrae debebat, incepit, sed suum adeo ordinem transgressus est.

Ip) Autumnus. Foesius mauult φθινόπωιον; sed nihil mutandum. φθινοπώρκ ita positum est, ut frequenter solet

νοντ' , ωσπερ οβ ουτω νοσοποιεουσM. Adeo inter tempora et ipsos morbos, propter

utriusqUe mlatationes, magna similitudo intercedit. Etenim illa, propter tales miliationes, 'se iudicatione, ad minimum salutari, destituuntUr, atque a naturali sua constitutione plane desciscunt, nihilque eX ordine et lege naturae profertant. Id JUe non minus in morbis incidit, siquidem vel ante tempUS erUmpUnt, vel iudicationem anticipant, vel propter intempestiuam immatUramque crudae materiae eXCretionem, haec magnam partem intus relinquitur. m Et ita male finitus

299쪽

Libellus de minoribus. 24s

morbus ut plerumque reuertitur, sic, quae Valetudinum genera inconstans tempestas peperit, et praeter rationem quoque finita sint, ea per eandem etiam tempestatem redire solent.

Izo Iudicatione.) Cur inconstantia anni tempora dubiam Crisin faciant, expositum est ab Ill. Ηoffinanno in Diff. de crisium natura. I9. Caeterum huc pertinere videntur, quod nempe anni tempora et tempestates in uniuersum attinet, Quaestiones Winslowii, an iuxta varias anni tempestates varie regenda C. H. sanitas et Casamaioris an a temporum varietate morbi variiἶ121) Et ita.) Huius loci versio, etsi sine dubio vera sit, tamen Graeco textui minus respondere Videtur, quem adeo sic emendare velim: - νῆσοι κτω ποιεεσι. Potuit facile transpositio fieri vocabulorum νουσοι et propter aliqualem similitudinem, quam inter se habent.

Quare CUm tantam tempestates vim habeant in morbis pariendis, vel iterum excitandis, in id maxime medentes incumbere necesse est, usillum corporum tempestatumque Consensum intelligant, et an integrum corpuS fuerit, neCne, quod aliqua tempestas eXcepit, quae aegrUm fecit. Nam hoc quidem naturam morbi permultum mutat.

'φ Sed magna etiam ventorum in corpus humanum vis est. Austri, ob humidam nebulo-

300쪽

a44 Hippocratis Coi

samque tempestatem, quam asserunt, aures herihetant, oculis caliginem affundunt, et reliquos sensus tardant, capitis dolorem motrent, totum corpus efiiciunt hebes, lentum, languidum, eiUS-demque robur naturale exsoluunt. 'φ' Isque Ventus quum diu flans vim suam ac potentiam eXe-

erit , in morbis, qui tunc inciderint, spis glutinosoque humore 'φ' madentia Vlcera, similiaque symptomata fient. Occupabiant autem ea potissimum os, pudenda, aliasque simili humore perfusas parteS.ieta) Austri ob humidum. Hune Ioeum et Aphor. XVII. Lib. ΙΙΙ. simul comprehendit Celsus Cap. I. Lib. II. atque de

omnium Ventorum, maxime tamen Austri, vi in corpora animalium cons. Ren. Moreau ad Scholam Salernit. Cap. I. Memb. IIII. pag 34. seqq. et Ili. Hofmanni Diff. de potentia ventorum in corpus humanum, et Obserta. Barome tr. MeteorOlog. Cap. VI. Halae I G1. Vid. etiam Wedelii Patris Pro- penit. de statu aeris austrino. Ienae 1686..123 Isque ventus.) Foesio auctore Iros rescripsi et ad

ia Madentia vicera. Cum austrina tempestas humidum aerem animantium corporibus inferat, ea duplici ratione destruit. Nam propter debilem aeris elaterem, seroti Praecipue humoris per vasa progressiim tardat, ac lentumessicit , sed humidi abundantia iustam debitamque humorum miscelam impedit, sic, ut ipsi utraque ratione ad putredinem disponantur. Ex qua, necesse est, talia hinc inde ulcera prouenire, quae continuo madent, et glutinosum humorem fundunt, ac pilorum defluuium faciunt, siue etiam ad cancrosorum, quae vocant, indolem accedunt. Ad cuius generis ulcera generanda, nec omnis humor, nec cuncta corporis loca aeque idonea sunt. Est autem accuratissima Hippocratis obseruatio, de ore pudendisque, tanquam partibus, ad eiusmodi ulcera gignenda, maxime aptis. Solet enim earum fabrica admodum laxa, et tenerae spongiae similis inueniri. Deinde etiam permultis glandulis instructae sunt, quae continuo glutinosum aliquem humorem conficiunt, qui, quod retentus fuit, 'aliquanto viscidior famis, partes illinendo lubricas facit. Talis autem liquor, et in

SEARCH

MENU NAVIGATION