Historiæ ecclesiasticæ primi secundi a Christo nato seculi selecta capita, delineata studio d. Thomaæ Ittigii ... Praemissa est ejusdem de scriptoribus historiæ ecclesiasticæ recentioribus dissertatio

발행: 1711년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

CΑp. III. SECTIO IV.

Certum quoque est Socratem, a quo Christum ex parte agnitum fuisse Iustinus in apologia prima profitetur, Christum non ita agnovisse, ut Christianis accenseri me reatur. Caeterum Sixtus Senensis memoria lapsus est, cum in bibliotrica siua sancta My. o. annot s . reseri, Iustinum in libro quaestionum a gentibus positarum dixisse, quod Christiani sint, qui cum ratione vivunt, ut inter Graecos Socrates & Heraclitus. Verba enim haec non leguntur in libro quaestionum a gentibus positarum, qui

pseudepigraphus est, sed in Apologia Iustini, quae vulgo

secunda dicitur.

V. Pro Angelolatria Genebrardus in chronogra iapart. a. p. 3 7. multique alii Pontificii Iustini apologiam, quae secunda dicitur, allegare solent. Verum locum illum pessime pervertunt. Ita enim Iustinum explicant quasi dixisset: hunc ipsum nempe Deum P trem, & qui ab eo venit, Ne nos ista docuit, Filium fle sanctorum Angelorum exercitum, de Spiritum, qui per Pro phetas locutus est, colimus Sc adoramus, cum tamen I stini verba, hunc potius sensum habeant: colimus DGum Patrem, S: Filium, qui nos Sc sanctorum Angelorum exercitum haec, quae antea dixi, docuit; dc Spiritum Samctum. Conseratur Gerhardus in loco de morte ebs. in . Dallaeus de objecto retigiosi cuisus P. 3 . u. aliique. Certe Justinus in hac ipsa apologia diserte dicit, Deum i-lum adorari oportere. Et alibi in eadem apologia dicit, Christianos non nisi Patrem, Filium, de Spiritum S.

VI. Sanctorum invocationem ecclesiue secundi se-

292쪽

DE DOCTRINA IUSTINI MARTYRIS. io logico-Politicis ad Amicum A. Irog. editis pag. II. ex Justini Martyris apologia secunda probare satagit. Verum verba Iustini Martyris non adduxit. Neque enim ullum verbuin sive ex Iustini apologia secunda, sive ex prima , sive ex caeteris ejus scriptis adducere potest, quo Justinus invocationem Sanctorum itabiliverit.

VII. De Iustificatione ex sola gratia per solam mdem in meritum Christi insinge Iustini Martyris testimonium occurrit in epistola ad Diognetum p. soo. ubi nihil aliud peccata nostra tegere posse ait, quam justitiam Christi, nec in alio nos injustos pro justis haberi posse, quam in Dei Filio. Nec contrarium evincit locus a Bellarmino Bis. s. de JUsic. e. M. ex Justini apologia 2. adductus, in quo Iustinus, prout a Bellarmino allegatur, asserit, Cos, qui juxta Dei voluntatem digne ambula. verint, ex meritis suis cum Deo victuros & regnaturos esse. Nam in graeco Iustini textu nulla de meritis mentio occurrit, ut monet Dannhauerus in Chriseide p. stas. unde & Cham ierus cum Tom. III. pansinuet Othol. D . I . e. Ia. dicta Patrum, quae Pontificii pro operum meritis

allegare solent, in diversas classes distribuit, hunc Iustini locum in ea dictorum classe ponit, quae vim passa sunt. VIII. Iustinum Martyrem de gratia Dei & salute sua

certum fuisse, tinantur acta martyrii ejus. Nam a Rustico Praefecto interrogatus: ergone opinaris te in coelos ascensurum& mercedem recepturum non opinor, respondit, sedscic, F Me tam certum habeo, ut nisil dubiatem. Conferatur Halloixius de vita Justini e. ro. & B rvius Tom. II. ann.rL ad A. C. Im

293쪽

CAP. III. SECT. IV.

α ΤΙ. ρ. 13. ex Justini dialogo cum Tryphone contra baptismi essicaciam producit, non ad baptismi sacramentum a Christo institutum, sed ad electitios Iudaeorum baptismos pertinent, ut notat Dannhauerus Criseid. p. sam Quantam autem emcaciam vero baptismo tribuat Iustinus, patet ex apologia ejus secunda pag. 9 . Ad quem locum quid excipiat missius videri potest ex ejus exercit. s. de baptismi emacia ρ. N. .

X. Insignis Iustini locus de Eucharistia in secunda ejus apologia p. 97. legitur. Eo Scultetus 1n meduLia Patrum pare. .p.13. recte utitur ad figmentum tran

substantiationis exsufflandum, cujus patrocinium irrito conatu suscipit Halloixius in vita Justini c. p. am. Dum autem Scultetus ex eodem Iustini loco contra re Iem camis & sanguinis Christi praesentiam disputat, non minus ipsi Iustino quam Lutheranis falsam sententiam assingit, quem eo nomine refutavit Dannhauerus in Chrisseide p. 3oo. ubi etiam insimul Marci Antonii de Domianis, qui his. s. de Rep. Getes. r. 6. p. δή. de hoc Iustini loco agit,etagiis occurrit. Quae vero Iohannes Langm in hunc Iustini locum a pag. I79. ad p. x99. disserit, indices expurgatorii Belgicus & Hispanicus deleri jubent, cum transiubstantiationi aliisque Pontificiis dogmatibus adversentur, ut notavit Gerhardus Tom. III. Cons cauia. ρ. yδι. XI. Ad naevos Iustini praeter assertionem de Christianismo Socratis supra memoratam pertinent & illa, quod vires liberi arbitrii nimis extulit, virginitatem &

294쪽

DE DOCTRINA IusTINI MARTYRI s. ara

coelibatum nimis aestimavit, animas fidelium a corpore per mortem separatas non ante extremum judicium in coelum recipi agnovit, quod Samuelem Prophetam d iunctum a Pythonissa evocatum credidit, quod Angelos mulierum pulchritudine captos & cum iis congressos statu it, quod regnum miliasticum asseruit, ut alia quaedam erronea ejus dogmata taceamus.. XII. Quod Iustinus Daemones ante Christi adventum damnationem suam ignorasse, nec ante diem extremi judicii torquendos censuit, inter ejus naevos numer , ri non permittunt, sed sententiae illius patrocinium in se suscipiunt Halloixius m Dua 'simi p. 3υ. & Natalis Al xander AEF. I. secul. 2. ρ. 427. quos oculatiores fuisse portet Pol vino, cum ille se non videre fateatur, qua ratione haec Iustini sententia excusari aut defendi possit.

XIII. Sunt qui Iustinum arguunt, quod supplicia

damnatorum aliquando terminatum iri crediderit. DNcitur enim in dialogo cum Tryphone: invasM s W- vas animas excruciari, quoad stas re esse eae excruciari η θ Deus. Quo Iustini loco ad excusandum origenem utitur Huetius in Origenianis p. σδ. Verum verba illa non inserunt, poenas damnatorum terminum habituras. Deus enim pravas animas & esse vult & excruciari sine

termino. Deinde observandum est, Iustinum ibi non sua ipsius, sed ignoti Senis verba referre, qui cum ipso collocutus est. Certe Iustinus in utraque apologia & aliis scriptis supplicia damnatorum nullum finem habit ra profitetur. Nec aliter docuerunt alii secundi seculi Patres, Ignatius, Polycarpus, Theophilus Antiochenus, Dd ι - . Tatia

295쪽

CAP. III SECT. U. DE DOCTRINA Tatianus& uenaus, ut notavit a Frichius in iusseriisti ne posteriore de cum Veterum circa haereses p. υς. es e . ubi recte notat, falsum dixisse Arnoldum, cum dixit, Pa tres: secundi seculi cruciatus infernales minime aere

XIV. Ad historicos Iustini naevos pertinet, quod in apologia 2. de versione 7o. Interpretum agens Ptolomaeum AEgypti Regem legatos suos ad Regem Herodem misisse scribit, quod 7o. interpretes totidem cellulis morsim inclusos consonantissimam Bibliorum:versionem concinnasse in oratione sua ad gentes refert, item quod Christum extra oppidum Bethlehem in spelunca quadamnatum tradit. Neque probari possunt absurdae derivationes vocum Hotanna & Satanas, quae apud Iustinum. Dccurrunt, eumque magna hebraicae linguaei ignorantia Iaboraste produnt.

Doctrina Irenaei Episcopi Lugdu

LIRenaei aetate Tobiae librum pro canonico habitum luin

isse probari non potest, etsi renaeus reserat Bbr. r. asi. bares e. 3 . Gnosticos Tobiae librum propheticis annumerasse. H.

296쪽

II. Locum Irenaei, quem Bellarminus pro S. Scripturae obscuritate allegat, vindicat Dannhauerus in C stride p. ns. Idem ρ. yssi. seqq. alia quaedam loca Irenati, quibu4 Pontificii ad errores suos stabiliendos abutuntur, a pseudhermenia liberat. III. scripturas universas propheticas δc evangelicas in aperto & sine ambiguitate ab omnibus audiri posse asserit Irenaeus hbr. a c. 46. Quae verba Feuardentius ad doctrinam de uno Deo omnium rerum Creator

restringenda eise perperam asserit, ut docet Dorscheus in Tretaero deris re o degetico cauhooco ρ. IN. IV. Septuaginta Interpretes totidem cellulis seorsim inclusos cons antissimam Scripturae versionem

concinnasse refert i renaeus Abr. s. c. V. . Praeivit Irenae

um Iustinus in oratione ad Gentes. Secuti sunt Clemens Alexandrinus Bbr. r. Stromvium p. no. Cyrillus Hierosolymitanus catechis . Augustinus his. a. de doctrina thri c. s. & Gr. ιδ. de coicate Dei e. U. item Epiphanius in

libro de. ponderibus & mensuris, ubi tamen non singulos, sed binos in singulis cellulis inclusos fuisse tradit. Etsi vero hanc de separatis Interpretum cellulis traditionem Hieronymus in praefatione ad Pentateuchum, & in

praefat. ad Bbr. Pinnaopomenon ut falsam rejecerit, nihilominus tamen eam tanquam veram defendunt Natalis Alexander dissert. XI. se l. a. p. 73. Halloixius de ista Justini c. s. & plures alii, e quibus Leo Castrius & ΑΙ-phonius Salmeron libellum de iustoria 7o. Interpretum sub Aristeae nomine vulgatum eam ipsam ob causam a recentiori quodam Scriptore confimam,&Aristeae suppo-

297쪽

CAP. III. SECTIo v. DE DOCTRINA situm judicant, quod fabulam de peculiaribus Io. I terpretum cellulis in ea non invenissent, qua de re quid judicari debeat, videatur Humfredus Hody in drssen. eomina Arsea histonam de D. Interpret. si s seqq. Con- ferantur praeterea de his cellulis Heliasius m Aristarcho μυν. Chamier Parasinat. Tom. I. libr. U. e. 4. Gerhardus m exeges. LL. de S Ftur. e. M. fict. a. V. Libros Scripturae in excidio Hierosolymitano per Chaldaeos facto plane abolitos, sed postea divino afflatu per Esram restitutos fuisse multi statuunt, & hanc

sententiam Patrum quorundam, ac inter hos Irenaei au- . toritate confirmare nituntur. Verum Irenaei verba, quae apud Eusebium Gr. s. hs. eccles. c. I. graece exhibentur, hoc non inferre oblemat Dorstheus in Theologia Zachariana para. a. p. v.

H. Quod Irenaeus Matthaei evangelium hebraico sermone scriptum tradiderit, testatur Eusebius loco m do allegato, ubi etiam memorat, quid de aliis quibusdam Scripturae libris Irenaeus senserit. Quid autem de hebraico Matthaei evangelio statuendum videatur, alibi prolixe dictum est. VII. Scribit Irenaeus his. s. e. N. quod Pereus, Paulus, Iohannes,& reliqui Scriptores Novi I estamenti omnia

prophetica ita commemoraverint, quemadmodum 7o. Seniorum versione continentur. Verum haec Irenaei asinsertio cum veritate minus congruit.

VIIL Irenatum cum aliis antiquis ecclesiae Doctoribus

298쪽

lREN EI EPISCOPI LUGDUNENSIS.rurribus Christi divinitatem agnovisse, testatur antiquus Scriptor apud Eusebium libri s. ssi. eccos e. γδ. idque ex ipsis Irenaei scriptis abunde confirmari potest. Conferatur Calovii Consessio Martyrum sic. a. si I. . IX. Bullus in defens si . Nic. p. III. asserit, nonnubios, quibuscum se jungat Sandius, Irenarum accusare, quod nusquam in scriptis suis Spiritus S. divinitatem a. gnoscat. Sunt autem illi nonnulli, quibuscum Sandius se jungit, Centuriatores Magdeburgenses, ad quos Sandius in suo nucleo provocat p. 92. Verum etsi Magdebu

gentescent. a. su Mo. scribant, quod Irenaeus Spiritum S. nusquam expresse Deum vocaverit, non tamen dicunt, quod Irenaeus Spiritus S. divinitatem nusquam agnoverit, quae

falsa est Bulli incuIpatio. Ipsi enim Magdeburgenses illo ipso loco probant, Irenaeum Spiritui S. creationis & liorum operum divinorum potestatem tribuisse. Unde nec ipse Sandius dixit, Magdeburgenses Irenaeum accus re, quod Spiritus S. divinitatem nusquam agnoverit. Poterat igitur Bullus collectione dictorum, in quibus Ir natus creationem & alia divina opera Spiritui S. tribuit, supersedere, cum ea Magdeburgensibus ignota non fuerint. Post Magdeburgenses etiam Scultetus in Medusia

Parrum pari. I. R. Ios miratur, quod Irenaeus Spiritum S. expresse Deum non vocaverit, putatque Nicephorum cum ad Irenaeum tum ad alios quosdam ecclasiae Patres

respexisse, cum lis. XL sis. eccles. c. so. quosdam iuisse refert, qui Spiritum S. λακονοιὸν nominaverint, idque vitio caruisse. Verum Nicephorum in illis verbis ad irenaeum respexisse probari non potest. X. . Quid & Irenaeus & ejus tempore universa e clesia

299쪽

ai 6 CAP. III. sECTIO V. DE DOCTRINA clesia de mysterio Trinitatis crediderit, docet Irenaeus libr. I. c. a. ubi dicit, ecclesiam per universum orbem usque ad fines terrae seminatam ab Apostolis & eorum Discipulis accepisse eam fidem, quae est in unum Deum Patrem Omnipotentem, & in unum Iesum Christum Filium Dei pro nostra salute incarnatum, & in Spiritum Sanctum. XI. Pro Sanctorum invocatione Pontificii adducere solent Irenaeum, qui hbr. 3. c. D. Mariam causam salutis,& his. s. e. ια eandem Evae Advocatam appellat. Verum quid de his Irenaei phrasibus sentiendum sit, exponit inter alios Varenius in rationario secus. a. p. v. tibi quidem hos loquendi modos non probandos censet, sed magis tamen improbandam Pontificiorum perversitatem, qui verbis, quae juxta scopum & sensum Irenati commoda interpretatione leniri poterant & debebant, ad errores suos palliandos turpiter abutuntur, cum alias Irenatus Christum unicum humani generis Mediatorem agnoscat, hoc vero loco comparationem quandam inter Evam & Mariam instituens rhetoricetur, & licentius Mariae tribuat, quod proprie illius Filio competit. Accedit, quod graeco Irenaei textu destituti simus, in quo dubio procul Irenaeus mentem suam clarius aperuit, ut judicat Chemnitius A Gincit. Trident. p. Gy. Conseratur etiam Gallesius in notu ad Irenaeum P. III. item p.

, XII. Irenaeum de statu animarum post mortem minus recte sensisse, admonet Sixtus Senensis LM. o. BDMοιό. S. annot. s T. Halloicus in vim De p. 3 . & a-

300쪽

lii. Statuit certe Irenaeus L .f. c. a . animas beatas ante resurrectiemeim corporum ad conspectum Dei non

venire, sed usque ad resuta ectionem in loco quodam invisibili, quem Deus ipIis destinavit, commorari. Et

quamvis Bellarminus libr. r. de beatitudine Sina rumcap. Irenaeum ab hoc errore exemptum cupiat, di ficultate tamen hoc Bellarmini assertum non carere animadvertit Petavius libr. 7. de Deo c. ιδ. ubi etiam simul Huardentium resutat, qui cum Bellarmino Irenaeum ita interpretatur, quasi solam corporum felicitatem a beatis usque ad resurrectionem expectari putaverit. Quod ab Irenaei sententia quam alienum sit, Petavius tam ex claris Irenaei verbis quam ex eo probat, quod Irenaeus chiliasticum errorem foverit, adeoque animas Sanctorum

non statim a discessu e corporibus divino aspectu sevi crediderit, sed usque ad resurrectionis tempus, quando mille annis in terra degent, certo in loco detineri, &his consectis tum demum ad coelestem felicitatem potia

undam admitti. XIII. Nimirum Irenaeus cum aliis nonnullis antiquis Patribus statuit, Sanctos post resurrectionem per mille annos cum Christo in terris regnaturCS, antequam in coelum recipiantur. Et Osiander quidem hson e

eos sec. a, p. n. iuspicatur, Hieronymum aliosque Irenaeo Chiliastarum errorem tribuit Ie, quod illum in scriptis trenaei, quae hodie desiderantur, deprehendissent. Verum hic Irenaei error in illis ipsis Irenaei scriptis, quae hodie supersunt, deprehenditur, nempe libro F. a v. haeres. c. sa. re sequentιbus. Atramen quinque haec postrema Irenaei capita Osiandro aliisque perspecta non fuerunt. Nam Ee neque

SEARCH

MENU NAVIGATION