Historiæ ecclesiasticæ primi secundi a Christo nato seculi selecta capita, delineata studio d. Thomaæ Ittigii ... Praemissa est ejusdem de scriptoribus historiæ ecclesiasticæ recentioribus dissertatio

발행: 1711년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

is g texiguas panis particulas fuisse, quae fidelibus datae sunt,

cum etiam Augustinus ep. v. ad Pausinum panem ad dis tribuendum comminui dicat. observat ibidem Saceris

dotem apud Pontificios hostiam, qua ipse lauitur, in tres parte; frangere. Gothicas autem Ecclesias, quibus Hispania diu infestata fuit, in noVem partes panem fregis. se ad novem actus Christi indicandos, qui in liturgia

Morarabum recensentur, de qua videri possunt praeter aqlios Mabillonius IV. r. M tirurgia Gallie. e. a. cs φ.Sc in appendice probationum ρ. in s. s Myo. Bona de rebus δε- rurgie. e. H. Agulare concit. Hio m Tom. s. p. a . seqv.

Eundem Ignatii locum pro stactione panis allegant Ch

p. 3 t. & alii. Respondet Dorscheus contra Zoingerum p. Iox. necessarium non esse, ut Ignatii vecta de stactio. ne interpretemur, cum de distributione intelligi possint. Addi pollet, verba illa de pane omnibus distributo interpolatoris esse non lanatii. Fatendum tamen est, etiam genuinum Ignatium in epistola ad Ephesios c. ro. dicere de Christianis, quod sint Aa 'reme κλῶντει unum panem

frangentes, qui est pharmacum immortalitatis & antido. tum ne moriamur, sed vivamus semper in Iesu Christo. Ex quibus verbis Bebelius in antiquitatibus Mesessa se eaor. p. Vs hoc tantum sequi dicit, quod lanatii aevo Baactio panis in celebrando Eucharistiae Sacramento usitata fuerit, non item quod tractio panis tanquam pars essen. tialis vel integralis imperata fuerit. Ad quae Bebelli .e ba dubio procul respicit Spanheimius, cum in introdactisone majorei seculi a. p. ἐου. assent, quod praxin fractionis in Ecelesia primitiva nemo inficiari austis fueriseetsi antia quitatis Evangelicae liu e. ubiquitariae, ut per Calaminam

252쪽

Spanheimius nominat, demonstratae necessitatis illum ritum fuisse negaverit. Notamus insuper, non universa-

Iem fuisse fractionis ritum in primitiva Ecclesia. Nam

ipse Burmannus I. c. observat, nonnunquam panes Eucharisticos per scissionem in frusta divisos sume, & cultrum huic negotio adhibitum in Chrysostomi liturgia

ἀγών λόγχην, seu sacram lanceam nominari. Praeterea Epiphanius in Ancorato testatur, quod panis in Eucharistia adhibitus fuerit Wογγυλοειδης - αναίσθητγ ως προς δυναμιν, rotundus cs insens biias quantum ad efficaciam. Unde patet, Epiphanii aevo distributas fuisse in Eucharistia exiguas buccellas jam ante coenam ad distribuendum praeparatas. Quem Epiphanii locum contra Calvinianos, qui panes nostros orbiculares & minutos rejiciunt, illustrat de vindicat Dorstheus exercit. aa Hat1pos conci . Nic. p. lω. seqv. XLIX. Scribit Ignatius ad Romanos c. 7: panem Dei volo, panem caelestem, panem vita; qui est caro risi Christi Htii Dei, potum Dei volo sanguinem Vsii. Ex hoc Ignatii loco Nidesordus supra memoratus in tractatu contra Mulsum focs6. editionis Coloni sis, transsubstantiationem probare nititur. Eodem argumento utitur Baronius ad A. C. 34. n. 13. & A. δυ. IA Uerum Castu- bonus exercit. Issi c. n. Observat, hunc unatii locum non

de Eucharistiae sacramento, sed de stultione aeternae beatitudinis accipiendum csse. Idem sentit Petrus Halloi-xius in notis ad e. Io. vitae Ignatii p. Io. ubi ex antecedentibus & consequentibus probat, Ignatium ibi de Eucharistia non locutum. Dicit enim, se intus vocem audire dicentem remi ad Patrem, nolle se amplius inter ho-Y mines

253쪽

aeto CAP. i V. SECTIO Ii. minta vivere restitur, Oratque Romanos, ne pro se intercedant, quo minus ad mar yrium rapiatur. Unde patet, ejusmodi panem eum desiderasse, quo nondum sevi poterat, donec inter homines viveret. Neque enim putandum est, Ignatium statuisse, quod Eucharistiae sacramen. tum etiam in altera vita beatorum sive oculis spectandum exponatur, sive ore perstuendum exhibeatur, in qua sententia Pontificios nonnullos fuisse Raynuadus in heserο-etitis Tong. b. V er. P. ya. assierit. Polito autem quod I- gnatius in dicto loco de Eucharistiae facramento locutus fuerit, nondum transsubstantiatio evicta est. Potest enim Eucharistia panis Dei & potus Dei dici, quia cum pane corpus Christi manducandum & cum vino sanguis Christi bibendus exhibetur. Quam ob causam etiam Ignatius in epistola ad Ephesios c. 2o. panear, qui in Eucharistia stangitur, pharmacum immortalitatis & antidotum mortis esse dicit. Qui locus etiam a Baronio A. CR . n. Sy. & Mxstraeo in notis ad hanc Ignatii epistolam pro transsubstantiatione perperam allegatur, cum potius ex ejusmodi dictis, in quibus panis mentio occurrit, colligi possit, quod Ignatii 'ententia fuerit panis in Eucharistia consecrati substantiam integram manere. Corpus enim Christi ideo panem dici, quod antea panis fuerit, gratis dicitur, unde S: Bellarminus hanc exceptionem, quae - ne solida quidem est, non solidissimam esse dicit libr. nde Puchar. e. r . Nec solidiores sunt exceptiones, quas ibidem ipse Bellarminus affert. Dicit enim Eucharistiam panem appellari, quia Videtur esse panis, sicut serpens aeneus serpentis, & Angeli in virorum forma apparentes viarorum nomine in scriptura denotentur. Probandum γnim erit Bellumino, panem, qui in Eucharistia stangitur, videri

254쪽

DE DOCTRINA S. IGNATII.

videri tantum panem, & apparenter tantum frangi. Similia autem serpentis amet, Angeli apparentis, & alia a Bellarmino allata admodum dii limitia elle, ostendit Ve-delius in exercit. aἡ unatium p. ιι7. & hital erus in praeDEI. de Euchari a quas. ἔ. c. I. p. Foo. Frivolum quoque est, quod Eucharistiana panem esse dicit, quia omnis cibus panis appellatur, & quia Christus est cibus solidus,

quales exceptiones etiam a Bellarinino LM. s. de Eucharιβιa e. as. afferuntur. Nam ignatius, & ante eum Paulus, in cujus verbis explicandis Bellarminus oecupatur, loquuntur de pane, qui in mensa positus manu tractatur,& fractus manducatur. Conseratur Gerhardus ab S. Coen. thes ras. siqv. Praeterea contra Bellarminum facit locus

Ignatii in epistola ad Philadelphienses c. 4. ubi dicit, unam esse earnem Christi, unum sanguinein, unum panem pro omnibus stactum, unum calicem omnibus distributum, ubi panis & vinum a carne & sanguine expresse distinguuntur. Fatendum quidem est, in genuina ad Phinadelphienses epistola verba Ignatii aliter legi, interim tamen quia Bellarminus & plerique alii Pontificii interpolatam epistolam pro genuina habent, poterit contra eos hic locus urgeri. Mirum vero est, Iulium Caesarem Butengerum Hatris. I. contra exercitationem Casaubom totum hunc Ignatii locum adducere,& tamen dissicultates, quae ex hoc loco, partim contra communionem sub una, partim contra transsubstantiationem moveri posIunt, disesimulare, quo nomine haud immerito eum perstringit Montacutius an originibιώ Eccos stari. a p. 34 . Respondet tamen Bella inus 5b. a. de Euch trast. e. a per carinnem & sanguinem Christi ab Ignatio intelligi corpus Christi in cruce passum, & sanguinem in cruce essulum, Υ a lea

255쪽

37r CAP. III. SECTIO II. ised per panem & calicem Eucharistiae sacramentum. Sed respondent Mornaeus libr. ψ. de Eucharisia c. . & M. Amtonius de Dominis, qui Pleisaei sive Mornaei responsionem repetit, in Eucharistia non aliud corpus accipi. quam quod in cruce passima est, nec alium sanguinem, quam qui in cruce effusus est, quod recla quidem se haberet, niti ipsi quoque in eo errarent, quod non de vero Christi corpore & sanguine, sed de mero corporis & sanguinis signo Ignatii verba interpretentur.

L. Inter absurda argumenta, quibus Iohannes E kius in enchiridio locorum communium adversius Luthe. ranos c. s. communionem sub una probare nititur, illud

quoque occurrit, quod ex Ignatii epistola ad Ephesios depromit, in qua c. 2o. Ignatius panis Eucharistici nulla vini mentione adjecta meminit. Quae ratio si aliquid ponderis habet, etiam sub una vini specie Eucharistia administrari poterit, cum apud veteres Sacramentum calicis appelletur. Ignatii vero mentem eam non fuisse, quam ipsi Echius affinxit, emnitius in Exam. contic maestari. a. p. 3assi ex epistolae ad Philadelphienses c. 4. probat, quem locum in thesibus praecedentibus allegavimus Eundem Ignatii locum adducit Petrus Arcudius libr. s. de Conco dia Ecclesiae orientac occiae e. so. ut prober, communi

onem sub utraque in primitiva Ecclesia usitatam fuisse. Recta id quidem, nisi postea adderet communionem sub utraque adlaphoram nec a Christo praeeeptam fuisse, cum alias aliquid impossibile praxepiiser, quia abstemii seu a. vino abhorrentes alteram Eucharistiae speciem accipere non possimi. Quae ratio plane frivola est. Nam sic etiam necessarium non esset nec a Deo mandatum Dei ve bum

256쪽

bum audire, quia surdi id audire non possimi. Et Cabviniani quidem nonnulli non dissiculter concedensiabst miis communionem sub una sumere. Nam i' Synodo Pictaviensi Reformati abstemiis usum solius panis indulserunt. Quo decreto Bossvetus & alii Pontificii contra communionis sub utraque necessitatem utuntur. Et Ju rius quidem Pictaviense decretum defendere nititur. Ve-Yum ejus rationes refellit Scultetus in antididagmate p. ubi simul observat, Pontificios ex hoc Pictaviensis SP nodi decreto nihil lucrari. Posito enim tales abstemios dari, qui ne guttam quidem vini sine vomitu haurire poselint, & talibus communionem sub una concedi posse, nondum tamen sequeretur, alios etiam a communione benedicti calicis abstinere vel posse vel debere. Objicit quoque Arcudius Nazaraeos, quos ob vatum abstinentiae a vino Eucharistiam sub una tantum specie accepisse putat. Verum id gratis dicitur, quod exemplo Jacobi Ilierosolymorum Episcopi probari potest. Nam Hegesippus. apud Eusebium his. a. his. Eccles e. u. eum came dc vino abstinuisse dieit. Sed Halloixius in notis ad vitam mgesippi p. Ia/. casum Eucharistiae excipit. Et Ruinarius quoque in actis sinceris martyrum Egesippum de communi victu Iocutum asserit. Quin etiam Scaliger in animaisersionibus ad Eusebu Gromeon Asy. hanc Egesippi relationem falsitatis arguit, cum non solum caetera, quae

Egeispus de Iacobo tradit, parum probabilitatis habeant, sed etiam hoc ipsum, quod de abstinentia a carne & vivo refert, comestioni agni paschalis &bibitioni poculi benedicti, quae procul dubio a Iacobo perinde ac a caeteris Climisti discipulis facta est, adversetur. Similiter vero negari potest, tales Nazaraeos in Ecclesia Christiana suisse,qui Υ 3 omnem

257쪽

74 CAP. III. SECTIO II. omnem vini usum etiam in Eucharistia respuerint. Accedit quod Lorinus ad Acta lI, M. ha,ud nocere agnoscat S. Coenam celebrantibus, etsi alias abitinentiam a vino v verint, & praeterea juxta Pontificios substantia vini in Eucharistia non amplius superest, ideoque Nazaraei salva voti sui reIigione utramque speciem accipere potuerunt, ut notat Sche erus Antι Belgarm. ρ sca. Reliqua argumenta

Areudii, quibus usum Communionis sub una in primiti va Ecclesia locum habuisse probat, omittimus,& de Ignatii loco notamus, quod a Uairlenio perperam ita redditus fuerit, quasi Ignatius dixisset: poculum unum pro omnibus distrabutum. Quantum vero hic Ignatii locus Bellarminum torqueat, & vicissim ab eo torqueatur, videri potest apud Chamictum Tom.

num, qui sub nomine Matthaei Torti tractatum quendam adversus Iacobum Regem Angliae vulgavit, & postea Apologiam hujus libri adversus responsum Regis Angliaredidit, Apologiae hujus c. 8 dicere, quod Paulus I. Cor. m. panem quidem tangi, poculum autem non distribui, sed tantum benedici asserat. Verum hoc etiam refugium praedictus ignatii locus obstruit, qui poculum omnibus dic tributum refert, ut taceamus ex ipsa quoque Pauli epistola, quam vanum sit illud effugium, constare. LI. In epistola ad Trallianos interpolata c. 7. dici.

tur, quod Diaconi sint μιμηταὶ ἀγγελικων Dνetustiis λειτουρ- γῶmc άυτω λειτουπών καθα αν ν αμωμον, h. e. ut Corelerius vertit: rmitatores Angeticarum virtutum sturum sinculpatum ministerium ιδ exbιbentes. Ex his verbis

Claudius Sanctesius in praefatione ad liturgias a se editas

c. I.

258쪽

c. s. probare nititur, verbis Lucie Act. XIII, 2. λειτ γουν- των αυτων κυρίω Milsae sacrificium denotari. Verum Dor-

tentiam refutat, & inter alia observat, per relativum α,τὼ

non Deum sed Episcopum intelligi, quod ex exemplis subjectis patet. Dicit enim Ignatius, Diaconos ipsi nempe Episcopo ministerium exhibere, sicut Stephanus Iacobo, Timotheus & Linus Paulo, Anactetus & Clemens Petro. Unde & in veteri latina Ignatii versione Diaconi expresse Episcopo ministrare dicuntur. Praeterea Pontificii Missae sacrificium non Diaconis sed Presbyteris assignare solent. unde probari non potest, in illo Ignatii loco de Missae sacrificio agi, ut verba illa non Ignatii sed interpolatoris euse taceamus. Multo minus probari poterit, in loco ctorum de Missae sacrificio agi, etsi versiones nonnullae Pontificiorum isti loco Millae sacrificium impudentissime intrudant, ut patet ex versione Gallica N. T. a Theologis Lovaniensibus confesta, & typis Burdegalensibus A. G. I686. edita, ex qua nonnulla perfidiae specimina excerpit

LII. Aliud pro Missae sacrificio' testimonium deis

promunt Pontificii & in his Baronius ad A. C. n.13. ex epistola ad Smyrnaeos interpolata c. g. ubi unatius juxta vulgatam latinam versionem ait: Non ocer sine Epistopo erre, neque ser crum ιmmolare neque μία celebrare. Verum non ob Missae sacrificium, sed ob alias rationes antiquos Scriptores de Eucharistia agentes oblationum &sacrificiorum mentionem facere, notavit Uedelius ad hune Ignatii locum p. I9o. Missae autem Vocabulum a

259쪽

I76 CAP. III. SECTIO II. pud Ignatium non extat, & pro verbis antiqui interprotis: Missem celebrare, in graeco textu legitur: δοχυ ἐπ ελι ,

quae Cotelerius reddit, conumium Dominicum eHebrare;& Casaubonus sexercit. lsi. n. sι. coenam celebrare, ubi notat, διχήν notare epuli sesennioris apparatum, quod probat ex Luc. XIV, 13. Conseratur etiam ullarius ad hune lanatii locum, & Sui cerus in sacrarum observationum libro singulari c. . de nom nibus S. Coena p. sta. In genuina ad Smyrnaeos epistola pro λπιν ἐμιτιλ- legitur: ἀγα- πην ποιων agapcn celebrare. Quid autem agaparum nomine apud veteres Scriptores denotetur, & qualis agapa. rum in primitiva Eccletia ratio fuerit, non una est omnium sententia. Burmannus disp. δ. de Θnagogis p. xvi ἔ, . nota quosdam statuere, ex conviviis i rura synagogas institutis agaparum morem exortum, easque Apostolorum aevo non S. Coenae appendices, sed exceptiones peregrinorum in singulis Ecclesiis fuisse. Est ea sententia Ligh oti, qui in horis Talmudicis ad I. COr. XI, 2I. variis aris gumentis eam probare nititur, & ex quo, eui haud nominato, Bu annus omnia depromsit, quae de agapis Iudiorum &Christianorum ibi disserit. Probat igitur Light- otus ex Hebraeorum scriptis in Synagogis seti potius x nodochiis, quae Synagogis contigua fuerunt, peregrinos exceptos fuisse, & hunc morem cum pluribus aliis ex Synagoga ad Christianam Ecclesiam transitisse. Confirmat suam sententiam ex eo, quod i psa necessitas haec agaparum subsidia emagitaverit, cum mHlti Christiani extorres essent, ipsique Apostoli eorumque disicipuli varia loca tanquam peregrini peragraunt. Atque hinc ad agaparum institutum pertinere putat, quae Rom. XVI, r. de Phoebe,&v. 13. de G o,nac non I Tim. V. Io. de viduis Sanctorum pedes

260쪽

DE DOCTRINA S. IGNA Tl I. pedes lavantibus reseruntur. Nec dubitat, quin Iudas in sua epistola v. 12. peregrinos ignotos perstringat, qui sub melium forma circumvagati agapis per fraudem obrepserunt, easque sceleribus suis dehonestarunt. UndeBegam, Baronium & alios falli arbitratur, qui agapas, de quibus Iudas agit, S. Coenae appendices else statuerunt. Huic Lightisoti tententiae se opponit Philippus Iohannes Tilemannus, alias Schenckius, in duIertatione de agapis, quae ejus commentario in epistolam Judae subnexa legitur. Observat enim non opus esse, ut benignitas erga peregrinos,

quae in primitiva Ecclesia viguis, ex Synagogis Iudaeorum arcessatur, cum Apostolus Hebraeos ad hospitalitatem exhortans Patriarcharum exempla iis in memoriam revocet. Animadvertit Draeterea, exceptiones peregrinorum neque

in Scriptura neque alibi agaparum nomine denotari, &Tertullianum, qui in apologetico c. 39. agapas Christi .norum veterum prolixe describit, de exceptione peregrinorum nihil addere, Judae autem Iocum S parallelum P tri incommode de peregrinis explicari putat. Schen chius igitur agapas neque ex synagogis Iudaicis ortum habuisse, nec in peregrinorum exceptione constitisse ambitratur, sed convivia quaedam charita iva fuisse censet, post striptam a Paulo priorem ad Corinthios epistolam in Ecclesiis enata. Cum enim hactenus juxta Christi S Apostolorum exemplum S. Eucharistia cum aliis epulis conjuncta fuisset, &hac procoenia apud Corinthios in magnos abusius degenerassent, quos Apostolus Paulus graviter objurgavit, hac occasione agapas, quarum uomen hactenus nondum auditum fuerar, exortas fuisse statuit. Quas etsi imprimis die Dominica, qua Eucharistia administrari ordinarie solebat, celebratas agnoscat, nec alios in agapis

SEARCH

MENU NAVIGATION