Historiæ ecclesiasticæ primi secundi a Christo nato seculi selecta capita, delineata studio d. Thomaæ Ittigii ... Praemissa est ejusdem de scriptoribus historiæ ecclesiasticæ recentioribus dissertatio

발행: 1711년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

CAP. III. SECTIO II. veniri, illi vero negaverint, inde manifestum esce dicit, quod jam tum Iudaei aut exemplaria sua depravaverint,

aut a sensu recellerint, quem 7C. Interpretes tradiderunt, cum adluic Iosephus ante M. annos eundem cum 72. Interpretibus chronologicum calculum, & eosdem sensus expieiterit. Respondet Simonius in opusculis contra Vossium p. 7. locum Ignatii ad sententiam de corruptis circa illud tempus per Iudaeos hebraicis codicibus trahi minime posse, cum Ignatius contra haereticos Evangelium iespuentes ex traditione, seu Christi doctrina, per Α- postolos eorumque successores in Ecclesiis propagata disputet, ideoque hoc sensu Christum, seu Christ doctrinam, archiva sita elle d scat. Vossius in responsione ad iteratas Simonii ob ectiones p. 36ῖ. in Simonio reprehendit, quod Ignatii veroa ex interpolata editione adduxerit. Deinde in sensum verborum Ignatii inquirit, quem pia nissimum esse dicit. Sic autem illum Ignatii locum explicat, quasi Ignatius haereticis Evangelio, nisii illud in amtiquioribus monumentis invenirent, credere nolentibus responderit: γέγροτα i. e. ea, qua Evangelium docet, et iam in antiquis exemplaribus inveniuntur, cui Iudaei regesserunt ἔτι tarem, quae vox juXta Hesychium nonnunquam idem significat ac quasi dicerent: Non

est scriptum in hebrae4s exemplaribus f ed tantum in ver lione adjacente, Vel si πεοκεrem in notiori significatione pro re ubique obvia & omnium Oculis exposita accipia tur: vulgo quidem legitur, h. e. in versione N. Interpre tum, non item in hebraeo codice, quibus Ignatius respon'

derit, sibi pro illibatis & incorruptis archivis esse Christum. Ex qua Ignatii interpretatione Voilius deinde colligit, antiquis eccletia Doctoribus in Scripturis inter

182쪽

DE DOCTRINA s. IGNATII. 'pretandis supremam legem Diise Christum,& solas illas

Scripturas, quas Io. Interpretes, & postea Christus & Apostoli tradiderunt, pro incorruptis & illibatis agnitas fuit se. Respondet Si inonius sub nomine Hieronymi te Camus in judicio de Vomii resiponsione p. 2 . interpolatum epistolarum Ignatii codicem hic Horentino praestare, cum hoc loco Ignatii verba multum obscuritatis prae se ferant,& corrupta videantur, neque Vossit ineptias ad expiscandam Ignatii mentem aliquid facere. Cui quid ulterius a Vonio repolitum suerit, in ejus ad tertias Sinionii Objectiones responsione p. n. st . legi poterit. Et omnino fatendum est cum Simonio, Ignatii verba obscuritatis aliquid habere, unde &'ipse Vollius, cum Ignatii epistolas ederet, verbis ora m ovi ad sensum planiorem reddendum particulam negativam inserendam statuebat. Quae priores ejus cogitationes sapientiores dubio procul posterioribus fuerunt. Quomodocunque autem ista Ignatii verba legantur, nunquam Vossius ex illis exsculpere poterit, quod paulo ante Ignatii aetatem Iudai liebraicos S. Scripturae codices depravaverint. At nce Simonius probare poterit, quod Ignatius, cum Christum sua archiva appellavit, haereticos magis ex traditione & succciiii ne Apostolicorum virorum, quam ex Evangelio refutare

voluerit.

VI. Ex eadem Ignatii ad Philadelphienses epistola colligitur, quanti S. Scripturam aestimaverit. Nam c. s. ait, se ad Evangelium tanquam ad Chri: ti carnem, de ad Apostolos velut ad Ecclesiae presbyterium confugere. E.

quidem ex hoc ipso loco epistolas Ignatii suspectas redde re conatur Juli. Dallocus de libris Dionyiii & Ignatii sup

183쪽

CAP. II I. SECTIO Ii. polititiis labr. a. c. 27. cum incommode Evangelium caro Christi dicatur. Et Elondellus in praefatione suae apologiae pro sententia Hieronymi ρ. a. ex eodem loco epistolas Ignatii impugnat, cum improbabile videatur verum Ignatium Apostolorum scripta divinitus inspirata coetui hominum erroribus obnoxiCrum aequiparare voluit se. Verum non dicit Ignatius Evangeliam esse carnem Christi, sed se ad Evangelium tanquam ad carnem Christi sugere, quali diceret: ad Evangelium, in quo Christi incar. natio, vita & passis depingitur, haud aliter confugio ac si ad Christum incarnatum fugerem, ceu verba Ignatii

interpretatur Pearsonius in vindiciis em larum Ignatii pari. a. c. I . R. VI. Blondello autem respondet Hammondus aes . a. de ι stop.N. c. al. monens, quod Ignatius per presbyterium Ecclesiae nihil aliud, quam ipsos Apostolos post mortem Christi in vivis existentes, & tunc Ecclesiae presbyterium constituentes, ad quod in re dubia tanquam ad oraculum recurrebat, intellexerisi quasi se adscriptum Christi Evangelium tanquam ad Christum interris degentem,&ad Apostolorum epistolas, tanquam ad Apostolorum Hierosolymis commorantium consessum . confugere dixisset. Ne quis autem existimet, Ignatium tantum libros Novi Testamenti magni aestimasse, statim subjicit, etiam Prophetarum libros diligendos esse propterea, quod & ipsi Evangelium annunciaverint.

VII. Heribertus Rosoeidus in f stabo maia fidei

CapeίBane e. r. Iacobum Capellum, qui in tractatu de artibus Romanae sedis C. a P. IS. Innocentium I. A. 4os contra fidem omnium retro seculorum Iudithae fabulam ab homine Iudaeo in sicariorum gratiam potissimum confictam

184쪽

DE DOCTRINA S. IGNATII.

ctam autoritate canonica donasse asseruerat, resutaturus& probaturus librum Jud illi diu ante Innocentii I. tempora in canone suisse, ad eandem Ignatii epistolam Phil. adelphielassibus inscriptam provocat, quippe in qua viduis iniungitur, ut non sint vagae, neque gulosae aut proter vae, sed pudicae & sobriae sicut Jud illi & Hanna. Verum locus ille ignatii non in genuina Ignatii epistola ad Philadelphienses, sed in interpolata legitur, neque si Ignatius in suis epistolis librum Iudith allegasset, protinus canonica hujus libri autoritas inferri inde posset. Multis

enim libris canon Scripturae augendus esset, si omnia scripta ab antiquis Patribus allegata in canonem recipere vellemus. Idem respondemus Bellarmino qui libr. r. de Verb. Dei c. s. historiam Susannae canonicam esse probaturus adducit, quod Ignatius in epistola ad Magnesios c. 3. verba quaedam ex historia Susannae, seu Danielis cap. XII l, sta allegaverit. Verba enim illa in interpolata ad Magnesilos epistola occurrunt, nec sola allegatio historiam Susannae canonicam facere potest. VIII. Verba Christi ad Petrum & reliquos Discipulos, quae ab Ignatio in epistola ad Smyrnaeos c. 3. p. 4. allegantur, unde depromta fuerint Eusebius Lb. s. e. 36. senescire dicit. Hieronymus in catalog. Scriptori eccles. ex hebraico Nazaraeorum Evangelio Ignatium verba illa hausiisse asserit. Ex qua apocryphi Evangelii usurpatIone Dallaeus de scriptu sinatis c. I. contra γνη οτνῆα, episto- Iarum Ignatii disputat. Verum si ista consequentia valeret, multos scriptores, quos Dallaeus pro genuinis agnosti inter spurios referri oporteret. Praeterea nondum eviactum est, quod Ignatius ista Christi verba ex Nazaraeo-N 3 rum

185쪽

CAP. III. SECTIO II. rum Evangelio mutuatus fuerit. Et Casa ubono quidemm exercri. contra Rrromum p. '7. Verisimile videtur, ex

traditione quadam non scripta ignatium ista de Christo retulisse. Verum quid obstat, quo minus haec Ignatii narratio ex Evangelio Lucae depromta fuerit, cum eadem, quae Lucas c. XXIV, 9 memorat, mutatis tantum verbis ab Ignatio reserantur. Nec novum Ignatio est, sensum potius dictorum S. Scripturae, quam ipsa verba exprimere. Atque hinc hebraico, quod a nonnullis p te Aditur, Matthaei Evangelio ex Ignatio nostro nihil autoritatis conciliari potest, de quo Evangelio in t. de haeresiarch c. r.eiusque appendice pluribus egi. IX. Pro Scripturis & sacris vernaculis in historia sita dogmatica c. a. Iacobus usserius Ignatium producit, .i in epistola ad Philadelphienses c. q. parentes horta tur, ut liberos suos Scripturam S. doceant, & in epistola . ad Mariam Cassobelitidem scripta eam illo nomine laudat, quod Scripturae loca frequenter allegaverit. Fatendum est priorem locum ex interpolata, posteriorem exspuria epistola depromi. Dubium tamen non est, quin Ignatius neminem a S. Scripturae lectione arceri voluerirquia passim Ecclesias, ad quas scribit, hortatur, ut haereticos fugiant & spiritus probent, quod sine divini verbi norma rite fieri minime poterat. Unde Ignatius Smymnae c. 7. ita a commercio cum haereticis dehortatur, ut simul eos Prophetis & Evangelio attendere jubeat. X. Cum Menasse Ben Israel sita de creatione problemata Amstelodami ederet, Autori Caspar Barlaetas epigrammate quodam, quod tractatui illi praefixu est, applaud

186쪽

DE DOCTRINA S. IGNATII. Io3bat, in quo Judaeos verum Deum colere, & in sua religione Deo vivere posse statuebat. Quod cum aegre ferret Nicolaus Vedelius, analysin & notas in illud Bailaei carmen nomine sito suppret publicabat. Cum autem Bar laeus hoc scripto irritatus Amstelodami A. C. I636. epigrammatis sui vindicias ederet, & additis virulentis camminibus anonymum analyseos & notarum autorem ad certamen provocaret, hinc natus Vedelio tractatus de Deo Synagogae Barlaeo Oppositus, & A. C. I637. Hardervici e vulgatus, cujus libro I. c. 6. Judaeos Verum Deum non colere probaturus, cum primum quaedam Scripturae loca adduxisset, ad Patrum testimonia progreditur, ac primo loco Ignatium allegat, ex quo etiam in sequenti capite nonnulla testimonia producit, ut probet Iudaeos infideles vere pios este & Deo vivere non polle..Fatendum tamen pleraque, quae adduxit Ignatii testimonia, ex interpolatis ejus epistolis depromta esse, ii duo postrema excipiantur ex epistola ad Magnesios desumta, quorum prius c. s. alterum c. 9. legitur. Caeterum Barlaeo praeter Ve-delium etiam Martinus Schookius se opposuit in tractatu, quem sub Philippi Fabii nomine edidit, & Vor-stium redivivum inscripsit. Quantum autem sibi ad , nimum scripta ista Vedelli &Schookii Bartaeus revocaverit, colligi potest ex epistola Vossit ad Grotium quae d. I s.

Decembr. I637. scripta inter epistolas Arminianorum numerum 647. occupat. Obiter addimus, quod Barlatum

ob praelatum stibi Spanheimium in maniam incidisse, seque ipsum in puteo sui casse ex Sorbierit epistol. 64. refert

Morhofius in Polybis. p. IV. quam relationem tamen Baylius falsam esse notat, cum Sorbierius tantum reserat Bar-larum pro oratione carmini a in mortem Principis Mau

187쪽

pisse, & hanc pretii inaequalitatem Bartaeum aegerrime tulisse. XI. Erroneum prima facie videtur, quod Ignatius in epistola ad Smyrnaeos c. a. Christum else dicit Filium

Dei inui, Cεου. secundum voluntatem& potentiam Dei, cum id Arianismum sapere videatur. Nam Arius in epistola ad Eusebium Nicomediensem apud Epiphanium haeres G. n. 6. dicit, quod Christus voluntate& consilio Dei ante tempora & ante secula substiterit, &inter dogmata, ob quae Arius ab Alexandro Alexandrinae Ecclesiae Episcopo expulsus est, juxta Athanasium in Oratione prima contra Arianos p. asta. edit. Parνὰ illud etiam fuit, quod docuit λογον, seu Filium Dei tunc existendi principium habuisse, cum Deus ipsum conditum voluit. Unde & autor constitutionum Apostolicarum, quem Ariana labe infectum fuisse constat, M. δ. c. ra. Pontificem introducit, qui Deum Patrem his verbis compcllat: Omnia ex nubilo condidisn per unigenitum Fitium tuum, ι Uum vero Filium tuum uniRenitum ante omnia secuti genuisti voluntate potentia re bonitate/c. Contra orthodoxi Patres saepius negant, ex voluntate Dei Filium genitum tuisse. Nam Athanasius in oratione 2. contra Arianos P. νδ . edit. Commel. creaturas quidem ex Dei voluntate

productas, Filium autem ex beata & aeterna Dei substa tia genitum esse dicit, & in oratione 4. contra Arianos unum idemque eos significare amrmat, qui Filium voluntate Dei factum asserunt, At qui eum creaturam esse dicunt. Addit, quod Ariani voluntatem verbo anteriorem

188쪽

DE DOCTRINA S. IGNATII.

fingentes cum Ptolomaeo Valentini assecla conspirent, ut tera argumenta taceamus, quibus illam Arianorum sententiam confutat. Huc spectat, quod Basilius M. libr. 4. contra Eunomium natura non voluntate Filium elle dicit, & quod Epiphanius in Ancorato c. s'. ad objectum ab

Arianis dilemma responturus, neque volente neque nolente Patre, sed quadam natum praestantia Filium genitum esse dicit. Dilemma autem illud, quo Ariani&Eunomiani sepis Eme usi sunt, tale erat: aut volens genuit Pater aut nolens, si nolens necessitati subjicietur, si volens voluntas Filio prior erit, in quo dilemmate solvendo p

ter Epiphanium occupati lunt NaZianZenus orat. Π.ρ.Fθ. Cyrillus Alexandrinus tu thrsuro Uert. a. p. so. Halog. a. de Trinitate P. Mys. Augustinus BD. N. de Trinit. c. as.& alii. Quantum autem Ignatium attinet, Observamus

primo incertum este, an Ignatius dixerit Christum esse Filium Dei secundum voluntatem. Nam Theodoretus

hunc Ignatii locum in primo dialogo, qui seu

immutabilis inscribitur, allegans pro Θεληαα legit Θεό tη- Q quasi Ignatius Christum Filium Dei secundum divinitatem dixerit. Et quamvis pseudonymus quidam Critobulus Hieropolitanus in epistola ad Origenem Adamaniatium Synopseos novorum bibliorum polyglottorum Aurorem p. ψ ψ. censeat, quod Theodoretus Ignatium de industria interpolaverit, ut ad partes suas traheret, probari tamen id non potest. Deinde & hoc Observamus, quod ignatius, cum Christum Filium Dei secundum voluntatem Dei & potentiam appellavit, non tam de aeter na Filii generatione, quam de ejus incarnatione locutus videatur. Nam in verbis proxime antecedentibus dixerat Christum existere de genere Davidis secundum car-

189쪽

nem,& in verbis proxime consequentibus dicit, Christum vere de Virgine natum esse, unde Ignatius ad illa verba . Angeli respexisse videtur, quae legunrur Luc. I, J. Incarnationem autem Christi per voluntatem & potentiam Dei factam esse nemo negat, ut monent Natalis Alexander dissert. aa. ρrimi secuti p. 3 7. & Pearsonius in vindicitis solarum Ignatii stari. a. p. Ioo. Addit Pearsonius, si, quis Ignatii locum de aeterna Filii generatione interpretari velit, in Ignatio serendum esse, quod in aliis Patribus toleramus, cum etiam Iustinus Martyr, Clemens Alexandrinus, Tertullianus & Synesius Filium Dei secundum voluntatem Dei genitum dixerint. His addi possunt Athenagoras, Theophilus Antiochenus, Novatianus, Lactant us, Marcus Victorinus, Hilarius, Basilius M. & Gregorius Nyssenus, de quibus videndus Peravius lib. 1. de Trinuate e. I. ubi inter alia observat, quod Patres, qui Filium sericundum voluntatem Dei genitum dixerunt, voluntatem necessariam intelligant, qua Pater etsi non possit non generare Filium, minime tamen invitus aut coactus eum generat, qui autem ex voluntate Dei Filium genitum negarunt, voluntatem intelligant liberam & cum deliberatione ac utriuslibet oppositi potestate conjunctam, qualis in productione creaturarum locum habuit, quas Deus potuisset non creare. Orthodoxis autem Patribus Petavius Sirmiensis Concilii Episcopos contra Photinum A. C. 337.

congregatos non annumerat, quorum Canqn 2s apud FIia latium in tractatu de Synodis ita se habet: Si quis nolente Paιre natum dicat Filium, anathema fit. Non enim coactus Pater . via naturati necessitate ductus , eumnosiet genuit Filium, sed mox ut voluit fine tempore aes impasbiacer ex se eum genitum demonseravit. Nam

190쪽

DE DOCTRINA S. IGNATIL

Nam in hoc canone Sirmienses Episcopos subdole egisse

suspicatur, etsi Hilarius canonem istum, cum speciem pietatis haberet, tanquam Orthodoxum commendaverit, &pio sensu interpretatus fuerit. Verum Dorscheus in coliatione ad Concitium Sirmiense p. ἔνι. & Concilio Sirmiensi, & Hilario a Petavio injuriam fieri existimat, cum Syno. dus Sirmiensis non simpliciter neget naturalem necessitatem aeternae generationis, sed eam quae cum nolitione conjuncta est, omniaque nempe & Deum Patrem, & voluntatem generandi, & generationem,& Filium genitum in simplicissima aeternitate, nec extra Dei essentiam simul fuisse asseveret. Et negari certe non potest, quod Sirmiensis canon orthodoxum aliquem sensium patiatur. Num vero sensius ille ab Episcopis, qui Sirmiensi concilio interfuerunt, intentus fuerit, merito dubitamus, cum plerique Semiariani fuerint, & consessio Concilii Sirmiensis cum suis anathematismis ab Athanasio Ecclesiae adversariis tribuatur, & Hilarius spe pacis & concordiae Orientales inter & Occidentales ineundae dolos Sirmiensis consessionis dissimulaverit, nec tam qua ratione ab Autoribus suis intellecta fuerit, quam quo sensu explicari & intelligi debeat, indicaverit, qua de re in additamentis ad hepiadem dissertationum p. 48o. nonnihil diximus.

XII. In epistola ad Ephesios c. 7. Ignatius Chriastium appellat γεννητον - αγιδεητον, ut ex Medicaro codice in Vossiana, aliisque hanc secutis editionibus legitur, seu potius ut apud Athanasium in tractatu de Synodo Arim, nensi & Seleuciensi p. 922. locus hic allegatur, γοωτον κύνάγtνητον, quae verba Gelasius in tractatu de duabus Chriasti naturis contra Nestori im& Eutychen recte reddidit:

O a factum

SEARCH

MENU NAVIGATION