De humoribus purgandis liber et de diaeta acutorum libri tres

발행: 1745년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

PRAEFATIO. ne, hoc est, quid facipiadum , quid inhibendum , aut excipiendum : Ac postremo de quantitate ipsius purgationis.

Quam partem , quia maiorem operam desiderare visa est, vi quae selectiores Artis purgandi praeceptiones eminenter in se reconderet, Interpres curiosius est amplexus ; et ad eam excolendam , paraphrastae in modum exspatiando, acriori ingenio exquisitiminas istius negotii cautiones delectusque venatus est, qUa8 Ρhiliatris exponeret ; ut omnis culpae errorisve occasio, in decernenda catharsi, circumspicientibus praeriperetur. Secunda pars occupatur in signis imminentium, praesentium morborum, quae desiimit ab odoribus partium aut totius corporis, eXcrementorumque, e variis ductibu8 exeuntium, conditione; item ex

insomniis, vario statu , sensuum functionibus laesis autilibesis. Tertia de morbis, eorumque causis, agit, quos quadruplici differentia comprehendit : Alii enim sunt Congeniti, a temperamento, Vel habitu cuiusque naturae deducti: Alii Endemii seu vernaculi: Alii Sporadiei seu dispersi: Alii Epidemii seu vulgares. Quarta pars, seu verius conclusio totius, ostendit colores sex quibus humoris redundantis significatio depromi debet) non esse similes

omnibus anni temporibus aut constitutionibus, ut neque aetatibus: Tandem haemorrhoidum atque quorundam abscessuum commoda et incommoda subiungit. Tractatus alter , genuinus sui et prior) Hippocratis foetus, quem vulgo cognominant De Acutorum , essentialium scilicet aut symptomaticorum, morborum Diaeta, quae per cibos,

maiori ex parte naturae consociales, et medicamentosos, sti-

scipitur, in tres libros distribuitur , qui de Tecmarsi videntur potius inscribendi, quam de Victus ratione de qua sola hic non agit) aut de Ptissana , quam hic, familiaris tantum exempli gratia, ut solet) praemittit : Cum praeclara eXponant τῆς δ εκμάρσεως - se 1 rationem, cuique conuenienter medendi, habita ratione uniuersalis et particularis cuiusque naturae, quod in conteXtuS

52쪽

PRAEFATIO. et interpretationis cursu latius patebit. Quae una Tecmarsis Medicum Dogmaticum , Sectamque Hippocratis et Galeni Methodicis et Empiricis reddit excellentiorem , in

suis operibus prudentiorem, ciuiumque vitam tutiore loco constitutam. Ad harum commentationum calcem subiunximus, ex eodem Lud. Dureto, Interpretationem constitutionis primae Lib. II. Epidemion , quam luce non indignam iudicabis. Veruntamen Humanissime Lector) siquid luminis commodique , ex hoc studiosis limi Interpretis labore, sanitas publica perceperit, cum nullu8 argento color sit auaris abdito terris, aequalem illius gratiam sibi vindicare videtur Clarissima dum vixit) nostri ordinis lux Ioannes Diaretus, qui, cum Patrem, virum alioqui existimatione colendissimum, suae gloriae hominumque expectationi quodammodo deesse, animaduertisset, illius in Coacas praenotiones Hippocratis indesinenti utilitate foecundissimum opus perfecit, ac luci dedit. Ac tandem, ubia remotis nationibus, parentis sui commentationes in libros de Humoribus et de Diaeta acutorum, manu auditorum scriptas, recuperata it; ille commoditatis publicae sen)oeraitidus, easdem, duobus exemplaribus annis Is6s. et 1366. dictatis, mihi commisit, ut curarem illas typis mandari :Quarum exemplaria quia δευτεραι φροντ*ς saepius trο- φωτεραι) inter sese composui; ac ex illis, quidquid synonymum et rei intelligentiae congruum occurrit, fideli di ligentia primum adaptaui; Deinde ipsum Libri de Humo

ribus contextum , Galeno muniente viam , in sententia ' rum vel periodorum ordinem seiunxi, reddita, cuique sententiae, sua interpretatione et enarratione ; atque ad promptiores lectorum usus, cuique tractatui suum indicem pos posui : Tum demum, ut tanti viri, optime de hominum salute meriti, studio imperioque satisfacerem , tuis oculis

eas obiicere conatus sum , non ea puritate, nec iis ornamentis enitentes, quibus, si fatum fuisset illustrasset ii lustris ipse Ioannes Duretus, omni sinentiarum lumine ae

53쪽

PRAEFATIO. singulari humanitate ornatissimus, cuius beneficiorum in me magnitudo aliquam ex me grati animi solidaeque laudis memoriam merito postularet, nisi virtutum illius, ex ipsismet unguiculis, incrementa ab ossicio deterrerent: Non deerunt ut spes est) in Gallia Achilleae Lyrae, quae lauro redimitae virtutum fastigia carpere audeant, et praeclara eius facinora, heroum pulcherrimis factis componendo, anteponant. Sed pensi mei potiorem absoluisse partem non prius videbor, quam huiusce Ludovici Dureti lucubratiunculae editionem tibi acceptam essecero ; quod cum sperare non 'liceat, quia dignis res ipsa ornamentis destituitur, illam singulari tua , si lubet, humanitate collustrabis rSic essicies, ut statim atque completam Aphorismorum quae septima sectione manca est) eiusdem authoris inte pretationem obtinuerimus, eandem in tuos vias euulgamdam propensius amplectamur. Vale.

54쪽

AΡ PROBATIO.

Quoniam Facultatis Medicae Parisiensis decreto sanditum, atque

Senatusconsulto stabilitum est, nequis Parisiis, opus, ad A tem Medicam pertinens, typis committat, fine Medicorum eiusdem Facultatis examine et consensu : Ea de causa M. Petrus Girardet, Collega noster, Medicus domisimus, proposuit nobis tres tractatus Magni Hippocratis; Primum πεμι χυμων , seu De Humoribus purgandis; Alterum De Victus ratione in morbis Acutis, tribus libris comprehensum: Tertium, in Aphorismorum Hippocratis

Sectiones sex priores commentarium , horum omnium interprete et enarratore Lud. Dureto, Segusiano. Quorum librorum interpretasiones ac enarrationes Ioannes Duretus, Ludovici filius, Collega item noster, Consiliarius et Medicus Regius, manu scriptas recuperauit, atque ut nobis innotuit) instituto testamento, dicto Girardeto curam imposuit, easdem typis mandandi, una cum commentariis. Quae commentationes, quia non solum certissima humorum, tuto purgandorum, atque de acutorum morborum Diaeta praecepta, ex summis Hippocratis aliorumve Dogmaticorum theorematis hausta, comprehendunt; verum etiam cognoscendi, praedicendi, atque curandi artem, ipsamque genuinam Hippo cxatis mentem, unde Phili atron ingenia certo erudiantur, CX ponunt; propterea e uulgationis iure donandas existimavimus. Datum Parisiis anno millesimo sexcentesii no trigesimo, die Ianuarii vige sima sexta.

J EI RVs P 11 ART. Antiquior Magister. Ρ E 1 Rus SE G v Y N , Primarius Reginae Galliarum Medictis , et in Medicina Profestor Regius

In Lu Do VI CVM D V R E T V Μ , magni H I ΡΡOCRAI' I S libro S commentariis illustrantem.

Sciliceti H I P P OCRATE S iterum, DURE TE, reuixit, At t totus nobis famis es HIPPOCRATES ZFactus es HIPPOCRATES, animat tuus ossa peremti Spiritus, huic vitae restituisque SENEM. Fallor; namque, palin genesis si vera, remigrat In TF, mutatis sortibus, H IPPOCRATER.

Doctor Medicus Parisiensis.

55쪽

LECTURIS SAL VTEM.

um illa, quae videbantur Vobis exponenda esse de eo, quod a me, in his Hippocratis libellis, praestitum fuerit, in i iis literis dicta sinit, quas in frontelibesii apposui, non esse videbatur , cur Vos amplius

morarer. Incidit tamen aliquid in impressione libri, quod Vos ignorare non debetis. Statutum erat, in graeco IUXtu , Ufrsone, commentario , par bras

notulisque ordinandis taprocedere, ut se singula quasi exciperent. Cuius tamen rei experimento iacto, facile apparebat, id sine multis incommodis feri noni P. Placebat igitur primo loco Hippocratis librum de Humoribus ponere, qualis a Girardeto editus fuit, huic vero meam paraphrasin subiicere , cum annotatiunculis. Videbantur hic graeca abesse posse. Sed primum aliqua in notis sunt, quibus graeca expli

cantur, deinde ordinem sectionum non partim mulctur, quae duo requirebant, ut graeca adiicerem. Post haec

56쪽

PRAEFATIO.

haec ni initio placebat graeca et paraphrasin ponere,sc, ut i e regione essent, annotationibus subiectis. Hunc ordinem per aliquot plagas sequuti sumus. Mox tamen si par bram , notasque aliquot peramplas, apparebat feri non posse , ut hisc ordinem per totum librum teneamus. 9uare malis , relicto priore ordi- sequi, qui etiam Dureto placuit. Eumque in altero, tertioque etiam libelgo adhibui Habes igitur causes, quae, ut d sex ordo esset Fecerunt, quo tamen detractum esse nihil de Nilitate libelli debet. Hoc unum mihi propositum fuit, in paranda hoc noua ediatione , ut Artis Medicae studiosis, aliquo modo inserui-mn. Hoc unum si obtinuero, nihil curabo morsos iudices, quibus nihil placet , quod non ab ipsis pros ctum est. Valete

57쪽

Interprete et Enarrato

Coloratio corporis humoribus,snon

sint remi milis e rescit.

E HVMORIBVs. Id est, depurgatione humorum naturali, alat symptomatica, et quae ad imitationem naturae fit, artificio Medici comparata. Quoniam Operae pretium est, ad Gonam valetudinem aut Conquirendam aut conseruandam, humores, qui in vitio sunt, conuenienter purgare ;

58쪽

Hippocratis Magni,

ac nullus feracior in Medicina locus est, quam depurgando: Caput enim in hac negotii procuratione primum est intelligere, qui sint eiusmodi, vi purgationis materiam et occasionem eXhibeant. Nam cum in medendo ad sanationem omnia tanquam ad finem referantur, ut illa prima sint Medico exploranda, quemadmodum, et quibus auxiliis ad eum finem perueniat; tum vero illud est maxime considerandum, ut, saluis et integris aegri rebus, curatio instituatur. Vt igitur humores degeneres vacuare opo tet ; sic eos, qui e natura sunt, mouere aut etiam nouare est nefas. Ac periclitatur aeque is, cui sano, aut febre defuncto catharticum adhibetur, atque si eidem, cum opus est, Medicina non ita Quamobrem ad bene purgandum ineunda est Medico humorum degenerum ab iis, qui sunt enatura, distinctio: Eius autem ineundae ratio haec est. Principio contemplari oportet habitum, actiones, et CXCrementa, an bene valentium similia sint, an dissimilia, sed eius praesertim, Cuius Vale

stabilis, non fugax et humorum suffusione naturali vel critica vel symptomatica, atque ita humores fiant naturae potentes: At in habitu quidem potissimum color elucet, ex quo significatio fit humoris, cuius dominatu corpus tenetur, si nulla refluxus ac suffusionis, Ut ita dicam, fugacis, neu peculiaris naturae eXcusatio possit adferri.

taphori curn est a mari, quod assivit et refluit. Si non fiat intro reciprocatio motu Critico aut symptomatico, aut a causiS procatarcticis, stigore,

metu,

59쪽

de Humoribus purgandis. 3

metu, tristitia: Vt enim ab hoste aut angue diffugimus visu eXsangues ; ac verecundia, qui Optumae sunt indolis, erubescunt: Sic aliis animi perturbationibus, ac rerum Cariam, quae admoUentur, quaeque sumuntur, potentia; quin etiam mutua partium ipsarum nobilium sympathia coloratio noua subinde inducitur, quae, quia fugax est et cum refluxu, nullam purgandi materiam neque occasionem subministrat. Nec vero eX colore icterico, si naturalis fuerit, purgationis momenta quaerenda sunt, atque ita de aliis. Sed ea demum coloratio pernecessarium Vacuationis usum ostendit, quae et contra naturam eius est, in quo apparet, estqUe refluxus eXperS, habetque perennem ac stabilem in naturalis oeconomiae vitio causam. Est enim consentaneum, ut, quale est alimentum naturae potens, talis et

color eluceat. Verumenimuero humorum refluXus eXperti-Um non Vna ratio est, nec Vnus idemque modus , aut enim toto corpore suffusi apparent, aut parte aliqua, eaqUe suffusio vel naturalis est, vel critica, vel symptomatica. Nam critica est illa bilis suffusio, quae et die critico fit, nec ante septimum morbi diem editis pepasini signis, ac sine ullo hypochondriorum tumore, qUam et deiectiones et urinae laudabiles

comitantUr.

Eodem modo suffusa rubore facies haemorrhagiae signum est, si iure et loco appareat; COntra delirii, conuulsionis, aut etiam peripneumo

niae.

Symplomatica porro est bilis lassusio, icterumque facit calamitosum, quae motu fit morbi aut vitio partis, ut hepatis et lienis, cum scilicet alterutrum obduruit hypochOudrium: Veneno A a . etiam

60쪽

4 Hippocratis Magni

etiam symptomatica est, potione vel morsui

misso. HVMORIBUS SIMILIS EFFLORE S

cIT, idque sit perpetuum, modo, quo supra dictum est nimirum vi sunt humores refluXUS eX- pertes, ita colores varietate distincti apparent nec more maris fiat fluxus et refluxus vicissit do, ut modo rubore suffundatur facies, modo

Iliore; sic lingua pallida biliosi humoris, rubra

anguinei, nigra melancholici, alba pituitosi, ar, da fuliginosi ardoris signa edit. Quid veroῖ nonne huc spectant, quae in urtinis, deiectionibus, expectoratis, ulceribus, atque pustulis colore aspectabilia sunt 8 Ac omnium quidem illud commune est, humorem scilicet iis

coloribus, quos modo dixi, naturae potentem esse, nec contra naturam humoris. Quae cum ita sint, firmissimum hoc posse adferri videtur, cur ex Colore humorum, refluxus eXpertium, distinctio sit aucupanda, quod iere talis colorationaturalis oeconomiae soboles quaedam existat. II.

Aκτέα ' ρεπει δα των συμφερόντων

Ducendi vero sunt 'mue , qua visimoissectoni, et per locq lego nailirae commodo, nis qVorrem init cati nes Aut in tempore.

DUCENDI VERO SUNT HUMORES,

degeneres scilicet, quorum suffusio, fontis ipsi

SEARCH

MENU NAVIGATION