Francisci Vilierii De statu primitiuæ ecclesiæ, eiusque sacerdotiis. De patriarchis, metropolitanis, archiepiscopis, primatibus, primæ sedis episcopi, chorepiscopis, presbyteris, diaconis, hypodiaconis. De pontificis romani potestate atque amplitudin

발행: 1553년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

quod licui magis placet usitatum HaloandrἱPriuilegia, non reluctabor) libere & confide

ter scriptis literis illos muniuit, &in Orientem remisit, suum cuique locum reddens,co que obiurgans,qui temere illos deiecerant. Hi

Roma reuersi , confisi literis Episcopi Iulii,

suas Ecclesias occupant: & literas, quibus erant inscriptae, miserunt. Alexandrini accepta ista contumelia, increpationem obiurga gationemque composuerunt. & synodo Antiochiam indicta, cum illo conuenisset, de omnia sententia literis acerbioribus & vehementi ribus Iulium accusant: docentes non aequum

esse, sibi ab illo prccepta tradi aut leges imponi,si vellent quosda ex Ecclesiis expellere. Neque enim se tum illi conir adixis se,cum ab Ecclesia R. Nouatu expulisset. Atque haec quide Orientis Episcopi Iulio Romanae urbis Epia scopo scripserunt. Haec Socrates. Quoru pI ne similia extant apud Cyprianu, qui CC annis ab Ecclesiae Christianae initio, Chartagines em Ecclesia administrauit, in libro Epi.i,ad CO nelium R. Episcopum scribens, queritiar de

Felicissimo quodam pseudepiscopo , qui ab

Africanis de sacerdotio deiectus, Romam confugerat. Nauigare audent,inquit, & ad Petri cathedram,atqueEcclesiam principalem,unde unitas sacerdotalis exorta est,a schisinaticis Ec

profanis literas ferre. &paulo post, Nam cum

statutum

42쪽

'. statutum sit omnibus nobis, & aequumst pa- riter ac iustu,ut uniuscuiusque causa illic audia tur,ubi est crime admissum: & singulis pastori- bus portio gregis sit ascripta, qua regat unus - quisque& gubernet, rationem sui actus Do- mino redditurus: oportet utique eos, quibus M

praesumus, non circuncursare, nec EpiscopΟ- i rum concordiam cohaerentem, sua subdola&

ip fallaci temeritate collidere sed agere illic cau- sam sua, ubi & accusatores habere, & testes sui criminis possint .nisi paucis desperatis & per- ditis minor videtur esse auctoritas Episcopo- g rum in Africa constitutorum, qui iam de illis iudicauerunt. Hactenus Cyprianus. Nunc quae post illam Orietatium responsionem a ciderint, videamus.Paucis post mensibus ,tem

poribus Eccleste postulantibus , Sardicam,i' quod est oppidum Illyrici, concilium Cecume- , ' nicum, id est uniuersale indictum est. Eo cum

omnes undique conta enissent,orta est inter Orientales & Occidentales summa de istis ipsis iurisdictionibus ac finibus controuersia. qua-u propter se ill1 re infecta in suas sedes recepe- i. runt. Reliqui Occidentales perpauci,rogante Osio quodam, quem Epistola Latino conci- ο lio praefixa delirum & impium senem appellat,&qubd Arianorum sectam non improbasi ret, ex albo ac recensione Hispaniensium Epi-

scoporum inductu esse testatur sic statuerut

43쪽

Gφ' β& ε.Siquis Episcoporum aliquo in negotio condemnari videatur,& existimet se non malam,sed bonam causam habere, si vobis vi- detur,in charitate, Petri Apostoli memoriam. honoremus. & scribatur ab illis iudicibus u Iulium R. Episeopum, ut per vicinos provir ciis Episcopos,iudicium renovetur,& disce- ptatores ipse prςbeat. Idem capite v, Vt ad se- demR. appelletur,& de latere suo presbyteros cognitores costituat. Quς sane illi' rogatio,xt' verba ipsa testantur ius tum nouum atque imaudituni inducebat. Si vobis, inquit,videtur, in charitate Petri Apostoli memoria honoremus . perinde quasi magnus honos inde Beati Petri memoriae accedat. Sed utcunque seres habeat, tamcn eo concilio istud constitutu est. Quid est igitur, dicet nunc Rufus, quod am plius disputemusξFateor tum primum id itast, tutum esse: fateor a sene rogatum deliro & impio. Veruntamen institutum est eo concilio, cuius rata est auctoritas. Vide nunc Rufe,quid huic ego tuae obiectioni respondeam. Omitto enim quod concilium istud non fuit cecumenicum, id est uniuersale: ut non tantum eius Dpud nos,quantum aliorum valere debeat auctoritas. Hoc dico, Si maxime concilium istud uniuersalestrisset, tamen proxime insequenti concilio,coque uniuersali istud totum de arpellatione ad Romanum Episcopum, abrogar

44쪽

PRIMI Τ. ECCLESIAE

tum esse. Quod est istud concilium ξ Cartagia iiii nense: in quo ducenti decem & septem sanctio Patres interfuerunt, ut titulus ostendit.in his Beatus Aurelius Augustinus, Hipponensis Episcopus. Hoc igitur dico,ctim Apiarius quidam,homo ut concilium ipsum declarat in literis ad Episcopu R .missis)nefarius & sceleribus omnibus coopertu s,propter scelerum suorum monstra ac prodigia sacerdotio suo abdicatus,ad Episcopu R. confugisset, & ab eo similes literas,quas Athanasius, impetras set, dei tegro condemnatum ab eodem concilio fuisse:& non uno, sed quatuor decretis, nimirum

XX Um , XCVIII , CXXIII, CX v I acerrime in

terdictum ne quis deinceps trans mare appellaret: & qui hoc faxit, a communione Ecclesiet de corporis Christi repelleretu. Parum fuit, ut dixi, uno aut altero capite id prohibere,sed quatuor integris capitibus id sancitum est. Quid amplius Magnum profecto quiddam,&quod Episcopi R. causam funditus euertit. Ad hoc sacrosanctum concilium tres certi homines,Faustinus, Philippus, Asellus,ab Episcopo R. cum his mandatis missi sunt: utius a Ni-cςna synodo su sedi tributum, nimirum ut ad eam undique prouocaretur,conseruandum curaret. Daniel scriba iussus cst de scripto mandatum istud recitare. Recitatu est caput quintum integrum Sardicensis concilii, quod Epici e

45쪽

scopus R.in suo madato frauduleter, imp ae malitiose pro Nic na synodo supposuerat. Omnes qui tum aderant Episcopi & Archiepiscopi negare id se unquam in synodo Nicaetra comperisse. Recitatur exeplar Nicaenet synodi,

quod tum erat in manibus. nullum de appella tione verbii. Decretusit,ut certi homines Coa statinopolim, Alexandria, Roma denique mitterentur , qui alia exemplaria Nicamae synodi asportaret: sed maxime Constantinopolim,vbi

auctoritas ipsa, id est Nic ni concilii

asseruabatur. Anno vertete allata sunt .recitata. nulla de isto Episcopi R.priuilegio ac prae cipuo iure suspicio. Scribitur epistola de communi Patrum sententia Romano Episcopo, nusquam illud in Nicama synodo repertum imo excontrario illo ipso cocilio decretu,ut ipse suisse finibus, item ut alii Papae & Metrinpolitani,contineret . quare si saperet deinceps sua dioecesi ac prςfectura cotentus esset neque in alienam possessionem inuaderet. Huic semienti subscripserui ducenti& trigintaPatres, in his Faustinu, Episcopus Potentinae Ecclesiae, Legatus Episcopi R. Philippus presbyter Legatus Episcopi R. Asellus presbyter eiusde

Ecclesiς Legatus. Eius autem Nic noria Patrudecreti concilium hoc quatuor causas adscribit,quas non inutile fuerit cognoscere. Prudetissime, inquiunt, iustissimeque Nic ni Patres proui

46쪽

ast:

is s

prouiderunt, quaecunque negotia in suis locis i ubi orta essent finienda nec unicuique prouin cia gratiam Spiritus sancti defuturam, quam quitas a Christi sacerdotibus & prudenter videatur,& costantissime teneatur. max1me quia se unicuique cocessum est,si iudicio offensus fue- Grit cognitoria,ad concilia sua prouin cite, vel e- tiam uniuersale prouocare . nisi forte quisqua est,qui credat unicuilibet posse Deu cognitio- nis& examinis inspirare iustitia:innumerabilibus autem in synodo congregatis sacerdoti- bus denegare. aut quomodo ipsum transmari- num iudicium ratum erit, ad quod testium necessariae personae vel propter sexus , vel o propicr senectutis infirmitatem, vel multis a- siis interuenientibus impedimentis adduci non poterunt3 De Legatis autem illis tribus, Faustino praesertim, graues querimoniae in iisdem literis perscriptae sunt, quod Senatui magnas molestias exhibuisset , quti simularet fe Ecclesiae Romanae priuilegia defendere . Videmus igitur , Rufe , nunc clientis tui improbitatem, perfidiam, impudentiam, aperte ab cecumenico concilio ducentorum triginta Patrum in queis etiam Beatus Augustinus interfuit)patefactam,conuicta&condenatam.

Videmus hoc ipso concilio abrogata senis de-giri rogationem in Sardicensi concilio perscriptam. Videmus cuiusque Μetropolitani &Primatis iurisdictionem prouinciae suae finia

47쪽

bus quasi cancellis circunscriptam ac terminatam. Si quantum apud homines,in quibus aliquid est reliqui pudoris ac verecudi satis e set,dicendum fuit, abunde causa dicta est. Secquia negotiu nobis est cum homine, que satis constat ad hanc defendendam causam non ipsius bonitate,sed sacerdotii alicuius spe adductum, descendisse: non committemus,ut suas a

nobis argutias & frigidas ieiunasque captiones non certis exquisitisque rationibus conuictas esse conqueratur. Hactenus ea breuiter explicauimus,quae aecausam nostram confirmandam satis apud homines non plane impudentes sore arbitramur.

Si nostra sponte ad defendendam Christi monarchiam, ac proinde ad oppugnandam Pontificis Romani tyrannide descendissemus,possemus multo copiosius & plenius volume,quam illud Rufi, conficere. Nam etsi non confidimus ingenio nostro,quod fatemur esse perex, guum: tamen ipsius causis bonitas,argumentorum satis magnam copiam non penitus indocto homini suppeditaret. Verum haec Causa ita a multis & eruditis Theologis accurate & copiose tractata est, ut nihil opus sit hunc laborem suscipere. Reliquum est igitur ut Rufi calumnias & sophisticem ita patefaciamus,ut de Episcopi R.tyranide nemo posthac dubit, re possit.In quo eundem ipsum ordine , quem

48쪽

PRIMIT. ECCLESIAE. s

im ipse nobis proposuit insequemur. Hinc autemta exorsus est pag. 16. Primum dici aliquem aut .. a tempore,aut reuerentia, aut potestate. ROm, num Pontificem omnibus illis rebus omnium Pontificum primu esse. Quare iure illi prima- M tum deferri. Hoc loco Rufus non incaute ne-

que incallide ut videtur a genere locutionistis Ciceronianae paulisper deflexit Intelligebat e- nim si Primas dicere voluisset, se bis in limine sol cut aiunt turpiter offensurum. Cum enim Primet deferri dictitur histrionibus aut Comoedis

ρ: neque teporis,opinor, neque reuereti , neque

a potestatis ratio ducitur . sed quod ut Donat' si ait maximas partes agant: aut ut scribit Asco- a nius sirpius in actu regrediantur. Deinde si pri a mas Pontifici R. deferedas dixisset,qui sibi eas μ sumpsit partes, quas Grςci κωφον La-

a tini muta personam appellant, vadebat se, eam is quam obductam exoptat, cicatricem refricaturum. Hoc tamen nos, ne ille tam repente prinx Uaricari velle videatur, tantisper dissimule-ἡ mus. In ipso quidem syllogismo tacere vitium manifestum non possit mus. Cum enim ex enu- is meratione partium ducta haec sit argumetatio, utrunque in ea peccatu, quod Dialectici reprehendunt.inesse dicimus. partem enim & deesse. ει superare affirmamus: nisi forte nobis, Rufe, prima quoque esse ordine nonulla negandum Putes: quae tameneque tepore,neque dignit

49쪽

N DE STAT Vte,neque potestate caeteris antecellat.euius reis exemptu exquiris, ea omnia quς in numerum vel locum cadui,sumas licebit. Potestate autepi in ii appellari aliquem, quibus tandem test, bus coprobabisZPotestas,inquit Paulus, proprie dicitur in magistratu,aut parete,aut domno,i. potestatis, De verb. signit. Atqui neq;m gistratus priuato, neque parens filio,neque dominus seruo prior ea significatione dicitur. Cum enim Reges vel principes primos appe, Iamus, dignitatemin illis atque amplitudinem, ordinem denique intelligi volumus. ex quo etiam Superiores proprie appellatur. Cicero se multis locis Praetorem primum, AEdile priorem, Quςstorem primum fuisse gloriatur.idcircone suos collegas, potestate, amplitudine, maiestate antecelluit3 At nactus est sortem Peculatus: quam Urbana Prouincia multis partibus inferiorem esse,icstis est pro Mur na oratio.

Quaesturam Lilybaei exercuit. An Syracusanos tr store aut dignitate aut potestate supe- rior Θ Sed tempus est ad disputationem ipsam accedere. Fuit quidem inquis, pa. 18. O- rientis & Graeca Ecclesia prior Romana, id est prius in Oriente Christus notu S , quam Roma sed omnium A postolorum primus Pe- trus delectus suit a Christo. Petrus autem R manus Episcopus. quocirca Episcopias R. pri- mi Apostoli successor: & propterea omniti Episcoporum primus tempore scilicet. Dixi iam

50쪽

PRI M IT. ECCLESIAE.

tis Ruse,aliquoties, mihi in animo esse simplicie et ter tecum S aperte disputare. quare melius e-lzi: et rit tuam argumentationem planius explicare.

titi Petrus tempore fuit primus Apostolorum. us,3 Petrus Romae fuit Episcopus.

ut ζ Ergo eius ruccessor primus tempore omniumn Episcoporum. Haec est tua, Rufe, argument et latio negare omnino,quantiis multa manifestati a neges,tame non potes. Quod si neges, non cosist tame minus erit veritas eruditis omnibus peri et spicua. nam quanuis non addas Primus tempo isti re, Vt homonymiam tollas, & Primum in contis elusione de potestate vis intelligi: de tempo- re tamen institutam in argumento disput dii tionem maior propositio declarat. Hoc igii in tur phisticum argumentum sic refellamus.

In Oriente & Grςcia prius fuit Ecclesia,quam Romς. Ibi enim fateris notu, & praedicatu pri' is fuisse Christia, quam Romet. Ecclesia aute nullati, sine Episcopo: id est Ecclesiaste & conciona, i rore. Ergo prius in Oriente & Graecia Episco' pus, quam Romae. ob eamque causam Orien- ι tis Episcopus veluti Antiochiae) primus esti omnium Episcoporum. Assumptio probatur

ii ex relatis: quia nomen Ecclesiae ex eorum nu- l. mero est, quae cum aliquo conferuntur. Ecclesia autem & Ecclesiastes, ut concio & concio- nator, inter se cOferuntur. Neque vero in eiust verbi explicatione longior ero: in qua cer-

SEARCH

MENU NAVIGATION