Historiæ ecclesiasticæ primi secundi a Christo nato seculi selecta capita, delineata studio d. Thomaæ Ittigii ... Praemissa est ejusdem de scriptoribus historiæ ecclesiasticæ recentioribus dissertatio

발행: 1711년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ri CAP. I H. SECTIO II. a Camerario, Stephano,& Beza producta apud Iohannem tertiam horam legant, nec aliter legerit Nonnus, ut ex ejus metaphrasi constat, & Autor Chronici Alexandrini p. 313. scribat, libros accurate descriptos & ipsum Johannis autographum, quod sua adlluc aetate Ephesi sancte custoditum fuisse dicit, tertiam parasceves horam exprimere. Nec deesse observat usseruis, qui in allegato Marci loco pro hora tertia sextam ponendam esse contendunt, ut Hieronymus, si is Autor est commentariorum in Ps. 7. qui apud Marcum errore scribarum pro ις seu senarii numeri nota γ quod ternari numeri signum est, irrepsisse statuit, quemadmodum contra Ilieophylactus apud Johannem pro γ seu nota ternarii ς seu senarii notam librariorum vitio irrepsisse censeta Equidem Cotelerius ια

noris ad constitutiones Apostolicas '.I L non opus esse censet, ut verba Evangelistarum ab interpolatore Ignatii aliter lecta dicamus, quam Iisdie leguntur, cum, etsi apud Marcum legeret Christum hora tertia crucifixum fuisse, ut hodie legitur, verba tamen illa de sententia adversus Christum prolata interpretari potuerit, sicut & alii verba Marci ita explicaverunt, & inter illos Helychius, qui in

fragmento de hora 3. &sexta apud Combentium m aucta. rio novo biblisthecae Patrum Graeco firmae p. III. Marcum de hora, in qua Pilatus sententiam dixit, loqui,

Iohannem . autem horam, qua Christus cruci assixus est, memorare voluisse statuit. Et Grotius quoque cum

eundem Ignatii locum ad Mattia. XXVIs, 4 s. adducit, hoc Ignatii testimonio & parallelis constitutionum Apostolicarum locis moveri nos cupit, ne quid in Scriptura I

hannis vel Marci contra vetustissimorum codicum aut metaphrastarum autoritatem immutemus, quasi vero in

212쪽

DE DOCTRINA S. IGNATII. Hyterpolator Ignatii, quem pro genuino ignatio habuit, cum hodierna Marci &Johannis lectione amicissime conspiraret, a qua certe non minus quam antiquus Johannis metapli rastes Nonnus recelsisse deprehenditur. Caet rum aliis quoque modis Marci & Iohannis dissensiis ci ca horam, qua Christus crucifixus est, conciliari solet, nonnullis omnino aliquid in textu acro mutandum esse censentibus, aliis salva consueta lectione viam concordiae ineuntibus. Ad priorem classem pertinet milhelmus Langius, qui in tractatu de annis Chroti BD. a. c. Ir.'. 63.

suspicatur, in Marci Evangelio quondam epsilon majoris formae Eb designandae horae quintae gratia positum, sed

successu temporis transversis lineolis media & ultima detritis fi quae litera ternarii numeri nota est, relictum fuisisse, atque hinc nunc apud Marcum tertiam horam legi, cum olim quinta legeretur. Verum hac ratione nodum

non solvi, sed secari judicat Vandalinus de seria passionis

pag. r I. Nec apparet ratio, cur Langius quintam potiusquam sextam pro tertia apud Marcum poni velit, aut cur non potius apud Johannem pro sexta hora tertiam reponat, quae mutatio non perinde ut illa nova a Langio e cogitata omni codicum & veterum Scriptorum autoritate destitueretur, & scrupulum eximeret, qui non tollitur, quaecunque hora apud Marcum statuatur. Si enim juxta

Johannem hora sexta fuit, antequam Cluistus a Nato condemnaretur, dissicile dictu est, quomodo juxta reliquos Evangelistas circa eandem horam tenebrae illae evenire potuerint, quas non prius exortas futila constat, quam

Christus jam per aliquod tempus in cruce pependisset. Ponamus dimidia ante sextam Pilatum sententiam dixi se

se, seu ad illam dicendam se praeparalla, & dimidia post

213쪽

I3o CAP. III. SECTIO II.

sextam tenebras exortas futile, vix tamen ad unius horu- angustiam redigi poterunt ea Omnia, quae a tempore, quo Pilatus Christum condemnaturus tribunal conscendit, usque ad tenebrarum ortum gesta simi, nempe

Christi chlamyde coccinea exuti & propriis vestibus induti edtustio in locum supplicii, actio militum cum Simone Cyrenaeo, Christi potatio, tabellae cruci assigendae praeparatio , Pontificum de ea cum Pilato expostulatio, ip crucifixio, vestium Cluisti inter milites divisio, Cluisti

cum Patre, Matre & cum latrone colloquium, praetereuntium sannae & ludibria. Non min6r dissicultas, ut ad posteriorem classem accedamus, etiam in Augustini solutione relinquitur, qui libr. I. de Consense mavusarum c. b. Christum hora tertia per linguas Judaeorum vociferantium, & hora sexta per manus militum crucifixum statuit, cum haud probabile videatur Marcum de crucifixione per linguas facta locutum, unde ipse Augustinus sibimetipsi hanc Marci & Iohannis conciliationem non satisfacere innuit. Hammondus in annotationibus ad Ioha nem Observat ea, quae inter tertiam & sextam horam gesta Hnt, & ad tertiam & ad sextam horam referri pol illa, cum secundus diei quadrans a tertia hora inchoatus ea quoque complexus fuerit, quae circa terminum hujus tritiorii, seu instante hora sexta contigerunt. Verum hic quoque difficultas illa redis de tenebris circa meridiem exortis, ut taceamus non fatis fundata videri, quae de divisione diei in quatuor trihoria apud Iudaeos usitata reseruntur. Unde & Stephanus Morinus in tractatu de horis salvificae passionis illam conelliandi Marcum cum I hanne methodum, etsi a pluribus adhibitam, rejicit, ipse vero verba Marci in interpretatur: Erat hora tertia eum

214쪽

DE DOCTRINA S. IGNATII. III judicii processus adversus Gristum peragi coepit, qui hora

quarta re quinta continuatus es, donec Gnsus a 'lato condemnaretur, quod Johannes circa sextam horam factum cse tesatur. Et hanc interpretationem etiam Ignatii testimonio superius allato comprobat. Verum huic quo que sententiae scrupulus ille objici potest, quem moveri posse paulo ante diximus, & quem frustra evellere Mori-uus conatur, cum ob furorem hostium Christi omnia festinata & accelerata filisse dicit. Nam etiam furore illo posito inter horulae spatium fieri omnia non potuerunt, quae inter Pilati consessum in Gabbatha, & Solis obscura

tionem contigerunt. innonymus autor epistola de locis

quibusdam N. T. quam Neocorus in bibliotheca novo rum librorum mense Augus. cs Septembr. I se' edidit, p. R. existimat Johanni non propositum fuisse horam designare, qua Christus vel cruci affixus, vel ad crucis supplicium damnatus est, sed tantum causam indicare, cur Iudaei vehementius a Pilato, ut sententia mortis adversus Christum dicta processum hunc terminaret, flagitaverint, quia nempe parasceve eiat, hoc est, ut Autor hic explicat, appropinquabat, licut Joli. , r. festum Iudaeorum fuisse h. e. appropinquasse dicitur. Quando autem Johannes ad-

. dii: ωοα-εκτη autor epistolae nomina luaec in Dativo ac.

- cipit, ac si utrobiqMedo a subscriptum esset. Iudaei, inquit,

acrius apud Romanum Prauidem, ut sententiam maturaret instabant, quia ppst paucas horas tempus parasceves adventum m erat, cujus initium hora sexta faciendum e. rat. Verum verba: crat parasceve, hoc loco non aliter accipiti videqyir, quam infra in eodem capite V. L it.& Luc. XXIII, 14. & coactum videtur verba Evangelistae ita interpretari, ac si horae sextae mentionem, ' R 2 faci-

215쪽

faciens tempus non praesens led post aliquot horas expectandum designasset. Magis tamen violenta est sententia Francisci orgeri, qui in conciliatione Marci Cum Iohanne super hora crucifixionis observari vult, quod verba Iohannis deliora sexta parasceves immediate praeponantur verbis Pilati ad Judaeos dicentis: Ecce Rex vester, quae Pilati verba non alium habere sensum dicit, quam verba

Iohannis Baptistaedicentis: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi, ejusque mysterii Evangelistam nos admonere voluilia putat, cum praemisit illa verba: Erat parasceve hora sexta, quasi innueret, de eo Rege Pilatum locutum, qui in agnis paschalibus praefigurabatur, quorum mactandorum praeparatio seu parasceve hora sexta fieri selebat. Idem Norgerus in illo schediasmate Barradrum perstringit, quod verba Iohannis 2 om. IV. Concorae. Evangel. ρ Io non de praeparatione agni typici, sed de praeparatione ipsius Christi interpretatus fuerit, quasi Johannes dixerit, iu- isse tum horam sextam parasceves, cum Christus jam tribus horis nocturnis & tribus diurnis ad mactationem suam praeparatus furrit. Verum liaec sententia non est Bar- radii, sed Barradius eam tantum ex Augustini tis. s. de consens Evangetistarum memoravit. Daniel Heinsius in exercitationibus sacris Bbr. a. e. p. verba Marci ita explicat: Erat bora tertia-λαυἱωσαν ἀυτον, postquam crucifixerant eum, seu in crucem agere coeperant, sicut Io- suae VII, 26. verba Graecorum Interpretum: M ελιθοβολησαν explicanda sunt: postquam lapidaverant. Et ex hac sententia Marcus non descripsit, qua hora Christus crucia

fixus fuerit, sed quid hora post crucifixionem Christi te

tia contigerit. Et hanc conciliandorum Evangelistarum rationem etiam Lomeiemsgenia am Herum deead. r. di s

216쪽

DE DOCTRINA S. IGNATI L

omnibus aliis praeferendam censet, quam Arabica etiam versio confirmat. Verum, si Christus circa horam sextam crucifixus est,& divisio vestimentorum Christi, de qua Ma cus in proxime praecedentibus verbis egit, tertia post Christi crucifixionem hora contigit, sequitur vestes Christi hora demum nona, cum tenebrae jam celsassent, a militibus divisas fuisse, quod cum narratione Evangelistarum parum congruit. Autor schediasmatis, cujus mentio in actis Eruditorum Iram. menc Octobr. p. 49ta injicitur, & quod in bibliotheca universali anni 1688. p. 478. prolixius recensetur, Autor, inquam, illius schediasmatis, quem Dn. Pla cium esse suspicamur, Johannem de horis Romanorum, qui diem civilem a media nocte auspicabantur, & Marcum de horis Iudaeorum, quae ab ortu solis computari s

Iebant; locutum arbitratur. Primum igitur ex Censiori-- aliisque monumentis probat, Romanos a media noctrdiem auspicatos; deinde probat hanc horarum supput tionem etiam in judiciis observatam sui use , tertio causam reddit cur Iohannes supputationem Romanorum secutus fuerit3 ac tandem ostendit, omnia illa, quae a diluculo illius diei usque ad illud tempus quo Pilatus Christum condemnaturus pro tribunali sedit, ante horam septimam contingere potuisse, cum primo mane Iudaei Christum ad Pilati pravorium deduxerint, & illo anni tempore diluculum apud Iudaeos hora quarta exortum fuerit. In appendice illius schediasmatis ad Clericum transmissi notavit Autor illectores Actorum, quod aliam sententiam ipsi affinxerint, quasi nempe ex ejus sententia hora sexta Johannis, & tertia Marci una eademque esset, &quod dixerint, hanc sententiam de horis Romanis apud Iohannem ab aliis quoque adductam, sed non probatam

217쪽

ε3 CAP. III. SECTIO II. suisse, cum tamen in notis ad Biblia Belgica, nec non in Bibliis germanicis Tossani Francosurti 166ῖ. sententia illa probata videatur. Verum Collectores a plerisque non probatam illam sententiam indicare voluerunt. Nam alias non desunt, qui pridem ante Placcium illam approbarunt, ut Ludovicus a Dieu in annot. ad Marc. XV, G.& Atat mannus in tetrade quatuor verborum Chri thes'. pari. a. p. go. aliique, quibus nuperrime accessit Cl ricus in annotationibus ad N. T. quas Hammondianis Iatine a se redditis subjunxit, ubi existimat Marcum, qui stante adhuc templo Hierosolymitano Evangelium suum stripsit, tertiam horam more Iudaeorum, Iohannem vero, qui post vastatam a Romanis Iudaeam Evangelicairi liistoriam consignavit, Romanorum more horam sextam numerasse. Et haec sententia, etsi ipsa quoque difficultates quasdam habeat, cum spatium temporis a Claristi deductione ad Pilatum usque ad ejus condemnationem nimis contrahat, & contra tempus a Cluisti condemnatione u que ad ipsam crucifixionem nimis protrahat, minores tamen illae videntur, quam quae in aliis opinionibus occuriarunt. Eo certe deveniendum non est, ut alterutrum Ev.

angelistam errasse dicamus, a qua sententia Baronium haud aliunum suilse notat Vossius harmon. v I. lib. a. e. r. Potius, si nulla ex sententiis antea addit stis pla-, ceat, convpnit, ut cum Sonigio n vindiciu S. disp. 39. Aco t. ignorantiam nostram profiteamur, quod approbat Henricus Mulierus in diato passionali M. ubi I similem Calixti, qui in Concordia Evanget. δείδ. c, Ia. ea de reuit, modestiam commendat.

XXV.

218쪽

DE DOCTRINA S. IGNATI LXXV. Pseudo-Ιgnatius in epistola ad Philippenses c. . tradit, quod Diabolus, cum prius Iudam, Phar saeos, aliosque Lutristi hostes ad occidendum Christum incitasset, postea turbatus & perniciem suam sentiens Iudae poenitentiam immiserit,& laqueum ipsi ostenderit, & suspendium eum docuerit, ut Christi mortem impediret. Quem Unatii locum adducens Grotius ad Matth. XXVII, F recte animadvertit, hanc epistolam Ignatio suppositam fuisse. Gronovius autem in exercitatione de Iuda moditare r. p. adversus Grotium de Iuda disputans, etsi hanc epistolam Ignatii non esse quodammodo concedat, addit

tamen eam non minoris autoritatis esse, quam reliquas

in Medicato codice extantes, in quo se hanc epistolam Ν- eundissime perlegisse dicit. Etsi enim Vossius hanc epistolam in Medicato codice, quo in editione sui Ignatii

usus est, non invenerit, alius tamen codex in eadem Meindicara bibliotheca extat, qui epistolam ad Philippenses

eum caeteris exhibet, ut patet ex usserit annotationibus in epistolam ad Philippenses, quae in ejus appendice Ign tiana prodierunt. At non sequitur epistolam ad Phili penses cum reliquis lanatianis ejusdem autoritatis esse, quia in Florentino, quem Gronovius inspexit, codice re- Iiquis Ignatii epistolis additur, & quamvis Grotii argumenta contra hujus epistolae autoritatem directa parum roboris habeant, solidiora tamen argumenta alii protule- runt, non tam a stylo quam a rebus ipsis deducta, quae in hac epistola occurrunt, unde etiam Gronovio non vid tun concedendum, quod autor hujus epistolae fuerit Ignistius, aut alius praecipui alicujus in ecclesia nominis. Quis, quis autem autor hujus epistolae iuerit, a vero dubio pro- .cul aberravit, cum Diabolum per Judae poenitentiam Cluim

219쪽

136 CAP. III. SECTIO IL

Ch isti mortem impedire voluisse dicit. Nec magis verum est, cum in eodem loco addit, Diabolum ob eandem cstusam mulierculam nempe Pilati uxorem seninio rurbasse. Nam si Diabolus per Iudam & Pilati uxorem Christi mortem impedire voluisset, cur Pharilam aliosque Judaeos ad occidendum Christum impulisset Quamobrem pseudo Ignatius hic non magis audiendus quam pseudo-Nicodemus, qui in Evangelio siuo fingit Pilarisi

os, cum somnium uxoris Pilati referri audissent, dixisse ad Pilatum: Nonne dixinus, quia hic quem accusamus maleficus est, ecce nunc uxori tuae. fmnium immisit. XXVI. Maestrarus in praefatione ad notis sitas in Ignatium Octodecim traditiones ex Ignario colligens, inter illas & hanc reseri, quod Ignatius in epistola ad Phi- Iippenses c. 3. Daemonem, ubi crucis trophaeum aspexerit, horrescere afferat. Ex quibus verbis etiam Baronius ad A. Coo. αώ. probari Dosse putat, quod jam Ignatii aevo cruces erectae,&Ecelesin venerationi expositae fuerint. Eodem argumento utitur Gretserus T. I. de cruce L . a. c.

a. quasi Diabolus alia ratione troplinura crucis horrere non potuisset, nisi ejusmodi ligna crucis figuram referen tia erecta suissent. Verum autor epistolat ad Philippenses non est Ignatius, neque alius Autor Apostolis contemporaneus. Praeterea autor ille non loquitur de crucibus

vel depictis vel ex ligno fabricatis, sed de passione& a citatone Christi, quae per Evangelium quasi depicta erat,& quam Diabolus horruit, quoties eam cogitavit. Agit enim Autor de cruce quam haeretici negabant, dum Christum non vere pallium S crucifixum blasphemabant. Quantum autem virtutis & essicaciae verus ignatius Christi' passio-

220쪽

DE DOCTRINA S. IGNATII. III passioni & crucifixioni attribuerit, patet ex ejus epistola ad Ephesios c. 9. ubi eos spirituales lapides esse dicit, . per Christi machinam, seu per ejus crucem in altum sub -- vectos. Quod Ignatii dictum Sancto hoc Scriptore non

indignum, neque novum aut absurdum csse contra Dal- . latum probant Pearsonius in vindicias Ignatii pari. a. c. l .& Cotelarius in notis ad h. I.

XXVII. Inter testimonia veterum, qui Christum

. pro omnibus mortuum asseruerunt, Dallaeus in apologia

pro modis Aonsonensi s Carensonensi A Jδδ. pseudo- Ignatium adducit, qui in epistola ad Antiochenos c. q. - scribit, hominem Jlisum Christum semetipsum dedisset pro mundi vita& salute, quae veluti Apostoli verba allegantur respectu, ut vidotur, habito ad verba Apostoli 1. Tim. II, s. & 6. Nec dubium eandem suille sententiam veri Unatii, quoties Christum pro nobis passiim & momtuum dicit, ut in epist. ad Smyru. c. I. Fructum autem mortis Christi etiam ad.eos pertinuisse, qui ante Christi adventum vixerunt, testatur Ignatius in epistola ad Magnesianos c. 9. ubi Montacutius in apparatu ad or gis. Eccles R. . putat, legendum ἐις κοινόπητα seu in communionem spei, quasi diceret Ignatius sanctos Pro-Ῥhetas & Patriarchas ante Christi incarnationem mortu . os una nobiscum in communis spei societatem devenisse, dum eundem Redemptorem exhibendum exspecta- 'runt, quem nos jam exhibitum veneramur, & silc in illo& per illum salutem aeternam consecutos else. Invehi-aur autem Montacutius in Ignatii editores, quos B. Mam ri falsam imo & haereticam & blasphemam sententiam attinxisse miratur, quasi Ignatius dixisset Patriarchas&ali. S Os

SEARCH

MENU NAVIGATION