장음표시 사용
261쪽
dinis grauitatisque sensum habuit, antequam homo in graviorem morbum incidit, signum est, in ea maxime parte, morbum constiturum esse. Id autem nouimus, Perinthi incolis contigisse, qui cum tussi antea vexati essent, deinde angina CO repti sunt Tusses enim similes, ac febres, abscessus faciunt: siquidem continuo stimulo, quicquid nocivum in corpore est, ad spiritus vias attrahunt, ubi abscedit.
μων, η σωματος συντηξιος, ηαμ ιυχης. Inque hunc modum id genus morbi fiunt,
ubi vel humores exsuperant, inque debilem prae reliquis, infirmamque aliqUam partem ConcUrrunt, ibique consistunt, Vel si corporis aliqua pars colliquescit, vel ubi in mente vitium est, quod simul noxam in corpus inuehit, quod i 7 his triabus principiis continetUr.
7 ) His tribus principiis.) Ab initio mihi placebat paratim Calui et Cornarii coniectura, qui legunt partim et ea lectio, quam ex Vaticanis exemplaribus Foesius profert. Sed quando videbam, Hippocratem in sequentibus loqui primum de humoribus, deinde in altero paragrapho seqει το σῶμα etc. et in tertia denique ψυχῆς σικρασίη, putaui retinendam vulgatam lectionem esse. Caeterum tria illa principia omnis fere antiquitas agnouit, fluidum, solidum, et impetum faciens, quod spiritus est, corpori ab auctore naturae immissus. Et nos debemus haec tria admittere ;fluida enim ac solida etiam in mortuo sunt. De tertio quaeritur, quid sit, ac, si mens sit, an omnes solidarum fluidarumque partium motus regat , et quo modo. Vtrumque tot difficultatibus impeditum est, praecipue hoc, vi vel possibilis modi excogitatio uni alterique ex Philosophis immortalem gloriam pepererit apud eos, qui malunt, inutiles coniecturas faciendo, errare, quam ignorantiam sci ana fateri.
Tamen nihil fere perniciosius sit gen*ri humano, quam si
262쪽
YXXX. XXXI 2o6 Hippocratis Coi
et Medicos eiusmodi quasi rabies invadit, qui, etsi hoe nais
eurae mysterium aperirent, tamen nihilo certiorem Medicinam facerent, nunc, eum id, aeque ac Philosophi, nesciant, multis tamen comeAuris optimam artem adeo fallacem etsi-ciunt, ut eo certius homines iugulent.
Primum igitur ad omnem de humoribus doctrinam plene recteque capiendam sciendum est, quales ex illis quatuor corporis animati succis, tingulis anni temporibus, essiorescant, et quasi inter reliquos principatum teneant, deinde, quae valetudinum genera, ipsi '' singulis tempestatibus gignant: tandem quales in quovis morbo aufectus pariant, atque symptomata, siquidem haeca varia humorum indole procedunt.
8 Singulis te sati&ιL Si vox ἐκοιτοισιν, ut quidem est, ad illam ωρησιν referri debet, scribendum εκοί σιν , sed potest etiam intelligi καιροu, hinc nihil mutaui. Talia enim occurrunt apud antiquissimos illos Graecos Scriptores, quale est et hoc apud Thucydidem Lib. II. 47. p. I2T. Edit. Du-
heri, η νόσος πρωτον πρατο γενἐδοη τοῖs AΘηναίοιs , λεγόμενον μἐν κή πρότερον πολλαχόσε εγκατασκηψM, Vbi λεγόμενον ad τὸ νόσημα, ut synonymum τῆς νόσa pertinere videtur. Vid. ad hunc locum Stephanus, Hud nus et Cl. Dukerus. Legitur et alibi apud Hippocratem, ut de Vidim in Acut. p. 383.s . et p. 388.28. item apud Aretaeum de C. et S. Morb. D. L. ΙΙ. C. I3. p. 68. τω κθατα - - οι μεσοι scit. ἰδόντεs. Nam ibidem dixerat: μετε τεροι τάδε κερατα) ὀθὸντας κικλησκκσι.
263쪽
Tum etiam reliqua corporis constitutio, et peculiaris singulorum spectandus habitus est, eκquo intelligi possit, in quae ValetUdinUm genera eorum natura procliuis sit. Est igitur medentium discere, cuiusmodi illi morbos eXperiantur, quibus magni tumidique lienes sunt. 7' Quibus enim hoc viscus tumet, idem accidit ac iis, qui corporis inflationes patiuntur, quas emphysemata nominant. Ρropemodum etiam Uniuersus Corporis habitus magis corrumpitur, magisque etiam cutis colores Vitiantur, qUOniam omnes succi, maximeque bilis, corrupti sunt. Sed quod serum ab hepate lieneque tumidis, redundat, et vias distendit, corpora intumescere incipiunt, et vel inani tumore eleuantur, Vel aquam sub cute colligunt siue etiam, in corporis caua effusa lympha distenduntur. Atque in aliis rebus, quae eX eo genere sunt, non minuS Oportet exercita-
9) suibus enim.) Et hic locus ex iis est, ex quibus me
expedire vix potui. Ita autem olirii contierteram, ac si seriptum esset: πετων δὴ η φύσις , ραεdον τι ηοην χρωματα κα
κίω. Sed nunc potius vix dubito, quin vera sit vulgata lectio, modo pro φύσu legatur φύση. Ad hunc enim locuml Erotianum respexisse existimo, ubi dixit: φυσαν ει τω περίχυμων το εμφυσημα λέγει. Caeterum monere volui, etsii Hippocrates de origine caussisque morborum, qui ex hu- amorum et solidarum partium vitio, et tertia illa hominis parte, quam 4 υχην Vocat Hippocrates, hic inprimis agat.nue tamen ita omnia interpretari voluisse, ut constaret, debere praecipue tertiae illius partis, etiam in decursu morbi Eam nati, et quae tunc lucidunt, mutationibus, permagnamicationem haberi.
264쪽
ao8 Hippocratis Coi ' φυχῆς ' ω ρο πίη ποτων η ἡ βρωμάτων, υπνου, ἐγρηγόρο ος- έ δἰ ἔρωτάς τινας, οἰον κυ-
πονων ων τινων τεταγμενη, έ άτακτος
Denique et spiritus animique utilissima cognitio est. Iuuat igitur scire, an quis intemperans, ac 'R deditus gulae sit, compotationesqUe amet, num potius fame sitique saepius exerceatur, denique '' an somno nimis indulgeat, aut contra vigiliis nimiis, corporis vires frangat. Expeditque horum etiam caussas tenere. In aliis enim, ob rei cuiusdam amorem ac studium, fiunt, ut quum quis talos et tesseras perdite amat. In aliis propter literarum atque alium studium, in quas nimium incumbunt, in aliis denique ob necessitatem, et quod aliter victum parare nequeUnt, talia euenire solent. Et similes viplurimum pertunacis assiduique '' laboris caussae sunt, qui Compus nimium eXercet, atque infirmat. Qui virum ex ordine fiat, atque perficiatur, an Vero varius atque inordinatus sit, scilicet, quo corpora '' multo grauius amiguntur, nosse etiam permultum interest. Licet enim ex his multorum morborum Originem cognoscere. In qua tamen re quia aliqua varietas est, tum harum muta tionum , tum aliarum quarumcunque sic ratio habenda, ut, eX quibus in quae mutatio facta
fit, Medicus perspectum habeat
265쪽
geri de Errore diaete in potu, Cl. Stentetelii de Poculis sanitatis, poculis vitae et mortis, et Lutheritii de Ebrietate
si) An somno.) Vid. CI. Sties Disis de Morbis a somno et Pustheri de Morbis a peruigilio. 8a) Laboris caussae.) Legi meretur Ill. platneri Dissi de
negotiosa actione, propter valetudinem, circumcidenda.83) Multo grauius.) Motus utilitatem et necessitateni ipsam nullum unquam Medicum negasse inuenio. Sunt autem eius effectus varii, cum in fluidis corporis partibus, tum quoque in solidis. Incalescere corpora mota, peruulgata res est, et attrita inter se etiam perdunt aliquid, ac, si maior vis est, comminuuntur. Quae cum in viriti Ue generis partibus corporis humani fiant, fluidae praecipue soluuntur, calore alitem nimium audio. aliae potius coguntur, aliae in salia acria resoluuntur. Solidae autem, quae fere omnes canalium formam habent, ubi antea torpidae quasi fuerunt, primum vires quasi recuperant, et magis apertae, libere humores transmittunt, mox nimis intenso motu, iusto ampliores factae, et crassiores humores, quam debebant, recipiunt, et ipsae elasticam virtutem amittunt. Quae ex his plura sequantur, optime expositum est a Magno Boechauio in Aphori praeticis I. IOo. et a verissimo eius interprete Cel. vari Smieten , cum quo mihi licere amicitiam colere, magno felicitatis loco habeo. Variant autem esseditis Id pro genere motus; alio enim totum corpus, alio vel superiores vel inferiores artus tantum exercentur, alio abdominis viscera,alio pectoris, vel etiam cerebrum, agitantur, quibus utique parcendum est. 2. Ρro tempore; nam quis non videt, parum utile esse corpus eXercere, aestate sudore diffluens, vel ex vigiliis debile y 3. Pro ordine; nam et in motu consilium non est, se legibus obligare, intermissus enim ordo exercutationis corpus affligit. Deinde quamuis satius est, et in hoc varium Vitae genus habere, et modo quiescere, modo se exercere, tamen plurimi peccant hoc, quod, cum diu a motu abstinuerunt, athleticis exercitationibus corporis robur sol-Munt, aut, Ubi potu et esca ventriculum repletierunt, subit ad immodicas exercitationes transeunt, quae ad concoctionem necessarios succos ventriculo subtrahunt, et eorpus in firmant.
266쪽
Ex moribus vero etiam permulta cognosci possunt, quae ad valetudinum, et in his mutationum, notitiam pertinent. '' Igitur, in cuius rei studio se quisque exerceat, Videndum est. Videlicet, an philosophi more, de rebus quaerendo
disputet, aut accharate Omnia cogitet ac meditetur, aut totus in contemplandis naturalibus
corporibus sit, aut denique caussas 'si peroret; praeter haec alia quaedam sunt, qUae ab animo pendent. Inter quae potissimum haec referun-tUr , atque cognosci debent, videlicet, an quis facile contristetur, an graues diuturnasqUe iras animo concipiat, vel aliquid vehementer '' concupiscat Namque his cognitis, et quos praecipue morbos eiusmodi homines experiantur , et ubi aliqua illis contraria in morbis inciderint, protinus scire licet, an mali morbi te-- flamonia sint, ubi cum aliis signis contuleris.
8 ) Igitur.) Ρrae omnibus, operae pretium est, legere ad hunc locumFranci deFrankenala Orat. de studiorum noxa,et, quos ibi citat auctores, ex reliquis veroB. chacheriDiff.de Eruditorum morbis, Iusti Vesti de Atrophia literatorum, et Frid. Schraderi de Eruditorum valetudine. 83J Totus in contemplandis.) Totum corpus, etiam si non abutaris, tandem se ipsum destruit, et moritur homo sine morbo, de quo argumento Ili. Ho annus dixit in Dissert. de fato Physico, et in Med. Rat. Syst. Tom I. Sect. I. Cap. I. et elegantissinuam scriptum est Ill Richtori. Quanto facilius est, ut singulae partes destruantur, praecipue, si
iis abutamur l rouisum quidem est a natura, ut, quarum Partium frequentior esse vitis debet in vita, earum etiam Vires pro magnitudine augeantur, ae ipsae firmentur; est tamen hoc cum aliquo sanitatis dispendio coniunditim, neque sere
267쪽
fere illa munimenta disiiciuntur, quin sanitas ipsa permultum de imenti patiaria r. Oculus, si magnitudinem spectes,
plores maioresque nerilos,quam ulla alia corporis pars,a natura
accepit, ex ipso propinquo cerebro. ac, si Petito Medico fideshatur1 pollet, a principe intercos ale neria o, eX parte, hue
ductos atque directos. Sine rot tantisque 'adminichiis nullus forte mortalium esset. post quadragesimum aetati, anniam, vsum oculorum habiturus. Ρropter haec, si coeli pulchritudinem , si humani corporis artificiosam fabricam, si stupendae paruitatis insectorum Viscera, omni oculorum Bcie, conis templamur, vertiginosi essicimur, capitis dolore, infirmitateque perpetua discruciamur, parum aspetimus, suinta male
concoqUimus, neque alitum neque vesicam respondentem
habemus, cor saepe palpitat, pec iis, quasi mole oppreL sum, suspiriis leuare nitimur, sensuum vnim paulatim perdimus, tandem non una via, ante, quam debebamus , imus eo, Vnde negant redire queinquam. An alia horum malorum caussa, quam spirituum dissipatio 8 cum ex musculis, quibus, Vix paucaruin horarum 1omrio, breuem quietem concedimus, tum etiam ex membranis oculi, ut, si non cum Platone et Stoicis nonnullis, ad visum facientes, radios, tamen de neruoium subtilissimo succo, continuo aliquid emanare ponamus. Et mihi quidem aeque certum esse videtur, nervorurn liquidum ex corpore effluere, ac sanguinem per vasa corporis circumire. Nonne enim a reliquis humoribus sola fere subtilitate differt Et ad quem usum tanta vis
sanguinis ad cerebrum non solunt fertur, verum etiam per eius vasa circumfluitἶ Perdi necesse est, quia continuo nouum paratur. De oculorum vitiis non dicam, sed vide aliquot memorabilia ellempla apud Boerhaauium Praelech. Vol. IIII. pag. 24O.i Peroret. Inter plura exercitationum genera, quibus tuendae sanitatis vis inest, etiam oratio est, quae cum pulmonibus respirationisque aliis instrumentis perficiatur, debet, si moderata est, plures forte utilitates, si immoderata, innumeras eo certius noxas toti corpori afferre. Conf. Ern. Henr. Wedet Diis. de morbis contionatorum. Respiratio autem corpori permagnam utilitatem praecipue hoc praestat, quod, cum pulmones, per vices, ab irruente aere, expandantur, sanguinem, cum nouo chylo commistum, liberius admittunt, et utriusque humoris accuratistimam misce iam faciunt, deinde vero et hoc, quod aer, qui redditur, magnam vim inutilium humorum secum fert, ue de chaphraeseo a malis
268쪽
matis aditione in viscera, ventre conclusa, dicam. Serino vero, etsi inspirationem accelerat, exspirationem tamen, etiam tardissiimus impedit. Quorum cum id hanc vim habeat, ut pulmo subito explicetur, sanguis in eius vhsa pernicissimo motu fertur. Hoc autem cum id efficiat, ut aer diutius retineatur, inter hunc vero et vim, peerius plilmOnesque constringentem, ante, quam aer redditur, iniitUUS renisus sit, quo vel maYime sanguinis comminutio mistioque perficitUr, reditusque per venas acceleratUr, magnum respirationis et sanguificationis adeo adiumentum esse oratio videtur. Praeterea cum pulmonum transpiratio debeat, quam maXime apertis eX tremis arteriolis fieri, et hanc oratione augeri necesse est, ne de diaphragmatis maiore vi in ventriculum, intestina, hepar, lienem, horumque veluti succussione dicam. Sed hae moderatae orationis utilitates sunt. Quae modum excedit, eo grauius corpus assi igit. Sanguis enim, quia per Vasa pulmonum parum aperta, nimia celeritate, pulmones transire debet, crudus manet, et dum, uti fit, coepta exspiratione, sermo protrahitur, Venosus quidem ad cor redire potest, contra, qui a corde an fluit, ad extremas arterias colligitur, et dum aer subito tandem redditur, partim vi insolita, cogitur in vetias ire, partim in arteriis haeret, quibus vim infert, ac vel ruptis effunditur, vel mora spissus emcitur. Bronchia etiam, quae non per musculares, sed tendineas fibras, et quasi ligamenta, continentur , non impune ferunt nimiam ae nimis diu protractam dilatationem, facileque adeo perdunt aliquid de elasticitate illa, qua sola sese restituunt. Hinc
per totam vitam saepe inaequalis respiratio, ob bronchio-xum debilitatem, manet, quam grauissima mala consequUΠ-tur , quorum causam non raro negligimus , et ignoramus. Ad haec longa oratio, omnes spiritales vias exsiccat, quae asperae factae, periculosissimam tussina, et feruida tempestate, eam peripneumoniae speciem concitant, quae ab obstructis bronchialis arteriae extremis ramis proficiscitur. Exsiccat etiam fauces, Os, nares, imo oculos, et aures ipsas, ob vias, ab his ad palatum, ab illis in nares pertinentes. Ex quo , quales morbi oriri possint, facile est,
colligere. Est autem et magna temporis ratio habenda; cum enim oratio, et aeris itu redituque fauces exsiccet, et
maxillae inferioris validissimo motu, glandulas saliuales quasi emulgeat, plus nocet oratio ante vel post pasti im, quam si longius inde abest, et qui etiam aliquanto supra modum
269쪽
elatus sermo utilis est, tum, cum sanguis chylo remistus per pulmones diffunditur, is nocet, elaborato iam sanguine institutus. Caeterum, quantum ad sanitatem tuendam Oratio valeat, eleganter expositum est a Plutarcho, de Sanitate tuenda pag. I3O. TOm. II. 8 ) Facile contripetur.) Moestitiae effectus non in omnibus iidem sunt. Sunt vero ex grauissimis, melancholia, et, cuius ipse in uno ex assinibus exemplum habui, lonia nemorum resolutio, maxime in artubus inferioribus. Vtraque affectione cum fluidae cum solidae partes laeduntur, magis tamen solidae, quae, ubi infirmae factae sunt, vinique fluidas moue'di miscendique perdiderunt, et hae, mobilioribus dissipatis, lentae crassae et immobiles fient,
orietUr ille, quam Veteres dixerunt, atra bilis. Moesti autem homines cum omnem cogitationem, et quasi vim animi, in eam rem QIam conferant, quae primum tristitiae affectiim in iis concitauit, neglecta totius corporis cura, et omni spirituum vi ex partibus quasi in cerebrum reuocata, atque coacta, solidorum robur, tanquam vitae sanitatisque
maximum praesidium, deiiciunt. Quod ex Medicis permulti, siue nescire, siue nori curare Videntur, qui, quo eo citius ipsam misellam vitam opprimant, omni eam euacuantuina asperiorum genere oppugnant. Multo autem prudentius ii agunt, qui cibo liquido, bene nutriente, carne ferina, inprimis ex volatilibus, potu tenui, sed aliquantum spiritu oso, acidulis non purgantibus, sed roborantibus tantum, et parce Vtuntur, et, ubi sic humidius corpus fecerunt, id leui motu exercent. Illud autem scire oportet, semper satius esse, his copiis sensim auctis, leuibus dimicationibus, hostem debilitare, quana omni vi eum una vice opprimere velle. Ad haec in Forensi Medicina nota quaestio est: an partus Vltra nonum aliquando mensem protrahi possit Z Quae
cum maxime tum agitetur, cum se vidua dicit a moriente marito grauidam relictam esse, et decimo tandem vel undecimo mense, ab eius morte, puerum enititur, sunt utique inter recentiores Medicos, qui, ut forte muliercularum potius famam, quam Veritatem, tueantur, inter caussas, partum tardantes, etiam tristitiam numerant, ex morte mariti
ortam. Et hanc laudabilem in probis castisque feminis, in aliis forte talem, quali Ephesia matrona apud Petronium sibi immortale nomen peperit, equidem negare nolo, dei illo tamen eius effectu vehementer dubito. Praeterquam
270쪽
enim, quod omnis animi affectus potissimum abortum facit, grauidae, quae aliis morbis conflictantur, fere sena per immaturum debilemque partum edunt. Moestitia autem, cum totum corpus infirmet, huiusque debilitas indies maior fiat, partus autem eo plus ali debeat, quo propius a nono mense abest, videtur vis nutriens potitis ante haee tempora prorsus deficere, quam longius durare pos e. Quod si vero tristitia primis tantum mensibus noceat, paUllatimque minuatur, videtur e6 certius abortum concita tiara esse, quo teneriora eo tempore infantuli vasa sunt, vel etiam, ut in unam difformem massam omnia concrescant, eia feetura. Ad haec, si, tardari partum moestitia posse, ponamus, ad minimum hoc sequetur, vi admodum debilis sit, et raro superstes, quod, quam parum cum eXperientia conueniat, maxime obstetrices norunt. 88) Concupiscat. De cupiditatis, spei similiumque an sectionum vi in corpus humanum , praeter alios omnes, ae- curate egit Ill. Richterus in Dis . de mirabili sanatione mulieris Bremensis.
λυγη, λυπη, γώονη, οργη, τ άλλα τοιαυταετως. ὐπακουαProinde nec omittentia haec sunt, '' quae, dum casu incidunt, animum percellunt, et anxium sollicitumque reddunt siue homo aliquid viderit , Vel audiendo perceperit , quod grauem
