Francisci Vilierii De statu primitiuæ ecclesiæ, eiusque sacerdotiis. De patriarchis, metropolitanis, archiepiscopis, primatibus, primæ sedis episcopi, chorepiscopis, presbyteris, diaconis, hypodiaconis. De pontificis romani potestate atque amplitudin

발행: 1553년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

te pag. V s. te tam pueriliter versatu esse vehementer miror. Esto, Romae fuerit primus Epia scopus. fuerit etiam omnium aliorum maximus & praestantissimus .valeat, inquam, tua captio in verbo Primus:& in conclusione potestatem, in maiore Tempus intelligamus .eone

successores ipsius omnes ad longissimas usque tates omnib' aliis Episcopis anteponedi sunt Exemplo res erit illustrior. Sicilia prima fuit. populi R . prouincia.in ea Pr tor primus sic enim antiqui loquebantur Appius Claudius Cos. pacata quidem & debellata, M. Valerius. Vicerint isti,&continetia,&vigilantia omnes

non modo temporis illius,uerum etiam posteriorum ortinium aetatum Pr tores. Eone Ve

res qui amplius centum post interiectis annis illos secutus est, Praetorum omnium aetatis suae aut primus, aut maximus, aut supremus iudicabitur Θ Si locum spectemus,omnium, inquit Cicero, nationum exterarum princeps Sic1lia

se ad amicitiam,fidemque populi R.applicuit. prima omnium, id quod ornamentum imperii

est, prouincia est appellata. Si Praeturam, prima tuit Prouincialis Sicula. Hoc loco te, Rufe,teneri fatearis necesse est. Vt enim Verres, quanta is reuera primi & in prima prouincia Praetoris successor fuerit, nequaquam tamCri primus omnium Praetorum vel Asiae,vel Macci

52쪽

si maxime primi & in prima Ecclesia Episcopi

sv c essor sit, non tamen primus omnium Episcoporum appellari poterit, neque tempore, neque potestate, neque dignitate, neque alio ullo prestantiae genere. Quanquam quid est, cur tempore Romanam Ecclesiam caeteris anteponas Cht ysostomus enim Antiochenae se hunc primatum vindicat. Homilia III ad populum Antiochenu sic scribit. Ciuitatum omniti,, Antiochena nostra Christo est optatissima. Et i scut Petrus inter Apostolos primus Christum . praedicauit: sic inter ciuitates sicut iam praedi-. 'xi hcc prima,tanquam coronam quandam ad- ει mirabilem, Christianorum tulit appellatione. & Homilia x v ii , Quae vero est ciuitatis nostr dignitas3 Contigit primum Antiochiae discipu i. los appellari Christianos. Hoc autem ciuita- ,, tum quae sunt in mundo, ciuitas habet nulla, neque ipsa Romuli ciuitas. Propterea contra omnem terrarum orbem Antiochia oculos erit gere potest. Haec Chrysostomus. Sequitur altera di siputatio. Molinaeus probat ex epistola Pelagii 99. dist.c.nullus uniuersalis nomen improbatum esse,& interdictum, ne quis Ecclesiasticam dignitatem sustinenseo utatur.Nullus Patriarcharum,inquit Pol ' gius, uniuersitatis vocabulo unquana utatur,' quia si unusPatriarcha uniuersalis dicitur, P ' triarcharum nonae caeteris derogatur.sed absit 3 D. iii.

53쪽

hoc a fidelibus, &c. Videamus Rufi resposῖo

nem, Haec verba,inquitRustis,ad Patriarchas tantum pertinent: non vero ad Romanos pontifices. Sunt enim quatuor Patriarchae, CO

stantinopolitanus, Antiochenus , Alexandrinus, Hierosolymitanus,pari dignitate & potestate. Deus male perdat istam sothistice. Gratianus unico interiecto versu scripserat hoc . modo: Primae sedis Episcopus non appelletur princeps sacei dotum , vel summus sacerdos, aut aliquid eliis nodi. Vniuersalis au te nec Gliam Romanus Pontifex appelletur. Hoc, inqua,modo Gratianus scripserat. Si tibi cu h mine stomachoso res esset, Rufe, de te nunc nebulonem perditum, impudelem, perfrictet si ontis appellaret, quid lacessitus responderes atquis erit tam leni animo,cui tanta impudentia

stomachum non moueatξ sed non faciam vina'

turam meam obliviscar. Vt igitur nomen Ep scopi R. noesset diserte appellatum, & lingua ut aiunt nuncupatum, tamen Patriarcharum nomine satis intelligebatur. Fallum est enina quod Rufus ait, Romanum Episcopum non e L se Patriarcham. non tam quod ut antea dicebamus)Patriarchae omnes,qui Archiepiscopi, siue Metropolitani erat,dicebatur: quam quia in Constantinopolitano concilio II , capite xxxvi unde isti luos Patriarchas,quasi de caelo

delapsos putat, quatuor isti dignissimi de M.

54쪽

enis

1i primarii numerantur, Romanus,Constantinopolitantis,Alexadrinus, Hierosolymitanus. Nam quod pagina 7s istos solos quatuor Patriarchas,Conltantinopolitanum, Alexandrinum, Anti ochenu, Hierosolymitanum, dicis a Gratiano obseruatos esse ex sexta synodo distinct.xxv ii ,c. Renovantes hoc totum falsum, fictum,& commentitiu esse nullo negotio probabimus. Atque ut istud intelligi plani' possit, utraque illa capita & ipsius concilii scilicet,&Gratiani huc transcribemus. ita enim & Gr tiani pudorem,& simul unde istam ingenui tate Rufus didicerit,cognoscemus. Nos enim Gratianu apud omnes bonos &cordatos viros salsi reu facimus: qubd sacrosancti cecumenici concilii decretii,impudenter, malitiose,fallaciter,& impie corruperit. Verba cosilii h csunt.

a cL sanctis Patribus,qui in hac a Deo seruata ..di regia urbe conuenerunt,&bhrax qui Cal. .

55쪽

nimus, ut Constantinopolis sedes pari fruatur honoris primatu ,atque sedes antiquioris R mς:&in Ecclesiasticis negotiis aeque atque illax magnificetur: clim sit post illam secunda, postquam Alexadrinoru megalopblis, & post hanc M Hierosolymarum urbis. Haec illi. Significant

autem Constant. I, cap. III, Calchedonensis X x v iii . Hoc caput quanta cum fide & religione Gratianus distinctione XXII, can. Reno uantes,descripserit,videamus. Renovates, -

quit, sancti Constantinopolitani decreta con- cilii,petimus,ut Constantinopolitana sedes,G milia priuilegia quς inferior R oma habet,acci piar,non tamen in Ecclesiasticis rebus magnia ficetur ut illa, sed haec secunda post illam exi- stens,prius quam Alexandrina sedes numere- tur,deinde Antiochena, & post eam Hieroso- lymitana.In priuatis rebus siquis testamenti tabulas corrupisse arguatur: antiquissima lege de saxo deiici iubetur. Lege Cornelia omnibus publicatis eius fortunis deportatur. In tabulis Ecclesiae publicis, in monimentis nostris sanctissimis,quetisti aeque ac sacras literas venerari se & colere profitentur, Gratianus qui taapertam ac manifestam falsitate induxit, quos cruciatus comeritus est)Nos totsi illud tam inges volume Gratiani,quodDecretii appellatur, simillimis falsitatibus atque corruptionibUS rQiertum esse testamur, & si quando otium stip-

56쪽

PRINIT. ECCLESI AE.

peditabit, nos planu facturos profitemur. Sed ad institutum reuertamur. Ex ipsius concilii verbis intelleximus falsum esse quod & Gr

tianus tk Isidorus & omnes omnino Canoni- stat nobis tradunt: quatuor Patriarchas eo co-cilii capite constitutos esse . non enim qui Pa

triarchae , sed qui primarii & dignissimi omniu

sint, diit at exponit. praeterea salsum quoque& commetitium esse videmus, quod Rufus ex magistri sui schola nobis protulerat, Roma num Episcopum inter Patriarchas non num rari,sed in eius locum, Antiochenum. Et meminerit nos de veteri illo concilio disputare, non de suis Decretalibus. Quod ex Pelagio postea de iure pallii protulit, contra OUneS Ο-mnium conciliorum leges ab ipso Pelagio R. Episcopo,ut potentiae suae seruiret,usurpatum esse,facile ex his quae antea dicebamus, licet intelligi. In Nicam a *nodo κυε p. ',3c Laodicensi,

est,Auctoritas vero & confirmatio eorum qu facta erunt, sit penes cuiusque prouinciae Metropolitanum.In Calchedonesi κεφ.κη,ut Constantinopolitanus Episcopus creet totius Ponticae,Asiaticae & Thraciae Metropolitas.κι,&ι , ut omnes Episcopi quibuscuaduersus Metropolitam suum controuersia est,ad regi ς v

57쪽

s 8 d EsTATU. bis Constantinopolis Episcopum confugianta de Romano Episcopo verbum nullum .de pablio ab Episcopo R. impctrando nulla suspicio. Quare & qu nunc Rusus ex Pelagio, & quae post ex Anacteti nomine falso inscripta epistola

proferet,iam nunc duabus hisce rationibus cofutata esse volumus. primum quia nemo in re sua ius aut testimoniti dicit . Africanu s, inquit Cicero, qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse, tamen si sua res ageretur , testimonium non diceret.

Deinde,quia potentiam istam legibus omnia

concilioru vetita esse ostedimus. Quapropter aut concilia Ecclesiae omnia isti funditus exurant ac deleant, aut contra illorum leges ac sanctiones se istam sibi potentia parasse fateatur. Sequitur tertia disputatio. Quia Rusus videbat, uniuersalis nomen tam multis tum Pelagii tum Gregorii manifestissimis nidiciis damnari: confugit ad nominis interpretati nem,quod ambiguum & anceps esse cotendit: qucvlitatistima est latebra omni u sophistaru-- Vniuersale, inquit Rusus aut illud est quod coplexu suo partes & inferiora quaeda haberoia intelligitur: aut pro singulari,uno,& solo acC ..pitur. Hac si incatione vetitum est, nequi x .. dicatur Vniuersalis illa vero perinissum. Noxis istam sophistice in hac ipsa nominis interpret-

58쪽

u ta

tatione, quasi beluam in cubili suo deprehen- .sam, mactemus . Qua lingua Constantinopolitanus Episcopus utebatur , Ruse Z Graeca non negas.οικουαὐ- enim se ut tute ais nominabat.cui verbo quae subsit sententia, nemo ignorat. Significat enim χα- τὴς οιαυ -,id est totius terret habitabilis Episcopii: quasi dicerct Episcopum omniti totius terrς Episcoporum. Teneamus igitur hanc de nomine disputati nem, & Cypriani sanctissimi viri& antiqui mi Martyris testimonium de hac appellatione audiamus. In oratione quam habuit in concilio Carthagines,quod in ipsius volumen re latum est,sic inquit. Superest, ut de hac ipsa re is quid singuli sentiamus proseramus. Neque e- nim quisquam nostrum Episcopum se eue E- ..piscoporum constituit, aut tyrannico terrore.. ad obsequendi necessitatem collegas suos ad 44git: quando habeat omnis Episcopus pro Iu ..centia libertatis & potestatis suae arbitrium ..proprium, tanquam iudicari ab alio non pos- 1it,quum nec ipse possit alterum iudicare. sedis expectemus uniuersi iudicium Domini nostri .. Iesu Christi, qui unus & solus habet potesta- . tem & praeponendi nos in Ecclesiae suae ubernationem,& de actu nostro 1udicandi. Haec Cy .prianus . Sed ad Uniuersalis tamen inte Letationem accedamus. Vbi tandiu magier iste atque auctor Latinae linguae delituit

bus coro in I: inquit critanamenti

. Rufustis tum iudiciis

, quot

habere

59쪽

co D EsΤΑ TU quinos doceret uniuersalis nomine intelligis., tiam singularem. Ecclesia,inquit, dicitur uni- uersalis,1d est singularis: est enim unica tantum Ecclesia, quae etiam catholica, id est uniuers lis nominatur. Quid hoc homine miserius Z ut Episcopi R. a quo sacerdotiolum mercedis expectat,causam tueatur,facile patitur se no modo calumniatorem , sed etiam indoctum haberi . An cimi dicimus Vniuerst orbis terrarum,

ide significam' qudd singularis)Singulare qui

de esse atqueviricum inter nos constat.nam etsi sophistam te haberi pateris,non tame, opinor, etiam Gymnosophista existimari vis: quumsatis iam tibi, ut audio, a procuratorum Parisiensium gratia & causis forensibus frigeat. Quid ergo est id pueri in ludo ex praeceptis dialecticis cognoscunt. Cum Vniuersum dicimus, quia partium cum toto comparationem significamus,veluti si quis dicatVniuersus Orbis in tres partes diuiditur: ad categoriam,quan appellant,cogitatio refertur, id est ad relationem. Cum dicimus eundem esse singularem, ad Quantitate. Quare cum uniuersalem Ecclesiam siue υθολι ιν nominamus,ad partes, id est singulas eius prouincias,dioecesis,praefecturas respicimus. Quum singularem,unam, simplicem, solitaria, tum ad quaestione QMot sunt Ecclesiae,mentem animumque referim US.

Mihi sane permolestum accidit, in istis puerili bus

60쪽

bus disputatiunculis versari: sed me istius importuna calumnia id facere coegit. Tametsi res uno verbo sic expediri poterat. dubitatum non fuisse, an unus duntaxat esset Episcopus

in toto orbe terrarum. neque enim quisquam

aegabat alios esse Episcopos: sed an ille esset otius terraru orbis Episcopus, & ut Cypri ius ait Episcoporum Episcopus, quem Grς-ri oecumenicum, Latini uniuersalem nomina- .unt. Quare frigidam & ieiunam esse Rufi ca-umniam, qui nomen uniuersalis pro singula is positum affirmaba facile cuiuis est perspi-

uum.

Ad extremum in istum sese angulum re- rudit. Non sunt,inquit, existimandi non esse ui dici nolunt. Cuius re1 exempla nobis undi Pue conquisiuit. Profert Pompeiu, Caesarem, yntoninum, & alios innumerabiles, qui Μ ni,Domini, Optimi cognomen, quod eis ta-aen reuera conueniebat, repudiarui. Ita dispiait Gregorium uniuersalem quidem Episco-um fuisse: sed dici tamen noluisse .postea dum auli &Christianorum hominum modestiam, nitatem,humilitatem dilaudat, quatuor aut uinque paginas vanissima & inanissima lo- uacitate contaminat. Si concedamus Ruso, In de re,sed de nomine latii in disputare Gre rium:& eum uniuersalem esse,cui tamen noen non tribuitur hoc tamen Episcopi R. cau

SEARCH

MENU NAVIGATION