Historiæ ecclesiasticæ primi secundi a Christo nato seculi selecta capita, delineata studio d. Thomaæ Ittigii ... Praemissa est ejusdem de scriptoribus historiæ ecclesiasticæ recentioribus dissertatio

발행: 1711년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

factum s non factum. Scilicet ἀγωτος Filius Dei a

pellatur ab Ignatio ratione divinae naturae, juxta quam non factus aut creatus est. Haec enim proprie illius nominis significatio est. 'Αγι-τος autem proprie ingeni tum, vel etiam omnis originis & principii expertem denotat. Unde Damascenus tib. I. de orthodoxa fide e. p. Observat, quod vox άγε του cum duplici . soli Patri, sed altera ἀγινή- cum uno ν Omnibus Trinitatis Pers nis competat. Pro qua sententia vulgo etiam Cyrillus Alexandrinus allegatur, cum in ejus xhesauro Δbr. XI. e. r.& in ejus libro de Trinitate c. I. similia legantur. Verum etsi in latina thesauri Cyrilliani editione το ἀγέννητον seu ingenitum Patri, & το ἀγμητο, seu non factium toti Trinitati competere dicatur, verba tamen illa in graeco contextu non reperiuntur. Liber autem de Trinitate, quem Johannes Negelinus A. 16o . Augustia Vindelicorum sub Cyrilli nomine cum latina versione & scholiis suis edidit,& Cyrillo Alexandrino adscribendum censuit, inter cujus Opera graeco latina tomo 6. exhibetur, multis post Cyri, tum Alexandrinum seculis scriptus est, cum duodecim priora capita, nec non caput 2I. & aliquot sequentia ex Damasceno transcripta sint, nisii cum Negelino suspicari velimus, Damascenum tot capita ex Cyrillo transcripsisse, quod mihi plane improbabile videtur. Caeterum cum

jam pridem in praedicto Ignatii loco librariorum vitio legeretur γεννη--αγεδεητος, genituS & ingenitus, qua lectione Filius cum Patre confundi videbatur, alii hunc Dgnatii locum sic legendum censuerunt: γεννηεις νήτου , genitus ex Ingenito, quae lectio apud Theodoretum in primo dialogo p. 3 . occurrit. Interpolatum autem

Ignatium si consulamus, verba illa γεπιος-άγενητος

192쪽

DE DOCTRINA s. IGNATII. royprorsus omissa, & alia in eorum Iocum substituta deprehendimus, de qua variatione contra Halloixium quid dia sputet Iacobus usserius in ejus protegomenis ad epistolas Ignatii c. 3. videri poterit, ubi inter alia scribit, recte Iegi apud Athanasium in i τις, eamque vocem minus recte a Gelasio reddi non factus. Verum ipse Usserius in nova versione epistolarum Ignatii, quam partim ex antiqua vetusti Interpretis, partim ex nova Vairlenii versione com

flavit, verba Ignatii reddit: Factus cs non factis. Nec scio, cur dicat recte apud Athanasium αγi τοι Iegi, cum in omnibua graecis Athanasii editionibus γενητος-αγματος legatur, & ipse Athanasius ideo α γενητον ab Ignatio Filium Dei nominari scribar, quod non factus sit. Praeterea Vocem ἀγε του Patris potius quam Filii notionem esse, supra ex Damasceno cognovimus. Certe αγεννητοςPater appellatur ab Alexandro Alexandrino in epistola ad Alexa drum CPnum apud Theodoretum Bbr. r. c. M. Gregorium Nazianz. orat. af & alios. Usi tamen illa voce& haeretici deprehenduntur, ut Basilides apud Epiphania

una haere a . n. r. Valentinus apud eundem Epiphaniaum haeres. II. n. lo. & Paulus Samosatenus, qui teste Dionysio Alexandrino in resp. s. ad quaestiones Pauli Samosatent, Patrem άγιωτον dicebat, ut Christum creaturam esse probaret, imprimis vero Ariani& in his Aetius ac Eunomius eorumque discipuli Anomini, quippe qui totum fere haereseos suae propugnaculum in voce Ingeniti ponebant, totamque Deitatis substantiam in illa positam contendebant, ideoque Filium, cum non esset Ingenitus, dissimilis & diversae a Patre substantiae nec verum Deum esse arguebant, tantum in nomine Ingeniti sibi placentes, ut vel septem & quadraginta argutias ex eo necteret Ae-

193쪽

CAP. IV. SgCTIO II. tius in opusculo, quod ab Epiphanio in haeres. 76. p. paδ. sequenti m exhibetur. Qui libellus etiam in dialogis

Athanasio tributis dial. 2. reperitur, ita tamen ut Anomoeo cuidam hunc Aetii librum praelegenti ad singula argumenta orthodoxus respondeat. Verum respondent Patres voces ingeniti & geniti non diversas Dei substantias in serre, sed tantum differentem subsistendi modum denotare, Arianos vocem homousii tanquam ἁγρας is respuentes, etiam a voce ingeniti, quae & ipsa αγρας γ δea gentilibus accepta est, abstinere debuiise, rectius vocem Patris, qua Christus in praescribenda orationis Dominicat& baptismi formula usus est, quam ambiguam ingeniti formulam usumari, ut alias eorum responsiones taceamus, quae videri pollunt apud Athanasium in orationibus contra Arianos, Basilium M. ejusque fratrem Gregorium Nyssenum in libris, quos contra Eunomiuin scripserunt, Gregorium NagianZenum in oratione 3s. Ambrosium de incarnatione c. I. sy. Augustinum in libris de Trinitate, Cyrillum in thesauro, & dialogis de Trinitate, Autorem dialogorum sub Athanasii nomine editorum, Epiphanium in haere . 76. & alios. Videantur etiam quae de voce με του notarunt Dorscheus in Anti Cornaeo, seu vindiciis interventionis pro M. Trinitatis mysterio c. al. p. lyo.s sequ. & Calovius fustem. T. 3. ρ n. ubi simul cum Eunominianis Henricum Nicolai confutar, qui Deum per Spiritum inoriginatum definivit. Ex Pontificiis de hac

voce videri potest Petavius Abr. f. de Trinit. f. I. a. 3. ex Resormatis Sulcerus in observat. scris c. I. de prae sitione orat. Domin. p. o.

194쪽

DE DOCTRINA S. IGNATII. rarXlII. Atalmannus stare. I. Syntagm. p. lIJ. probaturus, quod essentia in divinis generet essentiam, seu quod Pater Filium gignat non tantum ratione per nae 'sed ratione personae & essentiae simul, post varias rationes, quibus hanc Lutheri sententiam contra quosdam

Scholasticos& Calvin ianos confirmat, autoritatem cum recentiorum Theologorum tum Veterum Ecclesiae Patrum adducit, quos inter Ignatium in epistola ad Magnesianos allegat, dubio procul ad illa Ignatii verba respiciens, quae in epistola Ignatii ad Magnesianos interpolata c. g. leguntur, ubi Christus appell4tur λε γείιὰ Θιικας ουσία γε--η, seu operationis divinae substantia genita. Contra Brochmandus in lychno sermonis Prophetici, quem veritatis pontificiae speculo opposuit, probaturus Ducem Christianum Nilhelmum, inter causas apostasiae suae exquisitissimum doctrinae pontificiae cum Patribus consensum perperam allegasse, & ostensurus Patres subinde indoctrina graviter errasse, inter Ignatii errores pag. 2O. hunc etiam numerat, quod in epistola ad Magnesianos Filium divinae efficaciae genitam substantiam appellet, quam assertionem periculosam esse dicit, cum inde sequatur, aliam esse Filii quam Patris essentiam. Resormatorum quoque diversa est de isto Ignatii loco sententia. Nam Dallaeus de scriptis Ignatis c. 6. hoc dictum ab omni sano Λpostolico & Ecclesiastico sermone alienum, Arianae vero blasphemiae consentaneum esse dicir, atque hinc nonum & vigesimum contra Ignatii epistolas argumentum nectit. Et Jacobus quoque Usserius in prole-gomenis ad epistolas Ignatii c. N. DLIDI. in hac phrasi essentiae genitae Arianismi virus latitare scribit, adversus quod a Concilio Toletano h severam hanc sententiam

195쪽

CAP. III. SECTIO II.

promulgatam esse scribit : si quis dixerit via trediderie Deitatem nascibilem esse, anathema fit. Addit eandem de ganita essentia opinionem in Ioachimo Florensi Ab

hate Lateranensis Concilii definitione sub Innocentio III. damnatam fuisse. Contra Hieronymus Zanchius obr.f. de tribus Esibim c. I. adversus Arianos hac Ignatii sententia utitur, nihilque heterodoxi in ea deprehendi judicat addens etiam Patres Nicaenos pastas fuisse, ut Christus Di, seu substantia genita diceretur, cujus rei te stem allegat Theodoretum in hbr. . histor. ecti. c. ra. Forisbesius quoque instructionum historico-theologicarum tibr. r. c. s. nullam linesin Ignatii verbis subesse statuit, quae ita explicat, ac si Ignatius Christum personam substantialiter in imitate Paternae essentiae genitam dixisset. Inter Pon- itificios Cotelerius hunc Ignatii locum ita explicat, ac si

per ὐσὶν υπότασις intelligeretur, qua ratione etiam hanc'

phrasin ab aliis quibusdam Patribus usurpari statuit. At Gilbertus Genebrardus Theologus Parisiensis, dum proli- die contra illos disserit, qui essentiam in divinis generare& generari negant, sententiam suam ex hoc Ignatii testia

monio confirmat libr. R. de Trinitate errore fi Verba eius integra a Dorscheo in interventione pro msterio n. Trinitato e. r . recensentur, in quibus ex Scriptura S. ex

Patribus & ratione varia argumenta Filium non solum ratione person sed etiam ratione assentiae a Patre genitum probantia adducit, A dissentientes comparat cum Mantehaeis Deum ex Deo procedere negantibus, item eum Maximo Pagano Philosopho, qui Deum summum sine prole esse dixit, cum Mahomete, qui Deum nequestionere neque generari asseruit, & cum Johanne Leone

Nardo, impostore quodam librum suum dictante Spiritu

196쪽

DE DOCTRINA S. IGNATII.

S. scriptu in gloriante, qui unigenitum sine es lentia divina genitum pronunciavit. Etsi vero ista Genebrardus contra Calvinianos quosdam protulerit, usurpari tamen etiam possunt contra Belluminum, qui his. a. de Christie. I. asserit, Uigandum in disputatione contra novos ,rianos ad argumentum Valentini Gentilis perperam respondisse, quod falsum sit divinam essentiam neque generare neque generari. Concilium Toletanum quantum attinet, cujus autoritate Uilerius suam sententiam confirmat, notamus quod in regula fidei; quae in Concilio Toletano edita perhibetur, septimus anathematismus apud Garsiam Gallam in cinciliis Hispanicis p. 3α & Cardin. Aguirre Tom. II. Concit. Hispan. p. Uy. his verbis exprimatur: si quis dixerit aut crediderit Deitatem Christi comveristibilem esse, vel passibilem, anathema sit. Quidam tamen codex pro convertibilem vel passibilem legit nascibilem,

quae lectio tantum in margine notatur. Praeterea Am-- brosius Morales Ab. II. Chronici Hspania generalis c. G.

observat, acta Concilii Toletani cum professione fidei aliisque huc pertinentibus tam implicita & involuta esse, ut plures contradictiones in iis appareant. Infirmum igitur est argumentum, quod ex Concilio Toletano Ulle. rius depromit. Neque firmius est, quod ex definitione

Concilii Lateranensis nectit. Synodus enim Lateranensis, ut Petavius his. 1 de Trinit. c. la. animadvertit, non

simpliciter eorum sententiam reprobavit, qui essentiam divinam vel generare vel generari dicunt, sed hanc prinpositionem tantum in sensis Ioachimi Abbatis condemnavit, qui non veram sed collectivam & quasi triplicatam divinae essentiae unitatem statuit. Ubi tamen etiam notandum, incertum esse non solum an Joachimi Abbatis Ρ senten-

197쪽

CAP. II I. SECTIO Il. sententia bona fide ad Lateranense Concilium delata &rite damnata fuerit, sed etiam an ista Joachimi damnatio toti Concilio Lateranensi & non potius soli Pontifici Innocentio IlI. tribui debeat, qua de re apud Dorscheum

in vindiciis suae interventionis contra Comatum c. H. N ra videantur. Quemadmodum autem ad probandamusserit sententiam Concilium Toletanum & Lateranense nihil faciunt: ita & Zanchius pro contraria sententia autoritatem Nicaeni Concilii perperam allegat, cum testimonium quod adducit non ex decretis Patrum Nicaenorum, sed ex privata Eusebii Caesariensis ad Caesarienses suos epistola excerptum deprehendatur, Eusebius autem in hac doctrina non usque quaque sincerus fuerit. Ignatii verba quantum attinet, etsi incertum sit, quo sensu interpolator Christum genitam subtantiam appellaverit, dubium tamen non est, quin ista phrasi orthodoxi Patres usi fuerint; siquidem Hilarius in tractatu de synodis unigenitam Filii essentiam ex innascibili Patris essentia generatam dicit, & Epiphanius in confutatione Aetii ουσὼo Filii substantialiter genitam, & paulo post non factam vel creatam, sed ex ipsa Dei substantia genitam asserit. Quamo rem Lutherani Theologi haereseos argui non debent, quando essentiam Dei non absolute sed relate consideratam sub persona Patris generare, & sub persona Filii generari, & sic eandem ci sentiam, quae in Patre os me est, Filio per generationem s communicare dicunt, cum hypostasiis divina non sit absque Deitate, nec extra & prae ter essentiam divinam subsistat, quod Lutherum in disputationibus anni r14 . & Is s. & cum ipso Melanchthonem contra Scholasticos quosdam disputatores docuisse monet Chemnitius de duabus in Cissio uaturis c. a. p. s. Conserantur Diuitiam by Goosl

198쪽

DE DOCTRINA S. IGNATII. rantur quae de isto Ignatii loco notavit Calovius ConfMartyr. cap. . sict. s. ιbes C Caeterum ut in antecedente thesi dictum est, non idem esse αγεννητον dc ἀγένητον, Ita etiam veteres inter γε τον de γενητον distinxerunt. Cum

enim Origenes Filium Dei Θεeν -πὸν, seu Deum factum appellasset, Epiphanius baeres. O. N. I. Origenem reprehendit, & aliud γε τον seu genitum, aliud γενητον seu factum elle dicit, quorum posterius Christo tantum secundum humanam naturam competit, quemadmodum &Ignatius in loco, quem in praecedente thesi allegavimus, Christum ratione humanae natum γενητόν seu factum appellavit. Et hanc inter voces istas differentiam Valesus etiam ex epistola Sardicensis Concilii ad omnes Episcopos

confirmat, quae apud Theodoretum Bbr. a. c. I. legitur.

Quando enim in illa epistola damnantur, qui Christum simul ααα κῶ os. ητον dixerunt, Valesius in notis ad h. l. legendum existimat γεννητο. ἀυα - γμητοὶ , quasi haeretici illi Christum genitum simul & factum agnoverint, seu genitum idem elle atque factum putaverint. Notandum autem est verba illa, quomodocunque lectantur, ad ipsam Concilii Sardicensis epistolam non pertinere, cum tota illa confessio fidei, quae apud heodoretum synodicae epistolae Patrum Sardicensium annectitur, apud Athanasium & Hilarium, qui etiam Sardicensis Concilii epistolam exhibent, omissa deprehendatur, & ex Athanasio constet Patres Sardicenses Nicaeno symbol i contengos nullam aliam fidei conseisionem edere voluit se.

XIV. Ueram Christi Deitatem ab Ignatio non ereditam fuisse, Socinus in animadversionibus ad assertiaones theologicas de Deo uno & Trino ex prauectioniblia P a Colle- κ

199쪽

CAP. III. SECTIO II.

probat, quia Ignatius in epiit. ad Tarsenses c. s. eos haereticis adnumerat, qui Christum dicunt esse super omnia Deum, qua Ignatii sententia alii quoque Anti-Trinitarii impensu delectamur. Verum respondemus, primo epistolam ad Tarsenses non minus ac epistolam ad Philippenses, in qua limilis locus occurrit, ad spurias Ignatii epistolas pertinere, nec de auctore illarum epistola rum orthodoxusne an lia: reticus fuerit certi aliquid asseverari posse. Deinde notamus in graeco textu epistolae ad Tarsenses legi Osu-Πατὴρ, & ex addita Patris voce colligi polle, quod illi haeretici ab autore notentur, qui personam Filii cum persona Patris confuderunt. Si autem vox Patris expresse addita non esset, nihilominus hoc loco per Deum super omnia Pater intelligi deberet, quo sensu etiam in constitutionibus Apostolicis Bbr. a. e. II. &Lbr. 6. c. ari Christus ab eo, qui Deus est super omnia, diastinguitur, quemadmodum etiam Basilius M. in oratione de S. baptismo voce Dei personaliter de persona Patris titur, quando Spiritum S. non Deum, ita Dei Spiritum esse dicit. Postremo observamus, autorem epistolae ad Tarsenses in verbis proxime sequentibus Christum merum de nudum esse hominem negare. Conisantur quae de hoc Ignatii loco disserunt Tarnovius de Trinu. p. N. Becmannus exercis. p. .s s.& alii.

V. Zoic rus cum 'epistolam ad Tarsenses &Philippenses spurias esse non ignoraret, ex genuinis Ign tii epistolis si sidium accersere voluit. Nam in suo Ir

rufo p. V. epistolam ad Ephesios allegat, in qua ab Ign,

200쪽

DE DOCTRINA S. I: AT II. 'it tio asseri scribit, solum Patrem Domini nostri Iesu Christi

verum elle Deum ingenitum & inaccessibilem,&univei, sorum Dominum. Ad quem Ignatii locum a Comenio in admonitione de Irenteo Irenicorunt nihil responderi potuisse gloriatur PrZipcovius in Nu eiu Irenicιρ. Fos. Respondemus ergo verba, ad quae divicherus respicit, legi in epistola ad Ephesios interpolata c. 7. non item in genuina. Praeterea i terpolator Ignatii non dicit, quod solus Pater Domini nostri Jesu Christidit verus Deu sed dicit, quod Medicus noster spiritualis sit solus verus Deus i genitus & inaccessibilis &c. Non autem sequitur:=Pater est solus verus Deus, Ita solus Pater est verus Deus. Denique & in genuina & in interpolata ad Ephelios epistola plurima occurrunt, quae ad Christi Deitatem probandam

XVI. Samuel Gardinerus in reost sone ad pra-mam Sanaei epistolam p. roδ. recte allegat verba illa ex e pistola ad Magnesios c. g. in quibus Christus dicitur Dei filius αιλο . Memoria autem Iapsus est, eum Verba ill1 Ignatii ab Athanasio & Theodoreto laudata dicit, idque a Sandio vi responsione ad hane Gardineri epistolam Ua. recte monitum est. Quod autem Sandius socum Ngnatii non recte allegari causatur, cum Christas ab Ign tio non λογ' sed tantum λογγ appelletur, eo Iabore supersedere potuisset, si pro interpolata ad Magnesios epistola quam consuluit, genuinam, quam Gard-xus allegavit, inspexisset.

XVII. In eodem Ioco Filius Dei ab Ignatio λογος

έα ἀπο σιγης-Verbum non ex silentio progredi-

SEARCH

MENU NAVIGATION