장음표시 사용
261쪽
CAP. NI. SECTIO IL 78 convenisse scribat, quam qui S. Coena usi fuerant, agapas
tamen nunquam uno continuo actu cum S. Coena conjunctas, sed S. Coenam horis matutinis, agapas vel pertinis, S. Coenam in publicis, agapas in privatis aedibus celebratas judicat. Et illud quidein omnino concedendum videtur, quod Eucharistia non semper & ubique si ulcuniagapis celebrata fuerit, siquidem Justinus Martyr in apol 1. ritus Eucharistiae describens nullam agaparum mentionem fecit , unde non simpliciter probandum, quod J stellus Bibhotheca Iuris canonici ρ. Io. olim Coenae Domi-ntrae tres partes fuisse dicit, nempe fractionem panis, benedictionem poculi, & agapas, seu sobria convivia a Christianis post Eucharistiam in Ecclesia celebrari solita, quae
achariiiiis seu sacris Romanorum conviviis, in quibusquerelae amicorum & affinium compositae fuerunt, non multum discrepasse judicat. Quod autem nunquam omni no Eucharistia cum agapis conjuncta fuerit, vix probari poterit. Certe argumenta, quae Tilemannus pro sua sententia adducit, non sunt omnia magni ponderis. Incredibile ipsi videtur, post gravissimum Pauli monitum C
rinthiorum procamia damnantis, agapas in publicis Eccle. siae conventibus celebratas fuisse. Uerum illud Pauli monitum non obstitit, quo minus in nonnullis Ecclesiis Christiani publice epularentur. Nam in Concilio Laodiceno can. 28. decernitur, non oportere agapas in basilicis fieri,& in Concilio Carthaginensi cavetur, ne Episcopi & Clerici in Ecclesia conviventur, cujusmodi decreta condita non fullsent, si nullibi agapae in basilicis celebratae suis. sent. Quod agapes nomen S. Cinnae nunquam datum fuerit, etsi alias varia S. Coenae nomina habeantur , Tialemannus quidem asseris. Verum assertiora huic uel I- gnatius
262쪽
gnatius noster adversatur. Dicit enim in allegato loco, quod non liceat sine Eprscopo vel baptizare vel agapen celebrare, ubi per agapen Sacramentum S. Coenae intellisi, non improbabiliter ex addito baptismi Sacramento colligitur. Excipit quidem Tilemannus, Ignatii epistolas esse spurias. Verum etsi haec exceptio contra Salmasimia aliquid valeat, qui in eodein apparatu ad librum suuniae primatu P.ssae P. No. in quo agapas Cleliae S. appendices ni isse asserit, omnes Ignatii epistolas, ne iis quidem exceptis, quas Vossius e Ilorentino codice edidit, Ignatio suppositas esse judicat, nihil tamen haec Tilamanni exceptici adversus illos valebit, qui de Ignatii epistolis aliter sentiunt, & a Tilemanno probari cupient, locum hunc, h:
quo celebratae agapes mentionem fecit, aperte corruptum& vitiosum est e. Dubium quoque est, annon agapae potius ob conjunctam S. Coenam, quam ob alias rationes, quas Tilemannus affert, a Tertulliano libr. r. ad uxorem 'convivium Dominicum appelletur. In Judae & posteriore Petri epistola nulla Eucharistiae mentio, quia Apostolis propositum non erat usium Eucharistiae, sed agaparum usum castigare. Quod de Eucharistia a jejunis accepta, & cibis aliis non statim post: Eucharistiam capiendis
apud nonnullos ulitatum fuit. neque universale neque perpetuum fuisse deprehenditur, ut ex SoZomeno Lbr. I. c. . patet, ubi in AEgypto praulos sacra mystcria percipere asserit. Et illi ipli canones, quia jejunis Eucharistiam accipi jubent, indicaut illum morem haud ubique viguisse. Quin & illud ipsum concilium Carthaginense,
- quod a jejunis Eucharistiam accipiendam docemit, anniversarium Coenae Dominicae diem excipit, quo a cinnatis Eucharistia accipi solebat. Concilium Laodicenum& Z 2 Cartha-
263쪽
CAP. IIIo SE T. II. Carthaginense sub Aurelio, quibus agaparum in Ecclesiis celebratio prohibetur, topica fuerunt, nec eorum decreta ubique recepta, unde Chrysostomi adhuc aetate in templis agapae facta sunt, ut Salmatius in apparam ad primatum
Papae annotavit, eumque secutus Sulcerus in thesauro EGetis. p. a1. ubi miratur, cum lace meridiana clarius appareat, quod S. Coena cum agapis conjuncta suerit, Albasipinatum tamen obs. suarum libr. I. Obs I8. contrarium aD
seruisse. Neque botia est Tilamanni consequentia: in canonibus Laodiceno & Carthaginensi prohibentur agapae in basilicis fieri, & non additur ratio a profanatione Eucharistiae depro rata, E. agapae cum Eucharistia conjunctae non fuerunt- Nam dum Patres illorum conciliorum agapas in templis fieri prohibuerunt, tacite simul indi. canunt, quod agapis Eucharistiam profanari putaverint. Sia militet haud firma est Tilamanni consequentia ex Gangrensi concilio depromta,cujus canone II. agaparum contemtores reprelIenduntur nulla Coenae mentione facta.
unde iterum colligit, agapas cum S. Coena conjunctas non fuisse, cum tamen potius ex hoc canone colligi posscte videatur, quod iaciena cum agapis conjuncta fuerit, &nonnulli cum S.Coenam acceptisen agapis contemtis dis. cesserint, contra quos PatreS concilii Gangrensis hunc ca-
nonem condiderunt. Locus ex Plinii epistolis, in quo Tilemannus sibi multum placet, pro ejus sententia faceret, si Plinius diceret, Christianos post sacra Eutharistiae discessisse, iterumque ad agapas alio tempore convenisse. Uerum Plinius id non dicit, sed sub innoxio cibo ad quem capiendum Christianos Convenisse dicit, Eucharistia una cum agapis comprehendi potest. Conserantur de agapis praeter autore' quos hactenus allegavimus, Lo.
264쪽
DE DOCTRINA S. IGNATII. Igrrinus in epist. Iuda p. 37s. Bolducius in epist. Iudae. P. at'.
uJ. ubi agapas Christianorum cum conviviis Essenorum comparat, Pamelius & alii commentatores in Ter tulliani apologet. c. 39. Aringilius Roma subserranea T. V. I b. g. e. a . Voetius Polit. Geses pari. I. ρ. -7δ. HOOrn-beckius Mifestan. BD. r. c. aI.aa. Beveregius in not. ad can. 7 . eoncilii Trutant, Gundlingius ad canon. Laodicen. a .s concilii Gangrensis ean. νή. Schelgvigius ad concitium Gangrensi, Festelius Bb. a. adverK. c. U. Stolbergius diffisatione is sapis. Quod agapae sint res publicae vel privatae, Ignatium testari asserit Burmannus aeg. 1. de reaenast. an. ubi agaparum ritum deducit ex more Sacerdotum Iudaicorum aliorumque Israelitarum, qui in locis sacris coram Iehova convivia peragebant. Quam de ortu agaparum sententiam hausit ex Constantin, l' Empereur in notis ad Talmudis Babylonici codicem Middoth seu demensuris templi p. 8I- Uerum ubi Ignatius agapas in publicas' & pvivatas dividat, Bumannus non indicat, neque puto ullibi in Ignatio sive genuino sive interpolato & sputio distinctionem illam reperirLLIII. Eucharistiae adorationem ex Ignatio probare nititur Iacobus Boileau in tractatu de adoratione Eucharisia c. a. Verba Ignatii, ex quibus sententiam suam probare nititur, leguntur in epistola ad Smyrnatos e. 7. ubi Ignatius de haereticis, quos ab Eucharistia abstinere paulo ante asseruerat, dicit: Utile autem ipsis esset diligere. Nam in his verbis de dilectione Eucharistiae agi censet, ex qua dilectione adorationem etiam colligit, quia Ignatius in epistola ad Ephesios c. q. dicit: nihil diligitis praeter solum Deum. Verum hac ratione etiam Episco-
265쪽
CAp. m. SECTIO II pi adorandi essent, quia c. L epistolae ad Ephesios Ignatius Episcopos diligi jubet, imo omnes Ephesii fideles adorandi fui. sent, quia in eodem capite dilectissimum eorum nomen Ignatius commendat. Neque etiam Unatius in epistola ad Smyrnaeos de dilectione Eucliaristiae,
sed proximi agit,& imprimis viduarum, orphanorum,op- preliorum, aliorumque, quos ab istis haereticis ompi caritate destitutis non curari dixerat.
LIV. Ibi Ecclesiam Catholicam esse ubi Christus
est. pronunciat Ignatius in epistola ad Smyrnaeos c. 8. Eodem argumento Ecclesia gaudet in epistola Ecclesiae Smyrnensis de martyrio Polycarpi apud Eusebium Bbr. M. ιι stor. Eccles c. . unde pater, non demum post Novatianorum schisma Ecclesiam Catholicam appellari coepisse, ut Vossius d A. r. de fmboc thes. v. statuit. Neque t men probari poterit, Apostolos in symbolo, quod vulgo sic dicitur, Apostolico Ecclesi e hoc epitheton indidis te,
quae Christiani Lupi conjectura est in commcntar. ad Temitia anum depraesicr*c. p. a . cum ipse Lupus p. 23 . fateatur, neque Aquilejensem neque Africanam neque Romanam Ecclesiam veterem in suo symbola hanc Ecclesiae agnominationem habuisse, quam Panaetius contra fidem veterum codicum in Rustiniana symboli expositione inter Cypriani opera edita intrulit, quo nomine a VOLsio in praedicta dissem time haud immerito notatur. Et Valesius quidem in notis ad Eoui hbr. 7. c. Io. circa priomam Apostolorum successionem hoc nomen Ecclesin v
tributum fuisse statuit, ut vera & genuina Christi Ecclesia a variis, quae exortae fuerant, haeresibus distingueretur. Bullus autem in Iudicio Milesia Gι holicae de necis,a eDIU
266쪽
Pilii Deitatem credendi p. ωα inprimis Gnosticos huic nomini occasionem dedisse suspicariar, qui eo usque impudentiae procedebant, ut parum & sincerum Evangelium in sitis tantum conventiculis doceri jactitarent. Undecunque autem illud Ecclesiis epitheton originem suam traxerit, certum est quod jam in secundo seculo usurpari coeperit, etsi post Novatianorum & Donatistarum schi a frequentius auditum fuerit. Quae Schergeri sententia fuerit, in ejus dissertationibus de Catholico videri poteAt disip. n e. r. thes a. ubi hoc Ecclesia epitheton imprimis ex lege politica iniginem traxisse asserit, quae circa A. 38o. ab Imperatoribus Gratiano, Valentiniano & Theodosio lata est, & extat sub initium Codicis titui. de sumina Trinitate. Nam in ista lege orthodoxis Christianis dogma Trinitatis amplectentibus, ad differentiam Arianorum do. gma hoc impugnantium, Catholicorum nomen attribuitur. Quam Theodosii legem prolixe illustrat Godoseedus rim L GHc. Theodos. ρ. seqv. Conferantur etiam
de hoc Ecclesia epitheto Pearsonius in Imbol. Apsu. μεον. itfius in Omboi, Apostol. p. po
m. Iohannes Antiochenus in oratione contra donationes monasteriorum, quam Cotelcrius Tom. r. Eccles graec. mouumentorum edidit p. 176. asserit, ei, qui Ecclesiam offenderit, juxta Theophorum Ignatium ne martyrii quidem sanguinem ad veniam susticere. Verum in epD stolis Ignatii haec suntentia non extat, depromta forte ex
libro pse epigrapho, qui Ignatii doctrina seu didascalia
appellatus fuit, & ex quo etiam sensentias quasdam, quae in Damasceni parallelis sub Ignatii nomine allegantur, nec tamen tu rius epitiolis leguntur, depromtas Mityi,
267쪽
tur Uiserius in prolegomenis ad epistoI. Ignat. c. r. unde cunque autem desumta fuerit haec sententia, probanda non est, cum & ossensionem Ecclesiae prorsus inexpiab
lem statuere, & alia delicta marWrii sanguine expiabilia
censere videatur, quod utrumque falsum est. Fatendum tamen est, quod eadem sententia a Chrysostomo homica. in epist. ad Ephes allegetur, & viro cuidam sancto, cujus nomen haud exprimitur, tribuatur. LVI. Haereticos in Apostolica Ecclesia exositos non ante annum II 6. seu Trajani penultimum manifestam ab Ecclesia discessionem professos fuisse probaturus Dodvvs-lus in differt. r. ad Irenom ues. II. σδειν. inter alia argumenta Ignatii quoque epistolas allagat. Verum Ign iii epistolae Dodvvelli sententiae adversantur potius quam patrocinantur, quod haud dissiculter, si opus esset, probare possem. Occurrunt enim apud Ignatium haeretici, qui ab Eucliaristia abstinuerunt, ut supra, cum de Eucha rimat sacramento egimus, prolixius ostensum fuit. Nec diffiteri potest Dodvvellus, haereticos illos ignatianos non solum ab Ecclesiae communione abstinuisse, sed etiam aliam, & ab Ecclesiae communione diversam adhibuisse, cum id ex variis Ignatii locis, quae ab ipso Dodoello p. 3o. allegantur, colligi satis mani teste possis. Clandestinam autem illam haereticorum communionem fuisse, probari non potest. Nec juvat Dodoctum, quod haeretici Ignatiani adhuc secundum Iudaismum vixerint, ideoque Christianis accenseri non debeant, cum multi ex haereticis primitivae Ecclesiae Iudaismi & Christi. anismi mixturam secerint, quos perstringit Ignatius epist. ad Magnes. c. IO. Nec ex eo, quod Ignatius alicubi D
268쪽
um testem appellat, & alibi ad conscientiam haeretic rum provocat, inserri potest, quod haeretici illi nullum alium flagitiorum suorum testem habuerint, quam Deum& propriam conscientiam. Nam quod etiam ignatio de aliis innotuerint, ex Ignarii epistolis abunde patet. Quid de caeteris argumera cis a Dodvvello adductis sentiam. In dicavi in epistola dedicatoria differtationi de haeresiarchis
praefixa. Verum Harimarinus in tractatu de rebus gestis sub Apostolis in argumento c. n. se D vvelli sententiam contra me defensurum promittit, postea tamen in ipsa tractatione meae sententiae non contradicit, dum conia
cedit, haereticos jam sub Apostolis ab Ecclesia secessisse, &haereses suas propagasse, & tantum negat, quod haereses tali & tanto successu gavisae fuerint, qualem & quantum vera Ecclesia sub Apostolis habuit. Atqui talem' haereti
corum successum nec ego asserui. Quod vero Hariman- . nus haereticos ne quidem ordinis aliquem confestum &in' eo Presbyteros aut Diaconos habuisse asserit, ex eo probari non poterit, quod Pergamenus Episcopus Nicolaitas in sua Ecclesia toleraverit Apoc. II, Is. Fuerunt enim etiam Episcopi, qui nullum cum Nicolaitis commercium habuerunt Apoc. II, 6. Dodvvelli argumenta repetit etiam Arnoldiis in der Aird in iliad Rederas,isilarie lib. r. c.
3. sed ad ea, quae Dod ello objeci, non respondet, nisi quod locum Johannis I. Ioh. II, 19. de separatione a communione spirituali Ecclesiae explicat, quam interpretationem falsam esse, loci inspectio ostendit. Dodvvelli tamen
sententiam praeferendam censet Harim annus in tract. de
rebus gestis Chr/stianorum sub G aa. p. say. & argumentum meum a Nicolaitis depromtum potius pro Dodvvello, quam contra Dod ellum facere existimat,
269쪽
eum ex Apoc. II, Is pateat, Nicolaitas in Pergamenorum Ecclesia toleratos futile. Verum ex eo, quod Episcopus Pergamenus tepidus in ossicio suo fuit, nec justo zelo Nicolaitis se opposuit, inferri non potest, quod Nicolaita-ruin ab Ecclesia secellio clandestina tantum fuerit. Fuerunt enim & alii, ut paulo ante notavi, qui Nicolaitas odio habuerunt, quos inter Episcopus Ephesinus Apocal. II, 6. Reliqua mea argumenta vel non attigit, vel nihil ad ea reposuit Harimannus. Idem Harimannus P. 136. reo prehendit, quod in differt. de haeresiarchis c. 6. eos res laverim, qui Ebionitas ab Ebione quodam, nomen hujus sectae accepisse negant, qua de re quid sentiendum sit, alibi dictum est. Ignatium vero nostrum quantum attinet, neque Ebionis ille nec Ebionitarum expresse me minit. interpolator tamen Ignatii in epistola ad Plida- delph. c. 6. dicit, eum, qui Christum nudum hominem esse dicit, esse inopem sensu, sicut vocatur Ebion. Quem Iocum pro sua sententia Harimannus allegat. Verum ex hoc loco inferri non potest, quod non extiterit haeresiarcha nomine suo proprio Ebion dictus. Imo potius contrarium inde colligi potest. Conferantur quae usta lius&Cotelarius ad illum Ignatii locum annotarunt. LVV. Theodorus Studita, cujus epistolae & alia opera dogmatica haud ita pridem latine & graece tom. s. variorum Sirmondi operum prodierunt, obr. a. epsolarum eps. 111. ad Theophilum Ephesinum, in qua haereticos doceri non interfici oportere probat, inter alia testimonium ex lanatio producit dicente: odio Deum habentes convenit odio habere, oesiper inimicos ejus tabescere, non tamen idos persequi aut verberare sicut gentes, qua
270쪽
Deum non noverunt. Ex qua Ignatii sententia Theodo. rus colligit: si verberare haereticos n3n ficet, multo mimuoecidere licebit. Extat autem illa, ad quam Theodorus provocat, Ignatii sententia in epistola ad Philadelphienses interpolata c. 3. Et dubium non est, verum Ignatium eadem scripsisse. Neque lainen Syncretismum cum haereisticis ignatius approbavit, a quo etiam Ignatii interpolator allanus fuit. Unde in epistola ad Trallianos interpolata c. 6. sententia cujusdam veteris adducitur: nemo bonus dicatur qui bono malum admisere. Conseratur verus Ignatius epist. ad Magnesian. c. Io. &c.
LVIII. Episcopius in lectionibus suis ad e. a. s 3. Apocat. Ignatii epistolam ad Philadelphienses suppositam esse inde probat, quia Episcopi Romani primatus super omnes in ea stabilitur. At neque in genuina neque in interpolata ad Philadelphienses epistola primatum illum stabilitum video. Contra vero in illa epistola Ignatius Episcopum Philadelphiensis Ecclesiae ministerium spectans ad commune διακονίαν την ἐή το κοινον ἀνηκουσαν
suscepisse scribit, c. 1 unde Blondellus in tractatu de primatu in Ecclesia p. 6. Pontificios redarguit ex similibus phrasibus, cum Romano Episcopo tribuantur, primatum Romani Pontificis statim inferentes. Quin & Whitali rus de Script. S. P. 1. p. 6 3. ex hac epistola argumentum contra primatum Romani Pontificis depromit, cum in ea Ignatius quemlibet Episcopum nulli subesse, & nemini praeterquam Christo rationem reddere debere strib t, quod tamen ex interpolata ad Philadelphienses epistolac. 4. desumtum videtur. Caeterum Pontificii, qui ex Ignatii epistolis primatum Pontificis Romani probare co-