장음표시 사용
221쪽
os fideles V. T. εις M;οaητα seu in vanam spem
devenisse, h. e. deceptos & illusos spe & expectatione sua excidisse, idque ipsum Christum docuisse. Nam in epistola ad Magnesianos interpolata, quam solam Montacutius habuit, dicta quaedam Christi ex Joh. V, 46. & Joh. VIII, v. 16. & g. pro confirmanda Ignatii sententia adduntur. Duos autem imprimis Ignatii editores exagitat, nempe Maestraeum, qui hanc impiam sententiam in suo Ignatio non emendaverit, & Vedelium, qui, cum se gnatii emendationem promiserit, locum tamen hune, prout tam in graeca quam in latina versione apud Maestra uiri invenerat, corruptum reliquerit, idque tanto minus excusari posse existimat, quanto saepius Christus apud Un tium κοινη ελπις, seu Communis spes appellatur. Eadem invectiva extat in analectis Montactitii pag. 2. ubi cum s
lo Maestraeo ipsi negotium est, quia illo, eum Analecta scriberet, tempore Vedelli Ignatius nondum in lucem prodierat. Et Vedelius quidem in ptaefatione dedicatoria tractatus sui de Deo synagogae respondet, se talem sente tiam de vana spe fidelium V. T. Ignatio nequaquam assi xisse, sed receptam in omnibus, quae viderit, exempIaribus lectionem retinuisse, & putasse ac etiamnum putare, quod Ignatius in isto loco non de fidelibus V. T. sed de infid libus Judaeis N. T. literae non spiritui servientibus,& alseum Messiam prater verum expectantibus, & sic vana spe semetipsos deludentibus locutus fuerit. Verum haec Ve- delii sententia ab Ignatii sensu aliena est. Nam si interpolatus Ignatius, quem solum Vedelius habuit, de infide- Iibus Iudaeis M. T. locutus suisset, Abrahamum, qui diem Domini videre desideravit, exempli loco adducere non potuisset. Neque etiam in omnibus, quae ante Vedeli
222쪽
DE DOCTRINA S. IGNATII. radinam prodierunt Ignatii editionibus legitur: ἐις rara την in vanam spem. Nam Gesneriana legit ἐκ δεο-
τα, unde Brunnerus, cujus versio Gemerianae editioni
addita est, verba Ignatii ita transtulit: quodsi qui sub vetere versabantur litera ad novitatem spei pertigerunt, ita ut Christum expectarent &c. Vana certe spes hic locum nullum habet, unde & in codice quodam manuscripto
negatio additur hoc modo: ad non vanam spem venerant, ut uiserius ad hunc locum notavit. Medicaeus autem codex, qui sinceriorem Ignatii epistolam exhibet, neque κοινοτ'τα legit, ut Montacutius in MSCtis codicibus . legi asserit, neque κεπι τητα, ut Maestraeus & Vedelius, neque νεοτητα ut Gessieras, sed re νοτητα, videnturque pereos, qui in novitatem spei pervenisse dicuntur, intelligi Iudaei, qui relictis legalibus ceremoniis ad Christianam religionem conversi fuerunt, vel fideles V. T. qui non in legalibus ceremoniis, sed unice in Christo, cujus adventum sperarunt, salutem quaesiverunt, quorum exemplo Magnesianos exhortatur, ut & ipsit in solo Christo vitamqnaerant, cum etiam Pruphetae Christi discipuli fuerint, eumque ut Doctorem spiritu exspectaverint. XXVIII. Christum solum in in sernum descendis. se, & cum multitudine r. gressum suisse asseritur in epiastola Ignatii ad Trallianos c. p. non in epistola ad Magnesianos, quam Dallaeus de Scriptis Ignatii c. II. memoria lapsus allegavit, ubi hoc Ignatii dictum ex apocryphis Thaddei apud Eusebium obr. r. histor. ecus. c. Adeprominium existimat. Nam & ibi Thaddeus Christi discipulus ad Abgarum missus dixisse de cairisto memoratur, quod solus descenderit, & cum magno populo ascenderit, etsi S a Uale-
223쪽
Valesius illa Tliaddei verba non de descensu ad inferos, sed de descensu e coelis interpretatus fuerit. Neque eis nim descensus in infernum sed simpliciter descensus in
Thaddei verbis memoratur, quae etiam Κonigius in C. C. catechet. p. DF. ita interpretatur, ut per descensum Christi ejus in carnem adventum intelligat. Solent autem 1
multi nostratium hoc Ignatii dictu in pro Christi descensu ad infernum allegare, contra vero Calviniani hunc I. gnatii locum de Christi morte & sepultura interpretari. Conserantur ex nostris Brochmand. ιn δε m. loe. de cir so ρα ρ si ι. p. 3σι. Dannhauerus m Christeid. ρ.63. Calovius S I. T. p. p. Metiuerus in ιν-. de dessensu. Christi ad Uernum c.Lthι ιo. Ex Calvi nimis Vedelius Me
te part s. p. 76. Nobis de hoc Ignatii loco haud videtur prolixe litigandum, cum non in genuina ad Trallianos epistola extet, sed tantum in interpolata. Si autem de sensu dicti hujus aliquid dicendum est, probabilius videtur, quod Ignatii interpolator per. Christi descensum ad inseros ejus mortem & sepulturam intellexerit, quia ejus
regressus cum multis probatur ex resurrectione multo. rum, qui cum Christo resurrexerunt, quos in loco damnatorum fuisse dici non potest. Melius quoque Pontificiis hac ratione responderi poterit, qui Patres a Christo elimbo eductos hoc Ignatii dicto probare solent. Praeter ea Patres quosdam Christi descensum ad inferos de ejus morte & sepultura explicasse, dubium non est. Probat id Calovius in cons iurat. one Arminianismi p. so . exemplo Cyrilli Hierosolymitani in cateches I . dicentis, deseendit sesus ad inseios, cum multis autem inde ascendit. D
224쪽
DE DOCTRINA S. IGNATII. I 3scendit enim in mortem, & multa corpora quiescentium sanctorum excitavit, qui Cyrilli locus Ignatiano nostro plane parallelus est, quemadmodum & ille Macarii Hier solymitani apud Gelasium de actis Concitii Nicaeni Bb. a. c. a . Interim in sumbolo: Apostolico articulus de descen .su Christi ad inferos ab ejus morte & sepultura distingvitur, qua de re in selectis ad historiam Ecclesiasticam primi seculi capitibus fusius dictum est.
XXIX. Christum etiam post resurrectionem carnem& sanguinem habuisse asserit Ignarius, cum in epistola ad Smyrnenses c. Mait: Ego enim ps resurrectunem eum n carne novi, cs credo esse. Quem locum nonnullos perperam ita interpretari, quasi Ignatius Christum post resurrectionem viderit, in dissertatione de Patribus Apostolicis thes . . adversus Maestraeum, Huetium, Montacutium,& alios notavimus. utitur hoc Ignatii dicto Iacobus Boi-1eau in disquisitione de sanguine corporis Christi post resium rectionem p. N. N UI. Opposita autem est haec disquisitio dissertationi anonymi de Sanguine Christi ad epist Iam i 6. Augustini, qua num adhuc sanguis Christi existat inquiritur. Autor ille anonymus est Petrus Albius Calvinianorum quondam in Gallia Minister, qui substam tialem Sanguinis Christi in Eucharistia praesentiam impugnaturus, ex praedicta Augustini epistola probare contem dit Augustinum num Christi corpus adhuc sanguinem habeat dubitasse, ac ne solius Augustini autoritate pugna. re velis videatur, plura alia Patrum, tam ante quam post Augustinum florentium loca adducit, quibus veterem Ecclesiam Christo post resurrectionem corpus exangue &aerium tribuisse probare nititur. Hanc igitur disquisi-S 3 tionem
225쪽
CAP. III. SECTIO ILtionem refutans praedictus Theologus Parisiensis duabus vicibus hoc Ignatii dictum allegat, semel c. 6. ex Theodo-reto. & iterum c. I . eX ipso Ignatio, ubi simul observat, paulo post ignatium haereticos illos notasse, qui Euchariastiam carnem Salvatoris nostri esse negabant. Eodem I. gnatii dicto contra Socinianos uti possumus, qui Christum non amplius in carne norunt, sed eum in ascensi
ne corpus mortale deposuit se, bc essentialiter diversum, nec amplius carne & sangVine constans accepisse fingunt. Mutuntur autem hoc Ignatii dicto Calviniani, qui Christi corpus post resurrectionem ita in carne esse credunt ut ibi corpus Christi non esse existiment, ubi non videtur & palpatur, cum Ignatius addat, Christum discipulis apparentem dixisse: videre me s pulpate. Nam Ignatius quidem recte argumentatur a Visu& palpatione ad veritatem corporis Claristi. Male autem hinc infertur non esse ibi corpus Christi, ubi actu non videtur & palpatur, quem paralogismum adVersus Polanum notavit Dannhauis erus in cirisuide p. so. XXX. Autor consensus orthodoxi S. Scripturae &veteris Ecclesiae, quem non esse Cyriacum Herdelianum, ut a pluribus appellatur, sed Christophorum Herdesianum Syndicum Noribergensem Pla ius de anonymis p. I notavit, in protegom. p. p ex Ignatii epistola ad Trallianos probat Christi post ascensionem in terris absentiam. Verba, quae allegat autor, extant in epistola ad Trallianos . lnterpolara c. 9. Verum verba illa pro Christi absentia perperam allegantur, cum potius ejus praesentiam asi rant, siquidem ascensio Christi cum sessione ejus ad dex. tram Patris in ea copulatur. XXXI.
226쪽
DE DOCTRINA S. IGNATI LIUXXXI. Ignatium in fine epistolae ad Ephesios Patri & Filio Spiritum L adjungere, notat Misaccus in An β, Cressio p. 7ου. Id de interpolata ad Ephesios epistola v rum est, non item de genuina, in cujus fine expressa Spiritus S. mentio non occurrit. Locus etiam, quem p. 799ω
ex epistola ad PhiladeIphienses pro Spiritus S. divinitate allegat, ex interpolata ad Philadelphienses epistola d promtus est. Dubium tamen non est, quin unatius Spiritus S. divinitatem agnoverit. Adjungit enim Christo& Patri Spiritum S. in epistola ad Magnesianos c. I3. &Spiritui Κ non minus ac Patri & Filio salutem hominum adscribit in epist. ad Ephes. c. v. XXXII. Spiritus S. processionem a Filio agnitam ab Ignatio fuisse, Bebelius in antiquit. Evange . sect. I. Ex epistola ad Ephesios probat, cujus cap. 9. Ignatius ex Ioli. XVI. v. I 3. & I . asserit, Spiritum S. non sim propria, sed
ea, quae Christi sunt, & quae a Christo accepit, loquia Quo
Iohannis dicto utique Spiritus S. a Filio processionem doceri Dann hau erus in simo vindice A. D. s sequ. prolixe
demonstravit. Ignatium autem quantum attinet, non ingenuina ejus epistola ad Ephesios, sed in interpo lata tantum verba illa Johannis allegari deprehendimu XXXIV. , Fuisse Ignatii aevo, qui eand/em haeresut severunt, quam postea Praxeas, Noetus, & Sa.bellius disseminarunt, Baronius is A. C. n o. n. 0. ex ejus epistola aclPhilippenses probat, in qua notantur, qui Ppitrem natum& passum dicebant. Potuisset addere epistolam ad Trallianos, in qua perstringuntur haeretici, qui Putrem Filium& Spiritum S. unum esse dicebant, item epi nolam ad se
227쪽
senses in qua c. s. reprehenduntur, qui Christum dicebant esse Patrem super Omnia. Verum Dallatus ae scripsu D natis c. H. Baronium male argumentari arguit, cum potius ex ejusmodi locis concludere debuerit, quod illae Ignatii, epistolae sint pseudepigraphae. Et fatemur quidem ex I co, quem Baronius allegavit, probari non posse, quod Sa. belliana haeretis jam Ignatii aevo radices egerit, cum epistolam ad Philippenses spuriam esse constet. Nec dissimulamus , caetera quoque loca, quae adduximus, partim ex interpolatis partim ex spuriis Ignatii epistolis depromta esse. Neque tamen Dallaeo concedimus, quod ante Praxeam nullus Patropassianus extiterit, cum jam Iustinitdartyris aevo haereseos illius vestigia deprehensa fuisse ex eius dialogo cum Tryphone manifestum sit. Quin et . iam Simon Magus Apostolis coaetaneus inter Sabelli antecessores numerandus erit, ii vera sunt quae Irenaeus & alii vetet es Scriptores de illo tradiderunt. Verum Basnagius in exercItationibus h stor. ιt cis R. o .msequ. traditiones illas veterum de Simone suspectas habet. Ceterum non M'. ratum est, quod Cl. Ormius in historia Sabelliana ha resin Patripallianorum cum Simone Mago aliquamdiu extinctam sub initium seculi secundi revixisse,1deoque Ignatii aevo minus cognitam fuisse dicit, quasi Ι- gnatius i nitium secundi seculi non attigerit, quem usque' ad A. C. 116. in vivis fuisse Loydius & ex eo Pagius pro- bavit.
ὶ XXX IV. Hierarchiam inter Personas divinas non Eninus quai n in Angelis & Ecclesia locum habere Ludo. t vicus Cellot ius in tractatu de Hierarchia per sacram, quae sic dicitur, c Ongregationem, donec corrigatur, prohibito
228쪽
mentionem Angelicorum Ordinum etiam mentio trium Personarum divinarum subjungatur. Verum locus a Cel- lotio allegatus non in genuina sed interpolata ad Trallia anos epistola legitur, & praeterea a mentione Trinitatis ad Hierarchiam inter Personas divinas aequalitati Per narum Trinitatis adversam non valet con*quentia. ConfDOrscheus in interventione pro musterio Ninitrio, & in
XXXV. Ignatium primum extitisse in ecclesia, qui
novem Angelorum ordines conjunctim commemoraverit, notat Baronius T. II. annalium A. C. los. n. 31. Di
nysium enim Areopagitam, cum alicubi in suis scriptis Ignatium allegaverit, post Ignatium scriptisse arbitratur. Locus, quem pro novem Arigelicae hierarchiae ordinibus allegat, extat in epistola ad Trallianos c. s. Verum hunc locum ab aliena manu Ignatii epistolis additum fuisse, partim ex stylo, partim ex re ipsa colligit Vedelius in evere eis. ad fiane Ignatis eps iam c. I. Eadem est sententia Gisberia Voetii pari. r. disp. Flect. R. & Sculteti in me-Δα Patrum pari. l. libr. I. c. s. ubi Occasionem verba
haee Ignatii epistolis inserendi inde natam suspicatur, quod Socrates Iibr. 6. histor. eccles. c. I. reserat, Ignatium - aliquando Angelos alternis hymnis Trinitatem celebrantes audivisse. Et revera hoc loco Ignarii ad Trallianos epistolam interpolatam esse coginosci poterit, si genuinam ad Trallianos conseramus. Etsi fatendum sit, ibi quoque Ignatium ita loqui, ut locus ille obscuritate & dissicultate non carere videatur. Nam primum Ignatius ait, se posse Trallianis coelestia scribere, sed metuere, ne tanquam
229쪽
parvuli capere ista non valentes strangulentur. Mox tamen addit, se non posse coelestia intelligere τοποθισίας Angelicas & σ-άσει, seu actus & constitutiones coelestium principatuum &c. Unde erudiri, qui pro Ignatii epistolis militant, ut commodum sensam in his Ignarii verbis inveniant, laborant. Videantur quae Pearsenius in vinaee. epistolar. Ignatii pari. a. c. u. p. o. Petrus Halloi-xius in Apureia pro epistolis Ignatii c. a. p. δή . & alii notarunt. Quomodocunque autem Ignatii verba capiamtur, certum est pro novem Angelorum ordinibus perperam Ignatium allegari. Nam in genuina ad Trallianos epistola longe pauciores quam novem Angelorum ordines recensentur. Interpolatam aurem si sequamur, non iidem plane ordines commemorantur, qui alias ex Dionysio commemorari solent, cum e. g. nulla Archangelo rum apud Ignatium mentio habeatur. Sin pro ἀγγiλων legere placeat ἈρχαγγDων, ut in MSC. eodicibus legi telerius observat, quam Iectionem etiam impresti quidam codices sequuntur, non novem sed decem Angelorum ordines ex lanatio comprobari poterunt. unde etiam Petavius Tom. I. dogmarum tbeologicorum lib. a. de -- AH. e. I. ιισδ. Observat, neminem veterum ita ordinum Angelicorum nomina posuitse, ut certo numero complexus fuerit, aut ut novem, quomodo ille, constituerit. XXXVI. Asserit Ignatius in epistola ad Smyrnaeos c. 6. & supercoelestia & gloriam Angelorum & Principes visibiles ac invisibiles judicium manere, nisi in Christi sal guinem credant. Addit autem Ignatius hoc epiphon ina: qui capit, capiat. Et Dallaeus quidem hoc capere non potuit. Dicit enim c. U. descript. Ignatis hanc se tent,
230쪽
tentiam non tam Ignatio quam Origene dignum videri, qui Angelos nωn minus ac homines Christi sanguine expiatos aedidit. Et hanc Dallaei sententiam contra alios Resormatos observamus, qui Angelorum Obedientiam tanquam imperPctam Christi merito tegi, Christum non hominum sed Angelorum quoque Mediatorem, & Angelos vera Ecclesiae membra elia asserunt, refutati a Feuerbornio in I trim. l. pari. s. disp. s. thess. siqv. & Tons. VII. disp. Giessas disp. 13. ιε. ro . siqv. Interpolator autem Ignatii supercoelestium,& Angelorum & Principum invisibilium nudiam hoc loco mentionem facit, unde Vos sius suspicatur verba haec in exemplari, quo interpolator usus est, lecta non fuisse, cum alias ea resecturus non su
XXXVII. Animas simul a Deo creatas peccasse antequam in corpora immitterentur, probaturus Sandius in tractam de origin. anim. p. o. Ignatii epistolam ad Trallianos allegat, ubi Christus sanguine suo ab antiqua impietate nos mundasse dicitur. Verum locus hic, prin terquam quod non in genuina sed interpolata ad Trallianos epistola c. g. legitur, pro Sandio nihil facit. Dicitur enim peccatum antiqua impietas, respectu ad lapsum
primorum Parentum non ad animarum praeexistentiam habito. Nec majoris sunt momenti, quae ex aliis Apostolicis Patribus adducit nempe p. 33 & 4s. ex epistolis
Clementis Romani ad Corinthios & pag. ex Barnabat epistola,& Hermae pastore. Clemens enim tantum dicit, quod Deus hominibus beneficia sua praeparaverit, antequam ex sepulchro & tenebris uteri in mundum progrediantur, non autem quod animae ipsorum ante im-