장음표시 사용
111쪽
13 CAP. I. DE SCRIPTORIBUS ET SCRIPTisptim in horto suo sub aggere collocasse. Verum Theophilus Raynaudus in sotagmate de libris propriis p. M. non credit, Hugonorias in illa rabie permistae, ut ossa Irenaei publico rogo jam addicta ab ignoto quodam homine privatam hujus corporis combustionem promittente in domi ma ejus deportarentur. Neque etiam credit, hac Chirurgi illius Calvinianam religionem simulantis astutia integrum Irenaei truncum servatum fuisse, cum Lugdunenses nullas alias Irenaei reliquias possideant, quam cranium, quod in aede S. Johannis asservatur, & particulam aliquam ex reliqua capitis compage, quae in aede Ir tiri argenteae lipsano-thecae incluta custoditur. I. pse igitur Raynaudus in indiculo Sanctorum Lugdunensium narrat, Irenaei corpus a Zacharia Presbytero in crypta ecclesiae R Iohannis conditum per plurima secula cum pace recuballe, donec furor Calvinianus quietem ejus A. I 62. turbaverit, cum post aurum thecartim sacrilege
direptum pars pretiolarum sancti Antistitis reliquiarum in profluentem abjecta, caput autem pilae in morem pedibus per vicos& plateas protrusum sordibusque & luto oblitum,& tandem in rivulo quodam relictum jacuit, donec pius quidam catholicus illud clam ablatum in aedibus suis abdidit, quod postea urbe Regiis auspiciis recuperata juri dicerecognitum, & indicta solenni supplicatione sacro lipsa-
nodochio illatum fuit. Similia occurrunt in vita Irenaei per Feuardentium collecta. Ersi vero Feuardentius relationem suam ex publicis actis depromtam esse jactet, non immerito tamen de ejus fide dubitatur. Dicit enim Calvinistas Irenaei ossa de requie sepulturae effodisse, thecarum aurum diripuisse,& reliquiarum partem in profluentem demersisse. Quis autem credat, quod Irenatis, cum tumulo illatus fuit, aureae thecae inclusuS suerit i Multo minus cre
112쪽
ECCLESIAST. SECULI SECUNDI.di potest, quod pluribus aureis thecis corpus ejus in lusum fuerit. Si igitur Calviniani Irenaei reliquias in pluribus
aureis thecis invenerunt,dubio procul Pontificii has reliquias de requie sepulturae effoderunt, & aureis lip nodochiis incluserunt, & sic Calviniani thecarum aurum non ex Irenaei tumulo, sed ex templo aliquo diripuerunt. Dicit u iterius Feuardentius, quod Olvinistri Irenaei cranium pilae more pedibus protruserint, & per vicos & plateas tota die deluserint. Non videtur autem verosimile Johanni Rainaldo lib. r. de Romanae ecclesiae idololatria r.y. quod cranium Irenaei, qui ante annos mille & quadringentos mortuus fuerat, tantae firmitatis iuerit, ut pilae more pedibus protrudim tota die per plateas & vicos deludi potuerit, nec in frusta varia dissiluerit, aut plane in pulverem abierit, sed
integrum a pio quodam chirurgo auferri potuerit. Unde verendum est, ne superstitiosi homines, nescio cujus hominis ante tempus non adeo longum defuncti cranium pro Irenaei crinio venditarim.
XXIII. THEOPHILI ex pagano Christiani,& postea
Episcopi Antiocheni libros tres ad Aatos cum de fide Christianorum adversus ejusdem calumniatores Johannes Diasius Venetiis acceptos Tigurum attulit, ubi illos Conradus
Ge erus cum aliis quibusdam Graecorum Patrum monumentis A. Is 6. graece vulgavit. Idem Ge erus cum in eadem urbe eodem anno illa Graecorum Patrum monumenta, quae modo graece ediderat, partim a se partim ab Ditis latine reddita Iatin E vulgavit, & in hoc volumine etiam praedictos Theophili libros latine ex Conradi Clauseri ve sone publicavit, a quo tempore hi Theophili libri in bibliothecis Patrum lapius latine prodierunt. Graece & latine
113쪽
doxographis Heroldi , Lutetiae Parisiorum A. I62 . . in auctario G. L. Bibliothecae Patrum cum notis Frontonis Ducaei, item l6I . & 16S6. ad calcem operum Iustini Martyris, & Oxoniae A. 16s . quae editio, etsi minoris formae, caeteris praestat, cum in ea graecus textus ex codice MSCto Bodlejanae Liblipthecae emendetur,& ejus lacunae suppleantur, versio latina nonnullis in locis graeco textui conformior reddatur, & pro illustrando venerandae anti quitatis scriptore notulae quaedam non contemnendae adiiciantur. Aliam hujus operis editionem cum suis & aliorum notis Oxoniae, cum ibi versaretur, aggressus est GottL
Schelgvigius D. Samuelis Schelgvigii Theologi & Pastoris Dantiscant optime meriti Filius,ut ipse humanissimis literis
mihi sit gnificavit. Cum autem nuper in patriam ad proses sionem in Gymnasio obeundam revocatus fuerit, vereor, ne coeptam Theophili editionem aliis consummandam relinquere cogatur. Genuinum autem esse hoc Theophili scriptum unanimi fere consensu eruditi judicant, nisi quod O- tander centur. a. p. go. hos libros memorans in parenthesi
addit: si tamen non falso ιίO tribuuntur. XXIV. Distinguendum esse hunc Theophilum Antiochenum ab eo, quem Eusebius sextum Ecclesiae Antio clienae Episcopum facit, monet Dodvvellus a u. ad Mars de Fuccessu Rom. Pom/fmg. ιI. quamvis id discrimen igno tum fuerit Eusebio & Hieronymo, quorum ille hir. .. c. a lac in catalogo sim . eccles. c. a . de hoc Theophilo agit. unde ab hac Dodvvelli sententia dissentit Celeberrimus Cave hs. licer. Tom. II. p. s/. Id. certum est, distinguendum esse hunc Theophilum trium librorum ad Autolycum autorem a Theophilo, cui Lucas Evangelista evangelium
suum&acta dedicavit, nec fidem adhibendam Christiano
114쪽
ECCLEsIAST. SECULI SECUNDI. 33 Lupo, qui in scholiis ad Tertualianum de praesicriptiombus pag. IIa. cum verba quaedam ex libro secundo ad Autolycum allegasset, statim subjicit: Antiquus revenerabitis esiste Neophitas. Est gse, cui S. Lucas inscri t suum evam Aetium is acta Apostolo m. Praeivit in hac sententia Christianum Lupum Guillelmus Tyrius in historia belli sacri
XXV. Praeter libros ad Autolycum sub Theophili
Antiocheni nomine extat in Patrum bibliothecis latine commentarius in 4. Evangelistas allegoricus, in quo meras easque insulsas allegorias contineri Hiilsemannus in Pa trologia sua judicat. At Varenius in rationario sec. a. nonnullas hujus Theophili expositiones ut satis probabi-Ies commendat, ubi etiam hoc opus majori verisimilitudine
pro genuino Theophili scripto quam pro stupposito haberi censet. Inter Pontificios hunc Theophili in 4. Evangelia
commentariun genuinum esse judicat Huetius Orgeman. Uns. c. a. sect. I. p. aso. Cabassutius in notitia eceos s. p. . Miratus in schol. ad Hieronymi catal. aliique. Contra pseudepigraphis scriptis hunc allegoricum Theophili comis mentarium in evangelia accensent Sixtus Senensis B. S. libri . Baronius ad A. C. ἐλο.δεα P. Natalis Alexander aliique, quibus ex Rekrmatis astipulantur Rivetus Crit. S. libri a. c. . & Edmundus Albertinus de eucharistia BD. a. e. r. ex nostris praeter Hulsemannum paulo ante allegatum Dann-hauerus in C,srisseide p. s13. qui hos libros allegotiarum in . evangelia Theophilo Antiocheno tanquam currucae suppositos esse scribit, cui sci1tentiae inter antiquos Script xes favere videtur Hieronymus in catalogo Script. eccos e.
u. quem tamen hoc Theophili scriptum pro supposito non
115쪽
ι, CAP. L DE SCRIPTORIBUS ET SCRIpTIs habuisse ex aliis Hieronymi locis, inprimis vero ex ejus in Matthaeum commentariis de epist. lii. ad Algasiam quaest 6. colligit Petrus Halloixius in vita Theophili Antiocheni, quam exhibet Tom. Il. de illustrium ecclesiae Orientalis
scriptorum vitis & documentis c. pag. 7 δ. Autor novae editionis librorum ad Autolycum Oxonii A. I68 . procuratae, qui est Ioh. Fellus Episc. Oxoniensis in praefatione illi mpusculo praemissa, circumferuntur quιdem, inquit, commentaria quadam in evangelia latine, e quibus S. Hieronymus ylurima destriRsit, agnito quandoque Theophiti nomine, sed sepius iussimulato. Librum i um prorsus genuinum non esse indicio fuerint, quae e C priano ad verbum descripta rop riuntur; unde confic t Aubertinus, autorem adium non in
do Cypriani tempora subsecutumiedetiam latine scripsi ;ejusdem fortasse nominis cumoraeophilo nostro, sed minoris
aetatis pariter ac dignationis rn ecclesia. Veructamen latinum hunc in Evangelia Theophili commentarium,quem hodie habemus, versionem tantum latinam esse puto graeci, qui deperditus est, commentarii. Videtur autem haec latina versio, qua Hieronymus in suis ad Matthaeum comis mentariis stequenter usus est, tertio post Christum seculo prodiisse, postquam Theophilus secundo seculo hunc commentarium graece stripserat, quem ratione styli cum aIio. rum a Theophilo exaratorum voluminum elegantia non congruere Hieronymus in catalogo suo judicavit. XXVI. Miratur Vir quidam Clarissimus in annois rationibus ad Hieron mi catalogum p. aso. quod, qui descriptoribus ecclesiasticis luse agunt, inter stri a Theophili Antiocheni nullam mentionem faciant libri de temporibus, quem a Theophilo scriptum memorat Lactantius his.
116쪽
ECCLEsIAST. SE CLILI SECUNDI. 333 e. u. Verum illud Theophili scriptum de temporibus a Lactantio allegatum illud ipsum est, quod vulgo sub librorum ad Autolycum titulo edi & allegari solet. Theophili
hujus librum adversus Marcionem adhuc extare, videtur asserere Dannhauerus in Christetri pag. G.. Verum scie dum est, verba illa de libro contra Marcionem composito, & usque hodie extante, quae Typographus alio charactere exprimere debuisset, non esse Dannhaueri sed Hieronymi. cujus aetate hic Theophili liber adhuc extabat. Extabat tu Io tempore etiam adhuc ejusdem Theophili liber contra Hermogenem, & libri aliqui catechetici, quorum operum etiam meminit Eusebius his. eces. his. M. c. H. Memoriam hujus Theophili recolit Martyrologium Romanum d. x3. Octobris. Inter Historicos Graecos resert hunc Theophilum Uossius in tractatu de Historicis Graecis, quia in opere ad Autolycum, seu libro de temporibus, ut Lactantius appellat, prisca temporum spatia perpetuo filo contexit. Fuisse etiam hunc Theophilum autorem harmoniae evangelicie, quae sub Ammonii Alexandrini nomine vulgata est, suspicatur Chemnitius in protegomenis ad harmoniam evanis gelicam. Johannes Ernestus Grabe in spici legio P trumseculi a. p. au. ex Theophili commentariis in evangelia Dagmentum exhibet, putatque illud in hodiernisTheophili commentariis non extare, sed tantum apud Hieronymum epist. 6t. ad Alassam quas . servari. i Uerum ea in re graviter hallucinatur. Nam totum illud Dagmentum,
in quo Theophilus parabolam de villico iniquitatis ad spoliolum Paulum applicavit, euat libr. . commentariorum
Theophili in evangelia circa finem iisdem verbis, quibus apud Hieronymum legitur, ideoque Grabius Theophili, E quos
117쪽
3ι CAP. I. DESCRIPTORIBUS ET C RI p T i s
quos habemus in evangelia commentarios mutilos esse, inde probare non potest, quod parabolae de villico iniquitatis explicatio, qualem Hieronymus ex Theophilo allegavit, in illis non legatur. Hoc enim salsum esse ipsa horum comis mentariorum inspectio docet.
XXVII. ATHENAGORAS non fuit Ignatii in episcopatu Antiocheno successor, ut nonnulli memoria lapsi tradiderunt, sed Philosophus Christianus apud Athenienses. Nulla ejus apud veteres mentio, si Methodium excipiamus, quem Athenagorae meminisse patet ex Epiphanio haeres 6. n. ar. & photio cod. as . & Epiphanii quidem locum quod attinet, Athenagorae mentionem ibi fieri primus animadvertit Leopardus Bb. U. emendat. c. s. Occurrit tamen et- ' .
iam Athenagorae nomen in Philippi Sidetae stamento deo Catechetis Alexandrinis. Nam inter illos Catechetas e iam refertur Athenagoras, de quo narratur, quod christiana scripta oppugnaturus a Spiritu S. ipse ad christianam fidem conversus fuerit, nec contra Christianos sed pro Christianis scripserit. Extat sane hodienum Athenagorae apologia seu legatio pro Christianis, quemadmodum etiam ejusdem Athenagorae libellus de resurrectione mortuorum adhuc
XXVm. Tanti autem duo haec Athenagorae opuscula habita fuerunt, ut multi eruditi viri vel alterutri, vel utrique opusculo in latinum sermonem vertendo edendo que, partim etiam notis illustrando operam impenderint. Librum enim de reserrectione mortuorum Petrus Nannius Latio donavit,& Parisiis is i. edidit. Eundem libellum graece Disitiros by Goc sic
118쪽
II graece & latine ex versione Nannii cum ejusdem prefatione Micro presbytico Basileae A. Isso. in lucem edito inseri curavit Hem icus Petri. Idem libellus etiam inter orthodoxographa ab Heroldo Isis. collecta graece & latine prodiit. Athenagorae apologiam graece N: latine ex versione& cum notis Conradi Gesneri, ut & ejusdem libellum de
resurrectione mortuorum graece & latine ex versione Nannii Parisiis A. 1137. ex officina sua emisit Henricus Stephanus, qui etiam suas ad utrumque tractatum annotationes ad calcem adjecit. Idem Gesnerus paulo ante memoratusTiguri ris'. inter varios Theologos Graecos utrumque Athenagorae opusculum graece & latine, & apologiam quidem
ex sua versione, librum autem de resurrectione mortuorum ex Nannii versione vulgavit. Apologiam Athenagorae nova latina versione donatam & prolixo commentario illustratam inter Iustini Martyris opera a se edita Basileae issspublicavitIohannes Langinialesius. Sequenti anno IJ66.Suffridus Petrus Coloniae apologiam Athenagorae seu legationem pro Christianis post Gesnerum & Langum denuo latine interpretatus est,&copiosis annotationibus explicavit. Utrumque Athenagorae opusculum Typographi Parisienses 161s & i536. una cum Justini Martyris operibus ediderunt. Utrumque opusculum etiam Fronto Ducatus in auctario bibliothecae Patrum graec latino Parisiis 16 4. edito iterum publicavit, & non solum excerpta ex Conradi Gesineri &Henrici Stephani annotationibus, sed etiam in legatione pro Christianis novas annotationes adjecit. Christiani Κortholti commentarius in A thenagoram una cum ejus in J stinum Martyrem, Theophilum Antiochenum & Tatianum Assyrium commentario Κilonii 167s prodiit, quae Kortholti commentaria etiam Coloniae, ut habet titulus, seu potius Nittebergae A. I683. novae operum Iustini Mai
119쪽
36 CAP. I. DE SCRIPTORI Bus ET SCRIpTIstyris editioni adjecta sunt. Lipliae Adamus Rechenbergius Athenagorae apologiam A. icis . & ejusdem tractatum de resurrectione sequenti anno 1683. cum suis& aliorum annotationibus vulgavit. In primis vero hic etiam memorandae sunt duae editiones Oxonienses, quarum prior I682. curante Johanne Fello Oxoniensi Episcopo, posterior curante Eduardo de Chais A. 17osi. cum ipsius& aliorum annotationibus prodiit, ut de bibliothecis Patrum Parisiensibus, Coloniensi & Lugdunensi nihil dicam, quibus duo lux
Athenagorae opuscula Iatine inserta sunt. Ex Athenagorae libro de resurrectione excerpsit nonnulla & transtulit Marsilius Ficinus, quae leguntur in libello Basileae 1s6. edito cum Eneae Platonici opere de immortalitate animae, nec non in operibus Marsiilii Ficini Tom. III. Lugduni A. Isu vel I189. Athenagorae librum de resurrectione pi odiisse PoTevinus Tom. I. apparatus sui asserit.
XXIX. Latuisse in Gesneri bibliotheca Athenagorae tractatum τῶ ἐις ἐαυτον persuasit sibi Scultetus in medulia Prurum Tom. I. 8.1y. Verum Gesinerus in epistola ad BulIingerum, quam Athenagorae apologiae latine a se versae praemisit, non Athenagorae sed Imperatoris Antoni. ni libros περὶ τῶν aις εαυτον penes se extare dicit, ex quibus Gessieri verbis non attente lectis & male intellectis somnia um illud de Athenagorae libris περι τωι ἐις εαυτον natum est. Athenagorae Amatoria seu erotica i. e. tractatum de vero & perfecto amore a Petro Gyllici gallice editum Athenagorae suppositum esse judicat Huetius de origine fabularum Romanensium p. 43. Apologiam autem & librum de resurrectione mortuorum genuinos Athenagorae esse se tus communis est eruditorum sententia, si Hessemannum
120쪽
excipiamus, qui in Patrologia p. 9Sy. haec duo Athenagorae opulcula pro pseudepigraphis haberi ait, ubi etiam Athenagorae apologiam de versu ad versum Iustini apologiae consormem esse scribit, qua in re sua doctissimum virum Opinio sesellit. Oblatam fuisse Athenagorae apologiam M. Aurelio Antonino ejusque Filio AElio Aurelio Commodo probat Stephanus te Moyne in notis ad varia sacra P. Isim AtDod ellus in diis. XI. Cyprianica M. Antonino ejusque seatri Lucio Vero hanc apologiam oblatam sitisse statuit. Cui sententiae astipulatur etiam Antonius Pagi ad A. C. I77.
XXX. MELI TONIS Sardensis Episcopi scripta,quae
ab Eusebio Lb. δ. c.'assi & Hieronymo in catalogo scriptorum ecclesiiasticorum recensentur, temporum injuria per ierunt. Sed loco genuinorum Melitonis operum sub ejus nomine circumfertur liber de transitu Mariae in Biblia Othecis Patrum, & a Combefilio in bibliotheca Patrum con- Cionatoria Tom. I. -editus, ubi Combefisius in praefatione ad hunc tractatum inter alia censet, non improbarsedos esse censores Hispanos, qui in indice expurgatorio inmnia in hoc tractatu a c. g. usque ad finem expungenda monuerunt. Minus autem probat Combefisius censuram Margarini de la Bigne, falsissimum esse dicentis, quod sp rius hic Melito c. p futurae mortis angustias Deiparae tribuit, cum iga nullas in morte angustias sen serit. Nullas enim mortis angustias Deiparam passam fuisse Combefisus a Margarino probari posse negat. Conferantur de spurio hoc Melitonis tractatu Lambecius Tom. g. bibooth. Vindob. p. ρω s isse. Sixtus Senensis Gn. a. biblioth. SBaronius ad A. C. Mae s ι . Rivetus in apol. pro virgine Maria tibr. r. e. ar Scoit. S. Gr. a. c. r. Natalis Alexander feeut rip. Q.