Historiæ ecclesiasticæ primi secundi a Christo nato seculi selecta capita, delineata studio d. Thomaæ Ittigii ... Praemissa est ejusdem de scriptoribus historiæ ecclesiasticæ recentioribus dissertatio

발행: 1711년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

missionem in corpora extiterint. Quando autem Christianos in secunda ad Corinthios epistola tanquam peregrinos inducit, non ad animarum in coelo tanquam in patria praeexistentiam respicit, sed tantum indicat, quod in mundo manenten locum non habeamus, & ad coelum tanquam patriam a Deo nobis destinatam sed lapsu a. missam Christi tamen merito recuperatam corda elevare debeamus. ' Sane etiam quoad corpus peregrini sunt pii in hoc mundo, neque tamen Sandius etiam corporum praeexistentiam inde concludet. Barnabas regenerationem nostram& divinae imaginis reparationem in loco, quem Sandius allegat, describit, non animarum prae- existentiam. Quando autem Barnabas ait, ante constitutionem mundi dictum fuisse: faciamus hominem ad imaginem nostram, de plena ac persecta mundi constitutione id intelligendum est, cum alias etiam corporum antemundana pratexistentia hinc probari posset, quia de toto homine Deus loquitur. Denique Hermas in visi ne s. c. v. sipiritus antiquioris meminit, sed quod sit in.tiquior corpore, Sandii glossa & additamentum est. XXXVBL In epistola ad Magnesianos interpoIa-ta c. s. dicitur: impios esse monetam pravam non a Deo

sed a Diabolo factam, & paulo post dicitur: Fquis imp

in fuerit, Diabola est; non ex natura, sed ex sententia sua factus Aurea esse haec Ignatii verba judicat ridelius in

exercitataone ad hane episeolam c. a. & commentarii loco adstribit verba Calvini ex institutionum fibri a. c. I. M. Io. ut manifestum fiat, quo jure nebulanes, ut ait, & meses tiati homines Calvinianos accusent, quasi Deum autorem peccati esse dicant. Verum haec maledicentia ad defendendam Disitirco by Coosl

232쪽

DE DOCTRINA S. IGNATII. I sydendam Calvinianorum pessimam causam minime sufficit, cum quantum ab Ignatii sententia Calviniani distent, nemini obscurum esse possit, quisquis ipsorum hypotheses perspectas habuerit. Nec dissicile soret, istis Calvini

verbis, quae Vedelius adduxit, alia Calvini verba oppone re, in quibus peccati causam satis aperte ad Deum retulit, quorsum faciunt quae libr. I. instit. e. I. s hbr. i. c. u. disseruit. Unde cum Becanus in disputatione quadam Moguntiae habita asseruisset, Deum Calvinistarum esse Diabolum, cum Deum suum causam peccati faciant, idque postea in colloquio Sualbacensi usoru Pareus Beca no exprobraret,iSerarius quidem, qui simul cum Becano ad .Pareum venerat, liberaliter concedebat, in thesi illa Becani ex voce Calvinistarum ultimas duas syllabas starum expungendas esse, simul tamen urgebat saltem Cal- ini Deum esse Diabolum, cui quid a Pareo responsum fuerit, ex collatione 2. colloquiorum inter Pareum & tres Jesultas in acidulis Suesbacensibus habitorum videri potest. Ast non Calvinum modo, sed alios quoque Calvinistra

Deum peccati autorem facere, patet ex syllabo testimoniorum, quem exhibent Remonstrantes in actis &scriptis Dordracenis Dogmaticis pari. ἔ. item ad art. 3. σ M.'. δ. seqv. Ceterum in illa Ignatii sententia notandum obse var Rittershusius libr. M. sacrar. Dct. e. ro. quod Sanctus ille Scriptor hominem Diaboli κκ άπο τῆς Φυσεως, ἄλλ' άατο τει εαυτῶ γνώαηc monetam fieri asserat, quam senten-thun verbis Suidae in voce γχιαος & Chrysostomi homins. in r. ad Thessal. illustrat. XXXIX. Iis lem Ignatii verbis Bellarminus his. s. e. V. de grat. s tibero arbitr. D. BD. Q c. lI. ad stabilien-

233쪽

CAP. III. SECTIO ILdum liberum arbitrium abutitur, inde ut videtur occasionem argumenti nactus, quod in latina Valalenii versione vox arbitrii occurrat. Sic enim verba Ignatii expressit

si quis pietati pudet, Dei bomo est, s impie agit, Dialoti es

non id factus per naturam sed per animi arburium. Ve 'i eum in graeco textu est γνωμη, cui ab Ignatio opponitur φύσις, non quatenus naturam corruptam denQtat, sicut Paulus ea voce utitur cum nos natura filios irae essie pronunciat Eph. 2. sed quatenus ejusmodi fatum naturale si gnificat, quo homines ad peccatum cogi haeretici quidam statuebant. Prieterea etiam ex Voce arbitrii Bellarminus nihiI luerari potest, cum arbitrium ad mala homini non' negemus, sed arbitrium ad bona, quod Ignatius non agnoscit. Nam in epistola ad Romanos c. 3. a Deo sibi vi. res intus & foras subministrari desiderat, ut non solum dicatur Christianus, sed etiam vere in Christo inveniatur. Quem locum contra assertores liberi arbitrii adducit Ve-delius de prudentia veteris Ecclesia libr. s. c. o. thes a. &in illa ipse epistola ad Magnesianos interpolata, ex qua Beliarminus sententiae suae subsidia quaerit, Ignatius c. Io. gent,les aliosque irregenitos corde lapideos esse dicit. . Quin& in illo ipso capite, ex quo telum suum Bellarminus depromsit, pios homines Dei numisma a Deo cuim esse di-At, quibus verbis spiritualia hominum bona in solidum divinae gratiae adscribit. Nec juvat Bellarminum, quod in eodem capite Ignatius ait, fugiamus mortem & eligamus vitam. Haec eni in non de viribus nativis sed dativi, accipienda sunt, cum Ignatius ad renatos loquatur, ut ex antecedentibus verbis & ipsa insicriptione epistolae ad Magnesianos manisestum est. Conserantur Pareus in confutatione librorum Belgam m de grat./tiberi arbitr. p.

234쪽

DE DOCTRINA S. IGNATII.

δψε. Iosa. Vedelius exercit. in epist. ad Magnes. e. r. sy3. Dorstheus de articulis abusium Aug. Cons. p. δῖα

XL. In epistola ad Philadelphienses interpolata c-4. asseritur, Apostolos fundasse ecclesiam a finibus usque ad fines. Quo loco contra Pontificios, qui hanc epist

tam communiter tanquam genuinam amplectuntur, variis

modis uti possiimus. Nam Sanderus de rus ui monarchia BD. Τ. qui de Antichristo agit, c. l . probaturus Papam non esse Antichristum adducit, quod ante annos a C. N. 7o Evangelium toti mundo nondum praedicatum fuerit, &ne hodie quidem Evangelium ubique disseminatum sit, Christus autem Matth. XXIV, 14. & sequent. praedixerit,

consummationem non prius expectandam, neque abo

minationem desolationis, per quam Antichristum inteli git, in loco sancto futuram, quam Evangelium in toto orbe praedicatum esset. Eodem argumento utitur Bellarminus his. 3. de Rom. Pontis e. M. ubi dicta Paulina Rom. Io. & Col. L non proprie, sed synecdochice accipie da esse, nec de actu sed de virtute, non de fructii sed de semine loqui, nec tam de praeterito quam futuro te re intelligi dcbere asserit. Verum ipse Bellarminus parum sui memor δε . a. de verbo Dei r. N. ex dictis illis Paulinis & Marc. i6. & Irenaei libr. I. c. 3. probat Apostolos per totum terrarum orbem Evangelium praedicata&E clesias constituisse,& hD. M. de Ecclesia c. 7. Apostolorum aetate Ecclesiam in toto δrbe fructificare coepisse dicit. Si autem universalis Evangelii praedicatio Apostolorum aetate facta est, quod Bellarminus locis allegatis fatetur, ex Christi verbis inferri non poterit, quod Antichristus no dum venerit. Λdversantur etiam Bellarmino omnes illi

235쪽

CAP. III. SECTIO IL

Pontificii, qui in Christi verbis per finem & consummationem non consummationem mundi, sed excidium IIierosolymitanum intelligunt, ut Iansenius in concordia m. angelica e. laa. Maldonatus in c. 24. Matthaei & alii, quos allegat Gerhardus C. C. Tom. a pag. Πα re seqv. & quamvis Bellarminus Patres nonnullos interpretationi suae faventes habeat, non desunt tamen alii, ut Vossius in thesbus theologicu-historicis disp. 16. tbes L animadvertit, qui Cluctum de fine politiae judaicae locutum arbitrantur, quae explicatio etiam circumstantiis textus magis convenit. unde etiam in his Christi verbis parum praesidii inveniunt, qui cum Petersenio in nube te um verisaιὰ libr. a. p. o. ubi hoc dictum Christi majoribus S extantioribus literis imprimi curavit, ex illis colligunt, ante novissima mundi tempora Evangelium regni, h. e. interpre te Petersenio, chiliasmum in toto orbe promulgandum esse , vel cum Hesdeggero T. I. di sert. seeoct. ρ. Oa. universalem Iudaeorum & Gentilium conversioAnem, quam ante ultimum Christi adventum suaturam auguratur, a Christo praedictam statuunt. Si autem Christum de ultimo suo judicio locutum ponamus,

quod particulari populi Iudaici judicio praefiguratum haud

negamus, nondum Bellarminus evincere poterit Anti-ehristi adventum adhuc expectandum esse. Neque enim necesse est, ut Christum de praedicatione Evangelii ultimum suum adventum proxime antecessura intelligamus. Sed ad Ignatii verba reseamus, ex quibus etiam eolligi potest, male hoc a Bellarmino libro /. de Ponis. Rom. r. aa. inter singulares Petri praerogativas collocari, quod Act. IX, 32. δα πάντων dicatur, cum tamen Ignatius in loco allegato omnes Apostolos propriis laboribus Evangelium in toto orbe praedicas dicat. Non

minus Disiligod by Coral

236쪽

DE DOCTRINA s. IGNATII.

minus ex illis Ignatii verbis apparet, quam futile sit, quod Bellarminus lib. M. de Eucharist. c. a1. asserit, nempe in primitiva Ecclesia Eucharistiam propterea sub utraque specie distributam fulse, quia pauci fideles suerint, cum tamensem Apostolorum aevo Ecclesiae ubique plantatae fuerint. Et hos qu idem Ignatianae sententiat usus adversus Pontificios Vedelius in tertia sua ad Ignatii epistolas exercitatione

c. 9. Observat. Poterit autem ex eodem Ignatii dicto contra Calainianos vocationis universalis gratia urgeri.

universalis enim Evangelii praedicatio per Apostolos facta

abunde testatur, neminem ex abssiluto quodam Dei decreto ab aeterna salute excludi. Universalem autem Evangelii praedicationem Apostolorum aevo factam esse, agnoscit ex Calvinianis Chamier rim. a. tibr. δ7. c. I. ubi inter alia animadvertit, ridiculam esse consequentiam, si quis argumentetur, in novo orbe Evangelium praedicatum non fuisse, cum in Scriptura aliisque veterum monumentis

nulla praedicationis olim ibi factae vestigia deprehenda tur, neque ulla hujus rei memoria in illis regionibus servata fuerit. Nam si haec ratio attendatur, probari etiam poterit, Adami posteritatem in istas regiones nunquam pervenisse.

XLI. Ignatius in epistola ad Pliiladelphienses c. g. sibi pro archivis essie Christum, crucem ejus, mortem &resurrectionem, & fidem, quae per ipsum 3 in quibus, i quit, justificari cupio. Ende patet, ignatium justificationem soli fidei in Christum ejusque meritum tribuisse. Quod autem objectum fidei etiam in V. T. Christus suexit, ejusque divinitas fidelibus V. T. abunde patefacta &creditu necessaria tuerit, Hulsemannus in Halysi apologe-

237쪽

II CAP. III. SECT. II. rica problematis Catixtini thes stδ. p. aro. ex Ignatio probat haereticos illos impugnante, qui Christum a Patre, &legem a Christo alienant, ubi per alienationem Christi a Patre, attributionem diversae a Patre essentiae, & per alienationem legis a Christo, silentium legis de coessentiali Filio intelligi Hiilsemannus arbitratur. Locus autem ille Ignatii in Hulsemanno allegatus in epistola ad Trallianos interpolata c. o. p. a . imitur. Adducit praeterea pro confirmatione suae sententiae Ignatii epistolam ad Smyrnaeos, in qua eos reprehendit, qui mendacio magis quam veritati patrocinantur, & quos, ut recte de Christo sentirent, nec Prophetae persuasere, nec lex, nec ipsum Evange- Iium in hunc diem. Ex quibus verbis Hhilsemannus colligit, legem Mosaicam & Prophetarum scripta tam obscura Unatio visa non Hiise, ut divinitas Christi nulla ratione ex illis intelligi potuerit, cum alias nullo jure Judaeos accusare potuisset, quod Meiliam pro Filio Dei non agno verint. Extat autem alter hic Ignatii locus c. s. epistola: ad Smyrnaeos.

XLII. Iustificatum de gratia Dei & salute certum esse, Polycarpi exempla Ignatius restatur, quem de corona incorruptibilitatis & gloriae certum fuisse scribit in epistola ad Polycarpum c. a. p. ἔ7. Et ipsum quoque Ign tium de salute sua minime dubitasse, epistola ejus ad Romanos, & reliquae ejus epistolae passim testantur. Nee obstat locus in epistola ad Trallianos c. 4. ubi ait: νοῦν γάem δει πλεον nunc enim plus mιιι timendum esse. & in cap. u. hujus epistolae, ubi ait: Orate pro me, qui Dea misericordia canisate vestra indigeo, ut dignus

fiam serte, ad quam Flumaeam Iam desinor, ne reprobus

238쪽

DE DOCTRINA S. IGNA Tl I. in

nΘeniar. Ad quae verba Maudiatus in notis ad unatiumst. D. annotat, vanam haereticorum de suae salutis certitudine praesumtionem erroris hic argui, qui jam pridem etiam ab ipis Apostolo elisus fuerit I. Cor. IX, 27. Verum Vanam ac temerariam praesumtionem perperam nobis imputat, etsi laudabilem piae confidentiae praesumtionem haud a nobis declinemus, de qua Augustinus sev-mon. 23. de verbis Domini loquitur, cum ait: praesumenon de operatione tua,sed de gratia Christ. Nec enim a

rogantia es sed fides, praedicare quod accepist. Confer Hopiuer. de justificat. p. No. Laudabilis autem haec praesumtio debitat Christianorum solicitudini & vigilantiae

non repugnat. Unde perperam locus ex I. Cor. 9. V. 1

contra certitudinem salutis allegatur. Idem enim Pau- Ius, qui ne άδοκι ιγ fieret, mortificando veteri homini sedulo intentus fuit, nihilominus de salute sua certus fuit, uti ex Rom. VIII, n. elucescit. Conseratur Varenti De. υιarium ιόeologicum p. a P. XLIII. Nulla merita operum agnovisse Ignatium patet ex epistola ad Magnesianos c. Io. p. so. ubi ait: si Deus nos aestimaverit secundum ea, quae facimus, periimus. Τιμησεταt enim ibi pro legendum esse Vossius haud immerito suspicatur. Frustra autem Bellarminus Λbr. s. de is e. e. . objicit, Ignatium in epiastola ad Romanos dicere: finite me, ur kestiarum sa sim, per quas pos Deum 'omereri. Respondet Pareus in refutatione librorum Belgarmini de justific. ρ. ra1M Deum promereri hic improprie dici, i mque esse ac martyrium Deo gratum subire. Addit Parem, talem ά νυλογιαν circa merendi vocem saepe in Ignatii epistolis occurrere,u et cujus

239쪽

CAP. III. SECTIO II.

cujus rei plura exempla affert. Verum ista -υρολοia non ipsi Ignatio, sed latino interpreti tribui debet. Nam in loco, quem Belluminus allegavit, qui epist. ad

Rom. p. 8 . extat, legitur Θεου ἐπιτυχμου, quod Cotelerius recte reddidit, Deum consequi. Unde Heideggerus in tumulo concilii Tridentini, quo suam concilii Tridentini anatomen contra Augustini Redingit inextinctam conci- Iii Tridentini veritatem vindicat T. I. p. so. Bellarmino aliisque Pontificiis exprobrat, quod Patrum dicta corrumpant, & per malas versiones ad stram mentem accommo

dent, quod ex hoc ipso Ignatii loco probat, & simul monet vocem merendi, sicuti apud Patres Occurrit, non eo sensu, quem pontificii intendunt, accipiendam esse, quod etiam Chamier D. III. 8a Datra Bbr. δ . c. ra. observavit, in qua ad Patrum testimonia, quae pro operum meritis allegari solent, prolixe respondet, eaque in varias classes dividit Conlaratur quoque Gemardus LL. CC. T. ψ. de bonis operibus thes ra . ubi notat, tantum abesse ut epistola Ignatii ad Romanos meritis operum faveat, ut potius illis quam maxime adversetur. Dicit enim Ignatius,

se Romam duci, ut cum bestiis pugnet alligatum decem Impardis seu militibus, sed in hoc se non esse justificat L Et paulo post, se ob indignitatem suam erubest re dicit. XLIV Etsi autem operum meritis nihil tribuat Ignatius, fidem tamen solam & fine operibus esse minia me t aruit. Hinc fidem & caritatem lapius conjungit. Nam sidem quasi carnem Christi, & caritatem sanguinem Christi osse dicit, quae verba tanquam ex epistola ad Philadelphienses depromta allegat Condellus in praefatame sua

240쪽

suae apologia de Oisi . s Presb. p. Ma. Quae allegatio Haminondo multum laboris peperit, qui epistola ad Philadelphienses bis perlecta verba illa invenire non potuit, ideoque Blondellum falsi argviedissert. a. de Drab. Epissop.

r. o. g. M. Neque tamen plane negare debet, Ignatium

ista scripsisse. Leguntur enim haec verba in epistola ad Trallianos c. g. Carnem autem & sanguinem Christi esse fidem & caritatem Ignatius dicit, quia tota ristianismi substantia in illis sita est. Idem Ignatius in epistola ad Ephesios c. 9. scribit, quod fides sit ά,αγωγευς seu subvectrix nostra, caritas autem οδὸς ἡ ἀναῖερουμα. ἐις τον Θιον, seu

via ad Deum deducens. Quo dicto Franciscus Turria nus in opere adversus Magdeburgenses scripto 5br. . c. p. R. a. abutitur, ut probet, hominem non sola fide justificari, quasi vero omnis via ad Deum ducens justificationis nostrae causa esset. Ejusdem i. e. nullius ponderis argumentum est, quod Bellarminus libr. r. de justis. e. ar. ex Ignatio nectit. Probasurus enim, fidem esse causam justificationis sormalem inchoatam, ideoque non solam

justificare,adducit dictum Unarii scribentis, quod fides sit initium saluti , & finis caritas, quae verba ta epistola ad Philippenses legi dicit. Decepit hoc Dannhauerum in Christeide p. stao. de alios, ut in epistola ad Philippenses hoc dictum legi crederent. Verum haec Ignatii sententia non in epistola ad Philippenses, sed in epistola ad Ephesios c. I . legitur. Rem ipsam autem quod attinet, aliud est fidem esse causim justificationis formalem inchoatam, quod Bellarminus dicit, aliud fidem esse init,um salutis, quod Ignatius dixit. Ergo ex isto Ignatii dicto colligimus, veram fidem cum caritate esse conjunctam, nec ad Cluistianismum externam fidei professio-

SEARCH

MENU NAVIGATION