De humoribus purgandis liber et de diaeta acutorum libri tres

발행: 1745년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

in morbis acutis. Lib. III gis

I9 Quia his ita constitutis, partes nobiles imbecillae

fusis humoribus obruerentur , viresque magis prosterne.

rentur. iao) Ex alui impuritate, nam eiusmodi prius repurgari debent, quam balneo mergantur; ne excrementa balneo liquata , priores Venas magis obstruant. 2I Ne tepido balnei calore sanguis extrorsum magis

moueatur.

22) Hoc est, in uniuersum ad tutiorem balnei usum, si tria a corporibus absint, nimirum acrium humorum copia, partium, praesertim nobilium, imbecillitas, et ciborum vel humorum cruditas, ex Galeno Lib. X. Method. meae Cap. ro. 23 inita ex Galeno Lib. de Ptissana, ad corporis roburgi mitritionem magis conducit ptistana. 2 3 Qui scilicet infirmiore sunt ventriculo. ets) Hi praesertim, quibus cremor ptissanae facilius eo-quitur, promptiusque distribuitur, quam piissana integra.

NOTAE.a) λκόμενον κόσμιον.ὶ κόσμιον Foesius admodum concinne vertit, moderate se componat. Dureti tamen versio aeque bona, modo deleretur, a natura.bM Καρ μετακέροισμα.) μετακέρασμα denotat aquam calidam et frigidam, qua in utramque partem temperatio facile fieri potest. c) α μό- n. Secundum Dureti versionem deberet peripneumonia a febre ardente prorsus distincta esse, Sed

omisit το επιπαν. Vertendum igitur: Balneum vero peri- pneumoniae magis, quam febribus ardentibus in uniuersum, accommodatum est.

M Breuius vertas cum Foesio: Sputum maturat, educit et facilem spirationem reddit, et lassitudines tollit. e) αγαθοὶ μέν δε.) Malim vertere: Tot igitur commoda balneum affert, quibus omnibus opus est. Verba: ὼν n αν- των όμ, Duretus transposuit, et quasi sequerentur post: ηαλ νοον , quod antecedit, interpretatus est. f) Inserendum ex graeco: Neque prius soluta. g) ἀ μη ἔλασσον.) Nisi minus, quam opportunum sit , fluat.h) λεειν-οσα. Non dubitaui hunc locum ita, ut factum est, emendare, quod fere conuenit eum Mercurialis et Lindenii lectione, et omnibus versionibtis respondet, et,

quod praecipuum, sensus manifeste postulat.

472쪽

416 Hippocratis Magni Sectio prima

HIPPOCRATIS MAGNI

SECTIO PRIMA

LIBRI SECUNDI

INTERPRETE ET ENARRATORS

LUDOVICO DURETO,

ARGUMENTUM. Constitutio seu Sectio prima , qua scilicet tempor m ac ten pestatum vires, morborumque, qui ab iis principia causasque ducunt, species, magnitud0, atque motus continentur in uniuersum.

sabantur; rapidis cum 1ummo aestu continenter aquis pluebat, idque tempestate magis austrina '.

S C II o L I A. 1 Carbunculi, hoc est, ulcera quaedam emistosa cum partium vicinarum inflammatione, picis modo candente, eum pulsu et renixu atque dolore coniuncta. Carbunculorum materia duplex, una sanguis exustiis, qui in atram bilem degenerat, et est crusta cinericia'. altera, fanguis est quidem eiusmodi crassus, sed cum ichore quodam venenato coniunctus. Carbunculus tres ob causas dicitur ; tum quod eru-

473쪽

Lib. II. Didemion. ΑΙ

stam ambiistis similem habeat, tum quod instar carbonis deis flagret, tum quod exUrat.2ὶ Ιn urbe illa Thessaliae, in convallibus Tempes, sita

quae ventis perflatur austrinis. 3) Id est, qui tempestatis illius naturam sequebantur, generatione scilicet noui humoris, non familiaris cuiusque naturae suppressione. q) Quae cerebro, neruis, et integritati humorum bellum indixit. 1NOTA.a De his carbunculis vide sis, quae disputata sunt inter Cl. Viros Werihofium et Hahnium de Variolarum Antiquitatibus.

Ichores acuti subnascebantur qui demum conclusi cum incalescerent /, prUritiam eXcitabant , indeque pustulae, ambustis consimiles erumpebant, tanto sub cute ardoris sensu, ut

exuri videretur.

s C H Ο L I A. Serosi humoris maligna qualitate praediti, omnisque pepasini expertes. Quid ichor, et quomodo sumendus sit hoc loco, Galenus declarat in Comm. inpari. IS. Sect. a. Lib. VI. Epidem. 6) Exitumque non habebant, effoeta naturae vi. Et in atram bilem conuerterentur. 8) Ac si ferro candente excitatae fuissent: Ubicunque seri hiliosi et venenati copia est, generatio perennis, atque suppressio; ibi carbunculorum magnus fit prouentus.

474쪽

ηi3 Hippocratis Magni Sectio prima III. Tu κάυμαδεν ἀνυδρίης οἱ πυρετοὶ ἀνιδρῶτες

τρόπον. Cum aestu coelum incanduit atque suit sudum omnino, febres existunt, maXimam partem sudoris expertes ', Sed in his tamen si vel stiriis pluerit exiguis, sudoribus illae febres abundant initio 'R ; atque haec sunt sinistri magis iudicii quam si aliter contingeret: sed minus '', si non ab austrinis pluuiis sudorem profundant, sed peculiari ipsius morbi natura '.

S C Η Ο L 1 A. s) Ab exhausto humoris, qui sudoris materia est, quamquis in promptu sit causa effectrix.

1o) Ardoris vi, humorem excrementitium foras euocanistis, et leui opera exhaurientis. Cum coelum rapidis im

pluit imber aquis, nimbus dicitur: ομψος dicitur quid medium inter nimbum et .3κ ; μκῶι dicitur tenuis et mollis pluuia, et cum pluit stiriis mollibus. ii) Cum scilieet ad bilis procreatae et suppressae eOPiam , vi ardoris noua accedit putredinis causa. Ia) Id est, non aeque formidabiles sunt illae febres. 3) Sudor manet supple.

Puto Hippocratem velle, febres, sub squalidis aestibus Ortas, si ab initio morbi sudores expresserint, difficilius iudicari, quam si alio tempore aeger sudauerit. Minus tamen diffi-sulter iudicari, si per naturam morbi, cum prima febre,

475쪽

sudor prodeat, quam si propter tempestatem. Transpositio verborum, αλλα λα τῆς νόσου τροπον, et illorum G μη απλα ταυτα non parum Obscurare hunc locum videntur. Plerique interpretes το δυσκοιτό put3nt verba: πυρετοι τεs

respicere, neque nego, hanc expositionem admitti posse. Sed sudor, qui ab initio fluit, eo, quod humidum corpori detrahit, crisin morbi difficiliorem facit, quam si nullus prodierit. Et, si illam expositionem admittimus, quid fiet clam verbis, η ἄλλω,

Febres ardentes ' aestiuis temporibus et tempestatibus magis fiunt ' , quam aliis anni temporibus * ; sed tamen illae '' ingrauescunt et eXacerbantur magis aestate ''.

s C Η Ο L T A. 1 Sine intermissione cum linguae scabritie, et inexplebili siti coniunAae.13) Seri biliosi generatione, nec non in venulas arefa

ctas attractione.

16 Hoc est, febres ardentes sunt aestuanti coelo conis generes, et eaedem non solum essicientis causae, sed suscipientis naturam sequuntur. Ir) Cum coelum aestu incanduit.18) παροξύνοντm legendum est, non ivαβοντα , ut in graeco codice. x NOTA.a μαλλον γίνοντα .) An non μαλλον priino loco tollendum est i Hippocratis enim haec sententia est: Febres ardentes et aestate, et alio anni tempore fiunt, aestate tamen, ob siccitatem, magis ardentes fiunt, et quasi extorrent. Legendum enim sine dubio, επιξηραίνοντα . Nam Oμονταi, si in codicibus inuenitur, e margine, tanquam glossema ἐπιξηραίνοντα , in textum receptum est.

476쪽

geto Hippocratis Magni Sectio prima V. Φθινοπώρου μάλιm Q Β ωδεες, ἡ καρδιαλγία, b) κώ τοι αυτ v κακουρο

Autumno potissimum serini morbi gignuntur ' ; atque dolor cordis et stomachi 'R. Asic rides vesperi similiter huic R', et illi tunc infestant in die plerumque '', non solum ideo, quod

magis affligunt, sed etiam ipsi per se ipsos'

ad occasum vergiliarum. 2o Quamuis haec assectio sit minus calamitosa, quod propria sit autumno.21 Vermes sunt tenues et teretes, quibus fere sedes in recto intestino et sphinctere musculo. 22) Quo tempore magis vexant ascarides; quibus origo est a cruda materia, et crapula. 23) Quadruplex feritas est, prima lumbricorum; secunda feritas destillationis; tertia inaniae; quarta cancri et elephantiastos, vid. Galenus in Comm. in Sent. r . Lib. VI. EpiscNOTAE.a Θηριώδεες0 Horum verborum optima interpretatio est Foesii, qui vermium omne genus indicatum ab Hippocrate esse docet, quod intus in visceribus generari soleat; quod ipsa καρ- οιαλγία, a locorum propinquitate orta, confirmat, cui aliter inter malignos morbos, locus, isque primus, dari non potuisset. Sed cur subiicit Hippocrates; οψ ἀσκαρ*s δαληφομοίως τουτω, s Θηριωδεεs ad animalcula pertinet, quae in intestinis nascuntur 3 An peculiare vermium senus in- dicat '

477쪽

dicat' quod autumno se maxime manifestet, et oris ventriculi dolorem faciat, ut astarides eundent affectum vesperti

no tempore excitent.

b) Καλ τοι η, αυτε .) Etsi hie dolor), dum ille morbus viget, minus infestus est. Haec verba a Dureto omissa sunt. Sed non satis eonstat, de quo morbo Hippocrates loquatur, an de animalculis ipsis, an de oris ventriculi dolore. Si illud, videtur Foesio accedendum esse, qui Θηριῶ legit. Si hoe, η subintelligendum est. Sensus autem hic est. Dolor oris ventriculi, ubi vermibus accedit, id est, symptoma est, minus malignus est, quam si per se ipse morbus est. Et hoc sane Hippocratem voluisse crediderim , nisi obstarent

verba ocisiss

c) - ωσκο'As. J Haec quam optime ita vertas: Ascarides vesperi, seu, quando dies inclinat, adeoque simili autumno tempore, tanquam anni vespere, infestant. Eaque animalcula hae in primis diei parte, turbas excitant, non solurn, quod tum magis amicta corpora dolor excipit, verum etiam, quia ipsa sua sponte scilicet fame stimulata)feruntur ad intestina inuadendum.

τα κατα σιος αν αραο - Autumno acutissimi morbi 3 et funestissimi' ;In uniuersum simile ut vesperi DCrudesidant, ut quod annus habeat circuitum Vniuersalem morborum, Ut quiSque dies morbi priuati; et quale est idipsum vesperi recrudescere, eiusmodi

478쪽

ςaa Hippocratis Magni Sectio prima

fere est morbi cuiusque, aut omnitam tempestatum inter se conditio; praesertim si nihil nouatum fuerit, exacta praeteritorum temporum historia '7; sin minus, alterius temporis tempest

tem consequitur.

Symplomatum vehementia. as) Hoc est, cacoethia, venenata humoris qualitate, in-sammatione , impedimento partium, quarum ossicio vita carere nequit, curandi dissicultate, quod cum biliosi humorisca cochymia coniuncta sit cruditas, tum propter ipsius temporis inaequalitatem. 26) Id est, commune omnium morborum autumnalium. 2 4 Ac si diceret, existimi tempora, in quibus vis maior suppressionis, quam generationis. NOTA.n Ἐν φ3ινοπωρω.) Mihi sane totus hic locus, a Dureto Versus, obscurior esse videtur, quam ut inde fere commodus quidam sensus elici queat. Et quamuis etiam graeca minus plana et intellectu facilia sint, satis tamen apposite ita verti possimi: Autumnus in uniuersum acutissimos morbos , maximeque exitiales gignit, similiter ut vespere morbi exacerbantur et grauiores fiunt. Nam inter annum et diei rea similitudo intercedit, quod sicut ille omnium morborum

circuitum, et autumnali tempore eorum nouas accessiones

habet, ita dies singulorum morborum, qui vespere eXdeer-bantur. Haec autem contingunt, si morbi et anni constitutio inter se similes fuerint, nisi, aeris natura inritata, et in hac aliquid mutatum fuerit. Tum enim morbi in aliud anni tempus incident, et orientur; quare et ipse annus eiUS-que partes lita procedere , ac se inuicem habere debent. Cum enim constantia suique similia anni tempora sunt, et singulorum mutatio ordine et tempestiue fit, bene morati cetr. Tφ παροξυνεδα non placet, malim το, Vt respondeat oμο- et denotet, vespertinas accessiones acutis autumni morbis similes esse. Ad hune vero locum et sequentia conserri merentur plura, quae in Lib. de Humor.

Part. III. in hunc sensum dicta sunt.

479쪽

Quae cum ita sint, potest: perspici, annum ad se redire, id est, anni partes ita se habere, desinitis septem anni temporibus atque partibus, ac tempestive '' representantibus tempestates partium singularum proprias '', bene morati fiunt morbi et secundi iudicii 'R ; incertis vero et inconstantibus '', sinistri iudicii '', ut Perinthi contigisse vidimus, cum deest aut redundat quidpiam Ventorum, aut tranquillitatis, aut pluuiarum, aut siccitatis, aut aestus aut frigoris.s C H o L I A. ets) Id est, loco et conuenienter. 29 Vt ventos, tranquillitates, plumas, et caetera. go) Qui ad salutem iudicantur, sua quisque propria, erisi, sine ullo periculi aut recidivae metu.3I Cum nec tempestates propriae, nec tempori coori

untur.32) Magnitudine causae, symptomatum vehementia, et naturae infirmitate. ,

480쪽

qa Hippocratis Magni Sectio prima

Ver autem saluberrimum est, minimeque su-nestum.

Patefacta morborum genesi, atque idea, initio''attente considerare et animo complecti oportet, ociusne an tardius florescant morbi '' ; id autem perspicuum fit incremento)J; ipsas autem accessiones symptomatiam periodis et circuitibus ' .s C Η Ο L I A. 33) Id est, simul atque medicinam aegro facere insti

3 ) Id est, celerius aut tardius ad .vigorem perueniant, ut scilicet ex breuis aut diuturnae historiae perspicientia ad eam legem diaetam instituas, qua naturae vires ad confirmandum et triumphandum instituantur, non Opprimantur.3s Ob mutationem et vehementiam irritata natura, et inchoata coctione. 36) Tum uniuersalibus, tum particularibus. Epidosis est accessio symptomatum. Endosis remissio. NOTA. a) Tας σὲ ἐπιxσιασ) Vertendum sine dubio est: ipsa autem incrementa ex circuitibus cognosmntur. Atque ex his, pariter atque ex accessionibus, quae in periodis fiunt, crises innotescunt. Videndum autem est, an illae accessiones celerius aut tardius fiant, an diutius durent, nec ne, tuncque vehement1ores sint, an minuS.

SEARCH

MENU NAVIGATION