De humoribus purgandis liber et de diaeta acutorum libri tres

발행: 1745년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

de Humoribus purgandis. 13M longum faciam, et ne ab instituto discedam; Quae maior dissicultas purgandi in Medicina cernitur, quam si cum orgasmo bimestris grauiditas aut septimestris coniuncta sit P Praegnantes quidem purgandae, fateor, si humor sit efferus et ipsae quadrimestres dum septimestres

fuerint 3 caeteras autem purgare religio sit. Vt enim tanta purgandi necessitas est in orgasino, ut etiam celeritas ipsa quoodammodo mora sit, ne calor labrilis augeatur symptomatum acerbitate vires frangantur, ipsaque materia adeo effera ruat in partem aliquam nobilitate insignem, Cuius ossicio vita carere non possit: Ita necessitatem illam, quae summa est, maior experiundidissicultas remoratur, qualem grauiditas ipsa reincens vel affecta saepenumero affert, quotiescumque in eam cadit OrgasinuS. Quae causa est etiam, cur morbi acuti non mi- .nus ipsa dissicultate experiundi, quam magnitudine causae ac symptomatum vehementia, sint mulieribus grauidis calamitosi atque funesti. Nam si ea fit ratio foetus et foetae, ut non magis liceat pugnare cum morbo, quam ipsi naturae ad tempus imperare, nullus omnino restabit curationi locus. Quinetiam si gllandiore iam foetu austrina veniat hyems pluuiosa ac tepida, indeque Versiceum et aquilonium, mulieres ipsae grauidae, in summa purgandi necessitate, purgationem ipsam commodo foetus non ferent, quod eX ea temporum defectione ac tempestatum alienatione, leui de causa ahortiant: Eoque fit, ut mulieres grauidae, morbis acutis implicitae, non minus ipsa dissicultate curandi, quam magnitudine et Ui morborum laborent.

72쪽

16 Hippocratis Magni

Quamobrem in hae tam perplexa tamque ancipiti cura cogitandi, Vsurpanda videtur illa, quae omnium quidem communis est regula, ut, unde natura magis est opis indigens, hac illi ex parte potissimum succurratur, nihilque salutariter fieri posse quis putet, nisi quod ipsi naturae Conuenienter fiat, quamuis ipsa vis morbi suo iure

aliquid pene dixerim extorquere videatur. PONro autem quemadmodum humorum, qui in vitio sunt, vacuatione sanitas comparatur, Contraque symptomatum accessio fit; ita rerum Consequutionem tanquam e specula praeuidere oportet distinctione Ioeorum, temporum, naturarum,

morborum: Ex quibus intelligitur, purgationem iure et loco a natura suscipi, aut a Medico artificiose institui, vel contra symptomatice aut inconsiderate fieri in qualitate, quantitate, Vtendi .

modo et occasione.

Solenne est sursum purgationem moliri, quando ad cibi fastidium accedit stomachi morsus et

oris amaror; sunt enim haec alui bile natantis symptomata: Nec minus eam purgationem sum

sum moliendam suadet, si dominatu aestatis coelum incanduit, corpusque purgandum est gracile, et ad vomendum habile beneque assectum. Sed tamen ita comparata est ratio illorum symptomatum, Ut quamuis impulsu naturae, motu ipsius humoris, et meatuum conditione sursum bene fieri illa purgatio videatur, tamen ea molitio tantum in febris vacuitate probanda fit.

Etenim si a febre veniunt illa symptomata,

ineunte quidem sunt translationis symptomaticae, effecta vero perturbationis criticae propria, ac signa iamiam futurae vomitionis criticae et si lutaris ; in translatione symptomatica morbum

73쪽

de Humoribus purgandis. 17

sequi est nefas. In perturbatione critica quae iudicantur salutariter, ea mouere non licet. Iam vero ut catharticorum dissiculiatem, quam illa prae se ferunt, aperiamus: Quod nomen cathartici fuit in arte illustrius quam Ellebori 3 Enimuero medicamenti nullius vis maior se extulisse dicitur ad sanationem melancholicorum, fanaticorum, ischiadicorum, arthriticorUm, nephriticorum, sauciatorum, cUm scilicet eX Vulnere aut fractura corruptioniS metUS adfertur, proptere

que delirii, febris, et conuulsionis. Sed huius rei dissicultatem non mediocriter pertimescit, qui est medendi peritus: Est enim rigore et conuulsione formidabilis; nam cum in elleboro tanta purgandi sit Virtus atque potentia, ut priusquam in tenuium intestinorum anfractus

perueniat, hUmores degeneres, toto Corpore ad aluum pertractos, Vomitione eXCltadat, CUiUSCUmque naturae fuerit ille potens, eius profecto auxilia labefactabit, eritque omnino rigore et conuulsione funes US. Itaque pueris, qui neruos habent natura infirmos, senibus item, qui ab exhausto humoris natiui laborant, elleboro iure interdicendum videtur, Ob eUm, qtiem diXi, contiuisionis metum Soli restant iuuenes et homines conflantis aetatis elleboro vacuandi, nec sine summo delectu. Atque hi sunt in promptu elleborismi delectus, hae cautiones, quas qui seruare in animum non inducet, praestiterit sane, ut elleborismo in totum abstineat.

Primum iam constat, opinor, de hominum naturis, ab elleborismo excipiendam senectutem et pueritiam. Deinde qui male Lad vomendum affecti sunt et constituti: Tum autem, qui febrili

74쪽

18 Hippocratis Magni

conflagrant incendio, et qui aluinis symptomatis infestantur: In caeteris ita proderit elleboris

Principio, ut si duorum solemnium remedia orum, elleborismi scilicet et phlebotomiae necessarius incidat usus, a phlebotomia curationis principia ducantur. Hine permeabile corpus reddatur uberiore victu et requie. Materiam reddet sequacem ductusque meabiles oXyporO-rum usus, inde diluto radicularum elleboro confixarum potionandum ea menstra, qUa Vires naturae ad exclusionem humoris morbifici incitentur, non autem frangantur. Postremo vere et

autumno potionandi sit tempus, non hyeme, nec aestate. Ergo sic proderit elleborismo uti, eoque delectu mirabiles adferentur sanationis fructus eorum morborUm, quorum calamitosa vinaturae praesidia collabuntur et concidunt. Quae cum ita sint, vere illud videor esse ducturus, nihil omnino inconsiderate esse faciendum in ratione purgandi, ac nihil de cathartico statuendum, nisi dissicultatibus illis sublatis, quihus illa purgandi scientia est plane obstructa. Caeterum, Omnitam rerum, qUae sponte fiunt a que apparent, effectionis modus et consequutio experientia est, non peruagata ista periclitatio. Atque illa tria, scilicet ευλα η, ἀπειρίη, πειρίη, ad quaestionem, an sit purgandum, pertinent, quae sequuntur, ad modum purgandi. Ρu gandi vero modus in peculiari natura et affectione, deinde in humoris, qui in vitio est, conditione consistit.

75쪽

de minoribus purgandis. 19

PILORUM DEFL IVM, glabrities ex

pilorum defluuio. Quae assectio tabidis propria

maXimam etiam praebet experiendi dissicultatem, quia tabidorum natura et humor sursum vergunti At ipsa tabes, aut ea naturae ad tabem suscipiemdam inclinatio nunquam nos eo sinit adduci, ut purgationem sursum moliendam putemus. E istunt enim congeneres quidam hominum morbi, aut partium illis exeipiendis bene affecta conditio, ex qUibus tametsi humorum degenerum significatio sit, tamen ab ipsius purgationis molitione nos auocant; cum scilicet viam inire consilium est, quam ipsa natura et humor affectant. Etenim tabidorum quos ita vis morbi ferina exemcuit , Ut pilorum congenitorum defluuio sint d turpati) et natura et humor sursum aspirant, sunt enim graciles fere omnes et biliosi: Vt enim tabidi , quibus ferinum ulcus pulmonem depascit, vomitione damnis augentur, ac saepe CeleriUS, quam quis fortasse putet, intereant, quod ad calamitosam vim viceris accedat funesta Venarum hiantium profusio et haemorrhagia : Sic etiam illi, qui sunt in metu tabis, vomitione tabidi eis- Ciuntur, quod et catharrhi vis essera in pulmones prOeumbat, et vasa pulmonum dehiscant; huiuscemodi fere sunt, qui scapulas habent alatas, aut qui sicca tussi cum raucitate coniuncta infestantur: Nam, quae distillationes a capite tussiculo-1os et raucos efiiciunt homines, si, cum aliquantisper processerint, vacationem non habeant, B a alte-

76쪽

ao Hippocratis Magni

alteram sane asserunt tabis differentiam : At hi non minUs in metu stant tabis, quam quibus scapulae alarum instar prominent. Eadem cautio esse debet nephriticis et ischi- adicis, ut numquam, si fieri possit, iis ope cathartici aluus feratur, ne grauiorUm symptomatum accessione, in discrimen veniant, ab humoris in partes male assectas prolapsu, cui excipiendo cum ipsa partium laborantium infirmitas valde sit habilis, tum Vero maXime Cum ad eam eXcipiendi opportunitatem calcar humori additur, fitque, Ut ita dicam, via vi, quae facilis et expedita ante fuerat. VII.

λάγχνων κενότης, τοῖα κάτω - - ρωσις, τοισιν ἄνω τροῖ .

Viscerum vacuitas, repletio sibdom,

nis et crassitu do, per superiora

alimentum.

VISCERUM VACVIT As immutatione habitus, temperamenti, et actionis, CuiuSmodi naturis purgationes laboriosae sunt. ac praesertim, quae vomitione suscipiuntur: Ac si diceret, in viscerum vacuitate res eo sunt loco, ut necessario purgandum esse videatur. Etenim Vacuitatis extraordinariae sunt haec fere symptomata: in aluo quidem morsus, qUem Cardioginum VΟ-Cant, OriS amaror, et hypOChondriorum suspentio; in genere Venoso calor febrilis et urinarum

rubor ; in habitu corporis eXtimarum partium frigus,

77쪽

de Humoribus purgandis. 2Istigus, oculi concaui, collapsa tempora, denique infirmitas ipsa et ad res gerendas ignauia. Sed illud sere positum est, nunquam in inedia

laborandum ; Quae sententia ut in labore et exercitatione corporis locum habet, ne vires ab exhausto per inediam laborantes, accedente labore omnium, labefactentur; ita cum certis de causis inedia futura est, vel antecessat, nunqUam purgandum, aut sanguis vena incisa mittendus.

Atque ut homini sano cum inedia laborare est aegre; sic aegro in aestu morbi, cum scilicet quam tenuissima diaeta necesse est uti, Pharma- Ciam aut phlebotomiam adhibere est calamitosum. Et vero sic est naturae alui talis conditio, ut si in eam vacuitas extraordinaria ossiciique vacatio forte inciderit, substantiae quidem ipsius siccitatem, habitui prolapsionem, facultati Coctrici ignauiam desidiamque adferat. Ac siccit iis consequens est sitis, oris amaror, a bile Camdiogmus, tenebricosa vertigo , iactatio nausea-hunda, vigiliae, rubens urina, carnium aestus et febris, cum frigoris et caloris vicissitudine partium eXtimarum.

Alui collapsae incommoda sunt haec: hypochondriorum suspensio, dissicultas spirandi, et

anxietudo: Ignaviam desidiamque ab ossicii vacatiuone Conceptam sequitur molestia quaedam grauissima ex mutatione repentina ab otio ad negotium, si quis ad ingenium redire velit Tanta est igitur symptomatum foetura et

ilias a viscerum vacuitate, ut omnis tollatur medicinae faciendae occasio.

S I T V D o, hoc est uberrima constitutio cum

triplicis aequalitatis laude coniuncta, siquidem

78쪽

eta Hippocratis Magni

cum duas purgandi vias natura muniuerit, quibus humores, qui toto corpore in vitio sunt, aequabiliter possint excludi, vomitionem sum sum, deiectionem deorsum ; utriusque profecto sic debet esse cautio. Ac primum id ratum esse debet, quibus profuturum sit deliciendo purgari: Enimuero profuturum esst melancholicis, pituitosiis, aetate constanti et hyeme, in doloribus diaphragmate

inferioribus, quorum curatio in purgatione consistit, cuiusmodi sunt aluini circa umbilicum dolores lumborum cruciatus ac genUUm graUitas. Sed in hac viarum purgationi dicatarum et Elione , quam ipsa collocatio atqUe natura parti-Um eXpurgandarum praescribit, idonea deliciendi opportunitas abdomine solido succique pleno , nec non in substantiae, qualitatis, et quantitatis aequabilitate posito potissimum aestimatur. Vt enim abdominis uberrima illa constitutio praeclare ad salutem apparet, quod inde viscerum bene

moratorum beneque Constitutorum argumenta petantur, ita eX animi sententia sanationem adiuuat praeclareque ad eam facit, quod huius beneficio illa, quae fit deorsum, purgatio Medicorum Votis respondeat.

Contra, si quae inaequalitatis nota in distentione, contractione, duritate percipiatur, aut si abdominis musculi contabuerint, ex illo ruere ac retro sublapsa referri spes iustae purgationis , quae deliciendo perficitur. Quamobrem non Vltima erit eius, quae fit deorsum, purgationis laus,

quae ex virtute et integritate Comparatur. PER SVΡERIORA ALIMENΤUM , ac si diceret, vomitionis quae sursum sit humoris vitiosi exelusio) quae opportunitates sunt maxime ad

79쪽

de Humoribus purgandis. 23

ad bene medendum, illae profecto veniunt abdicandae, si alimentum desit, vel alimenti ratio desideretur. Est enim consentaneum, ut vomat ex facili is, cui vomitio imperatur, nisi conuulsionem eXperiri malit, quam humoris morbifici vacuationem. At ista facilitas humectatione acquiritur: nihil autern humificum, quod nutricatu Careat. Quamobrem victu pleno et quiete opus est ad bene vomendum, idque cum alias, tum si elleborismo utendum sit. Haec igitur praeparatio adhibeatur iis, quos saeui exercent dolores dia-phragmate superiores, ac sola purgatione san hiles. Haec lex vomendi iis etiam sanciatur, quibus ad melancholiam, insaniam, nephritidem, Echiadem, et calcis fracturam vomere multiam prodest. Qui contra vomitionem instituit, non minus in commoda aegri peccat, quam si ipse damnum adferret.

Quae cum ita sint; plane essicitur viarum, quas ad purgandum natura instituit, electionem non minus a praeparatione, quam ab instituto naturae proficisci. .

Sursum inclinatio. Desti fure inel,

natio.

CLINATIO. Vomitione quidem purgandi sunt fateor, quibus inclinatio sursum fit; quemadmodum et deiectione, quibus deorsum, sed id non temere faciendum. Triplex est autem omnis,

B 4 quae

80쪽

et4 Hippocratis Magni

quae sursum sit, inclinatio, triplex item, quae fit

deorsum; una quidem humoris, altera Vero naturae, postrema ipsius morbi: Etenim biliosi humoris sursum fit inclinatio, melancholici vero deorsum. Iuvenum propria est Vomitio, et haemorrhagia : Senum vero et hominum constantis aetatis alui profluuium seu diarrhoea, dysenteria, et haemorrhoides. Morbi acuti sursum, nisi in senibus: Diuturni vero deorsum crisim recipiunt. Sed tamen ea tripleX naturae, humoris, et morbi sursum deorsumue inclinatio, ut summo iure sic faciendum suadeat; tamen ipsum Medi-Cum ad imitationem sui facile non adducet, si deorsum ubertas abdominis, sursum humifica vis alimenti et somni desideretur. IX.

runtur , quae prosint oret obfrent: con uis Orm' regio, mos, si tres temporis vici tudinis sitio, mum

QVAE SPONTE SURSUM DEORSUM VETARUNTUR, QUAE PROSUNT AUT OBSUNT.

Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION