Historiæ ecclesiasticæ primi secundi a Christo nato seculi selecta capita, delineata studio d. Thomaæ Ittigii ... Praemissa est ejusdem de scriptoribus historiæ ecclesiasticæ recentioribus dissertatio

발행: 1711년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

CAP. II. DE CONCILII s

XV. Praeter Concilia in causa schismatis Paschalis . habita nonnulla alia hoc seculo congregata perhibentur. Autor enim libelli Synodici a Pappo editi meminit Suno. H Lugdunensis ab Irenaeo contra praescriptos haereticos c actae, Synodi Romana sub Telesphoro Papa contra Theodotum Coriarium habitae, Hierapolitanae, quae sub Praeside Apollinari Montanum & Maximillam abdicavit, & stinui Theodotum Coriarium condemnavit, Achistanae, quae itidem Theodoto Coriario, Montano & Maximillae

sub Praelide Sota Achillarum Episcopo se opposuit, & Gailicanae a Consessoribus contra Montanum congregatae, quae Montanum & Maximillam ab eccle- siue communione abscidit. Alius praeterea Anonymus quem, cum de vero ejus nomine nihil certi constet, Iacobus Sirmondus sub Praedestinati titulo vulgavit, Concilia aliqua secundo seculo celebrata memorat, nempe Siaculum in causa Heracleonis haeretici, ab Eustachio Lilybaeorum & Theodoro Panormitanorum Episcopo convocatum, Pergamense, in quo Theodotus Pergamensis Episco. pus cum septem Episcopis ad . Synodum congregatis Co- Iarbasum haereticuin anathematizavit,& Oνientale, in quo Apollonius Corinthiorum Episcopus Cerdonianos damnavit. Verene omnia haec Concilia, quae in hac thesi ex auistore libelli Synodici, & autore Praedestinati retuli, habita fuerint, in medio relinquo, cum duo illi Scriptores alio. nymi non sint fidei admodum probatae. Id vero dubi.

um non est, varia secundo seculo Concilia contra Montanum habita fuisse. Id enim verbis antiqui alicujus Scriptoris Eusebius testatur iuri s. hs. eccles e. 11. De duobus fictitiis Conciliis, quae ab Ignatio coacta nonnulli tradunt, egi in historia primi seculi p. 7 . . Quibus fietitiis Conciliis addi meretur Toletanum, sub Eugenio Toletano

172쪽

sECULI SECUNDI.letano in rebus fidei & morum Λ. C. m. habitum, quod Lucius Dexter in suo Chronico ad illum annum memo

CAPUT III

Doctrina seculi secundi.

Doctrina seculi secundi

in genere.

. . a

QVAE P trum secundi seculi Doctrina fuerit, videri poterit apud Magdeburgenses c. ρ. c Iur. a. p. v. cs seqq. Bebellum in ant/quit. secuti a. - art. δ. I. aliosque. Aosurde autem Genebrardus pari. a. chronograps. ρ.st'. Magdebur

genses reprehendit, quod in Patribus hujus suculi quasdam doctrinae inclinationes, naevos & quali stipitias lubinde deprehendi dicant. Nam Sc ipsi Pontificii etiam in antiquissimis ecclesiae luminaribus nonnulla doctrinae de-M liquia

173쪽

e o CAP. III. SECT. I. DE DOCTRINA Iiquia observarunt, quae ex Scriptoribus Pontificiis collegerunt Gerhardus Confessi Cathol. Tom. I. p. 1 ff. dc Rivetus in tra Lis autoritate Patrem c. s.

II. Variae autem istorum naevorum causae dari possunt. Saepe enim Patribus accidit, quod hortulanis evenire solet, qui dum incurvam aliquam stirpem erigere contendunt, eandem nimis in alteram partem deflectunt, ut ex vehementiori in alteram partem inclinatione ad rectum statum perducant, quo simili Basilius M. epist. M. ad Maximum, Se Theodoretus Hal. 3. p. lgo. utuntur. Ex quo factum est, ut Patres quidam, dum Gnosticorum n fandas libidines acriter insectarentur, in nimiam virginiatatis & continentiae admirationem raperentur, & sic dum Charybdin vitarent, in Scyllam inciderent. Praeterea varios in Doctrina Patrum secundi seculi errores peperit ignora tia hebraicarum literarum, ex qua variae Script rae S. pseud hermeniae natae sunt, nimius amor Philosophiae Stoicae de Platonicae, & studium gentilem Theologiam cum Christiana conciliandi, ut alios errorum illorum

fontes taceamus.

assertio quam falsa lit, testantur consessiones, quae leguntur apud Irenaeum, Tertullianum, & alios secundi seculi Scriptores. IV. Idem Arnoldus eodem loco asserit:

174쪽

srcu LI sECUNDI IN GENERE.

Imo vero quanto major erat Christianorum illius aevi erga Deum & proximum charitas, tanto majori gelo impias haereses damnabant. Quis S. Polycarpum charitatis spiritu destitutum fuisse dicat, qui blasphemum haereticum Narcionem Satanae primogenitum nominavit, ut alia Zeli, quo Polycarpus adversus haereticos exarsit, indicia ab Irenaeo & aliis in literas relata taceamus. Qu3nta Dei &proximi charitate pectus Divi Ignatii flagraverit, verbis exprimi haud satis potest. Attamen Smyrnaeos hortatur, ut hareeticos non modo non recipiant, sed ne obvii quidem, si fieri possit, illis fiant. Et in eadem ad Smyrnaeos epistola testatur, quod tanto adversus haereticos odio impleatur, ut nec nomina ipsorum propria appellare velit. In eadem epistola haereticos ne hominum quidem nomine dignos esse censet, sed eos bestias humana forma indutas appellat. Idem Sanctissimus Praesul ad Trallianos c. 6.stribit: Rogo ergo vos, imo non ego, sed NB. charis, Jesurarim, ut suo tarimano alimento utamιnI, aI ahena auisum herba recedite, qua es haeresis. Quibus verbis Ignatius indicat, se ab ipsa Christi charitate impelli, ut eos a

communione haereseos dehortetur, quam in sequentibus verbis cum pharmaco mortifero comparat. Iustinus Martyr originem haereseos Simonianae, Menandrianae &Marcioniticae ad Satanam refert. Idem sibi & aliis veris Christianis cum haereticis nihil communionis intercedere asserit. Irenaeus haereticos Ethnicis pejores affirmat, eosque non fugiendos tantum, sed etiam execrandos esse

docet. Valentinιanorum semenitam, Inquit libr I. c. II.

sane prorsus consputare atque execra ρ rtet,'longe abin e fugere. unde etiam pias quasdam mulieres laudat,

M a quae

175쪽

CAP. III. SECTIO II. quae Marcum haereticum consputarunt & execratae sunt. Idem Irenaeus Cerdonem haereticum a Batrum conventu remotum narrat. Mitto alia secundi seculi documenta, quae Arnoldi assertionem lalsitatis convincunt.

Doctrina S. Ignatii, Epis Antiocheni s Marty

Pontificii pro traditionibus Apostolicis & divinis non

scriptis pari affectu cum S. Scriptura, quam imperfectam esse & ad salutem homini non sufficere arguunt, recipiendis disputantes ad Ignatium provocant. Refert enim Eusebius obr. s. c. 36. seu juxta alias editiones Io. Vel 32. vel 3s. quod Ignatius, cum ob fidem Christianam e Syria Romam duceretur bestiis ibi objiciendus, singularum civitatum, quas ingressus est, e clesias sermonibus & cohortationibus suis confirmans monuerit imprimis, ut sibi ab haeresibus caverent, quae re-eens enatae copiosius pullulare coeperant, hortatusque fuerit, ut Apostolorum traditioni mordicus inhaererent, quam martyrio suo jam instante cautionis gratia etiam scriptis mandare necessarium duxerit. Graeca Eusebii verba Diuitigod by Coost

176쪽

ba ita se habent: πρήυε τε άπεὶ ξ εχεθαι της των 'Αποτολων παραδοσεως, ἔν υπερ Hrcpαλειας vi εγγρά*ως ν δη μοι τυρραε- , νος διατυπῆιθα θάναγκαιον ηγῶτο, quae Rufinus ita vertit: cohortationibus edocebar, ut dirigentius ac cenacius Apostolorum Iraditionabus inhaererent, quas Iraditiones cauleia

gratia, s ne quid apud posteros remanerra incerti, etiam Friptas asseruit see resquisse. Hinc nata apud nonnullos suspicio, quod Ignatius scriptum aliquod traditiones Apostolicas complexum post se reliquerit, a qua sententia non alienus est Chemnitius, qui in examine Concilii Tridentini pari. i. de traditionibus prolixe agens, cum pag. SD hunc Eusebii locum adduxisset, auris, inquit, cum sis tι- tusi traditionum non siriptarum multa peregrina cs falsa obtruderentur ecclesis, Ignatium judicasse necessariam esse

postolicae. Addit Chemnitius, Hieronymo teste etiam Egesippum simile aliquod scriptum de traditionibus Apostolicis adortialse, & Deum passurum non fuisse, ut ista , Ignatii & Egesippi scripta interciderent, si tam ad ecclesiae salutem fuissent necessaria, sicut ipsa Scriptura canonica,

quam valde mirabiliter Deus inter tot atrocissimas persecutiones, haereses & corruptelas integram conservavit.

Verisimile autem Chemnitio videtur, scripta illa Ignatii ,& Egesippi, si extiterunt, neglecta & tandem supprella H-

isse a Magistris ceremoniarum, qui viderunt traditiones pontificias inde non stabiliri, sed magis traduci, utpote A- ...postolicis non similes sed costrarias. Atque hinc aliud artificium excogitatum fuisse monet, ut scilicet sub veterum titulis scripta supposititia vel fingerentur, vel conficta usurparentur, vel genuina ad statum regni pontificii stabiliendum transformarentur. Et hujusmodi scriptis sup-

177쪽

posititiis vel adulteratis etiam Ignatii epistolas annumerandas judicat, de quibus sane aliter judicare non potuit, cum illo tempore nondum aliae Iguatii epistolae, quam vel interpolatae, Vel spuriae, extareat. Quod autem Iognatius librum de traditionibus non striptis scriptum reliquerit, nec Eusebius in allegato lacco dixit, nec quisquam veterum a maritan Num ergo sorte lanatius in suis epistolis ejus modi traditiones collegit Ita quidem videtur Bellarmiano Tom. L. ωntrm. tis. . de verbo Dei c. I. Baronio ad A.

C. V. n. I . & aliis. At nec hoc vel ex Eusebio vel ex ipsis Ignatii epistolis probari poterit. Eusebius enim non ait Ignatium ecclesias hortatum, ut traditionibus non scriptis inhaererent, sed tradisionis Apostolorum in numero singulari, quem Rufinus & Valesius perperam in pluralem verterunt, meminit, per hanc traditionem nihil aliud intelligens, quam doctrinam ab Apostolis & viva voce &scriptis traditam, quam idem Eusebius in capite proxime sequenti τῆς α ιπολιμῆς διδα ιαλαις παραδοσιν, seu Aposto licae doctrinae traditionem appellat. Hanc Apostolicam doctrinam, etsi oretenus ecclesiis inculcasset, ejus tamen summam scripto quoque repetere necessarium existima hat, ut eas adversus haereticos tanto fortius muniret, qui sane non de jejunio quadragesiimali, aut de numero ordinum, aliisve hujusmodi traditionibus cum orthodoxis

litigabant, sed doctrinam de Christo aliosque fidei articulos pervertebant, unde haud dissiculter colligi potest, quid per traditionem Apostolorum Eusebius intellexerit, nempe sinceram & incorruptam Apostolicae praedicatio nis doctrinam. Et hanc Eusebii mentem fuisse, ipsae quoque Diuitigod by Coos

178쪽

que lanatii epistolae testantur. Quemadmodum enm epistola Clementis Romani ad Corinthios, qtne juxta Ir

naeum BD. s. adv. haeres. e. . eorum fidem & receptam ab Apostolis traditionem renovavit, non varias traditiones astripto Dei verbo diversas, aut eidem adversas continet, sed sinceram fidem & corcordiam aliosque fidei fructus Corinthiis commendat: ita & in Ignatii epistolis Pontia ficii traditiones suas seustra quaerunt. Nec exempla aBellumino & Baronio adducta contrarium evincunt, cum traditiones illae, quas ex Ignatii epistolis confirmari posse putant, vel ad salutem necessariis non sint, vel in Script ra sacra non habeantur, vel in genuinis Ignatii epistolis non legantur.'Potius igitur Polycarpo fidem adhibemus,

qui in sua ad Pliilippenses epistola de Ignatii epistolis Io-quens non dicit traditiones non scriptas illis contineri, sed dicit, eas continere fidem, patientiam & caetera, quae ad augendum Domini nostri cultum pertinent. III. Chamierus T. I. pans t. Gr. p. e. II. Eusebii de Ignatio verba sic vertenda esse censet: Hortabatur admordiem retinendam traditionem Apsolorum, quam e

steti gratia etiam scriptis obtestatus exprimi, si16cet opere, necessarium judicabat. Rationem interpretationis suae hanc reddit, quod διατυπῆθαι nunquam idem significet, quod literis mandare. Verum Eusebius non simpliciter dicit διατυπῶ.θαι, sed διατυπῶdas, & quamvis Chamierus adverbium imαc ait cum participio μαδυνόπι- construendum censeat, commodior tamen Eusebii sensus erit, si vocem ἐγγράφωe cum infinitivo λατυπωθου connectamus. Nam in verbis Eusebius inditare videtur, quod unatius jamjam martyrium subi-

179쪽

CAP. III. SECTIO II. subiturus esset. Neque δατυπῆχθα , nisi ἔργω, aut sitia. Ie aliquid addatur, idem est ac opere exprimere. Praeteria ea Ignatius in suis epistolis ecclesias non solum liori, tur, ut Apostolorum traditionem factis & opere exprimant, sed etiam ut animo cognoscant & fide teneant. Hul se mannus in Antι--garmmo A. I a. ad hunc Eusebii locum pro traditionibus objectum resipondet negando, quod per has traditiones non aliae intelligantur quam epistolae, quas sub Ignatii nomine editas liabemus, cum plerasque Ignatii non esse Maestra ias Parisiensis Theologus censuerit, & in bodiernis Ignatii epistolis non legantur, quae olim ex Ignatii epistolis Theodoretus allegavit. Ve- .rum loca illa Iheodoreti in Ignatii epistolis si meliores& sinceriores editiones consulamus, non amplius desiderantur,& quamvis Maestraeus tres Ignatii epistolas, quae latine tantum extant, germanas elle neget, reliquas tamen omnes numero n. genuinas esse probare nititur, quas tamen partim interpolatas, partim pseude pigraphas etle constat, unde haud mirum, quod in editione epistolarum Ignatii, quam Maestraeus procuravit, illa non legantur, quae olim ex Ignatii epistolis Theodoretus allegavit. Praeter Hulsem annum ex nostratibus de illo Eusebii loco videri pollunt Dorscheus de articu . ab f ρ. δῖα Dann-hauerus in christ. 8. F . Reformatis Grynaeus in sches.

rum unatu c. a.

180쪽

IV. Laronius ad C. lost. n. 2 . ex epistola Ignatii ad Philadelphienses, traditionum non scriptarum autori tatem pro dare nititur. Exi isti iriat enim Ignatium in illa epistola eos perstringere, qui traditiones reipuebant, & nihil nisi quod in Evangelio scriptum esset, credere volebant, & hira ut insinuare, quod fides catholica ea etiam, quae sine scripto traduntur, complecti debeat. Verum verba Ignatii, quae c. 8. leguntur, traditionibus non scriptis minime patrocinantur. Non enim contra eos calamum stringit, qui repudiatis traditionibus in solo Evangelio acquiescebant, sed illis se opponit, qui Evangelium tanquam novum commentum aspernati fidem illi adhibere detrectabaiar, nili in archivis repositum invenis ent. His vero Ignatius cordate respondet, illibata sua archiva Iesum esse ejusque crucem & mortem & resurrectionem,& fidem quae per ipsum est. Quomodo autem hinc inferri possit, Ignatium docuisse, quod i raeter Fvangelium traditiones non scriptae consuli debeant, non video, nec quenquam, qui ipsum ignatium inspexerit, videre posse

arbitrori

U. Ex eodem loco Ignatii Isaacus Vossus in responsione ad Oblecta nuperae Criticae Sacrae, quae adjuncta est ejus libro variarum obtervationum, colligit, intra annum Christi ψ8. quo Iosephus si os antiquitatum Judaicarum libros absolvit,& annum C ui. quo Ignatius juxta ejus calculum passus est, hebraea S. Codicis exemplaria depravari coepisse. Cum enim Ignatius in illo loco reserat, se quosdam audiviis dicentes, nolle se Evangelio credere, si ea, quae in Evangeliis continentur, non etiam in antiquis monumentis inveniantur, ipseque responderit in-- N veni-Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION